Obrazy na stronie
PDF
ePub

negatio enuntiationis species sunt, rectum est quam- A sunt in voce, earum quæ sunt in anima passionum

libet earum prius indiscrete proponere.Quemadmodum autem affirmatio et negatio species enuntiationis sint, et hæc earum genus, secunda editione monstrandum est.

Sunt ergo ea quæ sunt in voce, earum quæ sunt in anime passionum, notæ, et ea quæ scribuntur, eorum quæ sunt in voce. Ac quemadmodum nec litteræ eædem omnibus,sic nec eædem voces.Quorum autem hæ primo notæ, eædem omnibus passiones animæ sunt, et quorum hæ similitudines, res jam eædem. De his itaque dictum est in his quæ dicta sunt de anima. Alterius est enim negotii.

notæ, id est, ipsæ, inquit, voces intellectus qui sunt animæ passiones significant, eorumque sunt significativæ ; ergo ea quæ sunt in voce significant illas, et earum sunt notæ quæ sunt animæ passiones. Animæ autem passiones intellectus sunt. Igitur ea quæ sunt in voce, intellectum qui sunt in anima passiones, notæ sunt eosque significant. Quoniam his, id est vocibus, omnis significatur intelligentia mentisque conceptio. At vero quod addidit: Et ea quæ scribuntur, eorum quæ sunt in voce, tantumdem valet quantum si diceret: Notæ sunt litteræ quæ scribuntur verborum et nominum quæ sunt in voce. Monstravit igitur voces intellectuum esse significativas, et litteras vocum; nunc de eorum natura pertractat, dicens: Et quemadmodum nec litteræ omnibus eædem, sic nec eædem voces. Hoc ad monstrandum valet voces et litteras positione constitui,non natura. Etenim diversæ apud diversos sunt voces et litteræ, et quemadmodum litteræ eædem apud omnes homines non inveniuntur,ita quoque nec voces. Quare hæ secundum positionem sunt, quod ipse reticuit velut planum. Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur, hoc non natura constitutum esse, sed positione. Quod vero addidit: Quorum autem hæ primum notæ sunt, eædem omnibus passiones animæ sunt, et quorum hæ similitudines, res etiam eadem, ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones animæ sunt, rerum vero similitudines. Ergo nunc quidem hoc dicit : Quorum hæ, id est voces, de C quibus supra dixerat, notæ sunt, eædem sunt animæ passiones, et ut nec litteræ sunt eædem, sic nec eædem voces Quorum ergo hæ voces significativæ sunt, id est passionum animæ, hæ sunt apud omnes eædem significant autem voces illa quæ sunt intellectus : intellectus igitur animæ passio est,apud omnes ho. mines non diversa. Ergo naturalis apud omnes homines est animi conceptio atque animæ passio.Quorum sunt notæ ea quæ versantur in vocibus. Docet autem et res quarum sunt similitudines intellectus et animæ passiones,esse non positione,sed naturaliter constitutas.Idcirco quod hæ res quarum similitudines sunt intellectus, qui intellectus animæ passiones sunt, apud omnes eædem sunt. Hoc est enim quod ait, Et quorum hæ similitudines, scilicet animæ passiones, quæ sunt similitudines rerum, res etiam eædem. Ac si diceret Quorum intellectus sunt similitudines. Qui intellectus animæ passiones sunt, id est res apud omnes eædem sunt.Quod autem ita posuit :Quorum autem hæ primum notæ, hoc sentit: de vocibus enim dicit,quoniam quorum voces primum notæ sunt, apud omnes eædem sunt animæ passiones. Vox enim etiam intellectum rei significat, etipsam rem. Ut cum dico lapis,et intellectum lapides et ipsum lapidem,id est ipsam substantiam designat. Sed prius intellectum, secundo vero loco rem significat. Ergo non omnia quæ vox significat passiones animæ sunt, sed illa sola quæ primæ ; primo enim significatur intellectus,se

Quoniam nomen et verbum in definitionibus suis, significativa paulo post propositurus est, primum explicat quorum sint significativa quæcunque signifi- B cant, id est, quæ designent ipsum nomen et verbum. Tota autem ratio sensus hujusmodi est : Tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt quas animi ratione percipimus, intellectuque discernimus. Intellectus vero quibus res ipsas addiscimus. Voces quibus ad quod intellectu capimus, significamus. Præter hæc autem tria est aliud quiddam quod significat voces, hæ sunt litteræ, harum enim scriptio vocum significatio est. Cum rigitur hæc sint quatuor, res,intellectus, vox, littera; rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litteræ significant. Intellectus vero animæ quædam passio est.Nisi enim quamdam similitudinem rei quem quis intelligit in animæ ratione patiatur,nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram ejus mente concipio, et ejus mihi similitudo in animæ ratione formatur, patiturque anima rei intellectæ similitudinem, unde fit ut intellectus, et similitudo sit rei,et animæ passio. Horum autem rursus quatuor,duæ sunt naturales, duæ secundum hominum positionem.Voces namque et litteræ secundum hominum positionem sunt. Intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diversas gentes diversis vocibus utuntur et litteris. Idcirco quoniam ipsi sibi voces, quibus uterentur, et litteras quibus scriberent, composuerunt. Intellectus autem et res nullus posuit, sed naturaliter sunt.Neque enim quod apudRomanos est equus, apud barbaros cervus est, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Præterea neque quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant.Sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta.Quare duæ harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litteræ, duæ secundum naturam,res et intellectus. Nunc ergo hoc dicit,quoniam voces quidem significant intellectum, ipsas etiam voces litteræ significant.Sunt autem intellectus animæ passiones,et voces quidem et litteræ naturales non sunt.Quemadmodum enim vox non eadem apud omnes gentes, ita nec litteræ. Sed intellectus et res easdem apud omnes quamlibet diversissimas gentes invenies. Atque hoc est quod ait: Sunt ergo ea quæ

PATROL. LXIV.

D

10

tiationes possumus invenire.Quoties enim substantiam cum accidente conjungimus atque componimus, vel intellectum intellectui copulamus, ut fieri propositio possit in cogitatione, tunc fit idem in voce. Et est nunc affirmatio, ut: Homo currit. Hominem quippe cursumque composuit atque conjunxit, et inde affirmatio nata est veritatem continens vel mendacium. Nunc vero negatio, si huic adverbium negativum non junxero, et substantiam ab accidente divisero atque disjunxero, ut est : Homo non currit, id non quod est adverbium negativum, hominem a cursu divisit atque disjunxit, factaque est inde negatio rursus veritatem falsitatemve significans. Recte igitur dictum est circa compositionem quod est affirmatio, vel divisionem quod est negatio, veritatis falsitatisque constare naturam.

cundo vero loco res. Sed intellectus passiones animæ A est veritas falsitasque,in qua prolatione vocis enunsunt ; quorum ergo primum notæ sunt voces,eædem sunt apud omnes homines animæ passiones. Est alia quoque scriptura hoc modo se habens: Quorum autem hæ primum notæ, hæ omnibus passiones animæ sunt, et quorum hæ similitudines, res etiam hæ. Quod si ita scriptum est, hoc dicere videtur: Ostendit enim quorum sint notæ voces, et quorum sint rursus animæ passiones; tanquam si diceret : Voces quod significant, et quorum notæ sunt, illæ sunt animæ passiones, et rursus quorum similitudines sunt hæ quæ sunt animæ passiones, hæ sunt res; tanquam rursus si diceret : Quorum sunt similitudines ea quæ in intellectibus atque animæ passionibus sunt, illæ res sunt. Sed de his disputationes trahere longius non vult. Ait enim: De his quidem dictum B est, in his quæ sunt dicta de anima. Alterius est enim negotii. Etenim aliud est principaliter de intellectibus animæ disputare, aliud tantum sibi ad disputationem sumere,quantum ad logicæ possit pertinere peritiam. Quare alterius negotii est principaliter de animæ passionibus disputare.

Est autem, quemadmodum in anima, aliquoties quidem intellectus sine vero vel falso,aliquoties autem cui jam necesse est horum alterum inesse,sic etiam in voce. Circa conpositionem enim et divisionem est falsitas el veritas.

Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt, sine compositione vel divisione intellectui, ut homo, vel album, quando non additur aliquid, neque enim verum aut falsum est.

Nunc quid sit intellectus sine vero vel falso continuata oratione prosequitur. Ea enim, inquit, quæ simplicia dicuntur, similia sunt simplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione vel divisione,animi puro capiuntur intuitu. Cum enim homo vel album, ipsa quidem simplicia sint, et significent aliquid, nihil tamen neque verum neque falsum designant. Omne enim simplex nomen vel verbum a veritate el falsitate secluditur. Atque ideo (quoniam ut dictum est)quæcunque sunt in vocibus,significant C animæ passiones, simplices voces, et sine compositione vel divisione, similes sunt his intellectibus quos sine compositione et divisione simplex intelligentia concipit. In his enim atque hujusmodi nulla neque veritas, neque falsitas invenitur : nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intelligis, vel per se constituas esse velei aliquid secundum esse conjungas, in his veritas et falsitas non erit. Cum enim simpliciter dico homo, si non aliquid addidero, ut verbum Est, et fiat hujusmodi compositio: Homo est, vel hujusmodi aliquid,ut: Homo vivit, quod idem valet, tanquam si dicam : Homo vivens est; ergo nisi aliquid hujusmodi fuerit adjunctum, quod intellectam rem vel per se esse constituat, ut: Homo est, cum dico, per se hominem esse designavi, vel juncto accidente tale aliquid apponatur,quod idem ei quod est esse significet, ut est: Homo vivit. Vita enim homini juncta est, et vivit idem significat quod vivens est, nulla veritas nec falsitas valet intelligi. Hoc autem convenientissimo monstrat exemplo.

De enuntiatione dicturus in qua veritas et falsitas invenitur, recte prius monstrare proponit, in qua prolatione vocum horum alterum, id est aut veritas aut falsitas inveniri queat. Sed omnis vox animi sensa significat, quare ex animi intellectibus quidquid evenerit vocibus indicatur. Ergo nunc hoc dicit: Similitudo est,inquit,quædam inter se intellectuum atque vocum quemadmodum enim sunt quædam simplicia quæ ratione animi concipiuntur, et constituuntur intelligentia mentis,in quibus neque veritas ulla, neque falsitas invenitur,ita quoque in vocibus est. Simplex enim intellectus,ut, verbi gratia,hon.inis vel equi, neque falsitatem ullam retinet neque veritatem; cum enim intelligo simpliciter hominem et substantiam ipsam, nihil veri vel falsi in cogitatione retineo. Quod si cursum rursus animi cogitatione perspexero, cogitatio ipsa, quoniam simplicis rei tenet intuitum,veritate et falsitate seclusa est. Sed quando cursum et hominem junxero, et ex his aliquid intelligentia mea fecero, id quoque si voce proferam, hu- D jusmodi erit: Homo currit. Tunc ex hac substantiæ et accidentis compositione etconjunctione hujusmodi intellectus fit, in quo vel falsitas possit esse vel veritas. Ergo quemadmodum in intellectu sunt quædam aliquoties simplicia vero falsoque carentia,aliquoties autem cum jam necesse est aut veritatem inesse intellectui aut falsitatem, sic est etiam in voce. Nam si simplicem intellectum vero falsoque carentem vox præferat, ipsa quoque vox a veritate et falsitate relinquitur. Quod si hujusmodi proferat intellectum, qui in se verum falsumve contineat, ipsa quoque veri falsique retinet significationem. Docuit autem per hoc quod ait: Circa compositionem enim et divisionem

Signum autem hujus est, et enim hircocervus significat quidem aliquid,sed quod nondum verum vel fulsum,si non esse, vel non esse, addatur,vel simpliciter,vel secundum tempus.

Magnain vim habet exempli hujus subtilitas, Non enim sela illa nomina vel verba falsitate ac mendacio separata sunt, quæcunque simplicia sunt, sed etiam illa quæcunque sunt composita,si sint dicta simpliciter.Hircocervus enim compositum nomen est,signi.

ficans hircum et cervum.Sed nisi et aut esse aut non A naturaliter essent, quemadmodum ea quæ dulcia sunt

esse addatur,ut dicamus hircocervus est, vel hircocervus non est, nullus inde veri falsive intellectus poterit provenire. Ipsum enim quanquam sit compositum,tamen simpliciter dictum, veritati vel falsitati proximum non est.Si quis enim dicat tantum hircocervus, nihil enuntiat. Quod si nihil enuntiat præter veritatem falsitatemque, quoddam compositum designans nomen auditor intelligit. Quod vero ait vel simpliciter vel secundum tempus, ad hoc valet, ne putaremus tunc fieri solum de nomine enuntiationem. Cum ei præsens tempus adjicitur,ut cum dicimus: Hircocervus est, vel hircorcervus non est,in his jam veritas est aut falsitas. Sed non solum si præsens tempus designet propositio, sed etiam si præteritum, ut si quis dicat: Hircocervus fuit; vel futurum, ut si quis dicat: Hircocervus erit, enuntiationem facit. Ergo hoc est quod ait vel simpliciter vel secundum tempus,hujusmodi enim simpliciter facta enuntiatio secundum præsens est. Etenim quod præsens dicimus,tempus non est,sed confinium temporum.Tempus autem est aut futurum aut præteritum;ergo non potest in eo quod est hircocervus veritas aut falsitas inveniri, nisi ei aut esse aut non esse addatur, vel præsens significans, quod est simpliciter, vel tempus quod est præteritum aut futurum.Si quis enim sic dicat Hircocervus est, simpliciter dixit, id est secundum præsens. Si quis autem, Hircocervus erit vel fuit, secundum tempus, futurum scilicet et præteritum. Ilæc igitur quæ erant utilia prælocutus, ad definitionem nominis, disputationis cursu accedit.

DE NOMINE.

B

C

Nomen igitur est vox significativa secundum placitum sine tempore,cujus nulla pars est significativa,separata. Omnis diffinitio genere et differentiis perficitur. Sumpsit ergo ad diffinitionem vocem esse nominis genus.Cætera vero quæ exsecutus est, pro differen. tiis aggregavit.Est autem hujus termini talis expositio : Nomen est, inquit, vox. Sed vocum aliæ sunt quæ significant, aliæ quæ nihil significant. Nomen autem significat id cujus nomen est. Nomen igitur est vox significativa. Vocum significativarum aliæ sunt naturaliter,aliæ non naturaliter.Naturaliter est vox significativa,ut ea quæ dolores naturaliter monstrat aut gaudia. Non naturaliter vero significativæ voces sunt,quas secundum positionem esse dicimus. D Secundum positionem vero sunt;quas sibi ipsi homines posuerunt, ut cum dixit aliquis: Primus qui rebus nomina condidit,hæc substantia dicatur aurum,hic lapis, hæc aqua, et alia similia. Tales igitur voces secundum positionem sunt. Et ita secundum positionem, quemadmodum ipsis hominibus placuit, a quibus nomina illa formata sunt. Hujusmodi ergo Voces quæ secundum positionem sunt, secundum ponentium placitum sunt. Sed nomen non naturaliter significat. Apud diversas enim gentes,diversa sunt nomina.Quæ autem apud diversos diversa sunt, ea non sunt naturaliter,sed secundum placitum eorum qui posuerunt, positionemque ponentium. Alioqui si

apud Romanos, non eadem sunt apud Scythas amara, nec acida, sed apud ipsos quoque dulcia, et apud omnes gentes sunt eodem modo.Ita quoque omnia nomina si naturaliter essent, eisdem omnes homines uterentur. Quare quoniam nomina naturaliter non sunt,nec naturaliter significant,secundum placitum sunt, scilicet ponentium atque auctorum, et a quibus nomina ipsa rebus impressa sunt. Est ergo nomen vox significativa secundum placitum. Secundum placitum autem positionem que significantium vocum, aliæ tempus secum ad significationem trahunt, aliæ præter tempus prædicantur. Tempus secum trahunt, ut est curro et lego, vel cucurri et legi, et quæcunque sunt verba. Omne enim verbum cum tempore est. Nomina vero sine tempore sunt. Cum enim dico: Socrates, vel Plato, vel albedo, vel aliquid hujusmodi,temporibus carent. Nomen ergo vox est significativa secundum placitum sine tempore. Vocum significativarum secundum placitum sine tempore,aliæ sunt quarum partes aliquid extra significant,aliæ quarum partes extra nihil designant. Hæc namque vox, quæ est, Socrates cum Platone aliisque discipulis, quæ est oratio, et significativa est, et secundum placitum. Partes namque ipsius quæ sunt nomina, secundum placitum sunt, et sine tempore.Nulla namque in ea ne imaginatio quidem temporis invenitur,sed habet hoc quod partes ejus extra significant. Tota namque oratio est, Socrates cum Platone aliisque discipulis; sed ejus pars Socrates, si a tota oratione disjuncta sit, significat aliquid. Nominis autem pars nihil extra significat; ipsius enim nominis quod est Socrates, quod disjunctum a tota connexione significat, partes nihil extra designant.Neque enim So,neque cra,neque tes,aliquid præter totum nomen extra designant. Quare rectis_ sime diffinitio constituta est: Nomen esse vocem secundum placitum designativam sine tempore, cujus partes nihil extra significant. Hoc autem propositis docet exemplis.

In nomine enim quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione quæ est equus ferus. Si enim sit oratio quæ dicat equus ferus, duas res significat; equum et ferum. Utrumque enim est, unum substantia,alterum quale.Qui vero dicit equiferus, unum nomen est, et ei unum quod significat subjectum est; quocirca unum quoque permistio ista significat: quod si unum significat tota permistio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est equiferus, consignificat quidem ferus per se vero nihil significat; quod si per se id quod dicimus ferus aliquid significare; arbitremur, non jam erit pars nominis, sed ipsum erit integrum nomen, et habebit partes fe etrus. Quocirca,quoniam nominibus unum subjectum est, et unum significat totum nomen, vel si sit æquivocum, vel si non sit : canis enim cum sit æquivocum, semel totum latrabilem, secundo totum cœlestem,et rursus totum marinum significat, quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum, pars ejus separata, et velut

a tota compositione se juncta,in qua unum aliquid A qui multi illitterati soni significant, ut sibilus ali consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum.

At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet etiam in compositis. In aliis enim nullo modo pars significativa est, in his autem vult quidem, sed nihil significat separata, ut in eo quod est, equiferus, ferus.

Simplicia, inquit, nominis partes, quoniam non constant ex aliis partibus,ne imaginatione quidem significationis aliquid produnt, ut in eo nomine quod est homo, neque ho, neque mo, quidquam significant, neque significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est. In his vero quæ composita sunt, quoniam ex duobus significativis in unam significantiam rediguntur,vult quidem significare aliquid pars, sed nihil separata designat. In eo enim quod est equiferus, dat quidem imaginationem aliquam significationis, et putatur significare ferus. Hoc est enim quod dicit; vult quidem, sed nihil extra separatumque significat.Si enim hoc ipsum ferus ut pars nominis dicatur,dimidium nomen dicitur ejus quod est equiferus, dimidium autem nomen nihil designat. Ergo id quod dicimus ferus, cum alia parte nominis quæ est equi unum consignificat, id es equiferus, separatum etiam nihil extra designatt Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus,non in al. terius nominis parte ponatur, per se sibi significa velut nomen. Ergo non est similis in simplicibu nominibus compositisque partium consignificatios Sed simplicium quidem nominum partes nec ipsæ significant,nec significare putantur, Compositorum vero volunt quidem partes aliquid significare, et dant significationis imaginationem, et significare aliquid putantur, sed nullus separatim retinent significationem.

Secundum placitum vero. Quoniam naturaliter nomen nullum est,sed quando fit nota.

quid interdum significat. Ferarum quoque mutorumque animalium voces interdum aliqua significatione præditas esse perspicimus. Quædam enim vox canum iram significat, hinnitus quoque equorum sæpe alterius equi consuetudinem quærit. Sed hæc naturaliter significant,atque ideo nomina sunt; quod igitur naturaliter significat, nomen non est. Atque hæc hactenus.Nunc quemadmodum facta sit definitio videamus. Quod dixit nomen esse vocem, traxit a genere definitionem.Quod significativam esse consequenter apposuit, nomen ab non significantibus vocibus separavit. Quod secundum placitum, a naturaliter significantibus vocibus natura nominis divisa est.Quod sine tempore, ad verborum discrepantiam respicit. Quod ejus nullam partem extra si_ gnificare propositum est,idcirco dictum est ut nomen ab orationibus distare videretur. Hæctenus quidem de tota nominis definitione tractatum est, et quibus differentiis ab aliis vocibus distare possit nomen explicitum est. Nunc autem quæ videntur in de. finitionem nominis incurrere, an nomina sint, diligentius quærit.

Non homo vero non est nomen. At vero nec posilum est nomen quo illud oporteat appellare. Nam neque oratio, neque negatio est, sed sit nomen infinitum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod

non est.

Nunc disserit qualia esse arbitrari oportet, quæ cum sub definitione nominis quidem cadant,integra tamen nomina non esse videantur. Unde fit ut his C diligentissime distributis,integerrima hominis definitio concludatur. Hoc enim quod dicimus non homo quid sit,ambigitur.Oratio enim non est. Omnis enim oratio verbis nominibusque conjungitur. Hoc autem quod dicimus non homo,duabus quidem partibus constat, sed unum in se retinet nomen, verbum vero non habet. Negativa enim particula, quæ est non, neque nomen est neque verbum. Rursus negatio non est.Omnis enim negatio verum falsumve significat. Non homo vero quod dicimus, neque verum est neque falsum.Nisi enim (ut supra ait) aliquid quod sit proximum ad id quod est esse addatur, nulla veritatis aut falsitatis ratio in qualibet orationis partium compositione perficitur. At vero non homo nomen non est. Omne enim nomen

Tunc enim significat nomen secundum placitum, quando fit nota alicujus rei, id est quando significat aliquam rem,ut scindapsus. Quandiu enim huic voci nihil subjectum est,scindapsus nomen non est. Nam nominis est significare subjectum,scindapsus autem subjectum non significat. Non igitur nomen est. Ac rursus est hujus constituere subjectum, no_ minis autem significare subjectum est. Non enim nomen aliquid diceretur, nisi a subjecti significa- D tione hoc traheret, præcipue cum nomen dicatur quasi notamen. Itaque cum scindapsus subjectum significat nomen est. Constat igitur nomen esse secundum placitum, sed tunc quando fit nota, id est quando aliquod subjectum significat.

Nam designant et illitterati soni, ut ferarum, quorum nullus est nomen.

Dixerat superius in diffinitione, nomen esse secundum placitum,non natura. Hoc autem nunc diligentius monstrat dicens nihil esse nominum naturaliter. Atque ideo non illi sufficit ad diffinitionem quod est significativa vox,nisi illud quoque adderet quod secundum placitum vox significativa est.Alio

unam rem significat definitam, ut cum dicimus homo,substantiam significat nec quamlibet, sed rationalem atque mortalem. Eodem modo et cætera nomina.Qui vero dicit non homo, hominem quidem tollit.Quid autem illa significatione velit ostendere, non definit, potest enim quod homo non est, et equus esse,et canis, et lapsis, et cætera quæcunque homo non fuerint. Quare quoniam id quod definite significare potest, aufert in eo negativa particula, quid vero significare debeat, definite non dicit, sed multa atque infinita unusquisque auditor intelligit. Dicatur, inquit, nomen infinitum. Hoc enim quod dicimus non homo, tam multa significat quam multa sunt quæ a definitione hominis disjunguntur. Sed

hoc Aristoteles vocabulum, cum infinitum momen A enuntiationem facit, aut negativam,ut Socrates est, vocaret,primus invenit.Apud antiquiores enim ista quidem erat dubitatio, sed huic differentiæ qua ditfert nomen definitum ab hujusmodi nomine quod cum negatione proponitur, impressum vocabulum non erat, quod ipse testatur dicens: At vero nec positum est nomen quo illud oporteat appellari. Nullus enim posuit vocabulum quo oporteat appellari id quod dicimus, non homo;Aristoteles perspicaciter infinitum nomen hujusmodi prædicamentum censuit appellari.

Catonis autem vel Catoni,et quæcunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis.

Omnis,inquit,casus alterius casus est. Itaque fit ut quicunque casus sit alterius inflexio videatur. Ergo quod dicimus hujus Catonis,vel huic Catoni, B vel alia hujusmodi,casus nominum sunt. Unde fit ut hi casus inflexiones quoque dicantur, sed omnis inflexio alicujus inflexio est. Quod autem inflectitur, ab eo quod ipsa inflexio fit prius est, quare cum id quod dicimus Cato nomen sit, et sit primum,distat ab inflexionibus suis. Inflexio autem nominativi genitivus est, et cæteri. Nullus enim dixerit recte nominativum casum esse. Si enim id quod dicimus Cato alicujus casus sit, cujus casus esse possit, oportet ostendi,sed ante id quod dicimus Cato,nullus prædicatur casus: igitur quoniam Cato nomen nullius inflexionis est, nec omnino casus est. Cæteri autem casus qui dicuntur nominativi inflexione formantur, Catonis, et Catoni, Catonem; quare si distant ea quæ ab inflexione nascunt ab his quæ C inflectuntur, distant quoque hi qui omnes casus, qui sunt Catonis, Catoni, Catonem, ab eo quod est Cato,id est a nomine principali:sed hic Cato nomen est, casus igitur nomina non sunt. Aliud enim est ipse casus, aliud cujus est casus. Quocirca si nominis hac omnia casus sunt,hæc nomina non sunt.Atque ideo prudenter veteres omnes casus genitivum,dativum,accusativum, vocativum, ablativum, suis diversisque nominibus vocaverunt. Primum vero alias rectum,quasi a nullo inflexum, alias nominis ipsius vocabulo nominativum dixerunt. Quare nunc hoc Aristoteles exsequitur, qui casus nominum videantur non esse nomina,sed tantum nominum inflexiones, id est casus.

vel Socrates non est. Hic enim quoniam veritas aut falsitas incidit, enuntiationem esse necesse est ; in casibus vero quamvis addas est, aut non est, nulla inde affirmatio neque negatio fit.Neque enim in hos ulla veritas aut falsitas cadit. Si quis enim dicat, Socratis est, Socratis non est, vel Catonis est, Calonis non est,quid sit vel non sit non apponens,cum simplici casu,est,aut non est,jungens, imperfectam faciet orationem a falsitate ac veritate disjunctam. Quare nulla enuntiatio est. Ergo differt nomen a casu, quod nomen quidem cum est, aut non junctum, vel verum vel falsum facit. Casus vero neque verum dicit neque mentitur.Etenim nullo alio addito trunca est atque imperfecta sententia; sed quorsum istuc? ut definitio scilicet nominis integerrima compleretur. Etenim jam nunc definitio nominis hoc modo est: Nomen est vox significativa, secundum placitum, sine tempore, cujus nulla pars significativa est separata, definitum aliquid significans,cum est aut non est juncta faciens enuntiationem.Sed de nomine hactenus, Nunc verbum diligentissima definitione determinat.

DE VERBO.

Verbum autem est, quod consignificat tempus,cujus pars nihil extra significat, et est semper eorum quæ de altero prædicatur, nota.

Verbum distat a nomine in hoc solo quod nomen sine tempore est, ut supra jam dictum est, verbum vim temporis in significationibus trahit, et esset quidem plena definitio verbi, si alia in eo omnia quæ in nomine posita sunt ponerentur, hoc solo discrepante quod verbum consignificat tempus, essetque definitio ita: Verbum est vox significativa secundum placitum,cujus nulla pars extra significativa est;sed quoniam sunt illa nomini verboque communia, proprium autem verbi est consignificare tempus;a proprietate definiti, scilicet verbi,qua a diffinitione nominis segregratur, verbum voluit diffinire. Diligenter autem ait,consignificat.Nam significat nomina tempus,ut dies, ut annus, hæc enim temporum nomina sunt. Verbum autem proprie consignificat tempus, principaliter enim aut passionem designat, ut actum, ut cum dico, accuso vel accusor. Sed cum ipsa actus passionisque significatione, vim quoque secum temporis trahit, ut ille actus aut passio præter præsens,

Ratio autem ejus in aliis quidem eadem est,sed dif- D aut futurum, aut præteritum,aut quod inter hæ est, fert.Quoniam cum est,vel fuit,erit, adjunctum, neque verum neque falsum est; nomen vero semper, ut Catonis est, vel non est, nondum enim aliquid verum dicit aut falsum.

Ratio,inquit,id est definitio nominis et casus nominis,eadem est,nam sicut nomen vox significativa est secundum placitum sine tempore, ut ejus pars nulla extra significet, sic etiam casus. Nam vox est et secundum placitum designativa, et cujus separatæ partes nihil extra designant. Ergo eadem diffinitio ratioque nominis est et casus nomiuis, sed his una additur differentia, quod omne nomen cum eo quod dicitur est,aut non est conjunctum, aut affirmativam

esse non possit. Et est semper eorum quæ de altero prædicantur nota. Sensus hujusmodi est: Omne, inquit,verbum significat aliquod accidens,quod accidens semper de altero prædicatur. Nam si omne verbum aut actionem aut passionem designat,actio vero et passio in accidentibus numerantur, omne verbum vim significat accidentis; sed accidens semper de eo prædicatur quod sibi subjectum est, ut album de corpore, et durum de ferro. Quale omnia verba ejusmodi aliqua designant, quæ semper de altero prædicantur, quod per hoc scilicet dixit, quod ait verbum notam esse, id est significationem eorum quæ de altero prædicantur, quod idem valet tanquam

« PoprzedniaDalej »