Obrazy na stronie
PDF
ePub

si diceret:Verbum semper accidentia significat, quo- A poterant, et verba non esse, a verbi ratione et prorum hæc natura est ut semper de altero prædi- prietate disjungit. centur;cujus enim quælibet res nota est, hanc ipsa. quæ nota est, designat.

Dico vero quoniam consignifical tempus, ut cursus quidem nomen est,currit autem verbum, consignificat enim nunc esse.

Supra in nominis diffinitione proposuit nomen esse sine tempore, quod nunc quoque hoc monstrat exemplo, et diligentissimo quidem.Nam idem prædicamentum ad nomen relatum sine temporis consignificatione monstratur, ad verbum vero, videtur esse cum tempore. Cursus enim simpliciter dictus ut nomen et ut res propria, sine tempore est, si vero in actionem, quæ verbi semper est inducatur, mox proprietatem verbi ac temporis in se suscipit B significationem.Currit enim verbum est, et significat actionem, et cum eadem tempus ostendit, monstrat enim nunc esse, id est præsens tempus. Consignificat autem idcirco dictum est, quoniam quod dicimus currit, actum quidem quemdam significat,cum eo vero actu in ipsa significatione verbi præsens tempus inducitur,atque ideo diligenter ait consignificat. Et est hæc verborum subtilitas in Aristotele mirabilis. Et est semper eorum quæ de altero dicuntur nota, ut eorum quæ de subjecto vel in subjecto sunt.

Semper, inquit, Verbum ea significat quæ de altero prædicentur. Quæ sint autem hæc quanquam brevissima, ipse tamen ostendit. Est autem consuetudo Aristotelis ea quæ accidentia sunt, in subjecto esse dicere.Nec non etiam eadem ipsa accidentia de subjecto prædicari, idcirco quod omnia quæcunque accidentia sunt, vel denominative, vel quolibet alio modo et de subjecto prædicantur, et in subjecto sunt. Nunc ergo hoc dicit, tale quiddam significat verbum, quod semper accidens sit, quod accidens vel in subjecto semper, vel de subjecto prædicatur. Est alia quoque expositio hoc modo, de subjecto dicitur genus semper ad species. Ergo eorum quæ sunt accidentia, alia sunt individua, alia generalia,et illa quidem quæ sunt individua, in subjecto tantum sunt, ut quodlibet particulari corpori accidens, alia vero suut generalia accidentia, quæ de aliis accidentibus prædicantur, ut de subjectis, ut est color, namque prædicatur de albedine et nigredine et cæteris. Ergo nunc omne, inquit, verbum quiddam quod de altero prædicatur,significat. Sed hoc hujusmodi erat, quod aut particulare sit,et in subjecto tantum,ut est,currit. Cursus enim de nullo alio prædicatur subjecto, nisi tantum in subjecto est,aut generale erit illud accidens et universale,ut de alio rursus accidente prædicetur ut de subjecto, ut si dicam movetur. Hoc enim quod dicimus movetur, de subjecto cursu prædicatur, qui currit enim movetur. Significat igitur verbum aut particulare accidens, quod est tantum in subjecto, aut universale, quod de alio accidente velut de subjecto prædicatur. Hactenus definitionem verbi distribuit. Nunc vero sicut fecit in nomine, ea quæ in verbum incidere

C

D

Non currit vero, et non laborat, verbum non dico. Consignificat etenim tempus, et semper de aliquo est. Differentiæ autem huic nomen non est positum, sed fit infinitum verbum.

Sicut in nomine fecit,ita quoque in verbo ad integram definitionem verbi proprietatemque contendit. Ait enim, non currit, non esse verbum. Et idcirco quod verbum omne finitum aliquid designat. Non currit autem quemadmodum infinitum sit, paulo post demonstrabitur quod neque oratio est. In hoc enim quod dicitur non currit, neque duo verba sunt,neque duo nomina, neque nomen et verbum, quæ sola possunt jungere orationem. At vero negatio non est, etenim tota imperfecta sententia est, sed neque huic, inquit, antiquiores posuere vocabulum. Hæc enim differentia quæ est non currit, et non laborat,quæ a verbo puro et simplici distat, nullo apud antiquiores vocabulo nuncupata est. Differentiam autem vocavit id quod dicitur non currit, et non laborat, ab eo quod est currit et laborat.Sed quoniam his nullum est nomen ab antiquis impositum,Aristoteles nomen ipse constituit dicens:Sit verbum in finitum. Alioqui maximam dubitationem facit hujus prædicamenti similitudo, quod ipsum quidem prædicamentum vox est designativa secundum placitum, et de altero prædicatur, et consignificat tempus, idem scilicet quod verbum quod est currit. Sed hoc solo differre perspicitur, quo illud finitum verbum est, hoc infinitum.Cur autem hoc infinitum est, continua ratione persequitur.

Quoniam similiter in quolibet est, et quod est, el quod non est.

Infinitum,inquit, verbum est, quoniam cum de al tero semper prædicetur (non currit enim de altero dicitur), tamen æque vel de subsistente re,vel de non subsistente prædicari potest, ut in eo quod est,homo non currit, homo res est subsistens. Ergo dicitur id, quod est non currit, de homine, id est de re subsistente. Rursus dicimus, chimæra non currit, chimæra vero non est, nec omnino subsistit. Et potest de ea vere dici, quod omuino non currit. Ergo id quod est, non currit, et de ea re quæ subsistit atque est in rebus dicitur, et de ea quæ neque est, neque esse poterit, prædicatur; quare infinitum dicitur verbum. Nec solum hoc, sed illud etiam, quod cui dicit currit, rem quam quisque faciat,definite significat. Cum vero dicit, non currit, ipsum quidem cursum videtur auferre, sed utrum sedeal,an jaceat, an ambulet, an aliquid aliud faciat non relinquit.Quare quoniam et ea quæ sunt, et ea non sunt, infinita sunt, et de his omnibus prædicatur, quoniam que id quod tollit finitum est, quod vero ponit infinitum, propter hoc, verbum vocabitur infinitum.

Similiter autem curret et currebat verbum non est, sed casus verbi. Differt autem a verbo quod hoc quidem consignificat præsens tempus, illa vero quæ circa sunt.

Utin nomine fecit cum casus a nominibus distinxit,

ita quoque casus verborum nunc a verborum ratione A ipse Aristoteles ponit. Cum enim simplex dicimus disjungit.Curret enim quod futurum est, vel currebat quod præteriti retinet partem,vel cucurrit quod est integrum perfectumque præteritum, non sunt verba,sed verborum casus, præsens enim aut futurum exspectat, aut præteritum relinquit. Atque ideo futurum tempus ad præsens tendit, præteritum a præsenti inchoat.Unde fit ut principaliter contineat verbum id quod est præsens, ut sit verbum integrum quod præsens designat. Hæc autem quæ præter præsens in aliqua significatione sunt, non sunt verba, sed verborum casus. Hic quoque sicut in nomine fecit, verborum et casuum differentiam prodit. Ait enim: Omne verbum præsens significat tempus.Casus verborum illud tempus significat,quod circa ipsum præsens est,idque complectitur. Complectuntur autem id quod est præsens, circa quod ipsum sunt, futurum et præteritum tempus;inter utraque enim tempora præsens locatur. Quidquid ergo vel futurum tempus, vel præteritum significat,quæ tempora præsens complectuntur et circa sunt, non verba, sed verborum casus dicuntur.Est ergo integra definitio verbi. Verbum est vox significativa secundum placitum cum tempore,cujus nulla pars extra significativa est separata,definitum aliquid significans,præsentis significationem tenens. Quoniam vero pars verbi nihil extra designet,ex eo manifestum est quod ne nominis quidem pars quidquam extra significat.

Ipsa itaque secundum se dicta verba, nomina sunt, el significant aliquid. Constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit.

B

C

Subtilissimum quidem ingreditur sensum,sed est hujusmodi:Omne,inquit,verbum per se et sine alterius conjunctione prolatum,nominis quodammodo speciem tenet, et vere nomen est. Cum enim dico, Homo currit,tunc id quod dixi currit, ad hominem referens integrum feci verbum,quoniam sine dubio semper de altero prædicatur.Sin vero per se dixero currit,suum quiddam quodammodo facio ipsum currit,cum nullo alio jungens, et fit mihi nomen. Unde Græci quoque his per se dictis verbis,aliquoties addunt articularia præpositiva, ut est τὸ τρέχειν, τοῦ peyev.Si quis enim dicit, velocius est id quod est currere eo quod est ambulare, in illo nominativum junait articulum,dicens,id quod est currere;in illo vero ablativum,dicens, eo quod est ambulare. Velut D si quis in nomine dicat, id quod est scamnum levius est eo quod est ostium, hoc quod diximus,id quod est scamnum,ad ipsum scamnum articulare præpositivum junximus,tanquam si diceremus,hoc scamnum.Et quod rursus diximus,eo quod est ostium, tanquam si diceremus, hoc ostio. Ita quoque cum dicimus,velocius est id quod est currere eo quod est ambulare,hoc quod dicimus,id quod est currere, ita ponimus tanquam si dicamus,hoc currere;et rursus, eo quod est ambulare,tanquam si diceremus ablativo modo,ambulare, quasi translatum ad nomen sit, dictumque sit bac ambulatione. Quare per se dicta verba nomina sunt.Et est hujus rei probatio quam

nomen,auditoris inchoat intellectus cum nostra prolatione,et dum proferimus, dicentis sequitur vocem, et tunc quiescit,cum illud nomen fuerit expletum. Cum enim dico, Hippocentaurus,ingreditur a prima syllaba audientis intellectus, et usque ad finem totius nominis non quiescit. Ubi vero extremam audierit syllabam, mox quid dictum sit auditor intelligit,et ad ejus intelligentiam conquiescit.Sic ergo et in verbo, cum dicimus currere, intellectus quidem audientis per ejus syllabas quæ sunt, cur, et re, et rursus re, vadit; sed ubi extremam audierit syllabam,mox totius verbi capiens significationem intellectus quiescit. Ergo verbum per se dictum nomini simile est, et est quodammodo nomen. Sicut enim in nomine is qui dicit,intellectum audientis ultimæ syllabæ prolatione, et totius nominis perfectione constituit,et is qui audit quiescit, et ultra ejus intelligentia non progreditur, ita quoque et verbum, si per se dicatur,audientis constituit intellectum, quod si cum alio conjungatur,nondum tota intelligentia constituitur audientis. Ut cum dico, Socrates ambulat,in solo ambulat,quod est verbum,non consistit perfecta sententia, nisi in toto, quod est Socrates ambulat. Rursus cum dico, ambulare, moveri est, non in unoquoque horum verbo sententia constituta est,sed in tota oratione conquiescit, auditor. Idcirco quoniam si verbum de verbo altero subjecto prædicetur, utriusque verbi significationem jungit auditor, el non per se verbum ipsum considerat quod dicitur, sed ad alterum refert, ut ambulare moveri est,ambulationem ad motum, vel Socrates ambulat, ambulationem ad Socratem. Tunc ergo fit integrum verbum, cum refertur ad alterum. At si simpliciter prædicetur, verbum nomen est,idcirco quod sicut nomen dictum, ita quoque verbum audientis constituit intellectum. Sed si est, vel non est, nondum significat, neque enim signum est rei,esse vel non esse.

Sed quanquam nomen sit,inquit, verbum, et aliquid definite significet per se dictum,solum tamen non faciet enuntiationem,neque verum aliquid falsumve constituet, hoc est enim quod ait:Sed si est, vel non est, nondum significat. Ad affirmationem referens quod dixit, sed si est;ad negationem, quod ait, vel non est. Nihil enim horum significat verbi per se prædicta prolatio. Cum enim dico, currit,hoc ipsum. currit significat quidem aliquid, sed si est aut non est nondum significat. Neque enim esse signum est rei, aut non esse. Quod tantum valet, tanquam si dicam, id quod dico currit, non significat esse ipsum cursum,aut non esse. Si enim significaret, ita diceretur currere est, vel currere non est. Nunc autem currit non designat esse ipsam rem vel non esse.Dicitur enim solum, et est intellectus quidam, sed neque affirmationem significat,neque negationem, idcirco quod neque ponit rem esse, nec eam interimit. Quod per hoc monstravit quod ait : Neque enim esse signum est rei, vel non esse,id est neque enim quodlibet verbum ita prædicatur,ul si

gnum sit rei illius de qua prædicatur, quoniam est, A gnant, orationis vers pars aliquid separata signivel quoniam non est.

Nec si hoc ipsum,est, purum dixeris, ipsum enim nihil est, consignificat autem quamdam compositionem,quam sine compositis non est intelligere.

B

Est verbum,junctum cum alio verbo vel nomine, solet facere propositionem, ut, homo est, vel, currere est.Ipsum autem est purum si dictum,inquit, fuerit, neque verum est, neque falsum,a quo omnes pene enuntiationes fiunt, quæ sunt simplices: ergo nec si hoc ipsum est purum dixeris, esse aliquid, aut non esse significat, id est aut affirmat, aut negat,idcirco quod ipsum est simpliciter dictum nihil est.Non quod omnino nihil significet, sed quod nihil veritatis habeat neque falsitatis, id est non nihil est ad significationem, sed ad veritatis falsitatisque significationem,de qua nunc tractabitur.Cur autem nihil veri falsique monstret, ostendit:est enim duobus modis dicitur, ut verum falsumque designet,aut cum unam rem quamlibet propria compositione con stituit,ut cum dico: homo est, ipsum est cum homine junctum, atque compositum esse hominem constituit,et fit exinde enuntiatio: aut rursus cum duæ res per ipsius verbi compositionem copulationemque junguntur,ut est, homo animal est. Homo namque et animal copulantur atque junguntur per id quod dicitur,homo animal est. Ergo si omnis veri falsique in enuntiatione significatio, ejus quod dicitur. est,in compositione est,cum aut sua compositione aliquid esse constituit,aut duas res copulat atque componit,vis ejus quæ in enuntiationibus propositionibusque monstratur,in veri falsique scilicet desi- C gnatione, præter ipsas compositiones,in quibus hoc solet efficere,nulla est;atque hoc est quod ait: Consignificat autem quamdam compositionem, quam sinecompositis non est intelligere. Cum enim dico est, nihil significavi quid sit,aut non sit. Quod si faciam enuntiationem,componam necesse est, ut, homo est, aut,homo animal est. Quare si omnis ejus vis in veri falsique enuntiatione ad compositionem refertur, cum præter compositionem dicitur,quod in compositione designare potest, id præter compositionem non designat, potest autem compositione facta verum falsumque in enuntiatione monstrare. Hac igitur sine compositis in verbo est, nullus valet advertere. Recte igitur dictum est consignificare quam. dam compositionem, quæ sine compositis intelligi non valeret.

DE ORATIONE.

Oralio autem est vox significativa, cujus partium aliquid significativum est separatum,ut dictio,non ut affirmatio, vel negatio.

Omne quod compositum est, eorum suscipit naturam ex quibus totum compositi ipsius corpus efficitur. Quare quoniam oratio verbis constat atque nominibus, quæ significativa sunt, recte quoque oratio significativa esse definitur. Sed distat oratio ab his ex quibus ipsa effecta est, id est nominibus atque verbis, quod eorum partes nihil extra desi

D

ficat. Nam si nomen et verbum partes orationis sunt,hæc autem per se significant,non est dubium separatas orationis partes significare. Quid autem designent, sequenti determinatione monstrabit. Significant igitur partes orationum,ut dictio semper, non ut affirmatio semper vel negatio. Nunc autem dictionem dicit simplicem verbi aut nominis nuncupationem sunt enim quædam orationes, quarum partes ita significant quasi affirmatio, ut in ea oratione quæ est, si dies est,lux est, id quod dicimus lux est,totius orationis pars est, et ita est significativa ut quædam affirmatio. Sed non omnis oratio affirmationem habet in parte,hæc enim ipsa quæ dicit lux est, habet in partibus id quod dicimus lux, et rursus id quod dicimus est, sed neutra ipsarum affirmatio est, sed tantum simplex dictio.Omnis ergo oratio dictionem quidem habet in parte, non vero omnis oratio affirmationem.Recte igitur dictum est partes orationis significare,ut dictionem,non ut affirmationem. Quid autem sit dictio,ipse paulo post clarius demonstrabit.

Dico autem, ut homo, significat enim aliquid, sed non quoniam est, aut non est, sed erit affirmatio vel negatio si aliquid addatur. Sed non una hominis syllaba.

Quod supra posuit dicens, orationis partes ut dictionem significare, non ut affirmationem, hoc convenienti monstravit exemplo : Homo, inquit dictio est, et est pars orationis, si in tota oratione ponatur, ut est, homo animal est. Ergo id quod dicimus homo, dictio quædam est, sed affirmatio non est. Cum ergo nomen hoc, id est homo, pars orationis sit, et affirmatio non sit, docet verum esse quod dicitur, orationis partes significare, ut dictionem, non ut affirmationem. Docet autem illa res nomen hoc affirmationem non esse, quod in affirmatione semper veritas aut falsitas invenitur,nomen vero simpliciter dictum, neque verum neque falsum est. Quare nomen hoc, id est homo,at affirmatio non significat, sed designat aliquid simplex, significat igitur aliquid,ut dictio.Hæc autem dictio si ei addatur aliquid, ut verbum est, aut quodlibet verbum aliud quod enuntiationem possit efficere, erit affirmatio. Si enim quis dicat, homo est,vel homo vivit, fit affirmatio, atque hoc est quod ait, sed erit affirmatio, vel negatio,si quid addatur.Si enim aliquid ita apponatur vel appositum ita negetur,ut enuntiatio constitui possit, affirmatio negatione perficitur. Si quis enim dicat, homo vivit, affirmatio est;homo non vivit, negatio. Docet autem dictionem esse vocem secundum positionem per se significantem per hoc quod ait, sed non una hominis syllaba. Una enim hominis syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata significat,ut ho, et mo,et in cæteris, ut supra ostendimus. Omnis enim hujusmodi pars quæ per se nihil significat, non est dictio,sed tantum in toto nomine quiddam positum designat et consignificat, ut in eo quod ipse ponit exemplo:

præsentis est speculationis.

Neque enim in eo quod est sorex, rex, significat, A ticæ convenientior est consideratio.Enuntiativa vero, sed vox nunc est sola. In duplicibus vero significat quidem aliquid, sed non secundum se,quemadmodum dictum est.

In eo, inquit,quod est sorex,rex videtur quidem aliquid significare;sed cum toto nomine consignificat potius quam quidquam per seipsum designet quemadmodum supra jam dictum est. Docuit enim supra partes nominis nihil omnino significare separatas. Quod ergo dicit, sed non secundum se,id est in eo quod est sorex, rex per se nihil significat, sed tantum quiddam consignificat, quod cum tota nominis compositione designat, cum et so syllaba et ▾ex juncta in unum, id quod est sorex,in tota syllabarum conjunctione designet.

Est autem oratio omnis quidem significativa, non В sicut instrumentum, sed quemadmodum diclum est, secundum placitum.

Plato nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit quod quædam supellex,et quodammodo instrumentum sit, invicem sensa prodendi.Naturalium vero supellectiles sunt naturales, ut oculiinstrumenta quidem sunt videndi,qui visus res naturalis est. Quare oculos quoque naturales esse necesse est,ita etiam oratorio rerum naturalium supellex est,atque instrumentum,id est sententiarum. Quare ipsa quoque oratio est naturalis. Aristoteles autem dicit, non secundum naturam esse orationem,sed secundum placitum. Quocirca nec orationem esse suppellectilem naturalem. Quod enim dicit, non sicut instrumentum,non dicit non per hoc C instrumentum sensa proferri,sed tantum rem esse orationem secundum positionem, per quas proprias sententias demonstremus. Cujus enim rei partes ad placitum sunt,ipsa quoque ad placitum est.Sed orationis partes nomen et verbum sunt,hæc autem sunt ad placitum,non natura. Oratio igitur ipsa secundum placitum positionemque est, sed non est naturaliter constituta. Est autem integra definitio orationis hæc Oratio est vox significativa secundum placitum, cujus partes aliquid extra significant.

Enuntiativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est, non autem omnibus inest, ut deprecatio, oratio quidem est, sed neque vera, neque falsa.

Orationis (ut supra jam diximus)multæ sunt species: est enim oratio prima optativa, ut. Utinam tibi istam mentem dii immortales dent!Secunda,vocati- D va, ut Heus tu. Tertia, imperativa, ut Cape, da hoc, Portio. Quarta, deprecativa, ut,Jupiter omnipotens: precibus si flecteris ullis.Quinta, enuntiativa,ut dies est, dies non est. Sed in hac sola specie orationis veritas et falsitas inest, in illis vero cæteris minime Volens autem Aristoteles ostendere multas esse orationes,et non omnem orationem esse enuntiativam, hoc addidit: Deprecatio oratio quidem est, sed neque vera neque falsa Etenim deprecatio in orationis speciebus ponitur, sed nulla in ea veritatis natura falsitatisque cognoscitur.

Cateræ igitur relinquantur.Rhetoricæ enim vel poe

Deprecativam, inquit, et optativam,et vocativam, et imperativam, poetis atque oratoribus relinquamus. Illis enim vel ad immittendos vel ad movendos affectus cæteræ orationis species assumantur. Nos vero philosophi,quibus veritatis falsitatisque discretio est curæ, de illa sola oratione tractamus in qua utrumlibet horum possit agnosci. In enuntiatione vero aut veritas inest aut falsitas, quocirca nos quoque de enuntiatione tractemus.

Est autem una prima oratio enuntiativa,affirmatio, deinde negatio; aliæ vero omnes conjunctione unæ.

Enuntiativarum orationum aliæ sunt per se unæ, ut est,homo animal est ;aliæ conjunctione unæ, ut est, si homo est,animal est. Homo est enim et animal est,duæ sunt, sed addita conjunctione quæ est si,una redditur. Earum autem quæ unæ per se sunt prima est affirmatio, secunda negatio. Hoc enim toilit negatio quod affirmatio ante constituit, et hoc negatio dividit quod illa conjunxit. Enuntiativarum igitur orationum earum quæ sunt per se unæ,primaest affirmatio, deinde negatio. Aliæ vero sunt nor per se unæ, sed cum plures sint naturaliter, unæ fiunt conjunctione.

Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse,vel casu verbi.Etenim hominis ratio,si non est, aut erit, aut fuit,aut aliquid hujusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa.

Aristotelis in Græco textus non habet ita ut nos

supra posuimus, sed hoc modo:Etenim hominis si non aut est,aut erit,aut fuit, et cætera. Subintelligendum relinquente philosopho,quod de ratione diceret,id est de diffinitione quam Græci Aóyov dicunt. Sed cum supra de oratione tractasset, quæ apud illos similiter λóyo vocatur, dum de hominis ratione,id est definitione vellet dicere,quoniam non significat verum vel falsum, nisi ei aut est, aut erit, aut fuit, addatur, communione vocabuli usus, ad λóyov de quo superius tractabat, retulit, ut non orationem intelligeremus, sed potius rationem.De qua renunc illis satisfacimus qui Græcæ orationis pertiri nos forte culpabunt,cur quod illic non fuit,nostræ translationi adjecerimus. Nos enim ad faciliorem intellectum Latinæ orationi famulantes hoc apposuimus, quia de oratione loquentibus intellectus ad rationem, nisi id esset adjectum, transferri non poterat. Totum vero quod dicit tale est: enuntiativæ orationes si sunt simplices, has verba constituunt. Ex duobus enim nominibus solis enuntiatio non fit,ex nomine autem et verbo fit, ut est, homo vivit. Fit quoque ex solis verbis ut est,ambulare moveri est. Fit etiam excasu verbi, ut Socrates fuit, vel etiam,dies erit. Erit enim et fuit verbi casus sunt.Quocirca enuntiativam orationem simplicem sola maxime verba constituunt.Eorumque ponit exemplum,in quo cum plura sint nomina, nisi addito tamen verbo in enuntiationis proprietatem et significantiam non venit, ut est definitio hominis. (Ratio enim hominis est speciei defi

nitio.) Cui si non aut est, aut non est,aut aliquid A dictiones solum sunt, quoniam cum dicta fuerint hujusmodi addatur, enuntiatio esse non poterit.Nam si quis dicat, Animal rationale mortale, nulla in eo adhuc falsitas aut veritas intelligitur. Si vero addatur est, utsit,Animal rationale mortale est, enuntiatio sine ulla dubitatione perficitur. Solum igitur verbum enuntiativam simplicem continet orationem. Quare autem unum quiddam est et non multa,animal gressibile bipes,neque enim eo quod propinque dicuntur, unum erit. Est autem alterius hoc tractare negotii.

Cum de simplicibus atque unis orationibus loqueretur,definitionem hominis interposuit, de qua nunc hoc dicit.Ita quidem interposita est definitio hominis,tanquam si una esset oratio.Cur autem una sit oratio nunc, inquit, dicere intermittemus. Neque B enim idcirco una esse putanda est, quia continue dicitur et sibimet propinque,animal gressibile bipes. Posset enim videri horum continua, et sub una prolatione dicta, unam facerefenuntiationem; sed hoc Aristoteles negat. Nam non idcirco una oratio est quia propinque et continue dicitur. Cur autem una sit, alterius est hoc tractare negotii, et de eo disputat in his libris quos Metaphysica inscripsit, quod est primi opus philosophi. Nobis autem hoc in secunda editione monstrandum est.

Est autem una oratio enuntiativa vel quæ unum significat, vel conjunctione una. Plures autem, quæ pluar, et non unum, vel inconjunctæ.

Duplicem modum unarum multarumque orationum esse denuntiat. Est nam que una oratio vel cum unam rem significat,vel cum conjunctione una est, ut est ea quæ dicit, animal rationale mortale homo est: hanc enim hujus orationis sententiam nullus in multas significationes diducere poterit, sed unum quoddam significat, et est præter conjunctionem. Alia vero oratio est una, quæ per conjunctionem una est, ut,Si dies est, lux est. Est ergo una oratio quæ vel unam ram significat, vel conjunctione jungitur. Plures autem sunt quæ plura significant, ut est,canis movetur. Hanc enim potest et adla trabilem et ad marinum et ad cœlestem auditor advertere,atque ideo quoniam multa significat,non est una oratio, sed plures.Sunt quoque orationes per se plures et numero et significatione,quæ nulla conjunctione copulantur, ut si quis dicat,sol est, pax erit,nox est, cœlum volvitur. Пæc enim cum plura significent, nulla tamen conjunctione junguntur,atque ideo plures orationes vocantur.In summaigitur orationum unarum, aliæ sunt significatione unæ,aliæ conjunctione; non unarum vero orationum aliæ sunt significatione plures, aliæ eo quo niam nulla conjunctione copulantur.

Nomen ergo et verbum dictio sit sola,quoniam non dicere, sic aliquid significantem voce enuntiare, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente.

Per hanc sententiam simplex dictio quid sit expo nit.Dicit enim verbum nomen que dictiones videri solum, non etiam affirmationes, atque hujus sententiæ causam subnectit. Idcirco enim verba et nomine

simplicía, sive aliquo proferente, id est sponte dicente, sive ad alterius interrogationem aliquo respondente,neque verum ex his neque falsum valet intelligi. Si quis enim per se dicat: Socrates, vel rursus per se solum simplexque, ambulat, neque verum efficit, neque falsum. Si vero alio interrogante, Socratesne ambulat? ille respondeat, Ambulat,si huic ipsi verbo per se quisquam velit advertere quod dixit ambulat, enuntiatio nulla est,quod et cum superiore interrogatione conjungat,tunc ex interrogationis et responsionis conjunctione nascitur

enuntiatio.Solum autem nomen vel verbum neque dicente aliquo, et sponte proferente, nec respondente, potest quisquam dicere, quoniam enuntiatio facta est. Et sensus quidem hujusmodi est. Ordo autem verborum talis est. Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam sic aliquid significantem voce, id est nomen aut verbum simpliciter proferentem,non est dicere enuntiare. Non enim possumus dicere quod aliquid enuntietis qui simplex nomen aut simplex protulit verbum, sive alio interrogante, sive non interrogante, sed ipso sponte proferente.

Harum autem, hæc quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo,vel aliquid,ab aliquo.Hæc autem ex his conjuncta,velut oratio quædam jam composita.

Nunc quid oratio sitsimplex compositaque declarat. Est enim simplex oratio quæ duobus terminis constat. Tertimi autem sunt nomina et verba, quæ in simplici propositione prædicamus,ut in eo quod est, Socrates disputat, Socrates et disputat termini sunt,et qui minor terminus in enuntiatione proponitur,ut Socrates,subjectus dicitur,et ponitur prior; qui vero major, prædicatur,et locatur posterior,ut disputat. Quæcunque propositio ex uno subjecto et uno prædicato facta est, illa simplex enuntiatio nuncupatur, atque hoc est quod ait. Harum autem,id est enuntiativarum, simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, ut unum prædicatum quod est aliquid de uno subjecto quod est de aliquo prædicetur.

Hoc autem pertinet ad affirmationem, ut aliquid de aliquo prædices. Ad negationem vero, ut unum aliquid ab uno aliquo prædicando disjungas, ut in eo quod est, Socrates non disputat, disputare unum terminum, a non Socrate alio termino, prædicando disjunxi.Aliæ vero sunt orationes enuntiativæ, D quæ compositæ nominantur,quæ ex simplicibus orationibus componuntur, ut est, si dies est,lux est; dies est et lux est,duæ sunt simplices enuntiativæ orationes, idcirco quod binis terminis constant, ex duabus autem simplicibus orationibus tota hæc oratio est,quæ dicit, si dies est,lux est; hoc est enim quod ait.Hæc autem ex his conjuncta,id est ex simplicibus orationibus enuntiativis, velut oratio quædam jam composita, quippe cujus totum corpus ex his jungitur, quas simplices esse jam supra docui.

Estautem simplex enuntiatio,vox significativa de eo quod est aliquid,vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt.

« PoprzedniaDalej »