Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][merged small][subsumed][merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small][subsumed][subsumed]

Quod autem magis species, non super differentes A tat.Cum enim sub se individua habeat quod ea conti

species res poni, nunquam aliter digne species poterit appellari. Ergo, quoniam quemadmodum quod superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur, ita species, quoniam sub se species non habet, sed tantum individua, merito magis species appellatur. Illa autem quæ in medio posita sunt non ejusdem sunt habitudinis.Nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera: et quoniam genera esse possunt,idcirco nunquam magis species prædicantur.Nam illis quæ supersunt species sunt: illis vero quæ subsunt loco generis præponuntur. Cum igitur duæ formæ sint omnium rerum, ut aut genera præponantur, aut species supponantur,summitates, id est generalissimum genus, et specialissima species,singulas tantum continent habitudines. Illud, ut tantum genus,nunquam species videatur; illud, ut sola species,nunquam etiam genus appelletur. Subalterno vero quæ media sunt duas formas habent,id est utrasque. Namque(ut frequentius insi. nuatum est) et generis quodammodo parentelam, et speciei derivationem sortita sunt. Nec hoc fortasse nos turbet quod species specialissima habet aliquid sub se. Namque homo, cum sit magis species,habet sub se singulos homines. Hæc enim quamvis individuis supersit,nunquam formam specialitatis immuPATROL. LXIV.

B

neat, quæ sub una specie sint, et nulla'substantia, proprietate discrepent, species eorum vocatur quæ continet. Ita homo et animalis species dicitur, quia continetur: et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla unquam specie discrepabunt. Definitio igitur magis generum magisque specierum talis est Magis genus esse dicitur,quod genus semper sit,nunquam species, et quo superius nullum genus sit. Rursus magis species est, quæ species semper sit,nunquam genus.Et iterum quæ nunquam dividitur in species, et quæ ad plurima numero differentia in eo quod quid sit prædicatur. Illa vero alia (ut sæpe dictum est) et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata. Iloc autem attentissime respiciendum est, quod in diversis longe nationibus in eo genere, ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur diversarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest. Namque cum Romania Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Jove, poterit genus Romanorum ad Jovem duci. Item quoniam Athenienses a Minerva, Minerva a Jove, potest Athenensium genus ad eumdem Jovem velut ad originem duci. Item quoniam Persæ a Sole, Sol autem a Jove, possunt Persæ quoque ad eumdem Jovem, velut ad originem propriam

2

B

deduci. Ita diversissimæ gentes ad unius cognatio- A decem sunt, sed plures, non tamen infinitæ. Indinem erigi possunt, quod idem in speciebus generibus que non fit. Nunquam enim diversa genera sub uno genere potuerunt accommodari. Aristoteles enim primorum generum prædicamenta decem constituit, quæ velut aliquis fons, ita subterioribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderunt. Hæc igitur genera, quoniam generalissima sunt,et superius eis nullum aliud inveniri genus potest, ad unum genus reduci non potuerunt. Quod si decem genera prima ad unum genus reduci non potuerunt, nec illa quæ subsunt eisdem generibus, id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando potuerunt applicari. Nam si prima eorum generaad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quæ sub ipsis sunt, ab uno genere coerceri continerique non patiantur.Nam si substantia, qualitas, et quantitas, et cætera sub alio communi genere poni non possunt,quod ipsa magis sunt genera,nec quidquid substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal vel homo, vel item sub qualitate vel quantitate, ad aliqnod genus commune se potuerunt applicare). Nunquam enim inveniri genus poterit,quod hæc decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit veluti species continere. At dicat quis Hæc omnia decem genera si vere sunt subsistentia, quodammodo substantia vel entia dici posse. Flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse,et id participii abusione tractum est propter augustationem Latinæ linguæ compressionemque. Hæc igitur (ut dictum est) entia possunt appellari, Et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse C dici videbitur,sed falso. Namque omnia quæ inter se æquivoce nominantur, nunquam ejusdem continentiam generis sortiuntur. Quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit: hæc autem ut entia nominentur, non univoce, sed æquivoce prædicantur.Nam quoniam substantia ens est, et item qualitas ens, si quis rationem definitionemque substantiæ et qualitatis dixerit,eademnam utriusque non poterit convenire,non est dubium quin substantia et qualitas non univoce, sed æquivoce prædicentur. Quod si æquivoce prædicantur, sub ejusdem generis fonte poni non poterunt. Non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diversa rerum genera coercere.Tunc Fabius: Abun- D danter hæc, inquit, omnia, et de his ipsis rebus frequentius inculcatum est. Sed perge ad sequentia. Faciam, inquam. Hæc enim, ut arbitror,sequuntur.

Ergo decem genèra constituit Aristoteles in prædicamentis quæ magis genera sunt. At vero illæ quæ magis species sunt, semper in plurimo quidem numero sunt, non tamen in infinito. At vero individua quæ sub magis speciebus sunt, infinita sunt semper.

Hoc enim dicere vult quod multo plures species sunt quam genera: habet enim genus sub se plurimas species et quoniam decem genera rerum omnium prima sunt, species specialissimæ non solum

vidua vero quæ sub magis speciebus sunt infinita sunt, et eorum intelligentia nulla unquam capi scientia potest. Quæ enim infinita sunt nullo scientiæ termino concludentur. Igitur omnis a nobis divisio, omnisque scientia a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species deducatur. Ibi enim consistentes integram superiorum scientiam accipere possumus ac retinere.Si quis autem individua velit scientia disciplinaque comprehendere, frustra laborat sed ita jubemur a magis generibus usque ad magis species per media intervalla discurrere, ut specificis differentiis dividentes subalterna genera, a magis generibus usque ad magis species descendamus. Specific differentiæ sunt quæ speciem quamcunque declarant. Declarant autem species differentiis hoc modo. Si quis enim dicat substantiam,ut ponat sub substantia, corpus sub corpore, animatum corpus sub animato corpore, animal sub animali,rationale animal sub animali rationali, mortale,et omnes has species quæ sunt substantiæ cum differentiis posuerit, bominis scilicet species informabitur.Nam corpus animatum ab inanimato corpore differentia est. Porro autem animal ab insensibilibus,et rationale ab irrationali,et mortale ab immortalibus differentiæ sunt, hæc igitur omnia cum junxeris, unam speciem declarabis,id est hominem. Nam cum dicis corpus animatum, animal rationale et mortale,quæ scilicet differentiæ in subalterno ordine sibi suppositæ sunt, hominem demonstrasti. Sunt autem quædam aliæ differentiæ, quæ tales sunt, ac si dicas animal rhetoricorum, quod solus homo rhetor esse possit. Sed hæc differentia non specifica differentia est,et substantiam hominis naturamque non perficit, sed tantum artem quamdam scientiamque commendat.Illæ igitur in divisionibus differentiæ species que prosunt, ex quibus illa quæ dicitur magis species informatur, et hæc vocatur specifica differentia. quæ magis speciem possit effi. cere. Ergo cum per hæc descensum fuerit ad magis species, relinquenda sunt sub magis speciebus individua,nec eorum est aliqua scientia requirenda.Nam illa non solum infinita sunt, sed etiam quæcunque in sese continuerint infinita fiunt. Rhetorica enim species est. Sed cum venerit in singulos homines, tunc per singulos et infinitos divisa, singula etiam fiet et infinita. Si enim omnes quicunque sunt vel fuere numerentur rhetores, nullus unquam hujusce numerationis finis erit, cum præsertim etiam per infinita tempora in futurum singuli homines rhetores esse possint. Hic Fabius : Hoc igitur, inquit erat quod ait.

Porro autem vel artium vel disciplinarum cum individua per singulos homines esse cœperint,rationem ad percipiendum capere vel habere omnino non possunt. Et ego Hoc,inquam, est quod cum artes vel disciplinæ, quæ in sua specie una ante collecta fuerint, in individua venerint,id est, per singulos homines in infinitam multitudinem innumerabilemque sese dis

:

pertiunt: hoc autem idcirco evenit, quod hæc eadem A nis appellatio non convenit. Nam si dicas animal,

B

ratio est quam Porphyrius ipse dicere non neglexit. Genus enim cum unum sit, plurimarum specierum progenitivum est. Namque sub uno genere plures species inveniuntur, idcirco quoniam species genus illud unde profluunt, in plurima segregant atque dispertiunt. Genus autem plurimas colligit res, sicutip. sum a plurimis iterum speciebus dividitur. Namque homo,corvus et equus,quæ sunt species, quantum ad animal, æqualiter animalia sunt. Ita enim nomen animalis omnes suas species intra se continet. Quod si et in homine animalis nomen est, et in corvo, et in equo, non est dubium,quoniam illud genus,quod sub seipsum ea continet, species divisæ inter se dividant multiplicentque. Colligit igitur genus species in se, species vero suapte natura genus ipsum dispertiunt.Estigitur genus collectivum specierum suarum et quodam modo adunativum.Species vero divisæ generis quodammodo et multiplicativa. Igitur quicunque ad magis genera ascendit, omnem specierum multitudinem per genera colligit adunatque. Cum vero a magis generibus usque ad magis species decurritur,omnis unitas generum superiorum in multilidas ramosasque species segregabitur. Quod autem ait multitudo capienda, perinde est ac si diceret, multitudo facienda est: nam cum dividis genus in species,easdem species multas esse accipis, quas tu idem fecisti. Species quoque ab hac generis aduna. tione ac quodammodo collectione non discrepant. Namque et ipsæ infinitatem individuorum ad unam. revocant formam. Singulorum enim hominum species que est homo, collectiva est, hoc modo. Ad hominis enim speciem cuncti singuli homines, unus homo sunt,id est prima species quæ nos continet coercetque.Porro autem ipsa species in nos multos scissa dividitur. Omne enim quod singulum est atque individuum,illud unde nascitur dividit.Omne quod non est singulum atque individuum, sed dividi potest, non per seipsum magis dividit subteriora, quam colligit. His igitur expeditis, constat et genus plurimarum specierum esse genus, et speciem plurima sub se individua coercere. Nam si illa quæ sunt subteriora dispertiunt,et in multitudinem dissipant dividuntque,non est dubium quin superiora semper inferioribus pauciora sint. Prædicamenta vero quæ aliud de alio prædicantur,vel ad se invicem quæ torquentur, hoc modo sunt: omnis enim res alia aut D major erit, aut minor, aut aqua; omne quod est majus,de minore poterit prædicari: nam cum animal sit majus ab homine, poterit animal de homine prædicari, minus vero de inajore non dicitur. Nam quoniam animal est et homo et equus, ad animal hominem si prædicare volueris,tantum hæc convenit prædicatio, quantum convenit animal partem esse super hominem. Age enim, converte, et dic hoc esse animal quod hominem: quantum igitur pars est animalis, quæ hominis speciem contineat, tantum animal homo est.In illis autem aliis partibus animalis quæ aliud continent quam est species hominis,homi

C

hoc est, quod homo in illa parte in qua equus est non erit homo, atque ideo universaliter non convertuntur. Nam si dicis, omnis homo animal, verum est. Si dixeris, omne animal homo est, falsum est. Quod si majora de minoribus idcirco prædicantur, quia omne majus minus in se continet: et minora de majoribus idcirco non prædicantur, quia majora minoris definitionem supervadunt, et quodammodo exsuperant, non est dubium quin illa quæ sunt æqualia, sibi possint ipsa converti. Æqualia autem illa sunt quæ neque minora neque majora sunt, id est, ut si in quamlibet speciem apponantur, et omniilli speciei adsunt, et nulli alii: nam omnis homo risibilis est, et nulla alia species risibili potest proprio nuncupari, atque ideo quoniam æqualia sunt convertuntur. Dicis enim Quid est homo? Risibile. Quid est risibile? Homo: et item, Quid est hinnibile? Equus. Quid est equus,? Hinnibile.Quod si semper majora de minoribus prædicantur, superiora necesse est genera esse, et omnia subalterna minora. Quod si subalterna om. nia minora sunt, non est dubium quin si quis per subdivisionem descendat ad ultimam speciem,quodcunque genus de vicinis sibi prædicabitur, etiam de subalternis prædicetur: namque substantia habet sibi vicinum ad subteriora genus, ad se vero speciem, quod est corpus; de hoc igitur substantia prædicatur. Si quis enim interroget quid est corpus, dicitur substantia. Sub corpore vero est animatum corpus, et sub eo animal. Ergo quoniam substantia idcirco prædicatur de corpore, quia illi est superior, necesse est,quibus corpus superius fuerit, eisdem etiam sit substantia superior. Nam si corpus prædicatur de animato corpore, et de animali, prædicabitur etiam substantia de animato corpore, et de animali. Sic igitur quæcunque superiora fuerint de subterioribus non solum sibi vicinis,sed etiam longe subterioribus prædicantur. Nam si majora sunt iis quæ sibi vicinæ sunt speciebus, multo majora erunt etiam illis quibus illæ vicinæ species fuerint ampliores: ergo de quibus. cunque species prædicatur, de ipsis prædicabitur et illius speciei genus. Nam si species aliqua, aliqua re major est, multo genus speciei ipsius illa re qua spe. cies major est,majus erit. Atque ita ad id prædicabitur quemadmodum ipsa species antea prædicata est. Quod si ita est, non est dubium quin genus quoque generis illius,quod ad illud ad quod species prædicabatur,poterat prædicari, etiam id quoque de eo de quo species et genus speciei prædicabatur,prædicari. posse. Nam si quis dicat Ciceronem esse hominem, cum animal hominis genus sit, non erit absurdum Ciceronem animal prædicari, et cum animalis ipsius substantia genus sit,non erit inconveniens Ciceronem substantiam prædicari, quoniam quæ supersunt de subterioribus prædicantur,et quæ subteriora sunt si qua alia sibi subteriora habeant,illud primum genus habebunt etiam ista subteriora, et de his non inconvenienter prædicabitur. Igitur species de individuo. prædicatur ut magis, magis genus vero de omnibus

47

48

subalternis, et de magis specie prædicatur: æquo A prietas in aliis non convenit,nisi in se ipsis tantum enim modo dicitur et corpus substantia,et animatum corpus substantia, et sensibile corpus substantia,et rationale animal substantia, et mortale substantia, et homo substantia, et de ipsis etiam magis genus individuis prædicatur, ut dictum est: potest enim Cicero dici substantia, species vero sola de nullis aliis, nisi de individuis prædicatur, ut prædictum est: individua autem ipsa de nullo alio prædicantur nisi de ipsis,id est singulis.Natura autem individuorum hæc est,quod proprietates individuorum in solis singulis individuis constant,et in nullis aliis transferuntur,atque ideo de nullis aliis prædicantur. Ciceronis enim proprietas cujuslibet modi fuerit, neque in Catonem, neque in Brutum, neque in Catullum aliquando conveniet. At vero proprietates hominis quæ sunt idem rationale, mortale, risibile, pluribus, et omnibus individuis possunt et singulis convenire. Omnis enim homo et sigillatim individuus, et rationalis est,et mortalis, et sensibilis,et risibilis. Atque ideo illa quorum proprietates possunt aliis convenire, possunt de aliis prædicari. Hæc autem quorum pro

B

singulariter,de aliquibus aliis præter se singulariter prædicari non possunt. Repetendum est igitur,quod omne individuum specie continetur, species vero ipsa coercetur a genere,et unum quasi omnium totum corpus, magis genus est, et nunquam est pars, individuum vero pars semper est, nunquam est totum.Species autem et pars et totum merito nuncupatur, nam ad genus pars est, ad individua totum : dividit enim genus(ut dictum est)et individua colligit.Sed species pars est alterius, id est, generis, totum vero non est partis,sed partium. Namque genus et unum est,et plures species unius rei,id est, unius generis species pars est. Et quoniam individua plura sunt, et infinita sub una specie quæ illa individua colligit,species illa non est unius totum, id est,non est partis totum,sed plurimorum, id est partium; plures enim partes sub ea individuorum sunt,quarum totum species,id est homo,appellatur. Sed de genere et specie sufficienter dictum est. Et quoniam matutinæ salutationes vocant, in futuras noctis vigilias quod est reliquum transferamus.

DIALOGUS SECUNDUS.

DE DIFFERENTIA.

Multa tam nobis a parente natura quam cæteris animantibus gravia illustriaque concessa sunt, quæ nos ita quasi quædam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post vero rationem repertam proloquendi conferret, perinde ac si C voluisset, jussissetque nos non corporis sensibus a belluis,sed mentis divinitate distare : quæ cum se ibi adjunxerit, et a suæ vivacitate naturæ non discesserit,tunc sic ut ipsa est æterni generis,ita quoque famam in posteros, vitamque gloriæ infinitissimis temporibus coæquat.Sin vero pravis se libidinibus corporis obnoxiam mens perdendam corrumpendamque permiserit,naturam corporis sequitur.Nam nihil ejus vivacitatis post corpora remanet,cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus impensum est. Quare advertendum est, ut nos meliores accuratioresque reddamus,non ea re qua pecudibus nihil distare possumus,sed quo cœlestium virtutum similitudine æternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. Sed de his alias, nunc ad propositum revertar. Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio vigiliæque venissent, credo hesternæ rationis subtilitate captus,vel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio, vigilantius quam unquam surrexerat Fabius ad me perrexit, qui postquam consalutatus,sequentis a me operis promissam coninvitinuationem reposceret: Faciam, inquam,non tus,quippe cum nec mihi sit in vita quidquam melius agere,et tu hanc mihijocunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam gratissimum est, placuit igitur ut quoniam hesterna dissertatio speciem explicuerat,

D

alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. Hic Fabius: Uberrime,inquit,a te hesternis vigiliis de generibus et speciebus expositum est. Sed (ut dici audio) subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. Non, inquam, immerito, nam varie acceptæ differentiæ varias habebunt etiam potestates. Erunt namque alias genera, alias species, alias vero differentiæ, sed hoc postea demonstrabitur.Nunc vero ita (ut arbitror) textus est: Omnis differentia et communiter et proprie et magis proprie dicitur.

Differentiam quoque multis appellari modis designat.Dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cum aut communes sunt, aut propriæ, aut magis propriæ. Communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus,aut a nobis ipsis : nam sedere vel ambulare vel stare differentia est: nam si tu ambules,ego vero sedeam,in situ ipso atque ambulatione differimus.Et item ego cum nunc sedeo, postea vero si ambulem, communi a meipso differentia discrepabo. Propriæ vero sunt quæ uniuscujusque individui for. mam aliqua naturali proprietate depingunt, ut si quis sit cæsiis oculis, vel crispo capillo. Etenim propria uniuscujusque singuli hominis sunt quocum ista nascuntur. Magis propriæ sunt quæ in substantia ipsa permanent, et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis vel mortalis hominis differentia. Horum autem communes et propriæ differentiæ sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus. Magis propriæ vero totam naturam cujuslibet speciei substantiamque permutant, et ab aliis speciebus segregant atque disjungunt. Harum ergo com

munes et propriæ differentiæ,quoniam speciem non A Earum vero quæ sunt inseparabiles, aliæ per se ve

niunt, aliæ vero per accidens. Et illæ quæ per se veniunt,a magis propriis manant.Illæ quæ per accidens, a solis propriis effunduntur. Et inseparabile accidens est, quidquid per inseparabilem propriam differentiam unicuique speciei contigerit.Sed quanquam propria et magis propria inseparabiles differentiæ sint,nunquam tamen illam superiorem formam naturamque commutaut. Nam magis propria semper alterum, propria solum semper efficit alteratum. Huc accedit quod inseparabiles propria possunt alicui plus minusve contingere. Inseparabiles magis propriæ, nec cumulis intentionis augent,nec imminutione decrescunt. Potest enim alius procerior,alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius flavioribus

permutant,sed formam quodammodo et habitudinem solum faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare, sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt,atque ideo non vocantur alterum facientes; id est permutantes,sed magis alteratum, id est non integre alterum facientes. Illa vero tertia, id est magis propria, quoniam substantialis est, et ipsius speciei inserta naturæ alterum facit. Nam quoniam homo atque equus quantum ad hoc quod animalia erant una illis erat substantia, veniens rationale disgregavit omnino speciem,et funditus alterum fecit. Ergo communes et propriæ differentiæ alteratum facientes vocantur,magis propriæ autem alterum facientes.Constat igitur differentiarum alias B nasci, quæ sunt inseparabiles propriæ differentiæ. facere alterum, aliis alteratum: illæ quæ faciunt alterum,qua substantiales sunt, et omnes naturam speciemque permutant, et specificæ prædicantur ; valent enim quamlibet speciem constituere, et ab aliis omnibus segregare, et ejus formam naturamque componere.Nam si dicas mortale et rationale differentias et ea animali supponas, non dubium quin cum hominis speciem facias,speciei hujus sint perfectrices, atque ideo specifice nominantur,quod et permutant naturam, et ipsam substantiam cujuslibet alius speciei constituant.Illæ vero aliæ nihil aliud efficiunt, nisi alteratum,quippe cum aut proprietate quadam formæ alius distet ab alio,aut aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. Illa igitur magis propria differentia,quam specificam nominamus,sola poterit in generis divisione congruere. Etenim cæteræ nihil ad substantiam, sed ad quamdam quodammodo ejusdem similitudinis discrepantiam distantiamque ponuntur.Nihil enim in illis præter alteritatem solam reperire queas, quippe quæ non constituunt species, sed constitutas jam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsæ discriminant. Quod autem dicit:

At vero magis propria, id est rationale neque plus, neque minus admittit.Omnes enim homines in eo quod homines sunt, æqualiter sunt rationales atque mortales. Nam si genus plus minusve esse possit genus, possunt etiam differentiæ vel intentione crescere, vel remissione decrescere.Nam quoniam animal non est plus homini quam equo,neque equo plus quam cæteris, et æqualiter subjectis omnibus genus est.Sic specierum differentiæ quas specificas appellamus magis minusve non capiunt.Nam si animal rationale, mortale,hominis est definitio, et hominum nihilominus singulorum,non est dubium quin hæc definitio ad omnes homines singulos æqualiter sempe aptetur,et nulli neque plus neque minus conveniat. Quod si ita est, partes quoque totius definitionis,quæ C sunt differentiæ, tales erunt ut nulli neque plus neque minus, sed æqualiter semper et convenienter aptentur. Partes autem hujus definitionis sunt rationale et mortale. Rationale igitur et mortale quæ sunt magis propriæ differentiæ plus minusve non capiunt. Ab hac igitur, id est,separabilium inseparabiliumque differentiarum divisioue tribus modis differentias speculamur. Nam aut separabiles sunt,aut inseparabiles. Inseparabilium vero aut per se veniunt aut per accidens.Quæ per se veniunt aliæ sunt quæ genus dividunt, aliæ speciem informant atque constituunt.Sed de superioribus prius dictum est. Nunc autem de iis genus dividunt et speciem constituunt disseramus. Omnis quæcunque fit generum divisio in species, si earum specierum alia subdivisio fiat,et a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species decurratur,gemina in his erit duplexque divisio.Namque si contrarias differentias respicias,generum est divisio.Si subalternorum generum sit,specierum constitutio.Si enim genus dividamus, id est substantiam, ut jam in speciei disputatione divisa est, et sic ut substantia sit summa post substantiam, animatum corpus et inanimatum;sub animato corpore sensibile et insensibile; sub sensibili, id est animali, rationale et irrationale; sub rationali,mortale et immortale. Ilæ igitur differentiæ eædem species sunt,si contra seipsasin divisione respiciantur,et dividunt genus hoc

Repetenti nunc a superioribus dicendum est, differentiarum alias esse separabiles alias inseparabiles, hoc est quod hic nunc divisio alia rursus assumitur.Nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret,et postea tres illas in duarum tantum numerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret,alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda divisio. Dicit enim D alias esse separa biles, alias inseparabiles,et sicut in priore divisione alteratum facientes duæ fuerunt communes et propriæ, sola vero magis propria remanserat quæ alterum faciebat,eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus:communis tantum separabilis differentia est, utraque aliæ, ut cæcitas oculorum,vel flava cæsaries, vel corporis proceritas, quæ sunt propriæ differentiæ; vel certe rationabilitas,vel mortalitas, quæ sunt magis propriæ differentiæ,non possunt unquam ab hominis specie segregari. Sedere vero vel currere, quæ communes sunt,separantur a singulis, et item rursus adduntur.

« PoprzedniaDalej »