Obrazy na stronie
PDF
ePub

contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum A est. Nullus illi scilicet opponit quæ dicit omnis homo

est, opinio boni quoniam bonum non est. Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter, ponamus affirmationem. Huic enim universalis negatio erit contraria,utopinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum brnum est, ea quae est, quoniam nihil horum quae bona sunt, bonum est. Nam ejus quæ est boni quoniam bonum est, si universaliter sit bonum, eadem est ei quae opinatur, id quod bonum est quoniam bonum est. Hoc autem nihi! differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono. Quare si in opinione sic se habet. Sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima. Manifestum est, quoniam affirmationi contraria quidem 'negationi est circa idem universalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est, quoniam nullum, vel nullus, contradictoriae autem, quoniam non omne, aut non omnis. Illud quoquo recte commemorat quod nihil differt in opinionibus hæc esse contraria non universaliter constitutis, et in iis quæ sibi universaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quæ arbitratur omne bonum bonum esse, illa contraria est quæ putat nullum bonum bonum esse.Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur; ita putandum est, quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tanquam si dicamus, omne bonum bonum est. Quæ opinio cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quæ dicit quiquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil differt,tanquam si opinemur mullum bonum bonum esse, et in non bono quoque eodem modo,ut si ita dicamus, omne quod non bonum est non estbonum,et rursus, omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istæ contrariae, ut una vera sit, altera falsa. Quod in contrariis maxime reperitur ; quare tota disputatio quæstioque ita concluditur: Nam si ea quæ sunt in anima principia, quædam sunt eorum quæ significantur in voce, vox autem nota quædam est animæ passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque ad vocem redire necesse est. Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariæ, eodem quoque in vocibus erunt, id est, non crit ea contraria quæ contrarium affirmat, sed ea quæ id quod ante propositum est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est, vel omnis homo bonus est: his contraria est nullum bonum bonum est, vel nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait, vel quoniam nullum, vel nullus, nullum ad illam referens propositionem,quæ dicit omne bonum bonum

bonus est, ut sint hoc modo, omne bonum bonum est, huic contraria est nnllum bonum bonum est. Rursus omnis homo bonus est, huic contraria, nullus homo bonus est. Contradictorias autem dicit eas esse quas supra posuit, dum de universalibus ac particularibus loqueretur, eas scilicet quæ sunt angu. lares. Universalis enim affirmatio particulari negationi, et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est. Manifestum est autem quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contra. dictionem. Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt,circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul aulem non contingit eidem inesse contraria.

B Ex his quæ supra sunt dicta illud quoque colligit,

quod nec ea quæ sunt contraria vera simul esse possint, nec ea quæ vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus esse, ut vera opinio veræ opinioni contraria sit, sed in propositionibus quoque ; neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingit. Et hoc per syllogismum colligit hujusmodi. Omnia contraria sunt opposita. Quæ autem opposita sunt, simul eidem inesse non possunt, contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur, quare si duo vera de eodem prædicari possunt,duo autem contraria eidem inesse non possunt. Quæ contraria sunt, vera esse nulla naturæ ratione permittitur. Hoc est enim quod ait, contraria enim sunt quæ circa opposita sunt, id est omne contrarium oppositum est, nec fieri potest ut quæ sunt contraria in oppositis non contineantur : sicut enim in prædicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem, id est duo vera pos. sunt simul esse, et de eodem simul vere prædicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse, et malum esse, utraque simul vere dici possunt. Possunt enim quædam quæ cum bona non sint, tamen mala esse,ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quæ vera sunt, simul ut prædicentur were fieri potest, et ut in eodem sint, simul autem eidem non contingit inesse contraria. Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quæ contraria sunt, vera simul esse non possunt: quare convertitur, nec quæ vera simul sunt contraria esse possunt. Non igitur fieri potest ut, vel in opinionibus vel in propositionibus ea quæ vera sunt, possit aliquis recte contraria suspicari. Hæc autem quantum brevitas expositionis permittebat expressimus. Quid autem altior hujus libri tractatus edoceat, secundæ editionis series explicabit.

AN. MANL. sEv. E£©ETga IN LIBRUM ARISTOTELIS DE INTERPRETATIONE.

LIBRI SEX.

[EDITIO SECUNDA, SEU MAJORA COMMENTARIA.

LIBER PRIMUS.

Alexander in commentariis suis hac se impulsum A vocem conjunctam compositamque,quæ locutio præjuncta,significatione non caret.Quare quoniam non A gnent.Nam quoniam decem res omnino in omnina.

causapronuntiatsumpsisse longissimumexpositionis laborem, quod in multis ille a priorum sententiis scriptorum dissideret.Mihi vero major persequendi operis causa est,quod non facile quisquam vel transferendi,vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem, nisi quod Vegetius prætextatus priores postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit, sed transferendo Themistium,quod qui utrosque legit facile intelligit. Albinus quoque de eisdem rebus scripsisse perhibetur, cujus ego geometricos quidem libros editos scio,de dialectica vero diu multumque quæsitos reperire non valui.Siveigitur ille omnino tacuit,no8 prætermissa dicemus,sive aliquid scripsit,nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quanquam multa sint Aristotelis quæ subtilissima philosophiæ arte celata sunt,hic tamen ante om,nia liber nimis et acumine sententiarum, et verborum brevitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in decem prædicamentis expositione sudabitur. Prius ergo quid vox sit diffiniendum est.Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri hujus patefiet intentio. Vox est aeris per linguam percussio, quæ per quasdam gutturis partes,quæ arteriæ vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit,ut est tussis. Hæc enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguæ impressione formatur, atque ideo nec illis subjacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox hæc non dicitur, sed tantum sonus. Illa quoque potest esse diffinitio vocis, ut eam dicamns sonum esse cum quadam imaginatione significandi.Vox namque cumn emittitur,significationis alicujus causa profertur.Tussis vero cum sonus sit,nullius significationis causa, surrepit potius quam profertur. Quare quoniam flatus noster ita sese habet,ut si ita percutiatur atque formetur,ut eum lingua percutiat, vox sit. Si eum lingua ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat,locutio fit quæ Græce dicitur λάζις.Locutio enim est articulata vox, neque enim hunc sermonem,id est λάζων, dictionem dicemus, idcirco quod φάσιν dictionem interpretamur,λ#3tv,locutionem.Cujus locutionis pártes sunt

[ocr errors]
[ocr errors]

dicatur. Sive autem aliquid quæcunque vox significet, ut est hic sermo,homo, sive omnino nihil,sive positum alicui nomen significare possit, ut est bliétiri ; hæc enim vox cum per se nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit, significabit,sive per se quidem nihil significet,cum aliis vero juncta designet,ut sunt,conjunctiones,hæc omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quæ litteris describatur.Ut igitur sit locutio, voce opus est, id est eo sono quem percutit lingua,et ut vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit,similiter opus est eo sono quem percutit lingua.Sed ut hæc locutio significativa sit, illud quoque addi oportet ut sit aliqua significandi imaginatio,per quam id quod in voce vel in locutione est proferatur. Aut certe ita dicendum est si in hoc flatu quem per arterias emittimus,sit linguæ sola percussio,vox est.Si vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio est.Quod si vis quoque quædam imaginationis addatur,illa significativa vox redditur.Concurrentibus igitur histribus,linguæ percus8ione,articulato vocis sonitu,imaginatione aliqua proferendi, fit interpretatio. Interpretatio namque est vox articulata per seipsam significans.Quocirca non omnis vox interpretatio est,sunt enim cæterorum animalium voces, quæ interpretationis vocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quia (ut dictum est) sunt locutiones quædam, quæ significatione carent et cum per se quaedam non significent, juncta tamen cum aliis significant,ut conjunctiones. Interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet.Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet.Et quidquid significat,interpretationis vocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de Arte poetica scripsit,locutionis partes esse syllabas et conjunctiones etiam tradidit, quarum syllabæ,in eo quod sunt syllabæ,nihil omnino significant. Conjunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant. Interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum,quæ scilicet per seipsa significant.Nihilominus quoque orationem interpretationem esse constat, quæ et ipsa cum vox sit et significativis partibus

[ocr errors]

áe oratione sola,sed etiam de nomine et verbo,nec vero de sola locutione, sed etiam de significativa locutione, quæ est interpretatio, in hoc libro ab Aristote;e tractatur, idcirco quoniam verbis atque nominibus,etsignificativis locutionibus nomer. interpretationis aptatur, a communi nomine eorum de quibus in hoc libro tractatur,id est interpretatione, ipse quoque de Interpretatione liber inscriptus est, cujusexpositionem nos scilicet quam maxime a Porpbyrio, quanquam etiam a cæteris transferentes, Latina oratione digessimus.Hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione videtur excellere. Erunt ergo interpretationis duæ primæ partes nomen et verbum,his enim quidquid est in animi intellectibus designatur,his namque totus ordo orationis efficitur, et in quantum vox ipsa quidem intellectus significat, in has duas (ut dictum est) secatur partes,nomen et verbum. ln quantum vero vox perintellectuum medietatem subjectas intellectui res demonstrat, significantiumvocum Aristoteles numerum in decem prædicamenta partitusest,atque hoc dislatlibri hujus intentio a prædicamentorum in denariam multitudinem numerositate collecta, ut hic quidem tantum de numero significantium vocum quæratur, quantum ad ipsas attinet voces,quibus significativis vocibus intellectts animi designentur,quæ sunt scilicet simplicia quidem nomina et verba,ex his vero compositæ orationes.Prædicamentorum vero hæc intentio est,de significativis rerum vocibus tractare in tantum quantum eas animi medius significet intellectus. Vocis enim quædam qualitas est nomen et verbum,quæ nimirum illa ipsa decem prædicamenta significant. Decem namque prædicamenta nunquam sine aliqua verbi qualitate vel nominis proferuntur. Quare erit libri hujus intentio de significativis rerum vocibus in tantum quantum conceptiones animi intellectusque significent. De decem autem prædicamentis libri intentio in ejus commentario dicta est,quoniam sit designificativis rerum vocibus, quot partibus distribui possit earum significatio,in tantum q::antum per sensuum atque intellectuum medietatem res subjectas intellectibus voces ipsæ valeant designare. In opere vero de Arte poetica non eodem modo locutionem,sed omnes omnino locutio

tura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus, quoniam nomina et verba significant,decem omnino erunt prædicamenta,quæ verbis atque nominibus designentur;duovero quædamsunt, id est nomen et verbum quæ ipsos significent intellectus.Suntigitur elementa interpretationis verbaet nomina,proprie vero partes quibus ipsa constatinterpretatio sunt orationes.0rationum vero aliæ sunt perfectæ, aliæ imperfectæ. Perfectæ sunt ex quibus plene id quod dicitur valet intelligi;imperfectæ vero in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire,ut est Socrates cum Platone.Nullo enim addito,orationis intellectus adhuc pendet ac titubat,et auditor aliquid ultra exspectat audire. Perfectarum vero orationum partes quinque sunt. Deprecativa, ut:Jupiter omnipotens,precibus si flecteris ullis,Da deinde auxilium, pater,atque hæc omina firma.Imperativa, ut : Vade age, nate, voca zephyros et labere pennis. Interrogativa, ut : Dic mihi,Damoeta, cujum pecus, an Melibœi ? Vocativa, ut : 0 pater,0 hominum rerumque æterna potestas.Enuntiativa,in qua veritas vel falsitas invenitur,ut:Principio arboribus varia est natura creandis. Hujus autem duæ partes sunt, est namque et simplex oratio enuntiativa, et composita. Simplex,ut : dies est,lux est. Composita, ut: si dies est, lux est.ln hoc igitur libro Aristotelis de enuntiativa simplici oratione disputat, et de ejus elementis, nomine scilicet atque verbo.Quæ quoniam significativa sunt, et significativa vox,et articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) vocabulo librum de Interpretatione appellavit Et Theophrastus quidem in eo libro quem de Affirmatione et Negatione composuit, de enuntiativa oratione tractavit. Et Stoici quoque in his libris quos Πsp* 35*togáttov appellant, de eisdem nihilominus disputant, sed illi quidem et de simplici et de non simplici oratione enuntiativa speculantur. Aristoteles vero in hoc libro nihil nisi desola simplicienuntiativa oratione considerat. Aspasius quoque et Alexander sicut in aliis Aristotelis libris,in hoc quoque commentarios ediderunt, sed uterque Aristotelem de oratione tractasse pronuntiat.Nam si proferre aliquid oratione(ut aiunt ipsi) interpretari est, de interpretatione nimirum liber veluti de oratione perscriptus est, quasi vero

nis partes apposuit,confirmans esse locutionis partes D sola oratio, ac non verba quoque et nomina internihil de qua oratione disputaretadjecerit:ut si quis A vero magister ejus tacuit, ipse subtiliori modo contum nomen et verbum se determinare promittat,cum A imperfectæ, vel perfectæ, cujus plures esse partes

elementa, syllabas, conjunctiones, articulos, nomina, casus,verba, orationes. Locutio namque non in solis significativis vocibus constat,sed supergrediens significationes vocum, ad articulatos sonos usque consistit.Quælibet enim syllaba,vel quælibet alia vox quæ scribi litteris potest,locutionis nomine continetur,quæ Græce dicitur a£;:;.Sed non eodem modo interpretatio,huic namque non est satis ut sit hujusmodi vox quæ litteris valeat adnotari, 8ed ad hoc ut aliquid quoque significet. Prædicamentorum vero in hoc ratio constituta est,in quo hæ duæ partes interpretationis res intellectibus subjectas desi

pretationis vocabuloconcludantur.AEque namque ac oratio,tam verba et nomina,quæ sunt interpretationis elementa,nomine interpretationis vocantur.Sed Alexander addidit imperfecte sese habere titulum, neque enim designare de qua oratione perscripserit. Multæ namque (ut dictum est) sunt orationes, sed adjiciendum vel subintelligendum putat de oratione illum scribere philosophica vel dialectica,id est qua verum falsumque valeat expediri.Sed qui semel solam orationem interpretationis nomine vocari recipit, £n intellectu quoque ipsius inscripuionis erravit.Cur enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam interrogans, Quid est homo? alio respondente, Animal, culpet ac dicat, imperfecte illum dixisse, quid sit, quoniam non sit omnes differentias persecutus. Quod si huic,id est homini,sunt quædam alia communia ad nomen animalis,nihil tamen impedit perfecte demonstrasse quid homo esset,eum qui animal dixerit ; sive enim differentias addat quis,sive non, hominem animal necesse est esse. Eodem quoque modo et de oratione,si quis hoc{concedat primum, nihil aliud interpretatione dici nisi orationem, cur qui de interpretatione inscripserit, et de qua interpretatione dicat non addiderit, culpetur ? Satis est enim cum libri titulum etiam de aliqua continenti communione fecisse,ut nos eum et de nominibus et

verbis el de orationibus,cum hæc omnia uno inter- B

pretationis nomine continerentur, supra fecisse docuimus, cum hic liber ab eo de interpretatione nominatus est.Sed quod addidit,illam interpretationem solam dici qua in oratione possit veritas et falsitas inveniri,ut est enuntiativa oratio, fingentis est(utait Porphyrius)significationem nominis potius quam docentis, atque ille quidem et in intentione libri et in titulo falsus est, sed non eodem modo de judicio quoque libri hujus errat. Andronicus enim librum bunc Aristotelis esse non putat quem Alexander vere fortiterque redarguit.Quem cum exactum diligenternque Aristotelis librorum etjudicem et repertorem judicarit antiquitas,curin hujus libri judicio sit falsus, prorsus est magna admiratione dignissimum. Non esse namque proprium Aristotelis hinc conatur ostendere, quoniam quædam Aristoteles in principio libri hujus de intellectibus animi tractat,quos intellectus animæ passiones vocavit,et de his se plenius in libris de anima disputasse commemorat.Et quoniarn passiones animæ vocabat, vel tristitiam, vel gauJ ium, vel cupiditatem,vel alias hujusmodi affectiones dicit Andronicus ex hoc probari hunc librum Aristotelis non esse,quod de hujusmodi affectionibus nihil in libri de anima tractavisset, non intelligens in hoc libro Aristotelem passiones animæ non pro affectionibus, sed pro intellectibus posuisse.His Alexander multa alia addit argumenta cur hoc opus maxime Aristotelis esse videatur.Ea namque dicuntur hic quæ sententiis Aristotelis quæ sunt de enun:iativa oratione consentiant;illud quoque, quod stylus

ipse propter brevitatem pressior ab Aristotelis obscu- D

ritate non discrepat; et quod Theophrastus, ut in aliis solet, cum de similibus rebus tractat,quæ scilicet ab Ariststele ante tractata sunt,in libro quoque de affirmatione et negatione,iisdem aliquibus verbis atitur, quibus in hoc libro Aristoteles usus est. Idem quoque Theophrastus dat signum hunc Aristotelis !brum esse:in omnibus enim de quibus ipse disputat post magistrum,leviter ea tangit quæ ab Aristotele dicta ante cognovit, alias vero diligentius res non ab Aristotele tractatas exsequitur.Hic quoque idem fecit,nam quæ Aristoteles hoc libro de enuniatione tractavit,leviter ab illo transcursa sunt,quæ

siderationis adjecit. Addit quoque hanc causam,quoniam Aristoteles quidem de syllogismis scribere animatus, nunquam id recte facere potuisset, nisi quædam de propositionibus adnotaret. Mihi quoque videtur hoc subtiliter perpendentibus liquere,hunc librum ad analyticos esse præparatum.Nam sicut hic de simplici propositione disputat,ita quoque in analyticis de simplicibus tantum considerat syllogismis, utipsa syllogismorum propositionumque simplicitas,nom ad aliud nisi ad continens opus Aristotelis pertinere videatur.Quare non est audiendus Andronicus, qui propter passionum nomen,hunc librum ab Aristotelis operihus separat. Aristoteles enim idcirco passiones animæ intellectus vocavit, quod intellectus quos sermone dicere et oratione proferre consuevimus, ex aliqua causa atque ntilitate profecti sunt :ut enim dispersi homines colligerentur,et legibus vellent esse subjecti, civitatesque condere, utilitas quædam fuit et causa ; quocirca qnæ ex aliqua utilitate eveniunt, ex passione quoque venire necesse est. Nam ut divina sine ulla sunt passione, ita nulla illis extrinsecus utilitas valet adjungi. Quæ vero sunt passibilia semper aliquam causam atque utilitatem quibus sustententur inveniunt.Quocirca hujusmodi intellectus qui ad alterum oratione proferendi sunt,quoniam ex aliqua causa atque utilitate videntur esse collecti, recte passiones animi nominati sunt.Et de intentione quidem,etde libri inscriptione, et de eo quod hic maxime Aristotelis liber esse putandus est, hæc dicta sufficiant. Quid vero utilitatis habeat,non ignorabit qui sciet qua in oratione veritas constet et falsitas. In sola enim hæc enuutiativa oratione consistunt.Jam vero quæ dividant verum falsumque; quæve diffinita, vel quæ variæ et mutabiliter veritatem falsitatemque partiantur; quæ juncta dici possint, cum separata valeant prædicari ; quæ separata dicantur cum juncta non sint prædicata; quæ sint negationes cum modo propositionum ; quae earum consequentiæ, aliaque plnra, in ipso opere considerator poterit diligenter agnoscere, quarum magnam oxperietur utilitatem qui animum cura alicujus investigationis adverterit. Sed nunc ad ipsius Aristotelis verba veniamus. DESIGNIS. Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid sit verbum,postea quid negatio,et affirmatio, et enuntiatio, et oratio. Librum inchoans de quibus in omni serie tractaturus sit ante proposuit.Ait enim oportere prius de quibus disputaturus est diffinire. Hic enim constituere diffinire intelligendum est. Determinandum namque est quid hæc omnia sint,id est quid nomen sit, quid verbum,et cætera,quæ elementa interpretationis esse prædiximus.Sed affirmatio atque negatio sub interpretatione sunt.Quare nomen et verbum affirmationis et negationis elementa esse manifestum est. His enim compositis affirmatio et negatio conjunguntur.Existit hic quædam quæstio cur duo tanplures partes orationis esse videantur. Quibus hoc dicendum est, tantum Aristotelem hoc libro diffinisse, quantum illi ad id quod instituerat tractare suffecit.Tractat namque de simplici enuntiativa oratione,quæ scilicet hujusmodi est,ut junctis tantum verbis et nominibus componatur.Si quis nomen jungat et verbum,utdicat:Socrates ambulat, simplicem fecit enuntiativam orationem. Enuntiativa namque oratio est(utsupra memoravi)quæ habetin severi falsive designationem.Sed in hoc quod dicimus,Socrates ambulat,aut veritas necesse est contineatur,aut falsitas. Hoc enim si ambulante Socrate dicitur,verum est, si non ambulante, falsum est. Perficitur ergo enuntiativa oratio simplex ex solis nominibus

[graphic]

supra jam docui,inter quas perfectæ orationis species est enuntiatio. Et hujus quoque alia simplex, alia composita est. De simplicis vero enuntiationis speciebus inter philosophos commentatoresque certatur.Aiunt;enim quidam affirmationem atque negationem enuntiationi ut species supponi oportere,in quibus et Porpbyrius est.Quidam vero nuila ratione consentiunt,sed contendunt affirmationem et regationem æquivocam esse,etun o quidem enuntiationis vocabulonuncupari,prædicari autem enuntiationem ad utrasque ut nomen æquivocum,non ut genusunivocum, quorum princeps Alexander est, quorum contentiones apponere non videtur inutile.Ac prius quibus modis affirmationem atque negationem non

atque verbis.Quare superfluum est quærere cur alias B esse species enuntiationis Alexander putetdicendum

quoque quæ videnturorationis partes non proposuerit, qui non totius simpliciter orationis,sed tantum simplicis enuntiationis instituit eleraenta partiri, quanquam hæ duæ proprie partes orationis dicendæ sint, nomen scilicet atque verbum, hæc enim per sese utraque significant. Conjunctiones autem vel præpositiones nihil omnino nisi cum aliis junctæ designant. Participia verbo cognata sunt, vel quod a gerundivo modo veniant, vel quod tempus propria significatione contineant. Interjectiones vero atque pronomina, nec non adverbia in nominis loco ponenda sunt,idcirco quod aliquid diffinitum significant,ubi nulla est vel passionis significatio vel actio. nis.Quod si casibus horum quædam flecti non possunt, nihil impedit.Sunt enim quædam nomina quæ inonoptota vocantur.Quod si quis longius ista et non proxime petita esse arbitretur,illud tamen concedat quod suprajam diximus,non esseæquum calumniari ei qui non de omni oratione,sed tantum de simplici enuntiatione proponat,quod tantum sibi ad diffinitionem sumpserit, quantum arbitratus sit operi instituto sufficere. Quare dicendum est Aristotelem non omnis orationis partes hoc opere velle diffinire, sed tantum solius simplicis orationis enuntiativæ, quæ sunt scilicet nomen et verbum. Argumentum autem hujus rei hoc est.Postquam enim proposuit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen et quid verbum, non statim inquit quid sit oratio, sed mox addidit quid negatio,et quid affirmatio,et quid enuntiatio,postremovero quid ora

est.Post vero addam qua Porphyrius hæc argumentatione dissolverit. Alexander namque idcirco dicit non essespecies enuntiationis affirmationem etnegationem,quoniam affirmatio prior sit:priorem ver0 affirmationem idcirco conaturostendere,quod omnis negatio affirmationem tollat ac destruat;quod siita est,prior est affirmatio quæ subruatur,quam negatio quæ subruat. In quibus autem prius aliquid et posterius est, illa sub eodem genere poni non p08sunt, ut in eo titulo prædicamentorum dictum est qui de his quæ sunt simul inscribitur.Amplius:Negatio omnis, inquit, divisio est, affirmatio compositio atque conjunctio est. Cum enim dico Socrates vivit, vitam cum Socrate conjunxi. Cum dico. S0

G crates non vivit, vitam a Socrate disjunxi. Divisio

igitur quædam negatio est, conjunctio affirmatio, compositi autem est conjunctique divisio. Prior est igitur conjunctio,quod est affirmatio;posterior vero divisio, quod est negatio.Illud quoque adjecit,quod omnis per affirmationem factaenuntiatio simplicicior sit,per negationem facta enuntiatione.Ex negatione enim particula negativa si sublata sit,affirmatio sola relinquitur.De eo enim quod est,8ocrates non vivit, si non particula quæ est ad verbum auferatur, rema* nel Socrates vivit. Simplicior igitur est affirmatio quam negatio. Prius vero sit necesse est quod simplicius est.In quantitate etiam quod ad quantitatem minus est,prius est eo quod ad quantitatem plusest. Omnis vero oratio quantitas est; sed cum dico,Socra

tio. Quod si de omni oratione loqueretur, post no- D tes non ambulat.Quare si secundum quantitatem af

men et verbum non de affirmatione et negatione,et post haoc de enuntiatione, sed mox de oratione dixisset. Nunc vero quoniam post nominis et verbi propositionem, affirmationem,negationem,et enuntiationem et post orationem propo$uit,confitendum est id quod ante diximus,non orationis universalis, sed simplicis enuntiativæ orationis,quæ dividiturin affirmationem atque negationem,divisionem partium facere voluisse,quæ sunt nomina et verba.Hæc enim per seipsa intellectum simplicem servant, quæ eædem dictiones vocantur,sed non solæ dicuntur.Sunt namque dictiones et aliæ quoque ut orationes vel

firmatio minor est,eam priorem quoque esse necesse est.Illud quoque adjunxit,affirmationem quemdam esse habitum, negationem vero privationem ; sed prior est habitus privatione,affirmatio igitur negatione prior est.Et ne singula persequi laborem,cum his aliisque Imodis demonstret affirmationem negatione priorem esse,a communi eas genere separavit. Nullas enim arbitratur species sub eodem genereesse posse,in quibus prius vel posterius aliquid consideretur.Sed Porphyrius ait sese docuisse species enuntiationis esse affirmationem et negationem, in his commentariis quosin Theopbrastum edidit,hicvero

« PoprzedniaDalej »