Obrazy na stronie
PDF
ePub

libet verum fuerit, non erunt illa vera, id est posse A bulare, non est necesse non ambulare. Hoc enim ve

rum est, inquit, et de eo quod est necesse est non esse, id est hæc enim propositio quæ dicit non necesse esse non esse, verum est, ut contra eam opponatur contradictorie, quæ dicit necesse est non esse, unde etiam secutus est. Ilæc enim fit contradictio ejus quæ sequitur, non possibile esse, unde facienda est hujusmodi descriptio:

Non impossibile est esse.
Possibile est esse.

Non necesse est non esse.

dicere possibile non esse, sed utræque falsæ sunt de necesse esse. At vero rursus, idem videtur esse possibile incidi et non incidi, et esse et non esse. Quare erit necesse esse, contingens non esse, hoc autem falsum esl.

esse et posse non esse ; quod enim possibile est esse,
idem possibile est non esse; quod si neque necesse
est esse, nec necesse non esse propositio, eam quæ
est possibile esse consequetur, relinquitur ut illa ei
consentiat quæ dicit, non necessarium est non esse.
Hæc enim sequitur eam quæ proponit, possibile est
esse. Quidquid enim possibile est esse, non necesse
est non esse, ut quoniam hominem possibile est am-
Affirmatio. Impossibile est esse. Contradict.
Negatio. Non possibile est esse. Contradict.
Affirmatio. Necesse est non esse. Contradict.
Hæc enim quæ dicit, non necesse est non esse, con-
tradictio est ejus quæ proponit, necesse est non esse,
quæ est sequens, et consentiens ei quæ est, non possi-
bile est esse, quæ consentit ei quæ dicit, impossibile B
est esse, quæ rursus sequitur eam quæ est ultima, id
est necesse est non esse, cujus contradictio est, non
necesse est non esse ; affirmatio enim est necesse est
;
non esse, negatio non necesse est non esse. Quocirca
secundum contradictionem fit hæc quoque conse-
quentia, nam impossibile esse et non impossibile esse
contradictio est, sed affirmationem, id est impossibile
esse, sequitur negatio non possibile esse. Negationem
vero, id est non impossibile esse, sequitur affirmatio
possibile est esse, sed non possibile est esse, et pos-
sibile est esse, contradictio est, sed negationem pos-
sibilis, id est non possibile esse consequetur necesse
est non esse affirmatio, sed affirmationem possibilis,
id est possibile esse sequetur non necesse est non
esse negatio. Quare i'a positis nihil evenit impossi-
bile, sed omnia conveniunt et consentiunt, et secun-
dum superiorem possibilis et impossibilis modum af-
firmationes et negationes converso ordine contra-
dictorie se sequuntur. Et sensus quidem totius hu-
jusmodi est, ordo autem verborum sic. Quoniam,
inquit, ei quod est possibile esse, nec illud quod est
necesse esse, nec illud quod est necesse non esse
consentit, relinquitur ut id quod est non necessarium
non esse sequatur possibile esse. Hoc enim quod di-
eitur non necessarium non esse verum est dicere de
necesse est non esse, et subaudimus quoniam est
ejus contradictio. Hæc enim quæ dicit, non necesse
est non esse, contradictio fit ei quæ sequitur negatio-
nem possibilis, id est non possibile esse. Hæc est
autem ea quæ dicit, necesse est non esse, illud enim
quod est non possibile esse, utrumque horum sequi- D
tur, et quod est impossibile esse, et quod est, necesse
est non esse. Cujus affirmationis, id est necesse est
non esse, negatio est, non necesse est non esse. Sed
hæc sequitur non impossibile esse et possibile esse;
igitur hæ contradictiones secundum prædictum mo-
dum se sequuntur, seilicet contradictorie, sed con-
versim, et his positis atque ita ordinatis nihil con-
tingit impossibile.

Dubitabit autem aliquis si ad illud quod necessarium esse, possibile esse sequatur. Nam si non sequitur, contradictio sequetur, non possibile esse, et si quis dicat non hanc esse contradictionem, necesse esse est ipsum

C

Ad superiorem possibilis et necessarii consequentiæ reversus est quæstionem. Dicit enim dubitari posse, si id quod est possibile esse consentiat ei propositioni, quæ est necessarium esse, sive enim consentire dicatur, sive non consentire, aliquid impossibile et inconveniens utroque modo contingit; nam si quis dicat id quod dicitur possibile esse non consentire ei quod est necessarium esse, consentiet ei negatio possibilis, ea quæ est non possibile esse; sed si ista consentiet, erit idem necessarium esse quod est non possibile esse. Quod si hoc rursus aliquis neget, et dicat non esse negationem ejus propositionis quæ est possibile esse, eam quæ dicit non possibile esse, sed illam potius quæ proponit, possibile est non esse, quamquam falsum sit, tamen ne hæc quidem ei quod est necessarium esse convenire potest. Fit enim negatio ejus quæ est possibile esse, ea quæ dicit, possibile est non esse, si affirmatio possibile esse non sequitur affirmationem quæ dicit, necesse est esse, sequitur negatio ea quæ est, possibile est non esse, sed quod necesse est esse, falsum est dicere quoniam possibile est non esse. Quod enim necesse est esse, dici non potest fieri posse ut non sit, sed potius non posse fieri ut non sit : quod si quis dicat rursus sequi id quod dicitur necesse esse, et consentire ei quæ dicit possibile esse, sic quoque aliquid inconveniens reperietur. Quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse, erit igitur quod necesse est esse, possibile non esse, et erit contingens quod necessarium est. Possibile autem et contingens in utramque partem facile vertitur, et ad esse et ad non esse. Quod autem necesse est esse, interclusum habet eventum ad contrariam dictionem. Ut si necesse est esse, ut non sit, fieri non potest, et si necesse est non esse, ut sit, impossibile est. Quare qui dicit possibile esse consentire ei quod est necesse esse, quoniam id quod est possibile est potest etiam non esse, et hoc est contingens, dicit id quod esse necesse est, posse non esse, et esse contingens, quod est inconveniens. Harc igitur dubitationem solvens, ita sequitur:

Manifestum est autem quoniam non omne possibile, vel esse, vel ambulare, et opposita valet. Sed est in

quibus non sit verum. At primum quidem in his quæ A illa quoque omnia unum possunt, et non multa nee non secundum rationem possunt, ut ignis calefactibilis est, et habet vim irrationabilem, ergo secundum rationem potestates eædem plurimum etiam contrariorum sunt, irrationabiles vero non omnes,sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere, et non calefacere, neque quæcunque alia semper agunt. Alia vero possunt el secundum irrationabiles potestates simul opposita suscipere, sed hoc idcirco dictum est quoniam non omnis potestas oppositorum est, neque quæcunque secundum eamdem speciem dicantur.

Multa, inquit, sunt quæ unum esse possunt id quod sunt, non etiam aliud aliquid quod non sunt. Plura enim sunt quæ ab eo quod sunt non mutantur. Alia vero sunt quæ mutari possunt, ut coelum unam rem solam potest, id est moveri, huic vero oppositum, B id est non moveri non potest; ergo non omue quod est possibile vel esse vel ambulare, id est non omne de quo quælibet possibilitas prædicatur, etiam opposita valet, ut utrumque possit fieri et facere quod facit, et buic oppositum, id est non facere quod facit; sed sunt quædam in quibus ita potestates prædicentur, ut non sit verum de his dici quoniam et opposita possunt, ut etiam in his quæ præter rationem aliquam possunt, ut ignis. Namque ignis præter rationem aliquam calidus est, non est enim reddere rationem cur ignis sit calidus, natura enim est calidus, et cum possit esse calidus, non tamen potest id quod est oppositum, id est non potest non calere, quod est oppositum ei, scilicet quod est calere; ergo secundum rationem potestates ipsæ eædem plurimo- C rum etiam contrariorum sunt. Potestates, inquit, quæ sunt secundum rationem, id est in quibus est aliqua ratio, non unius possibilitatis, sed plurimorum sunt atque oppositorum, ut possibilitas medicinæ est curare, quæ quoniam secundum rationem fit, ut curet medicus, et est rationabilis potestas medico curandi, non solum potest curare, sed etiam non curare, et potest aliquid plusquam unum, et ipsum quod potest oppositum est, id est non curare. Oppositum namque est ei quod est curare id quod dicitur non curare, quæ opposita contraria vocantur. Affirmatio namque et negatio contrarietatibus discernuntur. Irrationabilis vero non omnis, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere, et non omnis, inquit, secundum rationem potestas opposita quoque valet. Irrationabilium vero non omnis hujusmodi potestas est, ut opposita non valeat: nam cum ferrum calere sine ratione potestas sit (non enim ex ratione calet, quoniam rationem non habet), polest etiam non calere, ignis autem cum irrationabilis potestas sit calefacere non potest et non calefacere. Quare recte dictum est irrationabiles potestates non omnes non posse contraria, sed quasdam, ut ignem, qui cum sit calefactibilis, non calefactibilis non est. Quæ autem sint irrationabilia, quæ unam tantum habeant potestatem non etiam oppositam, sic demonstrat dicens, uec quæcunque alia semper agunt. Ignis enim opposita non potest, sed non solum ignis, sed

D

opposita, quæcunque actu semper sunt, ut sol semper actu est lucidus, idcirco non potest non lucere; et nix semper actu frigida est, et ideo nunquam potest esse non frigida; ergo quæcunque semper agunt, id est in eo quod sunt, semper in actu sunt. Manifestum est, quoniam sicut ignis non capit frigus, ita nec illa quoque opposita possunt. Idcirco enim ignis quoque opposita non potest, quia semper in actu habet propriam potestatem. Semper enim est calidus, sed non omnia irrationabilia (ut dictum est) unam tantum habent potestatem, ut opposita non possint, sed sunt quædam irrationabiles potestates, quæ utrumque possunt, ut in eo quod est secari pellem vel non secari pellem. Potest namque secari pellis, potest etiam non secari, sed hæc sunt opposita; secundum igitur irrationabiles quoque potestates possunt quædam opposita; sed idcirco superiora sunt dicta, inquit, quibus monstravimus quoniam ignis et quæcunque semper sunt actu, non possunt opposita, ut doceremus non omnem potestatem oppositorum esse potentiam, sed alias veras esse hujusmodi potestates quæ actu essent, et unam rem solam possent, ab oppositorum vero potestate discederent. Hoc autem non solum in his quæ secundum rationem potestates dicuntur, sed etiam secundum eam speciem quæ irrationabilis dicitur. Sunt enim quædam eorum quæ irrationabiles potestates esse dicuntur, quæ non solum id quod sunt, verum etiam opposita possint, alia vero unum tantum possunt. Pellis enim polest secari et non secari, et idcirco opposita potest; ignis vero, cum sit calidus, frigidus esse non potest. Et idcirco nulla oppositorum est illi polestas.

Quædam vero potestates æquivoce sunt. Possibile enim non similiter dicetur, sed hoc quidem quoniam verum est, ut in actu, ut possibile est ambulare, quoniam ambulat, et omnino possibile est esse, quoniam est jam actu, quod dicitur possibile. Illud vero quoniam forsitan aget, ut possibile est ambulare,quoniam forsitan ambulabit,et hæc quidem in solis mobilibus esl potestas. Illa vero et immobilibus. In utrisque vero verum est dicere, non impossibile est ambulare vel esse, et quod ambulut jam et agit, et ambulabile est. Sic igitur possibile non est verum de necessario simpliciter dicere, alterum autem verum est. Quare quoniam partem universale sequitur, illud quod ex necessitate est, consequitur posse esse, sed non omnino.

Possibilitatis breviter divisio facienda est, possibile enim duobus dicitur modis. Est enim unum possibile quod cum non sit, esse possit, ut bomo cum sedet, non quidem ambulat, sed ambulare potest. Aliud possibile est quod cum sit, esse possibile est, ut quoniam ignis calet, potest esse calidus, et quo. niam homo sedet, potest sedere. Hujus autem possibilis duæ sunt species, una cum est quidem, potest tamen non esse, ut si quis sedeat, ita quidem potest sedere, ut possit etiam non sedere. Alia vero ut cum sit, non esse non possit, ut ignis calidus est, sed non

potest esse non calidus. Atque hoc est quod ait, quæ- A esse, non est verum de necessario simpliciter di

B

dam vero potestates æquivoce sunt. Possibile enim non simpliciter dicitur, sed hoc quidem quoniam verum est, ut in actu, id est quod est et fit, quod dicitur esse possibile, ut in actu possibile est ambulare, quoniam jam ambulat, et est in actu et omnino possibile est esse quidquid in actu est. Illud vero quod forsitan aget,ut possibile est ambulare quoniam ambulabit,id est quod non est quidem, sed esse poterit, ut possibile est ambulare, non quoniam nunc quidem ambulat, sed quoniam ambulaturus est aliquis. Hæc autem sunt quæcunque non secundum actum dicun tur,sed secundum potestatem tantum, quæ nondum quidem in actu sit, esse tamen possit. Hæc quidem in solis mobilibus est possibilitas, illa vero et in immobilibus. Mobilia vocat quæcunque sunt naturalia, et in generatione et in corruptione. Quæcunque enim generata sunt et corrumpi possunt, ea semper in motu sunt, ipsa etenim generatio motus quidam est, atque ipsa corruptio. Ergo in hujusmodi rebus quæcunque generata sunt atque mortalia, in his vera est illa potestas, quæ non secundum actum dicitur, sed secundum id quod non est quidem,sed esse potest. Nusquam enim evenit hujusmodi potestas nisi in his quæ nascuntur et mortem oppetunt, illa vero quæ sunt immobilia, id est quæ in sua natura fixa sunt et constituta, ut mutari moverique non possint, id est divina solam illam habent potentiam quæ secundum actum dicitur,ut sol immobilis quidem ad substantiam, quanquam sit mobilis secundum locum. Quoniam ergo est immobilis secundum substantiam et ab C ea non permutatur, neque movetur, habet in se lumen, quod ita habere potest, ut non habere non possit. Sed in utrisque his vel mobilibus vel immobilibus illud verum est quod de his dicitur, non impossibile est esse. Nam et quod actu quidem non est, esse tamen poterit,ut homo cum non ambulat, ambulandi tamen retinet potestatem. Non est enim hominem impossibile ambulare, et solem non est impossibile habere lucem, quam actu retinet sempiterno. In utrisque igitur et mobilibus et immobilibus, verum illud est quod dicitur, non impossibile esse. Nam et de eo quod agit, et de eo quod agere potest, de utrisque idem vere dicitur, quoniam non est impossibile esse. Nam et quod ambulat, non est impossibile ambulare, et quod est ambulabile, id est quod ambulare potest, non illi est impossibile ambulare. Sed quoniam diximus eam quæ secundum actum est potestatem duas habere species,unam quidem cum in actu quidem sit et nunquam possit non esse, ut igni actu est calere et nunquam esse non potest calidus; aliam vero secundum id quod dicimus esse quidem actu, posse tamen non esse, ut aliquis cum sedet, potest quidem sedere, sed potest etiam non sedere. Hujusmodi quidem secundum actum possibile de necessario nullo modo prædicatur, quod enim in actu est, et necessarium est esse, est quidem, sed ita est ut non esse non possit. Hoc est enim quod ait. Sic igitur possibile, id est quod cum actu sit, possit tamen non

D

cere. Alterum autem verum est, nam quod ita est actu, ut non esse non possit, et semper actu est, hoc juste de necessario prædicatur. Quod enim necesse est esse, est quidem, sed non esse non potest. Quare quoniam partem id quod est universale sequitur, illud quod ex necessitate est, consequens est id quod est posse esse, sed non omnino. Quoniam semper, inquit, speciem sequitur genus, et partem suam sequitur universalitas. Si enim homo est, animal est, id est si pars et species est, universalitatem et genus esse necesse est. Quod si ita est, sequitur scilicet eam propositionem quæ dicit necesse esse, illa propositio quæ dicit possibile esse, eique consentit, sed non omnis significatio possibilitatis sequitur necessarium. Illa enim quæ ita possunt, ut non sint quidem, esse tamen possint, nulla ratione de necessario prædicantur. Necessarium vero non modo necesse est, sed etiam est, hoc est enim quod ait, sed non omnino. Etenim de necessario quod jam est, non potest illud possibile prædicari, quod non est adhuc quidem, sed esse poterit.

Et est quidem fortasse principium quod necessarium esl et quod non necessarium est omnium, vel esse vel non esse. Et alia ut horum consequentia considerare oportet.

Principium, inquit, est fortasse harum propositionum consequentias inveniendi. Si quis primo in loco necessarium ponat, et non necessarium, secundo vero in loco possibile esse et cætera, naturaliter enim id quod necessarium est prius est, nam si necessaria sunt ea quæ semper actu sunt, quæ autem semper actu sunt sempiterna sunt, sempiterna vero rerum omnium principia sunt, recte initium quoque speculandi, quæ harum propositionum consequentia sit, ex his sumemus quæ sunt necessariæ, et propter has ex necessarii negationibus, id est ex non necessario. Constat igitur a necessario et non necessario barum consequentias inveniendi sumenda esse principia. Illæ enim, id est possibile esse et contingens esse, et esse necessarium et non necessarium, velut in natura ipsa præcedentes subsequuntur. Alque ideo ait: Et alia, id est possibile esse, et contingens esse, ut horum consequentia considerare oportet. Hoc est, ita hæ considerari debent, tanquam si quod est necessarium, et non necessarium præcedant, consequantur vero possibile et contingens, et

cætera.

Manifestum est autem ex his quæ dicta sunt, quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Quare si priora sunt sempiterna, el quæ actu sunt, potestate priora sunt; et hæc quæ sine potestate sunt, actu sunt, ut primæ substantiæ. Alia vero sunt actu cum possibilitate, quæ natura quidem priora sunt, tempore vero posteriora, alia vero nunquam sunt actu, sed potestate tantum.

Patet, inquit, ac liquet omnia quæcunque secundum necessitatem sunt, semper esse secundum actum. Quoniam enim ignis ex necessitate calidus est,actu quoque semper calidus est. Quocirca si quæ

sempiterna sunt omnibus quæ non sunt sempiterna A tur oppositæ, quæ harum magis superiori affirma. priora sunt,etiam ea quæ semper aclu sunt, his quæ sunt potestate priora sunt. Horum autem omnium divisionem facit: sunt enim,inquit, alia quidem præter potestatem, actu tantum, ut sol non potestate movetur, sed actu, et illam movendi potestatem non habet, quæ non est quidem, sed esse potest, sed actum habet solum, a potestate vero quæ præter actum solet esse, relinquitur. Primæ etiam substantiæ actu quidem sunt, nunquam vero potestate, primas autem substantias dicit, divinas scilicet et sempiternas, non eas quas in prædicamentis primas esse monstravit, id est individuas. Tunc enim de his loquebatur primis, quæ nobis primæ sunt, nunc de his quæ natura sunt primæ, quæ divinæ sunt scilicet et sempiternæ. Alia vero, ait, sunt quæ sunt actu cum potestate, id est quæ et actum habent, et aliquando habuerunt potestatem, ut fabricala jam domus, aliquando potuit fabricari, et prius habuit potestatem secundum tempus, postea vero actum; sed natura actus prior est potestate. Ars vero ipsa actum cogitatione præcipit, formamque domus prius sibi ipsa designat et efficit; quare natura actus prior est potestate, potestas actu prior est tempore. Alia vero sunt, inquit, quæ actu quidem nunquam sunt, semper autem sunt potestate, ut numerus infinitus quidem est, quod cum semper in infinitum possis augere, sed actu infinitus non est. Quemcunque enim numerum sumpseris, actu finitus est; quemlibet enim dicas numerum, finita illum numerositas necesse est complectatur, ut decem vel c centum. Infinitus vero idcirco est potestate, quod eum possis facere in infinitum concrescere, non lamen ut quilibet actu sit nnmerus infinitus.

QUÆ MAGIS APTÆ ENUNTIATIONES CONTRARIÆ DICANTUR.

Utrum autem contraria est affirmatio negationi,an affirmatio affirmationi, et oratio, ut quæ dicit omnis, homo justus est, ei quæ est, nullus homo justus est, an omnis homo justus est, ei quæ est,omnis homo injustus est, ut Callias justus est, Callias justus non est, Callias injustus est. Quænam harum contraria est. Nam si ea qua sunt in voce sequuntur ea quæ sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut omnis homo justus est, ei quæ est, omnis homo injustus est, eliam in his quæ sunt in voce affirmationibus, necesse est similiter esse habere. Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec affirmatio affirmationi contraria erit, sed ea que dicta est, negatio. Quare considerandum est qua opinio falsa opinioni veræ contraria sit, utrum negationis, an certe ea quæ contrarium esse opinatur. Dico autem hoc modo, est quædam opinatio vera boni, quoniam bonum est. Alia vero falsa, quoniam bonum non est, alia quoniam malum est, quænam harum contraria est veræ, et si est una, secundum quam contraria.

Propositio quidem quæstionis talis est. Quærit enim quoniam huic propositioni quæ dicit, omnis homo justus est,ea quæ proponit, nullus homo justus est, et rursus ea quæ dicit,omnis homo injustus est, viden

tioni, quæ dicit, omnis homo justus est, contraria est, utrum ea per quam proponimus, omnis homo injustus est, an certe negatio universalis, ca quæ es, nullus homo justus est. Similiter etiam huic propositioni quæ est, Callias justus est, propositio quæ proponit, Callias injustus est, an ea quæ dicit, Callias justus non est, contraria est. De quare hanc viam disputationis ingreditur : nam si ea, inquit, quæ sunt in voce illis quæ sunt in anima famulantur, hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animæ reperitur, hoc idem evenire videatur in voce, quod si illic ei opinioni quæ arbitratur omnem hominem justum esse illa opinio opposita est, et illa est B maxime contraria quæ putat omnem hominem injustum esse, et in vocibus quoque affirmatio ea quæ est, omnis homo justus est, ei affirmationi magis contraria est quæ dixit, omnis homo injustus est. Quod si in opinionibus non hæc magis opponitur potius quam illa quæ dicit, nullus homo justus est, et in vocibus quoque affirmatio universalis videatur esse contraria, utræque ergo et affirmatio quæ dicit, omnis homo injustus est, et negatio quæ dicit, nullus homo justus est, erunt contrariæ ei quæ dicit, omnis homo justus est. Quod autem dicit, quod si neque illic contrarii opinatio contraria est. Tale est enim justum esse et injustum esse, quanquam sit secundum habitum et privationem, prædicatio tamen hæc nunc, id est injustum esse, pro contrario sumitur. Ergo si in opinionibus contrarii, id est injusti C affirmatio contraria non est, non erit et in vocibus contraria affirmatio, sed potius negatio quæ est, nullus homo justus est. Quare, inquit, considerandum est cui opinioni falsæ opinio vera sit contraria, nam si qua res bona sit,verum est de ea dicere, quoniam bonum est, contra quam propositionem falsum est dicere, quia malum est, falsum etiam quia non bonum est. Sed videndum est quæ harum sit magis contraria veræ affirmationi, quæ dicit bonum esse quod bonum est; utrum falsa illa contraria est,quæ id quod bonum est dicit esse malum, an ea quæ id quod bonum est dicit esse non bonum. Atque hoc est quod ait, dico autem hoc modo: est quædam opinatio vera boni, quoniam bonum est, alia vero falsa, quoniam non bonum est, alia vero, quoniam malum est. Quænam ergo harum contraria est veræ, id est utrum ea quæ negat id quod est, an ea quæ ponit id quod non est, quæ magis harum ei quæ dicit esse, id quod est videatur esse contraria, requirendum est. Sed quod his adjecit et si est una, secundum quam contraria, tale est. Contrariorum alia sunt habentia medium, alia vero sunt non habentia. Et illorum quæ habent, si quis unum contrarium neget, non necesse est per illam negationem illud aliud contrarium intelligere. Nam quoniam inter album et nigrum est aliquid,si quis dicat, non est album, non idcirco nigrum esse monstravit. Potest enim esse et rubrum. Et quidquid aliud in talium contrariorum meditate localum est. In illis

D

rum, sed potius eo quod de uno eodemque subjecto contrariæ suspicantur, ut si quis de bono suspicetur quoniam bonum est, et rursus alius de codem bono quoniam malum est, hæc sunt contraria quæ veræ simul esse non possunt. Et de eodem subjecto, id est bono, nunc bene, nunc vero male, id est contrariæ suspicantur.

vero contrariis quæ medio carent, nihil differt ne- A tiones sunt contrariæ, non eo quod sunt contrariogare rem propositam, an affirmare contrariam. Nihil enim differt dicere diem non esse quam dicere noctem esse. lloc est enim diem non esse, quod esse noclem. Nihil enim est inter noctem atque diem. Ergo in his afürmatio contrarii idem valet, quod rei propositæ negatio; ergo nunc hoc dicit etiamsi in aliquibus, inquit, tales propositiones inveniuntur, ut et negatio rei propositæ, et affirmatio contrarii idem valeat, et sint una significatione. Quærendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, an secundum eam quæ dicit non esse diem, an secundum eam quæ proponit esse noctem. Investigandum igitur est quæ harum, quanquam unum utraque significet, magis est contraria ei quæ dicit esse diem; hoc est enim quod ait. Et si est una B secundum quam contraria, id est, et si unum significabunt aliquan lo rei negatio el contrarii affirmatio, secundum quam harum magis est contraria propositio superiori proposita enuntiationi.

Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est. Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse opinio est et vera, sive plures, sive una sit. Sunt autem ista contraria, sed non in eo quod contrariorum sunt contraria, sed magis in eo quod con trarie.

Contrariorum naturam prius recte determinat, qui de contrariis propositionibus tracta. Quidam enim putaverunt contrarias esse opiniones, quæ sint contrariarum rerum, quod Aristoteles negat; C dicit enim falsem esse definitionem, quæ determinat eas esse contrarias opiniones, quæ sunt contrariarum rerum. Nam cum sit contrarium bonum malo, possumus habere opinionem de bono quoniam bonum est, et hæc vera est; possumus rursus id quod malum est putare malum, et hæc rursus vera est, et opiniones quidem boni, quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, contrariarum rerum sunt; tamen utræque sunt veræ. Sed contrariæ utræque veræ esse non possunt. Falso igitur definitum est eas esse contrarias opiniones, quæ contrariarum sint rerum. Quod autem ait, boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse opinio est et vera. Aut id quod dixit eadem ad id retulit quod post secutus est, vera namque veræ in eo quod veræ sunt eadem sunt, aut certes quod ejusdem esset opinionis, quod bonum essel, bonum putare, quod malum esset, malum. Sive autem eadem sint, sive plures, contraria esse non poterunt, idcirco quoniam simul veræ sunt. Sunt autem isla contraria, sed non eo quod contrariorum sint contrariæ sunt, sed magis eo quod contrariæ. Sunt autem, inquit, ista, scilicet quæ sunt in opinionibus contraria, non tamen contraria quando contrariorum sunt, sed potius quando de uno eodemque diverso modo el contrariæ suspicantur, hoc est enim quod ait. Sunt autem ista contraria, ea scilicet quæ in animæ opinionibus posita sunt, quorum proposi

D

Si ergo boni, quoniam bonum est, opinatio est, alia vero, quoniam non est bonum. Est vero et alia quoniam aliud aliquid est, quod non est, neque potest esse. Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quæcunque esse quod non est opinantur,neque quæcunque non esse quod est. (Infinitæ enim utræque sunt, et quæ esse opinantur quod non est, et quæ non esse quod est) sed in quibus fallacia est. Hæc autem sunt, ex quibus sunt generationes, ex oppositis vero sunt generationes. Quare etiam fallaciæ.

Hujus argumenti principium est, quo pro confesso utitur et probato, quod unius rei plura atque infinita non possint esse contraria, quare unius rei unum erit contrarium. Est ergo opinio boni quoniam bonum est, et hæc vera est; est rursus boni quoniam bonum non est, et hæc falsa est. Potest etiam esse quæ pulet esse bonum id quod non est, ut si quis dicat id quod est bonum quoniam malum est, vel quoniam quantitas est, vel quoniam aliquid quod non est. Sed hæc quæ de bono dici possunt, quæ ipsum bonum nont sint, infinita sunt. Rursus possumus de bono arbitrari multa non esse, quæ sunt. Bonum enim quod honestum est possumus dicere quoniam honestum non est, possumus dicere quoniam utile non cst, possumus quoque dicere quoniam expetendum non est, et alia plura. Infinita ergo sunt et ea quæ possumus arbitrari de bono, quoniam est id quod bonum ipsum non est. Et ea quæ opinamur non esse bonum quod est, ea quoque sunt infinita. Quare nec ea quæ putat opinio bonum esse quod non est, nec ea quæ putat non esse quod est, ei opinioni ponenda est esse contraria, quæ putat bonum esse quod bonum est. Hoc enim est quod ait: Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quæcunque esse quod non est opinatur, ut dicamus de bono quoniam malum est, vel inutile, vel turpe, neque quæcunqne non esse quod est, ut si de eodem bono dicamus, bonum expetendum non est, bonum honeslum non est. Infinitæ enim utræqne sunt, et quæ esse opinantur quod non est, et quæ non esse quod est. Hæ igitur rejiciendæ sunt, et ad nullam contrarii opinionum sumendæ, quoniam infinitæ sunt,cum semper contrariorum oppositio sit finita. Quæcunque autem contrariæ ponendæ sint opiniones, sequitur dicens: Sed in quibus est fallacia, hæ autem sunt ex his ex quibus sunt et generationes. Ex oppositis vero generationes, quare etiam fallacia opinioni, inquit, de bono quoniam bonum est, contraria illa sola ponenda est, in qua primun fallacia reperitur. In qua autem fallacia primum reperiatur, ostendit per id quod dixit: Ex quibus sunt et generationes falla

« PoprzedniaDalej »