Obrazy na stronie
PDF
ePub

cia facillime reperitur. Generatio enim semper ex oppositis est; quoties enim aliquid fit album, non fit ex dulci, nec ex duro, nec ex liquido, sed ex non albo. Et quod dulce fit, non fit ex calido, neque frigido, nec nigro, nec ex ulla alla alia qualitate, nisi ex sibi opposito, id est non dulci. Eodemque modo in aliis sese res habet. Omnis ergo generatio ex eo fit quod non fuit, ut dulce ex non dulci, album ex non albo, calidum ex non calido. Quare si generationes quidem ex oppositis sunt, in his autem est fallacia in quibus sunt generationes, erit in oppositis prima fallacia. Prima namque fallacia est non putare aliquid esse quod est. Secunda pulare esse quod non est, ut in eo quod est bonum prima fallacia est putare illud non esse bonum. Secunda malum esse arbitrari quod bonum est. Quocirca illic maxime ponenda est contrarietas ubi est prima fallacia, in his autem est prima fallacia ex quibus generationes oriuntur. Generationes vero dico esse quæ fiunt ex his quæ id fiunt non fuerunt. Generationes autem fiunt ex oppositis, in oppositis est igitur prima fallacia; sed in quibus est prima fallacia, maxime contraria illa ponenda sunt: opposita igitur maxime contraria sunt, sed bonum esse et bonum non esse opposita sunt. Bonum igitur non esse ei quod est bonum esse contrarium est, non illud quod est malum esse, quod majori argumentatione confirmat.

B

Si ergo quod bonum est, et bonum et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens. Accidit enim ei malum non esse,magis autem in unoquoque vera est, quæ secundum se est, et falsa, siquidem et vera,ergo ea quæ est, quoniam non est bo- C num quod bonum est, secundum se falsa est. Illa vero quæ est, quoniam malum, est ejus quæ est secundum accidens. Quare magis erit falsa de bono ea quæ est negationis opinio, quam ea quæ est contrarii.

Persubtilis argumentatio tali ratione formata est: bonum, inquit, et bonum est, et non malum, quorum unum secundum se et proxime, et naturaliter est, hoc scilicet quod bonum est, alterum vero est accidentaliter, id est quod malum non est. Accidit enim ei quod bonum est, ut malum non sit; ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum.illud enim secundum se inest, illud (ut dictum est) secundum accidens. Quod si boc est, verior est ea propositio quæ affirmat quod secundum se est quam illa quæ affirmat quod secundum accidens D est. Est autem secundum se bonum esse quod bonum est, secundum accidens vero malum non esse quod bonum est: verius igitur et propinquius est dicere de bono quoniam bonum est, quam dicere de bono quoniam malum non est; quod si hoc est, eliam opinio quæ secundum se falsa est mendacior juste videbitur ea quæ secundum accidens mentitur. Nam si illa vera est, propinquius quæ secundum se est, illa erit falsa propinquius quæ secundum se est. Hoc est enim quod ait, magis autem in unoquoque est vera, quæ secundum se est etiam falsa, sicut et vera, si illa magis vera est quæ secundum se

est, recte illa magis falsa dicitur, quæ secundum se falsa est, id est quæ id negat quod secundum se verum est. Ergo ea quæ est quoniam non est bonum quod bonum est, secundum se consistentis falsa est. Ad quod tendit tota superior argumentatio continua disputatione subnectit. Superius euim dictum. est opinionem eam quæ putat bonum esse, quod bonum est, secundum se esse : quare illa opinio quæ dicit non esse bonum quod bonum est, falsa est, et de ea re falsa est, quæ secundum se vera est. Secundum se enim vera est opinio quæ putat bonum esse quod bonum est, quæ vero arbitratur non esse bonum quod honum est, ejus quæ secundum se est, veritatem opinionis intercipit. Nam bonum esse quod bonum est, quisquis opinatur secundum ipsius boni naturam habet opinionem, atque ideo secundum se opiniones hujusmodi nominantur; quare erit hæc quoque secundum se falsa, quoniam secundum se veritatis videtur auferre propositionem ; idem autem bonum secundum accidens est, non malum. Et hoc de bono verum est dicere, quoniam non est malum, sed accidentaliter. Bono enim accidit non esse ma lum, illa vero quæ putat malum esse quod bonum est, aufert non malum ab eo quod bonum est, et interimit rem secundum accidens veram, vera namque est opinio quæ dicit non esse malum quod bonum est, sed secundum accidens ; quare secundum accidens falsa erit ea quæ dicit malum esse quod bonum est. Illam enim propositionem tollit quæ secundum accidens vera est. Quare quoniam propior est ea quæ secundum se est quam ea quæ secundum accidens, falsitas ejus quæ secundum se est fallacior erit ea falsitate quæ secundum accidens est. Sed ea quæ putat non esse bonum quod bonum est, secundum se veritatis peremptoria est ea, vero quæ dicit malum esse quod bonum est, ejus quod est non esse malum quod bonum est, secundum accidens rei veræ peremptoria est. Quare falsior est ea que dicit non esse bonum quod bonum est, quam ea quæ dicit esse malum id quod est bonum.

[ocr errors]

Falsus autem est maxime circa singula qui habet contrariam opinionem.Contraria enim sunt eorum quæ plurimum circa idem differunt. Quod si harum contraria quidem est altera, magis vero contraria est contradictio, manifestum est quoniam hæc erit contraria.

Quærebatur utrum affirmatio contrarii, an negatio propositæ rei, eidem propositæ rei affirmationi magis possit esse contraria. Sed nunc hoc dicit quod quæ falsa sunt magis, ea sunt magis contraria. Contraria enim sunt quæcunque circa eamdem rem plurimum differunt, ut circa colorem album et nigrum; ergo quæ maxime falsa sunt et maxime vera, ea plurimum a se distant. Maxime autem vera est secundum se consistentis rei enuntiatio. Maxime autem falsa secundum se consistentis veritatis peremptoria. Necesse est autem inter affirmationem contrarii et negationem propositæ rei unam magis esse contrariam. Falsior autem et magis contraiia est opinio illa quæ contradictionem cogitat, ut ea quæ

est non esse bonum quod bonum est, quam ea opinio A tingit simul esse veras. At vero nec illa quæ est, quo▪

quæ habet malum esse quod bonum est, quoniam ea quæ sunt in vocibus opiniones sequuntur; simili modo negatio ejus quæ est omne bonum bonum est, ea scilicet quæ dicit nullum bonum bonum est, magis est contraria quam ea quæ proponit omne bonum malum est. Quocirca et in aliis quoque ut in ea quæ est omnis homo justus est, magis est contraria illa quæ dicit, nullus homo justus est, quam ea quæ dicit, omnis homo injustus est.

Illa vero quæ est, quoniam malum est quod bonum est, implicita est. Etenim quoniam non bonum est, necesse est forte idem ipsum opinari.

Addit ad demonstrationem superiorem argumentum quod demonstret magis esse contrariam cam quæ negat potius quam eam quæ contrariam affimat; B implicita est, inquit, affirmatio contrarii. Quisquis enim putat id quod bonum est malum esse, fieri aliter non potest, nisi illud quoque putet non esse bonum. Quare duplex quodammodo propositio est ea quæ dicit malum esse quod bonum est. Nam etiam illud in se continet, quod bonum non est. Simplex autem est propositio, bonum esse quod bonum est, et simplici simplex potest magis esse contraria, simplexque est regatio quod bonum est, non esse bonum. Hæc igitur magis contraria est.

Amplius si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic videtur bene esse dictum, aut enim ubique ea quæ est contradictio, aut nusquam, quibus vero non est contrarium, de his quidem est falsa ea quæ est veræ opposita, ut qui hominem non putat hominem, falsus est; ergo si hæ contrariæ sunt, et alia quæ sunt contradictiones.

Aut in omnibus, inquit, vere dicitur contradictionem magis esse contrariam quam contrarii affirmationem, aut nusquam. Aut enim et in aliis quoque idem evenire oportet, aut ne hic quidem verum est, quod dicitur, contrariam esse eam quæ contradictionis est, id est negationis potius quam contrarii affirmationem. Hoc autem speculemur, inquit, in his quæ contrarium non habent, ut in homine. Si quis enim putet hominem hominem esse, vera esse, verum est; si quis vero hominem putet non esse hominem, falsa. Si quis autem putet hominen equum esse, nullus dixerit hanc magis esse contrariam quæ putat hominem equum esse quam quæ hominem non esse hominem arbitratur. Quare si in his quæ contraria non habent, illa contraria est quæ contradictione formatur, in his quoque quæ habent contraria, non contrarii affirmationis, sed negationis propositio magis contraria est.

Amplius similiter se habent boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est. Et ad has boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est. Illi ergo quæ est non boni quoniam non bonum est, veræ opinationi quænam est contraria. Non enim ea quæ dicit quoniam malum est. Simul enim aliquando erunt veræ, nunquam autem vera veræ est contraria. Est enim quiddam non bonum, malum. Quare con

C

niam non malum, vera enim et hæc, simul enim et hæ erunt. Relinquitur ergo ei que est non bonum quoniam non bonum est, contraria ea quæ est non bonum quoniam bonum est. Falsa enim hæc, quare et ei quæ est boni quoniam bonum est, ea quæ est boni quoniam non bonum est.

Ex similitudine et proportione contrarietatis vim propositionum vestigare conatur. Sed has prepositiones prius disponamus, post autem quantum possumus breviter vim Aristotelicæ argumentationis exsequamur.

Vera boni quoniam bonum est.

Falsa boni quoniam bonum non est.
Vera non boni quoniam non bonum est.
Falsa non boni quoniam bonum est.

Harum quatuor opiniorum duæ veræ sunt, duæ
falsæ. Illa quæ est boni quoniam bonum est, vera est;
illa quæ est boni quoniam bonum non est, falsa est.
Rursus illa quæ est non boni quoniam bonum non est,
vera est ; illa quæ est non boni quoniam bonum est,
faisa est. Ergo hæc est similitudo et proportio harum
quatuor propositionum. Nam quemadmodum se habet
opinio boni quoniam bonum est, ad eam opinionem
quæ est boni quoniam bonum non est, eodem modo
sese habet et opinio que est non boni quoniam non
bonum est, ad eam quæ est non boni quoniam bo-
num est. Nam sicut illic vera una est, altera falsa,
ita quoque hic una vera est, altera falsa. Capit igitur
exemplum prius ab ea quæ est non boni quoniam non
bonum est. Hæc enim, inquit, cum vera sit, quam
huic ponemus esse contrariam? eamne quæ dicit,
malum est? sed non est contraria. Potest enim si-
mul esse vera, et ea quæ dicit non esse bonum quod
bonum non est, et ea quæ dicit malum esse quod
bonum non est. Sunt enim quædam non bona quæ
mala sunt. Quocirca contrariæ non sunt, in quibus
ponitur quod non bonum est, bonum non esse, et
quod non est bonum, malum esse. Contrariæ enim
veræ simul nequent inveniri, et vera veræ contraria
nunquam est, sed nec illa poterit esse contraria huic,
quæ dicit malum esse quod bonum non est. Possunt
enim quædam non quidem esse pona, non esse ta-
men mala, ut ex arbore nullius utilitatis causa ra-
mum defringere, si arborem nihil lædat, neque ma-
lum neque bonum est. Quare veræ simul possunt
D
esse, et hæc quoque quæ opinantur id quod est non
bonum quoniam non bonum est, et id quod est non
bonum quoniam malum non est. Quare nec hæ con-
trariæ sunt; restat igitur ut ejus opinionis quæ est
non boni quoniam non bonum est, ea sit contraria
quæ est non boni quoniam bonum est. Quod si in his
quatuor propositionibus que supra descripsimus
similitudo servatur, et sicut est opinio non boni
quoniam non bonum est, ad eam quæ est non boni
quoniam bonum est, sic opinio boni quoniam bonum.
est ad opinionem boni quoniam bonum non est. Con-
traria autem est opinio non boni quoniam bonum
non est, opinio non boni quoniam bonum est;

contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum A est. Nullus illi scilicet opponit quæ dicit omnis homo est, opinio boni quoniam bonum non est.

Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter, ponamus affirmationem. Huic enim universalis negatio erit contraria, ut opinioni quæ opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, ea quæ est, quoniam nihil horum quæ bona sunt, bonum est. Nam ejus quæ est boni quoniam bonum est, si universaliter sit bonum, eadem est ei quæ opinatur, id quod bonum est quoniam bonum est. Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono. Quare si in opinione sic se habet. Sunt autem hæ quæ sunt in voce affirmationes et negationes notæ eorum quæ sunt in anima. Manifestum est, quoniam affirmationi contraria quidem negationi est circa idem universalis, B ut ei quæ est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est, quoniam nullum, vel nullus, contradictoriæ autem, quoniam non omne, aut non omnis.

C

Illud quoquo recte commemorat quod nihil differt in opinionibus hæc esse contraria non universaliter constitutis, et in iis quæ sibi universaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quæ arbitratur omne bonum bonum esse, illa contraria est quæ putat nullum bonum bonum esse.Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur; ita putandum est, quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tanquam si dicamus, omne bonum bonum est. Quæ opinio cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quæ dicit quiquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil differt,tanquam si opinemur nullum bonum bonum esse, el in non bono quoque eodem modo, ut si ita dicamus, omne quod non bonum est non est bonum,et rursus, omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istæ contrariæ, ut una vera sit, altera falsa. Quod in contrariis maxime reperitur ; quare tota disputatio quæstioque ita concluditur: Nam si ea quæ sunt in anima principia, quædam sunt eorum quæ significantur in voce, vox autem nota quædam est animæ passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque ad vocem redire necesse est. Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariæ, eodem quoque in vocibus erunt, id est, non crit ea contraria quæ contrarium affirmat, sed ea quæ id quod ante propo- D situm est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est, vel omnis homo bonus est: his contraria est nullum bonum bonum est, vel nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait, vel quoniam nullum, vel nullus, nullum ad illam referens propositionem,quæ dicit omne bonum bonum

bonus est, ut sint hoc modo, omne bonum bonum est, huic contraria est nnllum bonum bonum est. Rursus omnis homo bonus est, huic contraria, nullus homo bonus est. Contradictorias autem dicit eas esse quas supra posuit, dum de universalibus ac particularibus loqueretur, eas scilicet quæ sunt angulares. Universalis enim affirmatio particulari negationi, et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est.

Manifestum est autem quoniam et veram veræ non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contradictionem. Contrariæ enim sunt quæ circa opposita sunt,circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul aulem non contingit eidem inesse contraria. Ex his quæ supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quæ sunt contraria vera sinul esse possint, nec ea quæ vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus esse, ut vera opinio veræ opinioni contraria sit, sed in propositionibus quoque; neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingit. Et hoc per syllogismum colligit hujusmodi. Omnia contraria sunt opposita. Quæ autem opposita sunt, simul eidem inesse non possunt, contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur, quare si duo vera de eodem prædicari possunt, duo autem contraria eidem inesse non possunt. Quæ contraria sunt, vera esse nulla naturæ ratione permittitur. Hoc est enim quod ait, contraria enim sunt quæ circa opposita sunt, id est omne contrarium oppositum est, nec fieri potest ut quæ sunt contraria in oppositis non contineantur : sicut enim in prædicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem, id est duo vera pos. sunt simul esse, et de eodem simul vere prædicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse, et malum esse, utraque simul vere dici possunt. Possunt enim quædam quæ cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quæ vera sunt, simul ut prædicentur vere fieri potest, et ut in eodem sint, simul autem eidem non contingit inesse contraria. Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quæ contraria sunt, vera simul esse non possunt: quare convertitur, nec quæ vera simul sunt contraria esse possunt. Non igitur fieri potest ut, vel in opinionibus vel in propositionibus ea quæ vera sunt, possit aliquis recte contraria suspicari. Hæc autem quantum brevitas expositionis permittebat expressimus. Quid autem altior hujus libri tractatus edoceat, secundæ editionis series explicabit.

AN. MANL. SEV. BOETHI

IN LIBRUM ARISTOTELIS DE INTERPRETATIONE.

LIBRI SEX.

[EDITIO SECUNDA, SEU MAJORA COMMENTARIA.

LIBER PRIMUS.

Alexander in commentariis suis hac se impulsum A vocem conjunctam compositamque, quæ locutio præcausa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum sententiis scriptorum dissideret.Mihi vero major persequendi operis causa est,quod non facile quisquam vel transferendi,vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem, nisi quod Vegetius prætextatus priores postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit, sed transferendo Themistium,quod qui utrosque legit facile intelligit. Albiaus quoque de eisdem rebus scripsisse perhibetur, cujus ego geometricos quidem libros editos scio,de dialectica vero diu multumque quæsitos reperire non valui.Siveigitur ille omnino tacuit, nos prætermissa dicemus,sive aliquid scripsit,nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quanquam multa sint Aristotelis quæ subtilissima philosophiæ arte celata sunt,hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum, et verborum brevitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in decem prædicamentis expositione sudabitur. Prius ergo quid vox sit diffiniendum est.Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri bujus patefiet in tentio. Vox est aeris per linguam percussio, quæ per quasdam gutturis partes,quæ arteriæ vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit,ut est tussis. Hæc enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguæ impressione formatur, atque ideo nec illis subjacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox hæc non dicitur, sed tantum sonus. Illa quoque potest esse diffinitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur,significationis alicujus causa profertur.Tussis vero cum sonus sit,nullius significationis causa, surrepit potius quam profertur. Quare quoniam flatus noster ita sese habet, ut si ita percutiatur atque formetur, ut eum lingua percutiat, vox sit. Si eum lingua ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat,locutio fit quæ Græce dicitur Attc. Locutio enim est articulata vox, neque enim hunc sermonem,id est λév, dictionem dicemus, idcirco quod pártv dictionem interpretamur,tv,locutionem. Cujus locutionis partes sunt litteræ,quæ cum conjunctæ fuerint, unam efficiunt PATROL. LXIV.

dicatur. Sive autem aliquid quæcunque vox significet, ut est hic sermo,homo, sive omnino nihil,sive positum alicui nomen significare possit, ut est blictiri; hæc enim vox cum per se nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit, significabit,sive per se quidem nihil significet,cum aliis vero juncta designet,ut sunt, conjunctiones,hæc omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quæ litteris describatur. Ut igitur sit locutio, voce opus est, id est eo sono quem percutit lingua, et ut vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit, similiter opus est eo sono quem percutit lingua.Sed ut hæc locutio significativa sit, illud quoque addi oportet ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in B voce velin locutione est proferatur. Aut certe ita dicendum est si in hoc flatu quem per arterias emittimus,sit linguæ sola percussio, vox est.Si vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio est.Quod si vis quoque quædam imaginationis addatur,illa significativa vox redditur. Concurrentibus igitur his tribus, linguæ percussione, articulato vocis sonitu,imaginatione aliqua proferendi, fit interpretatio. Interpretatio namque est vox articulata per seipsam significans.Quocirca non omnis vox interpretatio est,sunt enim cæterorum animalium voces, quæ interpretationis vocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quia (ut dictum est) sunt locutiones quædam, quæ significatione carent et cum per se quædam non significent, juncta tamen cum aliis significant, ut conjunctiones. Interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet. Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet. Et quidquid significat, interpretationis vocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de Arte poetica scripsit,locutionis partes esse syllabas et conjunctiones etiam tradidit, quarum syllabæ,in eo quod sunt syllabæ,nihil omnino significant. Conjunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant. Interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum,quæ scilicet per seipsa significant. Nihilominus quoque orationem interpretationem esse constat, quæ et ipsa cum vox sit et significativis partibus

C

D

13

395

juncta,significatione non caret. Quare quoniam non A gnent.Nam quoniam decem res omnino in omni na

tura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus, quoniam nomina et verba significant,decem omnino erunt prædicamenta,quæ verbis atque nominibus designentur;duo vero quædam sunt, id est nomen et verbum quæ ipsos significent intellectus.Suntigitur elementa interpretationis verba et nomina, proprie vero partes quibus ipsa constat interpretatio sunt orationes. Orationum vero aliæ sunt perfectæ,aliæ imperfectæ. Perfectæ sunt ex quibus plene id quod dicitur valet intelligi;imperfectæ vero in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire, ut est Socrates cum Platone.Nullo enim addito,orationis intellectus adhuc pendet ac titubat,et auditor aliquid ultra exspectat audire. Perfectarum vero orationum partes quinque sunt. Deprecativa, B ut:Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, Da deinde auxilium, pater,atque hæc omina firma.Imperativa, ut: Vade age, nate, voca zephyros et labere pennis. Interrogativa, ut: Dic mihi,Damæta, cujum pecus, an Melibai? Vocativa, ut: 0 pater,o hominum rerumque æterna potestas. Enuntiativa,in qua veritas vel falsitas invenitur, ut: Principio arboribus varia est natura creandis. Hujus autem duæ partes sunt, est namque et simplex oratio enuntiativa, et composita. Simplex,ut: dies est,lux est. Composita, ut si dies est, lux est. In hoc igitur libro Aristotelis de enuntiativa simplici oratione disputat, et de ejus elementis, nomine scilicet atque verbo. Quæ quoniam significativa sunt, et significativa vox,et articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) vocabulo librum de Interpretatione appellavit Et Theophrastus quidem in eo libro quem de Affirmatione et Negatione composuit, de enuntiativa oratione tractavit. Et Stoici quoque in his libris quos Περὶ ἀξιωμάτων αρpellant, de eisdem nihilominus disputant, sed illi quidem et de simplici et de non simplici oratione enuntiativa speculantur. Aristoteles vero in hoc libro nihil nisi de sola simplici enuntiativa oratione considerat. Aspasius quoque et Alexander sicut in aliis Aristotelis libris,in hoc quoque commentarios ediderunt, sed uterque Aristotelem de oratione tractasse pronuntiat. Nam si proferre aliquid oratione(ut aiunt ipsi) interpretari est, de interpretatione nimirum liber veluti de oratione perscriptus est, quasi vero sola oratio, ac non verba quoque et nomina interpretationis vocabulo concludantur. Eque namque ac oratio,tam verba et nomina,quæ sunt interpretationis elementa,nomine interpretationis vocantur. Sed Alexander addidit imperfecte sese habere titulum, neque enim designare de qua oratione perscripserit. Multæ namque (ut dictum est) sunt orationes, sed adjiciendum vel subintelligendum putat de oratione illum scribere philosophica vel dialectica,id est qua verum falsumque valeat expediri. Sed qui semel solam orationem interpretationis nonine vocari recipit, in intellectu quoque ipsius inscriptionis erravit.Cur enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam

de oratione sola,sed etiam de nomine et verbo,nec vero de sola locutione, sed etiam de significativa locutione, quæ est interpretatio, in hoc libro ab Aristotele tractatur, idcirco quoniam verbis atque nominibus,etsignificativis locutionibus nomer. interpretationis aptatur, a communi nomine eorum de quibus in hoc libro tractatur,id est interpretatione, ipse quoque de Interpretatione liber inscriptus est, cujus expositionem nos scilicet quam maxime a Por. phyrio, quanquam etiam a cæteris transferentes, Latina oratione digessimus.Hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione videtur excellere. Erunt ergo interpretationis duæ primæ partes nomen et verbum,his enim quidquid est in animi intellectibus designatur, his namque totus ordo orationis efficitur, et in quantum vox ipsa quidem intellectus significal, in has duas (ut dictum est) secatur partes,nomen et verbum. In quantum vero vox per intellectuum medietatem subjectas intellectui res demonstrat, significantium vocum Aristoteles numerum in decem prædicamenta partitus est,atque hoc distat libri hujus intentio a prædicamentorum in denariam multitudinem numerositate collecta, ut hic quidem tantum de numero significantium vocum quæratur, quantum ad ipsas attinet voces,quibus significativis vocibus intellectus animi designentur,quæ sunt scilicet simplicia quidem nomina et verba,ex his vero compositæ orationes.Prædicamentorum vero hæc intentio est, designificativis rerum vocibus tractare in tantum quantum eas animi medius significet intellectus. Vocis enim quædam qualitas est nomen et verbum,quæ nimirum illa ipsa decem prædicamenta significant. Decem namque prædicamenta nunquam sine aliqua verbi qualitate vel nominis proferuntur. Quare erit libri hujus intentio de significativis rerum vocibus in tantum quantum conceptiones animi intellectusque significent. De decem autem prædicamentis libri intentio in ejus commentario dicta est,quoniam sit de significativis rerum vocibus, quot partibus distribui possit earum significatio,in tantum quantum per sensuum atque intellectuum medietatem res subjectas intellectibus voces ipsæ valeant designare. In opere vero de Arte poetica non eodem modo locutionem, sed omnes omnino locutionis partes apposuit,confirmans esse locutionis partes D elementa, syllabas, conjunctiones, articulos, nomina, casus, verba, orationes. Locutio namque non in solis significativis vocibus constat, sed supergrediens significationes vocum, ad articulatos sonos usque consistit.Quælibet enim syllaba, vel quælibet alia vox quæ scribi litteris potest, locutionis nomine continetur,quæ Græce dicitur Aét.Sed non eodem modo interpretatio,huic namque non est satis ut sit hujusmodi vox quæ litteris valeat adnotari, sed ad hoc ut aliquid quoque significet. Prædicamentorum vero in hoc ratio constituta est, in quo hæ duæ partes interpretationis res intellectibus subjectas desi

C

« PoprzedniaDalej »