Obrazy na stronie
PDF
ePub

animantibus sub animali posuimus. Differentia, ut A genus est, id est sub qua species nullæ sunt.Nam si

sub ea species essent,ipsa etiam genus esse posset. Species ergo quæ vere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. Namque homo, quoniam species est, singuli homines qui sub ipso sunt, non ejus species, sed individua nominantur.Nam si homo genus esset hominum singulorum,genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differente in eo quod quid sit appellatur: homo, id est species,si ut genus prædicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. Sed singuli homines specie non differunt,quod autem specie non differt, si quid ad hoc prædicatum fuerit, non prædicatur ut genus ad species, id est homo non prædicatur ad singulos homines ut genus ad res plurimas species differentes, sed ad res plurimas numero diffeB rentes singuli enim homines numero a se tantum non specie distant. Atque ideo, quoniam genus sic ad subjecta prædicatur, ut ad plurimas res specie differentes prædicetur; species autem ad subjecta ita prædicatur, ut ad plurimas res numero differentes prædicatur. Congruunt igitur sibi genus et species, quod genus et species ad plurima prædicantur, et utraque in eo quod quid sit. Nam si interroges quid est homo, animal dicitur, id est genus. Et si interroges quid est Cicero, homo dicitur, id est species. Distant autem, quod quamvis utraque ad plurima prædicentur,et id eo quod quid sit genus tamen prædicatur ad res specie differentes,species vero dicitur ad res tantum numero differentes,quod Porphyrius sic demonstrat:

rationale qua species, scilicet hominis ab irrationali distat animali. Proprium, ut risibile, quod nullum aliud animal, neque rationale, neque irrationale habet. Nullum enim animal ridet, nisi solus homo. Quare cum quædam cœlestium potestatum animalia rationabilia sint,eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident. Recte igitur risibile solius hominis proprium prædicatur. Accidens, album, nigrum et sedere, quoniam in substantia hominum non sunt,merito accidentia nominantur.Nam si substantiæ cujuscunque speciei interesset id quod accidens dicimus,interempto accidenti periret etiam ejus speciei substantia cui accidit. Nam quoniam rationale in hominis substantia est,si rationabilitas interimatur, hominis quoque substantia necessario peritura est. Idcirco, quoniam in ipsius speciei substantia naturaque versatur. At vero album et nigrum, vel quæcunque sunt accidentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet. Nam neque omnis homo candidus, neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint, ejus species non peribit. Atque idcirco hæc accidentia, veluti non innata in substantia, sed foris venientia recte nominata sunt. Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostenditur, et ea quæ ad unitatem dicuntur, ab iis quæ de plurimis prædicantur distinxit, atque distribuit, ipsius generis differentias, vel ab his quæ ad unitatem dicuntur, vel ab eis quæ ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio, accidentique declarat, et dicit genus ab illis quæ ad sola individua prædicantur, id est quæ ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima prædicetur, in- C dividua vero ad singula.Sed, quoniam hæc differentia generis ad individua communis eratdifferentiis,speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis differentiis genus dividit atque disjungit. Quod ita demonstrat: Ab his igiturquæ ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est hoc quod de pluribus prædicatur.

Ab his ergo reliquis genus differt. Primo a specie, qnoniam species, etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero prædicatur.

Ac primum generis specieique distantiam monstrat,quæ prior est a genere.Nam quamvis differentia supraspeciem sit,non super subalternam tamen,sed super speciem specialissimam differentia ponitur. Nam quamvis rationalis differentia super hominem D ponatur, quæ species specialissima est, tamen ante speciem specialissimam ipsa differentia species est ejus generis, cui species specialissima supponitur. Nam sub animali ante hominem rationale ponitur. Igitur cum genus et species utraque ad plurima præ. dicentur,genus vero ad plurimas species in eo quod quid sit prædicatur, species non jam ad plurimas species, sed ad plurima individua prædicatur. Sunt autem quædam genera generalissima (ut dictum est) supra quæ aliud genus inveniri non possit.Sunt autem species sub quibus aliæ species inveniri non possint,et integra species illa nominatur,quæ nunquam

Ab his vero reliquis quæ de pluribus appellantur. genus differt, primo a specie.Quoniam species,et si de pluribus prædicentur,non tamen species differentibus. sed numero homo enim species cum sit, de Socrate, Platone et Cicerone prædicatur, qui non specie, sed numero differunt. Animal vero quod genus est, et bovis et equi prædicatio est, quæ differunt specie a se invicem, non numero solo.

Quod simile est ac si diceret, genus a specie unam differentiam plus habere.Congruuntnamque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit prædicantur, ut dictum est. Congruunt item genus et species quod utraque ad res plurimas prædicantur. Congruit item genus et species, quod utraque ad res numero differentes prædicantur. Nam et singuli homines ita a se divisi sunt,quantum ad numerum,ut homo ab equo vel bove, vel a cervo, vel a quibuslibet aliis animantibus. At vero distat a specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus prædicatur, quod species non habent. Nihil autem differre arbitror,utrum ita dicatur aliam rem ad aliam prædicari, an aliam rem de alia prædicari. Uterque enim idem intellectus est. Nam si animal prædicatur ad hominem,idem etiam animal de homine prædlcatur. Nam cum interrogaveris quid est homo, respondes de hominis interrogatione hominem esse ani. maf.Sed nunc oportet nos ea quæ sequuntur aspicere. Quid ergo sequitur.

A proprio autem genus differt,quod proprium juzla A accidens, accidentalem qualitatem non substantiæ. quamque speciem proprium appellatur cui proprium est et juxta ea quæ sub specie sunt, scilicet individua. Namque risibile hominis solum est,et singulorum utique hominum.Genus autem non ad unam speciem, sed ad plures res specie differentes semper aptatur.

Ergo quoniam genus supra speciem est, et species supposita generi,genus speciem,species individuum quid sit ostendit. Porro autem sola possunt specics differentia segregari:qualitatibus enim substantialibus, id est substantias declarantibus, sejunguntur atque dispertiuntur. Nam cum animal genus sit, homo vero vel equus species, quales utræque species sint monstrat differentiæ segregatio,ut dicamus speciem esse hominis rationalem, speciem vero equi irrationalem.Si quis enim interroget quid est homo, animal dicitur.Sin autem quis dicat. Qualis est homo ? rationalis respondetur. Ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur: de accidenti vero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur.Namque in præB dicamentis inter alias novem partes accidentis,etiam qualitas nominantur. Nam etiam si quis interroget qualis corvi species sit,nigra continuo respondetur, Congruunt ergo genera differentiis et accidentibus quod de speciebus pluribus prædicantur. Nam sicut genus species sub se plures habet,ita differentia.Nam rationalem dicimus Deum et hominem. Rursus etiam accidens de pluribus speciebus prædicatur.Nam nigrum dicimus et hominem, et equum,et corvum, et ebenum,et plurimas alias species. Rursus congruit genus differentiæ,quod, sicut genus, sic differentia æqualiter ad individuum prædicatur. Nam si Cicero animal est,quod est genus, et rationale animal est, quod est differentia. Congruunt etiam, quod de numero differentibus prædicantur, quod superius de aliis monstratum est. Distat autem quod (sicut dictuin est)genus in eo quod quid sit appellatur: differentia vero vel accidentia in eo quod quale sit prædicantur. Nam si dicas, Quid est homo ? appellabis genus, et dices animal esse hominem. Si vero qualis sit ad differentiam interrogaveris, rationale respondeam, vel accidens nigrum vel album, vel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens :

Ergo hoc videtur hic dicere, quod omne proprium si fuerit speciei unius tunc vere est proprium. Nam si unius speciei non fuerit, sed duarum vel plurium, tunc duobus vel pluribus non proprium, sed erit in subtantiæ ratione commune. Constat ergo proprium ei cujus est proprium, soli speciei singulariter adhærere. Unde quoniam hominis species sola est quæ rideat,risibile homini proprie et singulariter aptatur. Ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. Distat igitur proprium a genere,quod genus semper ad plurimas species appellatur, proprium vero de una tantum specie cujus est proprium.Nam si risibile dicas,ad unam tantum speciem hominis appellatur. Congruitautem genus cum proprio in hoc quod genus et proprium de pluribus appellantur.Namque genus ad plures species appellatur. Appellatur etiam genus de his quæ sub speciebus sunt individuis. Nam si homo et equus animal est,erit etiam Cicero animal, et quilibet equus singulariter animal nominatur.Siniliter et proprium ad plurima dicitur.Dicitur enim ad unamquamque speciem, et ad ea individua quæ sunt sub specie prædicatur.Nam si homo risibilis est,risibilis est etiam Cicero et Virgilius,et quicunque singulariter nominantur risibiles sunt. Congruunt etiam quoniam utraque in eo quod quid sit prædicantur. Nam genus de specie in eo quod quid sit prædicatur. Nam si dictis, Quid est homo? animal appellabis. Item proprium in eo quod quid sit prædicatur. Nam si dicis, Quid est homo ? merito risibile prædicabis. Congruunt autem quod genus et proprium ad plurimas res numero differentes prædicantur. Nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et corvus, et cætera, ut singuli homines, quantum ad numerum. Distat autem a genere, quod genus ad plurimas species prædictatur, proprium vero ad unam solam cujus est proprium nominatur. Sed non est inter genus et proprium eadem differentia quæ est inter speciem et genus. Nam species de nulla omnino pecie prædicatur, proprium vero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem cujus est proprium, semper aptatur. Post hæc igitur de differentiæ acciden- D tisque a genere distantia disserit dicens:

A differentia vero et ab accidentibus differt genus, quoniam et si etiam ista de pluribus specie differentibus prædicantur(differentiæ scilicet,et accidentia quæ communiter accidunt),non tamen in eo quod quid sit appellantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio magis enim quale quid sit ostendilur.

Differentiam vero et accidens idcirco posterius reservavit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. Differentia enim et accidens qualitatem cujuscunque speciei demonstrant: illa substantiæ qualitatem, id est differentia: illud, id est

C

Unde hoc quod de pluribus prædicatur genus distat ab iis quæ de singulis prædicantnr, hoc est ab individuis. Illo quod de specie differentibus prædicatur distat a speciebus et a propriis. Illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod hæc duo quale quid sit declarant.

Hoc dicit distare genus ab individuis,quod genus de pluribus(ut dictum est)prædicatur. Colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. Nam,quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus prædicatur,proprium vero de una tantum specie et de iis quæ sub eadem specie sunt individuis prædicatur. Quamvis enim de una specie prædicetur, tamen æqua est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non prædicari. Nam neque species prædicare omnino de speciebus aliquid poterit: neque proprium,quoniam proprium non de pluribus speciebus,sed de una tantum cujus est specie prædicantur. Quod si ita est,una

differentia a genere, species et propria sejunguntur. A cantur.Nam si quis dicat hominem esse animal,non Accidens vero et differentia eadem quoque una a genere differentia separuntur,quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia vero vel accidentia,in eo quod quale appellantur. Has Porphyrius ad construendam generis rationem differentias quam parcissime potest colligit, et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc vero,quantum satest,dicit se abundantem generis constituisse rationem, hoc dicens : Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis diffinitio.

Perfectam plenamque se generis diffinitionem fecisse dicit,quoniam neque plus neque crinus facta sit dif finitio sed æqualiter ad genus pariliterque composita, Quod quale sit hoc modo monstrandum est : Novimus quod quædam res quæ ad alia prædicantur his B de quibus prædicantur, abundant, ut genera et species. Namque animal quod genus est, de homine quod est species,hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bovem atque in alia valet aptari. Ergo si quis ad quamlibet rem abundantem fecerit majoremque definitionem quam ipsa res fuerit, quam definit, non erit integra propriaque definitio, quoniam non solam illam rem amplectitur quam definit, si major fuerit diffinitio,sed etiam alias quascunque res quibus ipsius definitionis terminus abundabit. Majorum igitur prædicamentorum major erit definitio, minorum vero minor erit etiam definitio. Animal ergo quod majus est, ita definiunt: Animal est substantia animata sensibilis: hominem vero quod ac animali minus est,ita definiunt: Homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinæ perceptibile.Quod si majus est animal ab homine,major erit etiam animalis definitio ab hominis definitione.Plus enim erit dicere substantia animata sensibilis, quam animal rationale, mortale. Nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem. complectitur,sed etiam equum et bovem atque alias hujusmodi species.Si quis ergo ad hominem majorem definitionem aptaverit, quæ est animalis, ut ita definiat hominem: Homo est substantia animata sen. sibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quæ species hominis non sunt. Si quis vero majori rei minorem definitionem aptaverit,curtamet diminutam quodammodo facit rationem. Nam si quis animal definire volens dicat: Animal est res ratio- D nalis, risus et disciplinæ perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quædam animalia quæ istius definitionis rationem subterfugere atque evadere possunt. Est enim animal bos,quod neque rationale sit, neque risus perceptibile. Sola igitur relinquantur bene definiri, quæcunque æqualibus definitionibus constituuntur, ubi autem æqualis definitio sit, hoc modo possumus reperire: Prædicamenta quæcunque fuerint,si majus prædicamentum de minore aliquo prædicatur, converti non potest, ut minor de majore prædicetur. Semper enim majora de minoribus,nunquam minora de majoribus prædi

poterit convertere animal esse hominem Nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est: animal quantum ad species potest esse etiam non homo. Paria vero prædicamenta semper sibi ipsa invicem convertuntur.Nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem prædicatum etiam converti potest, ut homo ad risibile prædicetur. Dicitur enim quidquid est homo, risibile: quidquid est risibile, homo. Ergo quascunque definitiones convertere potes, illæ veræ atque pares sunt: quascunque convertere non potes, aut majores,aut minores sunt, pares inveniri non possunt.Nam si dicas hominem esse substantiam animatam atque sensibilem,verum est. Item si convertas et dicas substantiam animatam

atque sensibilem esse hominem, non omnino verum dixeris. Potest enim substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. Item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinæ capacem animal esse, verum dixeris. Si autem dicas atque convertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinæ perceptibilem, non omnino verum dixeris. Potest enim esse animal, et non esse rationale et risus capax. Ergo quoties major est definitio,quam id quod definitur.si prius dicitur id quod definitur,et major definitio adhibetur, vera esse poterit definitio. Si enim prius dixeris hominem rem minorem, et ad ipsum postea adhibueris definitionem majorem, ut prius dicas homo est, et postea subjungas subtantia animata sensibilis, utrum est. Homo enim necessario est subtantia animata sensibilis.Si C vero prius dixeris definitionem, et postea dixeris id quod definies, vera esse non potest omnino. Nam si definitionem majorem prius dixeris,dicens, substan tia animata sensibilis, et postea rem minorem intuleris, ut dicas homo est, ut sit substantia animata sensibilis homo est, non omnino verum est. Potest enim esse et substantia animata sensibilis,non tamen homo. At vero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quæ definitur, si prius dicta sit definitio vera est,posterior, falsa. Nam si dixeris definitionem quæ est minor, res rationalis, mortalis, risus et disciplinæ capax, et post intuleris animal est, ut sit, res rationalis,mortalis, risus et disciplinæ capax animal est, vera est. Omnis enim res, quæ rationalis et mortalis est, risus et disciplinæ capax, necessario animal est. At vero si converteris, et rem majorem prius dixeris: post vero minorem definitionem adhibueris, vera omnino esse non potest. Nam si dicas prius,animal est, postea autem junxeris,rex rationalis, mortalis, risus et disciplinæ perceptibilis, non omnino verum est. Potest enim esse animal, et rationale vel mortale non esse. Itaque si major est definitio quam res fuerit: si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, vera est.Si vero prius definitionem dixeris, post rem intuleris, falsa est. In minoribus vero definitionibus et majoribus rebus contra est. Nam si definitionem prius dixeris, postea rem subjeceris,vera est. Si vero rem prius dixeris, postea

definitionem subjeceris, vera omnino esse non potest. A ta,speciei vero substantia genere superposito, et ad At vero in æqualibus definitionibus converti æqualiter potest. Nam quoniam solius hominis hæc est definitio,animal rationale,mortale, æqualis est hæc ad hominem definitio, quoniam non est aliud, cui possit aptari. Itaque si prius definitionem dixeris, postea rem subjeceris, vera erit, ut est : homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinæ perceptibile. Sin vero converteris, et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas, animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disciplinæ perceptibile homo est,hæc quoque vera est: ita semper ut definitiones veræ sint, neque plus, neque minus in dfinitionibus oportet aptari,sed æqualiter definitiones convenienterque disponi. Quod Porphyrius scilicet non ignorans ait,se neque plus, neque minus effecisse generis definitionem. Et Fabius: Sequitur inquit de specie disputare. Dic,inquam, quid sequitur? Et sequitur: Hic (ut opinor) ordo est:

DE SPECIE.

B

C

Species quoque multis dicitur modis.Nam et uniuscujusque hominis forma species appellatur. Rursus dicitur et pulchritudo vultus,unde pulcherrimos quosque speciosos dicimus. Dicitur species et ea quæ supposita est generi,unde hominem animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit: et album coloris speciem. Tunc ego Speciei quoque nomen sicut generis æquivocum puta. Nam et hoc quoque multifariam appellari designat. Dicitur enim, inquit, species et figura corporis, et fortasse alia plura.De quibus quoniam nullus tractatus habebatur,jure prætermissa sunt. Hic tamen a Victorino videtur erratum, quod cum idem sit cujuscunque hominis species et vultus, quasi in alia appellatione speciei vultus iterum pulchritudinem dixit: quasi vero non perinde pulchritudo vultus sit ac tota species fuerit, nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore, etiam vultu.Sed, prætermissis his, ad illam speciem quæ sub genere ponitur atque genus efficit veniamus.Namque,ut dictum est,substantiæ ipsæ nullo speciei nomine generisve censentur,nisi quidam ad se invicem collatione sint comparationeque compositæ. Namque quod homo animal est,non idcirco ei genus est, quoniam animal est, sed idcirco quod sub se hominis atque equi,et cæterorum animantium species habet atque idcirco ait:Unde hominem animalis speciem appellamus,cum animal ipsum genussit: neque enim homo species diceretur, D nisi super ipsum animalis appellatio prædicaretur.Sed ut monstraret non in solis substantiis genera speciesque versari, sed etiam in omnium prædicamentorum nuncupationibus esse connexa,non solius substantiæ dedit exemplum sed etiam ejus quod reliquum remanserat accidentis.Quodenim ait: Et album coloris speciem in accidentis divisione ponitur qualitatis.Sed quo niam inter se quædam connexio est et talis comparatio atque relatio ut præter ad se invicem habitudinem genera et species esse non possint: nihil enim in eorum diffinitionibus concludi potest nisi alterutrum nominatasiat.Nam si substantia generis speciei supposi

ipsam prædicatio perficitur, non est dubium quin cum genus diffinire necesse sit jure speciem,et cum speciem,jure nobis genus prædicare necesse sit.Hæc igitur etiam in generis subscriptione servabatur distinctio,cum generis definitio habita est. Hoc enim dictumest tunc esse geaus quod ad distantes species dice. retur.Nunc vero dicendum est id esse speciem quæ sub genere ponitur.Sed multiplex ejus diffinitio haberi po. test.Potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit, prædicatur. Quæ res utræque id significant, speciem poni sub genere. Nam prima quidem definitio, id aperte designat. Secunda non talis est: quoniam semper minora majoribus supponuntur. Genus ab eo aliquid in eo quod quid sit prædicatur: quod majus esse non dubium est. Quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quæ minor est majori sibi generi supponatur. Nihiligitur hæc secunda definitionis significatio a priore differt: non enim species sub genere poneretur, nisi genus ad speciem in eo quod quid prædicaretur. Tertia vero definitio speciei integra ratione collecta est, et ipsius speciei vim naturamque demonstrat. Dicit enim speciem esse quæ ad plurima numero differentia in eo quod quid sit prædicatur. Quæ diffinitio etiam ex superiore genere debuit esse planissima.Sed ego non quantum castigata permittit brevitas explicabo, sed prius de ipsis generibus speciebusque pauca dicenda sunt: Cum sint quædam genera quæ species habeant,atque ipsa aliis generibus species esse possint,non est dubium ea gemina comparationis habitudine fungi,ut ad alia species, ad alia genera nominentur.Sed si in uno filo atque ordine speculemur,et quodcunque genus alicujus rei repertum est, ejus rursus genus aliud requiramus,et rursus aliud atque aliud: iterum si nihil sit quo intellectus ratioque consistat, inexplicabilis ratio interminabilisque tractabitur: sed, quoniam multa suntin his scientiæ fundamenta, quæ nulla ratione animi in infinitum procedentia concluduntur dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid pervenire,cujus cum ipsum cæteris genus sit, aliud genus invenire non possumus, quod genus primum,et magis genus,et generalissimum nuncupetur.Sed si hoc in genere contingit,ut ascendentes alicubi consistamus,non est dubium quin descendentes iterum species ad aliquem quodammodo calcem offensotermino consistamus. Igitur cum descenderimus per speciem et usque ad illam speciem venerimus,quæ sub se species nullas habet,illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus.Sed,quoniam species aliquorum est continens (si aliquorum specie differentiam continens esset), non magis species,sed genus merito vocaretur. Sed, quoniam continet et non specie differentes res contine similes necesse est sibi contineat pluralitates: sed si continet pluralitatem, et majus semper est id quod continet, quam id quod continetur, de pluralitate illa species prædicabitur. Appellabitur igitur species

B

de pluribus rebus numero differentibus in eo quod A rum nihil majus poterit inveniri, merito ipsa magis quid scit.Species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiaque declarat. Nam cum dicimus: Quid est Cicero? homo continuo respondetur.Cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superiores duæ non tantum sunt speciei, sed etiam subalternæ speciei. Est enim species quæ et ipsa genus est: sit enim ipsa generalissimum genus substantia,et sub ea corpus, sub corpore, animatum corpus; sub animato corpore,animal; sub animali, homo; sub homine, individua. Sed hanc divisionem plenius posterius exsequemur,nunc autem hoc nobis tantum sufficit.Substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit, nec homo genus: corpus vero animatumvel animal ad superiora species ad subteriora genera nominantur.Si quis ergo corpus animatumvel animal vel hominem velit exprimere et dicat:Species est quæ ponitur sub genere, et ad quam genus in eo quod quid sit prædicatur hæc definitio et magis speciem id est hominem,et subalternam speciem continet, id est corpus animatum vel animal. Namcorpus animatum et animalet homo sub genere sunt posita et ad eas omnes in eo quod quod sit appellatur, ut dictum est. Si quis vero illam speciem definitione monstrare velit quæ vere species est, id est speliacissimam speciem quæ tantum species et nunquam genus sit, hoc modo definiet. Speciem esse,quæ ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit prædicetur.Sed hæc definitio subalternis speciebus nunquam conveniet. Illæenim quæ subalternæ sunt species, possunt etiam pro generibus accipi, si ad subjecta prædicen- A tur.Quod si possunt pro generibus accipi,cum pro generibus acceptæ fuerint,non tantum ab plurimas res numero,sed etiam specie differentes prædicabuntur, quippe cum sunt genera.Sed quia hoc in magis speciebus non evenit ut aliquando de specie differentibus prædicentur, hæc definitio posterior solius magis speciei definitio est, et eam cæteræ subalternæ species excludunt atque rejiciunt,quod Porphyrius ita demonstrat.Sed hæc definitio ejus speciei est, quæ magis species dicitur. Aliæ vero definitiones erunt etiam illarum quæ non sunt magis species,horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius seipsum dicere promittit cum dicit:

Manifestius autem hoc fiet quod dicimus hoc modo: In omnibus prædicamentis sunt quædam magis gene- B rum et magis specierum,sunt alia'mixta : magis genera sunt supra quæ nullum aliud genus poterit inveniri. Magis species rursus, sub qua nulla species reperitur, horum intervalla quæ possident, et genera et species sunt, singula superioribus et inferioribus collata, ut alteri genus alteri species appellentur.

Hujusmodi sunt,inquit, quædam quorum genera inveniri non possunt, hæcque ipsa merito magis genera nominantur,quoniam majus ipsis aliquid inveniri non potest. Nam si ista sunt genera (genus autem omnibus sub se positis majus est)quorum genus nullum est,nihil eorum majus se poterit reperiri.At,quo

genera vocitantur. Sunt autem quædam alia quæ magis species appellantur, sub quibus aliæ species locatæ non sunt.Nam plus videtur esse species ea et integrior, ac vere species est, quæ genus nunquam est,quam ea quæ aliquando genus esse potest.Quod si verior species est, quæ sola species, nunquam genus est,merito magis species appellata est.Igitur inter magis speciem et magis genus intervallum quod est,subalterna genera, et subalternæ species impleverunt.Nam subalterna vocamus quæcunque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur,idcirco quia,si omnes res ad inferiora componas, genera sunt,si ad superiora,species:et si ad superiora et inferiora eadem ducas, genera et species invenien. tnr.Atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera,et ad superiora species agnoscantur.Sed hæc ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum velut species supponatur. Nam si (ut prius ostensum est) specie sua majus est genus, non est dubium quin major res sub minori poni non possit: atque ideo ait, ut alteri genus,alteri species appellantur,quod nequaquam ad eamdem rem et genus esse et species conveniret. Dat igitur hujus rei exemplum, ut quod dicit, facilius possit agnosci. Facit igitur hanc divisionem. Ponit substantiam magis genus, supponitur substantiæ corpus et in incorporeum. Corpori,animatum corpus et inanimatum. Animato corpori animal sensibile,et animal insensibile, ut sunt ostrea vel conchilia, vel echini,vel arbores, et alia hujuscemodi,quæ vivendi animam habent,non etiam sentiendi. Sub animali, animal rationale et irrationale.Sub rationali, mortale et immortale. Sub mortali, hominem. Sub homine singulos homines,hoc est corpora individua, Ciceronem et Virgilium scilicet,et eos qui jam in partes sunt singuli. Substantia ergo quæ prior est, magis generis loco accipitur.Genus enim solum non etiam species est,quod nunquam ei genus superius invenitur,homo vero solum species est: nullas enimjalias sub se species coercet, Singuli enim homines non specie, ut dictum est, sed numero differunt. Corpus vero quod pridem sub genere posuimus id est substantia, ad substantiam quædam species, ad animatum corpus genus accipitur. Animatum autem corpus ad corpus species et,ad animal genus; animal autem ad animatum corpus species videtur, ad rationale animal, genus. Rationale, item animal, mortalis genus est, species animalis.Mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis: homo autem quod super individua est, nihil de generis natura sortitus est, sed tantum sola species appellatur. Sed hanc divisionem sicubi in aliis rebus transferri et aptari placet, ita considerandum est,ut quidquid fuerit cujus genus inveniri non potest, magis id genus appelletur. Et quidquid cujus nulla species fuerit, id est ut super individua collocetur,illa magis species. Oportet enim si quod genus sit,super differentes specie res poni,

« PoprzedniaDalej »