Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quæ enim uno tempore edita atque prolata sunt, A videretur, ea quidem cujus causa erat. Quod distat

illa secundum tempus simul esse dicuntur, id est
simul naturale principium substantiamque sortita,
atque hæc quidem secundum tempus simul esse
dicuntur.Secundum naturam vero simul esse perbi-
bentur, quæcunque invicem ad se convertuntur,
cum altera res alteri subsistendi, neque causa sit,
neque principium, ut sunt hujusmodi, duplum t
medium: nam cum sit duplum, medium est; cum
rursus sit medium, duplum est. Servus quoque et
dominus eodem modo sunt, filius quoque et pater.
Hæc enim quæcunque illata quidem inferunt alia.
sublata vero auferunt simul,sibimet semper invicem
convertuntur: nam si dicam patrem,filium quoque
intelligi necesse est ; si dixero filium, pater mox sub
intelligentiam cadit. Quod si alterum sustulero, B
utraque perimo: nam si tollam filium,pater non est;
si patrem abstulero, filium quoque perire necesse est.
Atque hæc ita sibimet ipsa convertuntur, ut tamen
altera res alteri causa penitus non sit : nam quoniam
pater filio in prædicatione convertitur manifestum
est, sed neque pater filio causa est ut sit, nec filius
patri, hoc autem hujusmodi est. Si Eneas habuit
Ascanium filium, non dicimus, quoniam non fuit
Eneas causa ut esset Ascanius, sed non fuit pater
causa ut esset filius. Nam quod dico Ascanius,
quædam propria substantia est, quod dico filius,
esse non potest, nisi ad aliquid referatur, et cum
Eneam nomino, substantiam dixi, si patrem ap-
pello,nulla ratione constat,nisi ad filium referatur.
Igitur causa fuit Eneas ut esset Ascanius, sed non
est causa pater ut esset filius. Pater namque tunc fit
cum filius fuerit. Quod si hæc tempore ipso priora
non sunt,causa autem cujuslibet rei prior est quam
illa cujus causa est, ut oriatur,nulla dubitatio est,
quin pater atque filius,quæ utræque prædicationes
æquales sunt tempore, neutra neutri causa sit,
cum tamen substantiae ipsæ sibi ut sint, causa sint
prædicationis. Nec ullo modo simile debet videri ei
quod paulo ante dictum est de homine,esse verum
de eo sermonem, scilicet quoniam est. Illic enim
cum res esset, tunc poterat esse verus de ea sermo.
Prius enim est ut sit aliquid, post vero ut de eo
verum aliquid esse dicatur. Nunc vero non ita est.
ut prius aliquis sit pater, post vero filius. Mox enim
ut pater est, filium esse necesse est, mox ut est
filius, patris sine dubio prædicatio consequitur, D
quemadmodum ergo iste modus fit, qui scilicet
simul secundum naturam est, Aristoteles ita pro-
nuntiat.

Naturaliter autem simul sunt, quæcunque convertuntur quidem secundum quod est esse consequentiam. Sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, ut in duplo el dimidio.Convertuntur etenim hæc: nam cum sit duplum, est dimidium, et cum sit dimidium, est duplum, sed neutrum alteri causa est ut sit.

In his quæ ita priora esse dicebatur,ut converterentur,quamvis secundum essentiam eorum consequentia esset, tamen quia in his alia res alii causa atque principium est,hoc erat quod una prior esse

C

ab iis quæ convertuntur, et se invicem auferunt, quæ cum neutra neutri causa sit, et tamen convertuntur, digne simul naturaliter esse perhibentur.

Dicuntur etiam simul naturaliter et quæ ex eodem genere e diverso dividuntur a se invicem. E diverso autem dividuntur, quæ secundum eamdem divisionem sunt, ut gressibile, volatile et aquatile, hæc enim e diverso dividuntur,quæ sunt ex eodem genere secundum divisionem animal namque dividitur in hæc,in volatile,gressibile et aquatile,et nihil horum prius vel posterius est, sed simul per naturam hæc esse videntur. Tertium modum eorum quæ simul sunt hunc addidit,illa quoque simul esse, quæ æquali divisione sub genere ponantur,ut si ponat quis animal genus hominis et equi,hominem vero et equum a genere, id est ab animali dividat, homo vero et equus quoniam sub eodem genere sunt, simul esse natura dicuntur.Et conveniens regula est in omnibus qui, buscunque generibus, cum enim specierum divisiones fiunt, illic species natura simul sunt, et si sub his ipsis speciebus quædam alia ponantur,inter se etiam ipsa simul esse natura dicuntur. Dividatur enim genus,id est animali in volatile atque gressibile, et quoniam sunt sub eodem genere, simul natura sunt.Et si quid horum in subjectas partes speciesque solvatur, ut volatile quidem in his avibus quæ seminibus vescuntur,et in iis quæ carnibus,et in his quæ herbis, hæ tres species rursus,quæ sub volatili sunt, simul esse naturaliter appellantur,quod Aristoteles ita dicit.

Dividitur autem etsingulum horum et species rursus, ut gressibile animal,et volatile,et aquatile. Erunt ergo et itla simul naturaliter quæcunque ex eodem genere secundum eamdem divisionem sunt. Genera vero semper speciebus priora sunt,neque enim convertuntur secundum essendi consequentiam: ut cum sit aliquid aquatile quidem,est animal; cumvero sit animal,non est necesse ut sit aquatile. Simul ergo per naturam dicuntur quæcunque convertuntur quidem secundum essendi consequentiam,sed nequaquam quidem causa est alterum alteri ut sit,et ea quæ ex eodem genere e diverso dividuntur ab invicem, et simpliciter simul sunt quorum generatio in eodem tempore est.

Atque idcirco fieri non potest ut genus habeat unam speciem.Nam si quæcunque sub genere sunt, simul sunt.Simul autem nisi plura esse non possunt, genus igitur sub se unam speciem habere non potest. Si enim una fuerit, fieri non potest ut simul esse dicatur, quia illud est, quod sub eodem genere quædam res solent quæ simul sint naturaliter inveniri. Sed hæc de speciebus. Genera autem semper priora sunt,non enim convertuntur secundam subsistentiæ consequentiam. Prioris unus modus est secundum quem illa priora esse dicerentur quæcunque ad subsistendum nullo modo converterentur, quod hoc idem in generibus cadit.Genera enim non convertuntur ad subsistentiæ consequentiam hoc modo. Sit enim animal genus, homo vero species. Cum vero dico hominem esse, animal quoque esse

consequitur. Si animal dixero, ad hominem subsi- A erunt. Illud quoque verum est has esse omnes spe

stentiæ consequentia non convertitur. Potest enim esse animal, non tamen homo. Quocirca ab animali ad hominem non convertitur subsistentiæ consequentia.Quod si posito homine animal constat, animali vero nominato non est necesse hominem esse, animal est prius homine. Illa quoque priorum descriptio est,quod ea quæ sunt priora sublata quidem auferunt,illata non inferunt. Animal enim sublatum secum quoque hominem tollet,illatum vero ut dicatur esse animal, non secum statim hominem infert. Posteriora vero et diverso sunt. Illata enim simul inferunt, sublata non auferunt. Dictus quidem homo, simul secum animal infert, omnis namque homo animal est. Quod si homo substantialiter auferatur, non est necesse animal quoque auferri, quod hoc nomen animalis in pluribus speciebus valet aptari. Quod si ita contingit, sublato homine permanebit animal. Quocirca concludit tres esse species eorum quæ simul sunt secundum tempus,secundum naturam cum utraque ita convertuntur,ut neutra neutri causa sit. Tertium genus est secundum eamdem sub eodem genere divisionem. Quoniam in faciendo atque patiendo inerat quidam motus, facere autem et pati prædicamentis adjunxerat, idcirco nunc de motibus tractat, et sex numero esse pronuntiat.

DE SPECIEBUS MOTUS.

B

Motus autem species sunt sex generatio, corruptio, augmentum, diminutio, alteratio, et secundum locum mutatio. Alii ita que motus palam est quia alii abınvicem sunt. Non est enim generatio corruptio, neque C augmentum diminutio, neque secundum locum mulatio. Similiter autem et in aliis.

In physicis Aristoteles motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species ait generationem et corruptionem. Motus vero tres secundum quantitatem,secundum qualitatem, secundum locum. Igitur, quoniam hic liber ad introductionem quodam modo factus est, noluit nimis divisionis attenuare rationem,ne ingredientium animos subtiliori divisione confunderet: facit igitur divisionem motus hoc modo. Est enim una species motus secundum substantiam, alia secundum quantitatem, alia secundum qualitatem, alia secundum locum. Et secundum substantiam quidem est generatio et corruptio, hæc enim utraque in substantia fiunt. Nam et secundum substantiam generatur aliquid, et secundum substantiam corrumpitur.Secundum quantitatem vero, ut crementum et diminutio. Etenim secundum quantitatem vel aucta crevisse, vel detracta diminuta esse dicuntur.Secundum qualitatem vero quæ dicitur commutatio, secundum aliquas scilicet passiones, quas qualitates esse manifestum est. Secundum. Iocum vero, ut intus in longitudinem,vel in curvaturam flexus; et intus quidem in longitudinem est ut a sursum in deorsum, a prioribus retrorsum,a dextra in sinistram;et rursus si hæc convertas et in directum pergas, idem motus

D

cies motus, nullo namque sibi participant,nisi solo generis nomine, quod motus dicuntur: nam neque generatio idem est quod corruptio, namque generatio est in substantia ingressus, corruptio vero ex substantia egressus. Nec diminutio idem quod crementum, nec secundum locum translatio alicui superiorum consimilis est. Commutatio autem habet forte aliquam dubitationem, quod non videatur a superioribus discrepare, quam quæstionem ita proposuit.

In alteratione vero habet quamdam quæstionem,ne forte necessarium sit id quod alteratur, per aliquam reliquarum motionum alterari: hoc autem non est verum. Nam pene secundum omnes passiones aut plures, alterari accidit, nulla aliarum motionum communicante. Neque enim augeri necessarium est,quod per passionem movetur, neque minui.Similiter autem in aliis. Ideoque erit alia præter illos motus alleratio. Nam si eadem esset, oporteret id quod alteratur mox vel augeri, vel minui, vel aliquem aliorum motuum consequi; sed non est necesse. Similiter autem et quod augetur, aut alia aliqua motione movetur, allerari oportebat.

In commutatione vero est aliqua dubitatio, ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motuum commutari. Nam si omne quod commutatur, aut generatur, aut corrumpitur, aut minuitur, aut crescit, aut id secundum locum transferri necesse est, dubium non est nihil a superioribus cæteris hanc differe speciem, quæ secundum commutationem dicitur ; quod Aristoteles respuit, dicens, Hoc autem non est verum. Sed quoniam quod commutatur non omnino neque generatur, neque corrumpitur: ut qui in sole diutius stetit,si ex candido niger est factus, commutatus quidem secundum colorem dicitur, non tamen generatus est aut corruptus, nec vero illi aliquod vel crementum factum est vel diminutio, sed nec loci translatio nulla est, potest enim aliquis uno eodemque loco consistens, aliquibus extrinsecus venientibus passionibus permutari, potest quoque et crescereet decrescere, præter qualitatis commutationem:quod ipse Aristoteles ita pronuntiat.

Sed sunt quædam crescentia quæ non allerantur, ut quadratum, circumposito gnomone, crevit quidem, alteratum vero nihil factum est: sic et in aliis hujusmodi. Quare alii sunt motus a se invicem.

Quod dicit tale est : Si quadrato, inquit, addatur gnomo, crescit quidem quadratus, non tamen commutatur. Ideoque sublato gnomone quadratus diminuitur, sed non commutatur. Si enim quadratus a b c d, et ducatur ei angularis b c, et dividantur quatuor latera a c, a b, bd, a c, in æqualia g ehf punctis, et ducantur g h, f, e lineæ. Divisus igitur quadratus a d in quatuor quadratos qui sunt e g, f g, eh, hf, quorumlibet tres qui circa eamdem angularem sunt si demantur,figura ipsa gnomo vocatur. ut si quis tollat hos tres, eg, g f, f h, invenitur m `n

gnomo, qui m n gnomo separatur a beh quadrato. A non moveri, et est non moveri quidem secundum

Totus quidem a d quadratus imminutus est, qui ex tam magno factus est parvus, non tamen formam tetragoni commutavit. Quod si eh tetragonus solus sit, et ei circumponatur gnomo, qui est m n, crevit quidem tetragonus, et major factus est, sed non commutatus est. Omnes enim tetragoni sibi sunt propria qualitate consimiles. Quod si commutatio hujusmodi motus esset, ut non omnino a superioribus separaretur, nulla esset dubitatio quin semper oporteret quidquid commutatur secundum aliquem priorum motuum modum commutari. Ita ut aut nasceretur,aut corrumperetur, aut micueretur, aut cresceret, aut secundum locum fieret aliqua permutatio. Quod quoniam non est, ab omnibus superioribus motibus hæc motus species distat.Sed monstratum superius est quinque superiores motus species a se omni ratione substantiæ discrepare. Quocirca distant, se similiter hi sex motus, atque divers sunt.

[blocks in formation]

Est autem simpliciter quidem motui quies contrarium.Singulis vero singuli, generationi quidem corruptio, augmentationi autem diminutio;secundum locum vero mutationi, secundum locum quies, maxime autem videtur oppositum esse in contrarium locum mutatio, ut quæ est inferius ei quæ est superius, et ea quæ est superius ei quæ est inferius.

Nunc jam motuum contrarietates exsequitur, et ipsi quidem generi, id est motui, dicit quietem esse contrariam,habet enim motus quietem contrariam. Singulis vero speciebus motuum motus ipsi contrarii sunt, ut generationi corruptio, et cum generatio sit motus atque corruptio, utraque tamen sibimet contraria sunt, cremento quoque diminutio contraria est. Quare diverso modo hæ species motus contrarietatem habent, quam genus dudum habere monstravimus motus enim ipse habet quietem contrariam. Specierum vero motibus non quies tantum, sed alii motus contrarii sunt, ut generationi corruptio et cremento diminutio, secundum vero locum translationis contrarietas similis est generi. Nam et ipsa habet contrariam secundum locum quietem, contrarium namque est moveri de loco in locum, et

B

locum quies, moveri vero secundum locum translatio. Maxime autem, inquit,secundum locum mutationi, contraria est in contrarium locum permutatio. Ut si qua res sursum sit atque ibi maneat, et sit quieta, postea sit ei motus talis, ut deorsum moveatur, quanquam ipsi superiori motui quies contraria sit, multo magis quidem hujusmodi motus, qui in contrarium fit locum, illi superiori motui contrarius est. Atque hoc quidem et in aliis motibus accidit: ut si quis sit ad dexteram, si ei in sinistram motus sit,in contrarium locum factus dicitur motus.Atque hoc idem id aliis motibus licet videre; sed Aristoteles dubitat si reliquo motui,id est commutationi,aliquid possit esse contrarium, quam quæstionem ita proponit:

Reliquo vero assignatorum motuum non facile est assignare quid sit contrarium,videtur autem nihil ei contrarium esse, nisi quis ei in hoc secundum qualitatem quietem opponat, aut in contrariam qualitatis mutationem, sicut et in mutatione secundum locum, quietem secundum locum, aut in contrarium locum mutationem. Est enim allerio secundum qualitatem mutatio.

Ex similitudine motuum contrarietates quoque colligimus. Nam quoniam superius motui secundum locum contrariam reperit secundum locum quietem, et quoniam omnis commutatio quæ secundum aliquam passionem fit secundum qualitatem commutatur, motus ejus contrarietatem posuit secundum C qualitatem quietem: ut ei lapis cum frigidus est,si ita permaneat, qualitas illa mansit et quievit, quod si tepeat, qualitas illa commutat est, et est ipsa commulatio contraria, et factus est quidem motus, et in tepore lapidis secundum qualitatem facta est permutatio, fuit autem in frigore quies secundum eamdem qualitatem. Quocirca licet videatur hic motus quidem omnino contrarium non habere, tamen, sicut superius dictum est secundum locum translationi contrariam esse secundum locum quietem,cur non quoque secundum qualitatem commutationi dicatur quies secundum qualitatem esse contraria? Definitio namque commutationis est translatio secundum qualitatem,cum enim qualitas cujuslibet rei movetur,fit translatio,scilicet secundum qualitatem, D Quod si maxime videatur secundum locum translationi esse contraria, non solum secundum locum quies, sed etiam in contrarium locum translatio, secundum qualitatem quoque mutationi non solum erit contraria secundum qualitatem quies, sed maxime in contrariam qualitatem commutatio:utsi quid cum est album, si rubrum fiat, quieti quidem ei quæ in albo colore poterat permanere contraria fuit qualitatis ipsa mutatio, ut ex albo in rubrum mutaretur; si quid enim ex albo vertatur in nigrum, illud maxime permutatur, et illud superiori mutationi contrarium est, quoniam permutatum est iu contrariam qualitatem. Atque hoc est quod ait :

Quapropter opposita erit secundum qualitatem mu- A etiam in ipsis partibus corporis aliquid, et ipsas partationi secundum qualitatem quies,aut in contrarium mutatio qualitatis, ut album fieri ad id quod est nigrum fieri,alteratur enim in contrarium qualitatis mulatione facta.

Id quoque apertissimo vulgatur exemplo. Quare quoniam de motibus expeditum est,habendi æquivocationem quæ sequitur explicemus.

DE MODIS HABERE.

Habere autem multis modis dicitur, aut enim tan" quam habitum et affectum,aut aliam quamlibet qualitatem, dicimur enim disciplinam aliquam habere atque virtutem.Aut tanquam quantitatem,ut conlingil ei qui habet magnitudinem, dicitur enim tricubitam magnitudinem habere vel quadricubitum. Aul tanquam ea quæ circa corpus sunt, ut vestimentum vel tunicam.Aut tanquam in parte,ut in manu annulum. Aut tanquam partem,ut manu vel pedem. Aut tanquam in vase,ut in modio gruna tritici, vel in lagena vinum, pinum enim babere langena dicitur, et modios grana tritici, hæc ergo omnia haberi dicuntur, ut in vase. Aut tanquam possessionem, habere enim domum aut agrum dicimur. Dicitur etiam vir uxorem habere, et uxor virum.Sed videtur alienissimus qui nunc dictus est modus esse in eo quod est habere,nihil enim aliud per uxorem habere significamus, nisi quia cohabitant,forte tamen et alii quidam apparebunt modi de eo quod est habere. Sed qui consueverunt dici, pene omnes enumerati sunt.

Equivocum esse habendi modum manifestum est,habere enim ita multis dicitur modis,ut tamen æquivoce prædicetur. Dicimur enim habere aliquam qualitatem,ut habitum vel dispositionem. Dicimur quoque habere scientiam vel virtutem;quantitatem quoque habere perhibemur, dicimur enim in mensura habere quinque vel quatuor pedes. Nec non

B

C

tes habere prædicamur,dicimur enim et habere digitos,et in digito annulos Circa corpus quoque aliquid habere dicimur, ut tunicam, vel quodlibet aliud vestimentum. Necnon etiam in vase haberi aliquid dicitur,ut triticum in modio,et vinum in dolio; hæc, scilicet, ita haberi dicuntur, ut in vase. Dicitur etiam quis habere uxorem,quæ, scilicet significatio nulli supradictæ communis est, sed (ut ipsi Aristoteli videtur) longe diversa est hæc significatio ab habendi prædicamento; non enim proprie habemus uxores,sed quod habere quis dicatur uxorem, hoc significat habitare cum eo uxorem,habere enim habitare dicimus, ut est Socratem habent, id est cum Socrate habitant atque eum colunt.Quare ipse quoqueAristoteles inquit esse aliquos fortasse prætereos qui dicantur habendi modos, hortaturque nos ad ulteriorem aliquam inquisitionem, ut nos quoque quæ ramus per quos,præter priores dictos modos, alios possit habere prædicari. Et de hac æquivocatione quidem habendi sufficienter dictum est. Sed forte quis dubitet cur cum habere superius in genere nominaverit,nunc idipsum æquivocum ponat, sed hæc quæstio ita solvitur. Non absurdum est idem prædicamentum nunc univoce, nunc æquivoce prædicari. Univoce quidem ut superius cum ejusdem specierum exempla proposuit, ut est calceatum esse vel armatum,horum enim talium genus est. Equivoce vero ut in his modis quos superius exposuimus. Quod si et habet aliquas proprias species habendi prædicatio,dicitur autem et ipsum nomen multipliciter, nihil est incongruum in genere numerari, sufficit enim ad demonstrandum genus esse et habendi prædicationem quod sub se aliquas partes speciesque contineat.

AN. MANL. SEV. BOETHI

IN LIBRUM ARISTOTELIS DE INTERPRETATIONE

LIBRI DUO

EDITIO PRIMA, SEU MINORA COMMENTARIA.

LIBER PRIMUS.

Magna quidem libri hujus apud Peripateticam D tius acumen considerationis exposcit,secundæ series sectam probatur auctoritas. Hic namque Aristoteles simplicium propositionum naturam diligenter examinat,sed ejus series scrupulosa impeditur semita, et sublimibus pressa sententiis, aditum intelligentiæ facilem non relinquit.Quocirca nos libri hujus enodationem duplici commentatione supplevimus, et quantum simplices quidem intellectus sententiarum oratio brevis obscuraque complectitur,tantum hac operis hujus tractatione digressimus. Quod vero al

editionis expediet. Nunc a me tantum lector exspectet quantum pedetentim minutatimque secundum orationis ordinem textumque sermonis id quod angustia brevitatis latet inteliigat. Et prius quæ sit hujus operis intentio breviter demonstrandum est. Inscribitur etenim Græce liber hic Περὶ ἐρμενείας, quod Latine de interpretatione significat. Quid ergo sit interpretatio paucis absolvam. Interpretatio est vox significativa per seipsam aliquid significans.Sive

enim nomen sit,quod per se significet, ut est homo. Sive verbum, ut est curro. Sive quod grammatici participium vocant.Sive pronomen. Sive ex his juncta oratio, ut est, Homo currit. Sive quolibet alio modo, vel nomen, vel verbum, vel ex his oratio juncta, per se aliquid significet,interpretatio nominatur.Quare cum sint quædam in orationis partibus quæ per se nihil significant,aliis tamen junctæ designant, ut sunt conjunctiones vel præpositiones,hæc interpretationes esse non dicimus. Interpretatio enim sive simplex est, ut nomen et verbum, sive composita,ut ex hisjuncta copulataque oratio,velper seipsam significare debet,si simplex est, vel ex his quæ per se significant juncta esse,si composita est. Quare interpretatio est vox aliquid per seipsam significans.Sed quoniam verba nominaque interpretationes sunt, oratio quoque omnis quæ exsignificantibus per se prædicamentis jungitur interpretatio nuncupatur,et quoniam plurimæ sunt interpretationes,inter quas illa quoque est oratio,in qua verum falsumve inveniri potest,id est enuntiativa, de qua hoc in libro tractandum est, idcirco Aristoteles de communi nomine et continenti, libro titulum inscripsit.Interpretatio n'am que est nomen et verbum, et interpretatio etiam est hujusmodi : Omnis homo. animal est.Sed in hac verum falsumque auditor intelligit.Hæc enim oratio quæ dicit omnis homo animal est,vera vel falsa est. Interpretatio quoque est etiam hujusmodi oratio: Da mihi codicem. In qua verum falsumque nullus inveniat. Etenim da mihi codicem, neque verum esse poterit neque falsum. Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus verum falsumque reperitur,quas enuntiationes, et propositiones vocamus,quæ interpretationes sunt, disputaturus est, quoniamque de nominibus illis. verbisque dicendum est, quid sint, quamve vim in significatione retineant, recte librum de interpretatione signavit. Nec nos hoc turbet, quod sunt quædam interpretationes de quibus in hoc libro non tractet. Tanquam enim si quis de homine disputans, titulum operis de animali posuisset, quanquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret. Ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet,tamen quoniam de una quæ est enuntiatio,et de nominibus et verbis,quæ interpretationes simplices sunt, dicendum erat, de communi et generali vocabulum libro de interpretatione imposuit. Est autem intentio libri hujus de simplici enuntiativa oratione disserere.Simplex autem enuntiativa oratio est,in qua cum verum falsumve sit,illud tamen est ut sine conjunctione totus orationis ordo proponatur,ut est: Homo est, homo animal est, homo currit, homo pavidus currit. Hæ enim propositiones sine conjunctione propositæ sunt, et hæ dicuntur prædicativæ, quæ sunt cum nomine et verbo.Illa vero quæ sunt hujusmodi: Si sol est super terram dies est, duplices atque hypotheticæ, nec non etiam conditionales vocantur.Ponitur enim

A

B

C

D

si hoc sit, hoc esse, id est si sol est, esse diem. Quare hæ simplices non sunt, sol est enim,et dies est, duæ propositiones sunt, quas una conjunctio si,copulat atque componit. Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur.Quare quoniam de simplicibus enuntiativis orationibus tractaturus est,id est de simplici affirmatione et simplici negatione, quoniamque affirmationes et negationes verbis ac nominibus conjunguntur,ut in ea quæ est: Homo currit, affirmatione, est homo nomen, currit verbum. Et rursum: Domo non currit, negatio eodem nomine verboque conjungitur. Recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione, omninoque de enuntiatione simplici disputaturus est. Quoniam omnis enuntiatio simplex, verbis nominibusque et verbis instituit. His enim prius ad scientiam veconjungitur, primam disputationem de nominibus nientibus, tota facillime natura orationis aperitur. De quibus autem ei in toto dicendum est libro,inchoans ipse sic proponit.

DE SIGNIS.

Primum oportet constituere quid sit nomen, el quid verbum,postea quid est negatio,et affirmatio,et enuntiatio,et oratio.

In principio, inquit, hujus sermonis de enuntiatione instituitur, constituere,id est definire,oportet quid nomen sit, quid verbum.Hæc enim (ut dictum est)omnem conjungere orationem valent, Quæ oratio genus est aliarum orationum.Sunt enim principales quinque orationum differentiæ: Est autem prima oratio deprecativa, ut : Jupiter omnipotens precibus si flecteris ullis.Secunda imperativa, ut : Suggere tela mihi. Tertia interrogativa, ut: Quo te, Mori, pedes? Quarta vocativa, ut: Huc ades, o Melibæe?Quinta enuntiativa, in qua verum inesse falsumque perspicitur. Hujus autem duæ sunt species una affirmatio, altera negatio. Affirmatio est, ut : Homo animal est. Negatio, ut: Homo animal non est. Ergo orationem verba nominaque constituunt. Enuntiationis autem oratio genus est. Enuntiatio vero affirmationis et negationis. Quare elementa quædam sunt quæ conjungunt orationem,nomina et verba,et de his disputat primum, dehinc propositionis duas ultimas species sunt, et dicit se de affirmatione et negatione dicturum. Post has harum genus proponit,id est enuntiationem. Ultimum vero quod horum maximum est, orationem. Est vero quodammodo con versus ordo ab speciebus usque ad earum genera prima perveniens. Proponendo enim ab affirmatione et negatione ad enuntiationem,quod est genus, ascensum est. Ab enuntiatione ad enuntiationis genus.quod est oratio, propositionem operis levavit, diverso tamen modo de cunctis dispu tat. Prius enim de oratione, post de enuntiatione, deinde de affirmatione, postremo de diffinitione negationis edisserit, converso scilicet ordine. Sed hoc posterius liquebit. Quod autem prius negationem, postea proposuit affirmationem,nihil interest, cum omnes species æqueve sibimet sint, et uni generi æqualiter supponantur. Quocirca si affirmatio et

« PoprzedniaDalej »