Obrazy na stronie
PDF
ePub

rerum natura, sed ex propositionum veritate et fal- A sed potestate, quæ potestas non fit ex necessitate,id sitate judicamus,scrupulum ipse dissolvit dicens. At vero nec hoc differt,si aliqui dixerint contradictionem,vel non dixerint :ad tollendum enim perimendumque consilium,quod nihil omnino homines oporteat consiliari, parum valet aliquid ante prædici;sive enim dicatur aliquid,sive non, quidquid vere prædici potest, illud etiam si non prædicatur evenire necesse est ;idcirco enim vere prædicitur,quia vere prædici potest; idcirco vere prædici potest, quia immutabiliter futurum est. Quare futurum est,si prædicitur vere, nec tantum si prædicitur, sed etiam si prædici vere potest; sive enim prædicatur,sive non prædicatur, quidquid vere prædici potest, hoc ex necessitate futurum est. Manifestum est enim, inquit,quod si sic se habeat res,sive unus eam affirmet et alius neget, si eventura est,nihil illi negatio officit; si eventura non est,nihil affirmatio prodest. Non enim,inquit, propter negare et affirmare erit vel non erit,nec hanc vim nature tempus mutabit. Eodem modo enim evenient,ea quæ post millesimum annum eventura creduntur, his quæ post quantumlibet tempus ex necessitate futura sunt:unde fit,ut si in omni tempore omnia sic se habent, ut unum definite verum dici possit, definite alterum falsum. omnia quæcunque facta sunt, vel fient, immutabili rerum ratione contingant. Hoc est enim quod ait, necesse esse fieri unumquodque eorum quæ fiunt; id est, si sic se haberet, ut ex necessitate fierent omnia, et hoc superiori argumentatione confirmat dicens: Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri, eventus enim necessitatem, necessitas sequitur veritatem, et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit, veritas namque propositionis ex rerum necessariis venit eventibus.

Quod si hæc non sunt possibilia.Videmus enim esse principium futurorum, et ab eo quod consultamus, atque agimus aliquid, et quoniam est omnino in his. quæ non semper actu sunt, possibile esse et non esse, similiter,in quibus utrumque contingit et esse et non esse, quare fieri et non fieri. Ac multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quoniam hanc vestem possibile est incidi, et non incidetur,sed prius exteretur. Similiter autem et non incidi possibile est. Non enim esset eam prius exteri,nisi possibile esset non incidi. Quare et in aliis fiendis,quæcunque secundum potentiam hujusmodi dicuntur.Manifestum igitur est quoniam non omnia ex necessitate vel sunt,vel fiunt,sed alia quidem utrumlibet,et non magis vel affirmatio,vel negatio vera est, alia vero magis quidem, et in pluribus alterum, sed contingit fieri et alterum, alterum vero minime.

Longum hyperbaton est, quod nos prius exponimus, postea continuamus. Liquet enim aliquarum rerum nos esse principium, ut actuum nostrorum. Si quis enim aliquid consilio faciat, quidquid consiliatione peregerit, ejus rei ipse principium est. A consiliante enim incipit, quidquid consilii solertia ministratur.Sunt enim quædam quæ actu non sunt,

est,ut possit quidem fieri,non tamen necesse sit,ut hanc vel quamlibet tunicam possibile est quidem ferro incidi, sed non est necesse. Fortasse enim utendo vetustabitur, et ipso quotidiano solvetur attritu. Ergo potest quidem incidi,sed forte non incidetur, sed antequam incidi possit exteritur. Rursus potest fieri ut non dividatur,neque enim exteri eam possibile esset, nisi prius esset possibile non incidi, quare possunt quidem quædam fieri, sed ita contingit fortasse ut non fiant. Sunt igitur quædam possibilia non necessaria, et in aliis quoque quæ fiunt eadem ratio est. Omne enim quod fit a quolibet consilio, ipse qui consiliatur illius rei principium est, non necessitas,et quæcunque sunt possibilia, mutaB biliter evenient. Quæ enim secundum aliquam possibilitatem dicuntur,non eveniunt secundum necessitatem,unde fit ut manifestum sit quoniam non omnia ex necessitate vel sunt, vel fiunt, sed quædam sunt quæ æquali modo,vel fiunt,vel non fiunt, et hoc est utrumlibet fieri,alia vero in pluribus quidem fiunt, in paucioribus vero non fiunt, et æqualiter quidem fiunt,ut egredientem domo amicum videre, fit enim hoc et fit æqualiter;quædam vero frequentius fiunt; quam non fiunt, ut sexagenarium canescere frequentius fit,quam non fit.Et tamen ita hoc potest fieri, ut non fieriimpossibile non sit. Hoc enim est quod ait: Alia vero magis quidem et in pluribus alterum, ut canescere in pluribus sexagenarii quam non canescere. Sed contingit fieri alterum, scilicet ut non canescat,alterum vero minime, scilicet ut canescat. Est autem hyperbaton hoc modo.Quod si hæc impossibilia videmus, quod sumus enim aliquibus ipsi principium,et quæcunque possibilia sunt, fieri possunt,et non fieri.Si igitur possibile est et ut sint et non sint, manifestum est non omnia ex necessitate contingere, sed alia æqualiter, alia vero evenire quidem in pluribus, in paucioribus vero non evenire, sed ut non eveniant necesse non est.

C

D

Igitur esse quod est, quando est, et non esse, quod non est, quando non est, necesse est. Sed non omne quod est,necesse est esse, nec omne quod non est,ngcesse est non esse. Non enim idem est omne quod est, necessario esse, quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est. El in contradictione eadem ratio est,esse quidem vel non esse omne, necesse est,et futurum esse,vel non. Non tamen dividentem dicere alterum necessarium.Dico autem ut necesse est quidem esse futurum bellum navale cras vel non futurum esse. Sed non necesse est futurum esse cras bellum navale, vel non futurum esse. Futurum autem vel esse, vel non esse necesse est.

Nunc quid sit necessarium temporale describit. Ait enim omnis res quando est, eam sine dubio esse necesse est. Non enim fieri potest ut cum est, non sit,et rursus res quæ non est, quando non est,eam non esse necesse est, neque enim fieri potest, ut quando non est, sit; sed si quando est, eam esse necesse est, id est, non simplex necessarium,sicut

solem oriri simpliciter, sed temporaliter necessa- A quod est præter temporis adjectionem:ita in contra

rium, ut sedeo,non idcirco simpliciter,et sine tempo-
ris præsentis descriptione ex necessitate est. Quando
enim sedeo, non potest fieri ut non sedeam,et ne-
cesse est mihi tunc sedere cum sedeo, sed ipsum
sedere mihi non ex necessitate inest, possum enim
surgere. Rursus cum non sedeo,tunc mihi necesse
est non sedere, sed ipsum non sedere, mihi ex ne-
cessitate non inest, possum enim sedere;ergo quod
est, quando est, ex necessitate est, et quod non est,
tunc cum non est, fieri ut non sit non potest. Non
tamen omnia quæcunque sunt aut non sunt,autex
necessitate sunt, præter temporis præsentis nuncu-
pationem, aut ex necessitate non sunt, nulla men-
tione præsentis temporis facta. Quare non est, in-
quit, idem temporaliter necessarium esse, ut est B
mihi cum sedeo, et simpliciter ex necessitate esse,
ut homini mortalitas, nec idem est, cum non est
necessario non esse, ut mihi cum non sedeo non
inest sedere, et quod simpliciter ex necessitate non
habeo,ut tres oculos vel immortalitatem,atque hoc
est quod ait,similiter autem et in eo quod non est.
Hoc autem cur dixerit sequitur, et in contradictione
eadem ratio est, esse quidem vel non esse omne
necesse est,et futurum esse vel non esse. Similis est,
inquit,ratio in contradictionibus contingentibus,et
in his quæ,cum sunt, secundum tempus necessaria
sunt, simpliciter autem necessaria non sunt. Nam
in futuris et in contingentibus contradictionibus,to-
tam quidem contradictionem necesse est unam veram
habere partem, alteram falsam,utsi quis affirmet
cras bellum navale futurum;id ergo non est necesse:
et rursus si quis neget non futurum,est quidem aut
esse,aut non esse necesse, sed non est necesse esse,
nec rursus necesse est non esse, sed tantum aut
esse aut non esse; idcirco tota quidem contradictio,
unam habebit partem veram, alteram falsam, sed
non erit ipsorum una definite vera, falsa altera
definite. In præteritis enim sic dicimus: Romulus
Romam condidit. Romulus Romam non condidit;
una quidem vera est,altera falsa, sed in his definite
vera est affirmatio,definite falsa negatio. Nam quia
quod factum est, fieri ut facum non sit,non potest,
ideo definite in præterito contra jictio vera vel falsa
est. In futuris vero propositionibus non idem est in
his scilicet quæ contingentia significant utsi dicam
Philoxenus cœnaturus est, Philoxenus cœnaturus
non est. In tota quidem contradictione,una vera est,
altera falsa,sed nullus potest dividere, ut dicat aut
affirmationem constitute et definite veram esse aut
negationem.Ante enim quam conet, indefinitum est
et variabile an cœnet. Postquam vero cœnaverit
præteritum definitur, igitur aut esse aut non esse
aliquid in futuris contradictionibus necesse est. Ut
autem unum fiat, et unum non fiat,non est necesse,
in quo igitur similitudo est contingentis contradi-
clionis et temporalis, neque simplicis necessitatis
in eo scilicet, quia sicut necesse est esse quod est
quando est,non tamen simpliciter necesse est esse

C

D

dictione contingenti, affirmationem quidem vel negationem veram esse necesse est, non tamen vel affirmationem simpliciter ac definite veram,vel negationem, sed utramlibet et quam certæ veritatis constituerit eventus.

Quare quoniam similiter orationes veræ sunt,quemadmodum et res,manifestum est, quoniam quæcunque sic se habent, ut utrumlibet sint,et contraria ipsorum contingant, necesse est similiter se habere et contradictionem,quod contingit in his quæ non semper sunt,et non semper non sunt. Horum enim necesse est alteram partem contradictionis veram esse vel falsam.Non lamen hoc vel illud, sed utrumlibet, et magis quidem alteram veram,non tamen jam veram vel falsam.Quare manifestum est,quoniam non est necesse omnis affirmationis et negationis oppositarum hanc quidem veram, illam vero falsam esse.Neque enim quemadmodum in his quæ sunt,sic se res habet etiam in his quæ non sunt, possibilibus tamen esse, vel non esse, sed quemadmodum dictum est.

Habent,inquit,quamdam cognationem res,etilla quæ res ipsas propria significatione designant.Quare et oratio quæ designat atque significat rem, sic se habebit,quemadmodum res ipsa est. Ergo sires non fuerit, falsa oratio est ;si res fuerit, vera oralio est; et si vera vel falsa oratio est, erit id quod diciturvel non erit, ut sibi res et oratio convertantur. Ergo si res constituta non est, nec definita necessitate proveniens, nec illa oratio,quæ rem ipsam designat, definitæ est veritatis. Ergo in quibus rebus possibile est non modo esse, sed etiam non esse contingere, in his affirmatio et negatio utrumlibet sese habet,et quemadmodum rem ipsam, et esse et non esse contingit,ita quoque contradictionem et veram et falsam esse indefinite proveniet. Hoc autem in quibus fiat, ipse declarat,ait enim:In his quæ non semper sunt, et non semper non sunt, sola enim sunt quæ et esse et non esse contingunt, quæ non semper sunt, status eo semper non sunt;si enim semper essent, et non rum mutari non posset, atque ideo ex necessitate essent; si autem semper non essent, eas non esse, necesse esset. Etenim sicut ipsa natura rerum evenientium est varia,ita quoque altera pars contradictionis habet variabilem veritatem,et semper quidem vera vel falsa est, non tamen una definite, ut hoc verum sit determinate,aut illud,sed utrumlibet. Et sicut status ipse rerum mutabilis est, ita quoque veritas aut falsitas propositionum dubitabilis sit, et eveniet quidem, ut in aliquibus frequentius una sit vera,non tamen semper, et ut una rarius vera,non tamen eam falsam esse necesse sit semper, quod per hoc demonstravit quod dixit,et magis quidem veram alteram, non tantum jam semperveram vel falsam. Concludit totam de futuris contingentibus propositionibus quæstionem,et ait: Manifestum est; non necesse esse omnes affirmationes et negationes definite veras esse, sed deest definite, atque ideo subaudiendum est. Illarum enim quæ contingentes et

futuræ sunt, nunquam definite una vera est,altera A definite alterum eorum esse necesse est. Erant

falsa. Neque enim,inquit,quemadmodum in his quæ
sunt,sic se habet in his quæ non sunt, possibilibus
tamen esse,aut non esse,sed quemadmodum dictum
est. Illa etenim quæ sunt præsentis temporis, sicut
ipsorum esse definitum est, ita quoque de his definita
est propositionum veritas falsitasque. Illa vero quæ
non sunt quidem, possunt tamen esse, et non esse:
et ita futura sunt, ut non ex necessitate proveniant,
sed possunt ita esse, ut etiam possint et non esse,
in his hoc modo se habebit contradictio quemadmo-
dum dictum est. Diclum autem est quoniam esse
quidem vel non esse:omne necesse est, et futurum
esse vel non necesse est. Non tamen jam divise ac B definita veritate et falsitate proferuntur.

autem quatuor diversitates, ut aut utræque veræ
essent, quod sustulit per hoc quod ait, utræque
enim non erunt simul in talibus;aut utræque falsæ
essent, quod per hoc evertit quod ait:At vero nec quo-
niam neutrum verum est contingit dicere; aut ut
una vera definite, altera falsa definite esset, quod
illa argumentatione destruxit, per quam omnia ex
necessitate docuit evenire, si hoc admitteretur.
Quod si res illæ minime sunt, constat unam quidem
veram esse, aliam vero in contradictione menda-
cem; sed sicut res ipsæ mutabiliter et indefinite
futuræ sunt, ita quoque enuntiationes variabili nec

LIBER SECUNDUS.

DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS. Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans aliquid, hoc autem est vel nomen vel innominatum, unum autem oportet esse, et de uno, id quod est in affirmatione,nomen autem dictum est, et innominalum prius,non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen infinitum,unum enim significat quodammodo infinitum nomen, quemadmodum et non currit, non verbum dico,sed infinitum verbum; erit omnis affirmatio et negatio,vel ex nomine et verbo,vel ex infinito nomine et verbo.Præter verbum autem nulla affirmatro vel negatio est.Est enim vel erit,vel fuit,vel sit, vel quæcunque alia hujusmodi verba, ex his sunt quæ sunt posita. Consignificant enim tempus.

Postquam de præteriti ac præsentis, futuri etiam temporis veritate et falsitate disseruit,nunc vim simplicis et prædicative propositionis informat dicens quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat,id est,de uno subjecto unum prædicat, subjectum autem illud aut nomen est,aut quod apud veteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele vero infinitum nomen vocatum est; prius enim dictum est quod homo nomen esset, non homo vero innominatum quidem apud antiquos,sed nunc infinitum nomen. Quoniam igitur manifestum est unum de uno prædicare simplicem propositionem,omnis erit propositio simplex, aut ex nomine et verbo, aut ex infinito nomine et verbo.Quod autem dixit:Non homo enim nomen quidem non dico, sed infinitum nomen hujusmodi est. Nomen, inquit, omnia definita significat, non homo vero quamvis unum quodlibet eorum designare possit,quæ homines non sunt, tamen quid. designet infinitum est et dubium. Nam cum multa sint quæ homines non sunt, et unum quodlibet eorum significare possit quid significet ignoratur:sicut enim non currit non est verbum simpliciter,sed infinitum verbum,ita nomina cum negatione non sunt nomina,sed infinita nomina. Erunt igitur in propositionibus subjecta aut nomina,aut infinita nomina, præter verbum autem nulla est affirmatio vel negatio planissime docuit,quæ pars orationis in simplici propositione obtineat principatum. Nam si præterverbum fieri simplex propositio non potest, constat omnem vim

C

D

simplicis propositionis verba complecti. Omnis autem propositio aut esse, aut fuisse, aut futurum esse aut hujusmodi aliquid habebit.Nam qui dicit curro currens est dicit. Et qui dicit cucurrit, currens fuit proponit;et quid dicit curret, currens erit. Si ergo omnis propositio, aut esse, aut fuisse, aut futurum esse,aut aliquid hujusmodi utsit enuntiatio, retinebit, manifestum est quod præter verbum esse non possit.Hæc enim,id est, fuit vel est,aut futurum est, verba sunt, ut ex his cognosci possit quæ sunt superius posita atque confessa,cum diceremus verba esse quæ consignificarent tempus. Etenim est,et fuit, et cætera significationem temporis secum trahunt.

Quare prima erit affirmatio et negatio, est homo,non est homo, deinde est non homo, non est non homo. Rursus,est omnis homo,non est omnis homo,est omnis non homo, non est omnis non homo.Et in extrinsecus temporibus eadem est ratio.

Simplicium exempla propositionum apposuit, simplices autem supra diximus esse propositiones quæ duobus terminis jungerentur. Quare quoniam omne definitum prius est infinito nomine, et non homo non est nomen, sed infinitum nomen,homo vero finitum recte priores eas propositiones quæ ex definito sunt nomine in eorum pronuntiavit exemplis; ait enim, Quare prima est affirmatio et negatio,est homo,non est homo. Deinde infiniti nominis affirmationes et negationes subjunxit dicens, Est non homo,non est non homo. Et post hæc, universalitatem jungens, easdem rursus iterat propositiones Et prius illas proponit quæ ex finito nomine sunt; secundo vero loco eas quæ ex infinito nomine proponuntur, unde fit ut illud intelligere necesse sit, illas quantitates quæ universales et particulares determinant, in terminis non haberi. Nam cum duorum terminorum propositio sola simplex sit, inter simplices bujusmodi numerat propositionem quæ dicit est omnis homo, cum tres sint partes orationis, quare determinationes non numerantur in terminis. Eodem modo dicit eademque ratione in extrinsecus temporibus simplices fieri propositiones, ut est,fuit homo,non fuit homo,

fuit non homo,non fuit non homo. Et in aliis quoque A dicit quatuor hæ, est justus homo: in hac affirmatemporibus idem modus est. Extrinsecus vero tempora vocat quæ sunt præter præsens,id est præteritum et futurum;sed hic de his solis propositionibus locutus est quæ unum subjectum habent, alterum prædicatum. Nunc de his loquetur quæ unum habent subjectum,duo prædicata. An vero hæ quoque simplices sint,in secundæ editionis expositione dicendum est. Nunc vero præter demonstrationem, esse simplices intelligamus.

tione ad justum verbum est adjunximus; hujus est negatio,non est justus homo. In hac quoque negatione quæ dicit non est, ad justum rursus adjunximus. Iterum, est non justus homo. In hac, est ad non justum jungitur;hujus est negatio,non est non justus homo:etiam in hac quoque negatione quæ dicit, non est,ad non justum ponitur. Quod vero ait: Dico autem,ut est justus homo,est tertium adjacere his nomen vel verbum in affirmatione, hujusmodi est. Tertium,inquit, dico, id est, adjacere verbum est. Homo enim et justus duo sunt,quibus adjicitur verbum est.Idcirco autem dixit nomen vel verbum,quia superius quoque docuit ipsa verba nomina esse,eo scilicet loco ubi ait,Ipsa quidem verba secundum se

Quando autem est tertium,adjacens prædicatur,dupliciter tunc dicuntur oppositiones. Dico autem, ut est justus homo est, tertium dico adjacere nomen vel verbum in affirmatione. Quare quatuvr erunt istæ quarum duæ quidem ad affirmationem et negationem se habebunt secundum consequentiam,ut privationes,duæ vero B dicta nomina sunt. Quod autem sequitur continet minime. Dico autem quoniam est, aut justo adjecebit, aut non justo,quare etiam negatio. Quatuor ergo erunt.Intelligimus vero quod dicitur ex his quæ subscripta sunt. Est justus homo. Hujus negatio: Non est justus homo.Est non justus homo. Hujus negatio, non est non justus homo. Est enim hoc loco et non est justo et non justo adjacet. Hæc igitur,quemadmodum in resolutoriis dictum est,sic sunt disposita.Similiter autem se habent;et si universalis nominis sit affirmatio, ut omnis est homo jusius, negatio, non omnis est homo justus.Omnis est homo non justus, non omnis est homo non justus. Sed non similiter angulares contingit veras esse. Contingit autem aliquando.

Unum subjectum et duo prædicata, quemadmodum possint esse in propositione commemorat. Si enim C hoc modo sit,ut dicamus est justus homo,est et justus prædicatum, homo vero subjectum est. Nunc enim non illud aspiciamus, quid prius, quid posterius dictum est,sed quoniam universalius est justum esse quam hominem, potest enim justus esse et qui homo non est,ut Deus, et rursus potest esse simpliciter, et quod homo non est,idcirco est atque justus quanquam primo dicantur in eo quod est, est justus homo, tamen quoniam universaliora sunt, non de his homo, sed hæc de homine prædicantur,et his homo subjectus est. Ex his igitur duplicem fieri oppositionem dicit,et quatuor propositiones,quarum subter exempla subjecitaddens: Dico aut quoniam est autjusto adjacebit,aut non justo. Si quis enim dicat faciens duas affirmationes, est justus homo,est non justus D homo,hæc,cum duæ affirmationes sint, duas habebunt negationes. Nam si verbum est in hac propositione quæ dicit,est justus homo, ad justum posuimus. Et in hac rursus propositione quæ dicit, est non justus homo, rursus ad non justum idem est verbumjunximus:quoniam negationis oppositionem effecit cum est verbo juncta negatio,id est non, manifestum est quoniam id quod dicitur non est ad justum rursus et ad non justum adjugendum est, ut negationes fiant hujusmodi,non est justus homo,non est non justus homo.Recte igitur dixit:Quare si est justo et non justo adjecebit,etiam negatio justo et non justo adjacebit Sunt autem propositiones quas

difficillimum sensum,quem ipse solita brevitate perstrinxit. In medio namque totius sensus addidit : Quare idcirco quatuor istæ erunt, quarum duæ ad affirmationem et negationem sese habebunt ad consequentiam,ut privationes, duæ vero minime. Hujus sententiæ multiplex expositio ab Alexandro et Porphyrio, Aspasio quoque et Hermino proditur, in quibus quid excellentissimus expositorum Porphyrius dixerit, alias dicemus. Quoniam vero simplicior explanatio Alexandri esse videtur, eam nunc pro brevitate subjecimus. Privatoriæ propositiones sunt quæcunque prædicant privationem. Privatio autem est, ut si quis dicat injustus, privat enim hominem justitia. Ergo affirmatio privatoria est quæ dicit, homo est injustus. Negatio rursus privatoria est,non est homo injustus. Sed neque illa in significatione plena affirmatio est (aliquid enim tollit), sed privatoria affirmatio, quoniam formam quidem affirmationis tenet,sed privationem prædicat, et aliquid ab eo cui privationem copulat abjungit, ut in propositione est injustus homo,ab homine justitiam. Nec his rursus pura negatio est. Fugans enim privationem, ut in ea quæ est,non est homo injustus,habitum retinet,id est justitiam. Sed quoniam quod affirmatio prædicabat, hoc aufert negatio, licet habeat talis negatio,quasi reponendi habitus significationem,tamen quia ipsa privationem subtrahit, privatoria negatio nominatur. Ergo nunc hoc dicit: Cum sint, inquit,quatuor propositiones,quarum duæ ex finitimis nominibus sunt, ut est justus homo, non est justus homo, duæ ex infinitis nominibus, ut est non justus homo, non est non justus homo, duæ, inquit, hæ quarum una affirmatio est, habens infinitum nomen, ut est non justus homo, et una negatio habens rursus infinitum nomen,ut non est non justus homo, sic se habent ad affirmationem et negationem,id est, eamdem formam retinent affirmationis et negationis,et similes sunt ad affirmandum aliquid vel negandum his quæ sunt privatoriæ. Nam quemadmodum privatoria quæ dicit est injustus homo non solum affirmatio est, sed privatoria affirmatio, ita quoque ea quæ dicit est non justus homo non solum est affirmatio, sed cum infinito

nomine, et cum aliqua privatione affirmatio. Idem A est simplex, illa privatoria: quare quæ ex infinito

enim valet ad intelligentiam quod dicitur injustus, tanquam si dicatur non justus. Et rursus quemadmodum non est injustus homo,non est solum negatio sed privatoria negatio, quoniam quamquam det habitum,tamen privationem negat, ita quoque et ea quæ est ex infinitio nomine, non est non justus homo, non solum est negatio, sed ex infinito facta nomine, infinitum negans. Quia igitur infinitum negat, et subjectum infinito negando privat, privatoriæ similis est. Nam si idem valet injustum esse quod non justum, idem valebit non esse injustum quod non esse non justum.Igitur hæ duæ quæ infinitum nomen habent,quantum ad speciem formamque affirmationis et negationis similiter se habent his quæ sunt privatoriæ affirmationes. Duæ vero illæ quæ simplex definitumque prædicant nomen, ab omni similitudine privationum seclusæ sunt. Nihil enim similis est illa quæ dicit, est justus homo, ei quæ dicit, est injustus homo,cum utræque sint affirmationes,sed illa est simplex, illa privatoria. At vero ea quæ dicit,non est justus homo, ad eam quæ dicit, non est injustus homo, nulla rationis similitudine conjungitur,cum sint utræque negationes; sed illa

Affirmatio. Est justus homo.
Affirmatio. Est injustus homo.
Affirmatio. Est non justus homo.

[ocr errors]

nomine sunt,similiter sese habent quemadmodum privationes, similis namque affirmatio est ea quæ dicit, est non justus homo,ei quæ dicit,est injustus homo. Et rursus ea quæ dicit, non est non justus homo, ei quæ dicit, non est injustus homo, privationes vero simplicibus propositionibus et his quæ ex finitis nominibus fiunt, non conjunguntur. Neque enim quisquam dixerit eam quæ dicit, est justus homo, esse comparem ei quæ dicit, est injustus homo,nec vero eam quæ dicit,non est justus homo, posse aliquid comparari cum ea quæ dicit, non est injustus homo.Recte ergo dictum est de his quatuor propositionibus duas ad affirmationem et negationem. ita se habere, ut sunt privationes; duas vero esse simplices, et præter aliquam privationum similitudinem.Quod autem ait ad consequentiam, tanquam si dixisset ad similitudinem, ita debet intelligi. Quæ enim sibi sunt similia,a se quodammodo non recedunt et se invicem consequuntur. Describuntur ergo duæ prius simplices propositiones, post has duæ privatoriæ, postremo quæ infinitis nominibus constant, ut affirmationes sub affirmationibus,negationes sub negationibus constituantur.

Negatio. Negatio

Non est justus homo.
Non est injustus homo.
Non est non justus homo. Negatio.

Sed hæ,inquit,ita sunt dispositæ eamdemque ad se similitudinem gerunt,quemadmodum in Analyticis. id est resolutoriis, dictum est.Scripsit autem duos resolutorios libros de Syllogismo. In quorum primo de propositionum ex finito nomine et infinito consequentia disseruit. Est vero similitudo affirmativæ quidem simplicis ex finito nomine, et negativæ ejus quæ habet infinitum nomen.Namque ea quæ dicit; est justus homo,affirmatio,ei quæ dicit,non est non justus homo, negationi similis est. Negatio quoque simplex finiti nominis, affirmationi infiniti nominis convenit. Ea enim quæ dicit,non est justus homo, similis est ei quæ dicit, est non justus homo. Sed quemadmodum istæ sibi sint similes,et quomodo in consequentia proprium teneant ordinem,nunc quidem exsequi distulimus, paulispertamen describantur, ut earum quædam proprietas ostendatur. Sit enim affirmatio finiti nominis,et sub ea negatio nominis infiniti.Sit item negatio finiti nominis, et sub ea affirmatio nominis infiniti.

Affirmatio. Est justus homo. Non est justus homo. Negatio.

[blocks in formation]

tum quæ aut naturaliter insunt, aut naturaliter inesse non possunt, ut si quis dicat, est homo animal,nunquam cum hac vera esse potest: illa quæ dicit, est homo non animal, quæ est angularis, idC circo quoniam animal naturaliter in substantia hominis perspicitur inhærere. Rursus si quis dicat,est homo lapis, est homo non lapis, ne hæc quidem simul veræ esse possunt idcirco quod lapidem inesse homini naturaliter impossibile est. Quod si hujusmodi sunt quæ noa insint naturaliter, sed inesse possint, ut inhis quæ supra posuimus exemplis, angulares veræ sunt semper. Potest enim vera esse et ea quæ dicit,est justus homo,et ea quæ dicit,est non justus homo.Rursus potest vera esse quæ dicit,non est justus homo, si hoc de Sylla dicatur,et ea quæ dicit, non est non justus homo, si hoc de Catone prædicetur. In his igitur quæ sunt indefinitæ, si ea quæ prædicantur naturaliter non insunt, sed ea inesse possibile est, semper angulares simul veras esse contingit.Quod D si hujusmodi propositiones cum definitione ponamus ita dicendum est :est omnis homo justus, hujus ncgatio,non est omnis homo justus. Rursus, est omnis homo non justus, hujus negatio, non est omnis homo non justus, quæ disponantur hoc modo,ut negatio sub affirmatione sit,et sub negatione affirmatio. Affirmatio. Est omnis homo Non est omnis Negatio. homo justus.

justus.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »