Obrazy na stronie
PDF
ePub

jectis eveniunt,fit semper in contraria permutatio, A prium affirmationis et negationis, ut eas semper quæ

B

ut ex sano ægrum, ex ægro rursus sanum corpus efficitur animalis. Jam vero illud verum est, ex bono proclivior semper semita videtur ad malum, et facillima esse ex probitate ad malitiam permutatio, quod Terentiano docetur exemplo: A labore proclivem ad libidinem.Sed quanquam difficilis sit transitus ad virtutes a turpitudine vitiorum, Aristoteles tamen fieri posse hunc transitum confirmat. Hujus enim philosophi sententia est, virtutes non esse scientias,ut Socrates ait,neque ut Stoici naturaliter eas esse, sed discibiles, et per quamdam boni consuetudinem hominum mentibus inseriri. Atque ideo si quis sit quibuslibet prioribus vitiis obnoxius, si eum melior sermo susceperit, et sapientium consuetudine confabulationeque comatur, aliquid ex ante actis vitiorum illecebris emendabitur, et sese aliquantulum exuet, et paululum liberior ad meliora procedet.Ita ut sit primo quidem minus malus, post vero non malus, deinde jam jamque aliquantulum bonus.Cuisi hujusmodi intensio frequentissime fiat, nec parvitate temporis præveniatur,aut ei terminus mortis offecerit, non est dubium illum ex pessimo per probas consuetudines con fabulationesque sapientum,in perfectam virtutis habitudinem permutari. Est igitur ex bono in malum, et ex malo in bonum rursus permutatio,atque hoc quidem fit in contrariis. In habitu vero et privatione non fit, est namque permutatio, sed hæc una tantum,nulla ratione sese convertens; ait enim: Ab habitu ad privationem permutatio,a privatione vero ad habitum impossibile est. Et hoc planissime docet exemplis. Quis C enim unquam ex cæco factus est videns? quis aliquando calvus crinitus efficitur? cui amissis ætate dentibus rursus alii procreantur? Quare si in contrariis fit alterna mutatio,in privatione vero atque habitu non fit, distat hæc oppositio ab ea scilicet oppositione quæ fit secundum contrarias qualitates.

Quæcunque vero tanquam affirmatio et negatio opposita sunt, palam est quod nullo prædictorum modorum opposita sunt In solis enim isti necessarium est semper aliud quidem eorum verum,aliud autem falsum esse,neque enim in contrariis necessarium est semper, alterum verum esse,alterum falsum,neque in iis quæ sunt ad aliquid,neque in habitu et privatione, ut sanitas et languor contraria sunt,et neutrum neque verum neque falsum est.Similiter duplum et dimidium tan- D quam relativa opposita sunt,et non est eorum alterum, neque verum,neque falsum, sed neque ea quæ secundum privationem et habitum dicuntur, sicut visus et cæcitas. Omnino autem eorum quæ secundum complexionem ullam dicuntur,nihil neque verum,neque falsum est porro, autem quæ dicta sunt, sine complexione dicuntur.

Expositis his differentiis quibus vel contrariis relativa, vel privatio et habitus relativis, vel rursus privatio et habitus contrariis discreparent, nunc sequitur quid his omnibus secundum affirmationem negationemque opposita distent,et dat signum pro

ramus agnoscere, ut si qua sint quæ hoc signo minime teneantur, illa ab affirmationis negationisque oppositione differre dicamus. In affirmatione enim et negatione fieri non potest, ut si affirmatio vera sit, statim falsa negatio non sit; si negatio vera, aftirmatio mendacii nota carere possit, ut si quis dicat, Socrates ambulat, Socrates non ambulat. Si verum est Socratem ambulare, falsum est non ambulare, et rursus si verum est non ambulare, falsum est ambulare. Hanc autem veri falsique divisionem nullus unquam in aliis oppositionibus poterit invenire.Nam in his quæ sunt ad aliquid non solum non est necesse oppositionem ipsam sibi verum falsumque dividere,sed in his nulla omnino neque veritas, neque falsitas invenitur.Si quis enim dicat hoc tantum, pater, vel rursus,filius, neque verum aliquid neque falsum pronuntiat. Et in contrariis quoque idem est,nam cum bono malum sit contrarium, si quis nominet bonum, et si quis rursus simpliciter pronuntiet malum, nulla in hac prædicatione neque falsitas, neque veritas est. Eodem quoque se modo habet etiam in his quæ secundum habitum privationemque dicuntur.Similiter enim nihil neque verum, neque falsum est, si quis visum nominet vel cæcitatem,hoc autem idcirco evenit, quia omnia, quæcunque sunt, in quibus aut falsitas, aut veritas invenitur,secundum aliquam complexionem dicuntur. Ea vero quæ simpliciter proferuntur, veri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait,cum in principio omnia prædicamenta numeraret, dicens singula eorum quæ essent dicta in nulla affirmatione dici, quadam vero complexione inter se horum prædicamentorum veritatem falsitatemque gigni,de quibus Aristoteles edocuit præter complexionem aliquam in sermonibus veritatem falsitatemque inveniri non posse. Si quidem exemplo quoque hoc manifestum est. Si enim dixero, Socrates homo est, aut verum aut falsum est. Quod si hoc tantum dicam Socrates, aut rursus, homo, nihil in eo neque veritatis neque falsitatis est. Quocirca quoniam omnis affirmatio cum complexione profertur, potest in ea, aut veritas, aut falsitas inveniri. Ea vero quæ sunt ad aliquid simpliciter et sine ulla complexione dicuntur.Similiter autem et contraria, et ea quæ sunt secundum habitum privationemque sibimet opposita, ut est pater filius, bonum malum, visus cæcitas,quæ quoniam sine complexione dicuntur (ubi autem complexio non est, illic nec falsitas neque veritas est. In affirmationibus vero solis et negationibus quæ secundum complexionem dicuntur,aut veritas, aut falsitas reperitur, secundum affirmationem et negationem oppositio a cunctis aliis superioribus distat.

Sed maxime videbitur hoc tale contingere in his quæ secundum complexionem contraria dicuntur. Sanum namque esse Socratem,ad languere Socratem contrarium est, sed neque in his necessarium est alterum semper verum, alterum autem falsum esse,cum enim

Socrates sit,erit illud quilem verum, illud vero fal- A dentem esse vel cæcum. Ille enim videt atque ca

sum; cum vero non sit,ambo falsa sunt, neque enim languere, neque sanum esse, verum est, cum non sit ipse Socrates omnino. In privatione vero et habitu cum non sit,neutrum verum est; cum vero sit,non semper erit alterum verum, alterum autem falsum. Habere namque visum Socratem ad id quod est Socratem cœcum esse oppositum est, sicut privatio et habitus. Et cum sit, necessarium non est alterum verum vel falsum esse,cum enim nondum natus est habere,utraque falsa sunt ; et cum non sit omnino Socrates,sic quoque falsa sunt utraque,et visum eum habere,et cæcum

esse.

Quoniam videntur quædam contraria secundum complexionem dici,in quibus aut falsitas reperitur aut veritas, sed neque ut affirmatio sit neque ut B negatio, de his quoque dicit, quid distent his complexionibus, quæ secundum affirmationem negationemque dicuntur. Nam sicut ægritudo est contraria sanitati, ita quoque ægrotum esse Socratem, ei quod est sanum esse contrarium est. Oratio quoque quæ dicit Socrates sanus est, contraria est ei quæ pronuntiat Socrates ægrotat. In his ergo et veritas invenitur et falsitas.Quod igitur hæc distant ea oppositione quæ secundum vim affirmationis aut negationis opponitur,hoc scilicet quod subsistente re,de qua utraque dicuntur, utrumlibet eorum verum est, si tamen ea contraria prædicantur,quæ mediis carent, nam vivente et subsistente Socrate,quoniam ægritudo et sanitas immediata contraria sunt,si quis de Socrate dicat: Socrates sanus est, rursusque alius pronuntiet: Socrates ægrotat, unam veram,unam falsam esse necesse est.Socrates enim vivens aut ægrotat aut sanus est, et si verum est eum ægrotare,sanum esse falsum est, et si falsum est ægrotare, sanum esse verum est; si vero Socrates ipse non subsistat neque omnino sit, utrumque de eo falsum est dicere, quoniam ægrotat et sanus est.Qui enim omnino non est, neque omnino poterit ægrotus esse nec sanus. Ergo in contrariis subsistente re de qua prædicantur, semper una prædicatio vera est,alia falsa, in his scilicet contrariis quæ secundum complexionem dicuntur et carert medio. Non subsistente autem re, contrarietates utraque sunt falsa. Illa vero quæ secundum privationem habitumque dicuntur, si cum complexione prædicentur, et subsistat res,non necesse est aliam veram esse, aliam falsam, et cum res omnino non sit, utræque sunt false.Socrates enim cum sitjam in suæ matris alvo, et nondum sit genitus in lucem quidem editus non est,ipse tamen est atque vivit,sed tune neque videns est neque cæcus,et videns quidem non est ; quoniam non. dum in lucem est editus. Cæcus vero idcirco non dicitur, quoniam adhuc videre non poterat. Ergo cum sit atque subsistat res de qua habitus et privatio prædicantur, potest fieri ut de ea falsa utraque prædicentur ; si vero res de qua dicitur non sit,omnino utrasque falsas esse necesse est,ut cum Socrates omnino non est, falsum est eum dicere vel vi

cus est qui vivit atque subsistit, cum vero de quo dicitur non sit omnino,utraque de eo falso dicuntur. In catulis quoque idem est, nam cum jam sunt editi, subsistunt quidem; sed neque cæci sunt neque videntes,quia nondum per naturam visum habere potuerunt. Sin vero omnino non sint, rursus falsum est de his utrumque prædicari.In affirmatione vero et negatione non ita est, ut ipse pronuntiat.

In affirmatione vero et negatione semper sive sil,sive non sit, aliud quidem verum erit, aliud vero falsum, languere namque Socratem et non languere Socratem, cum ipse sit palam est,quia alterum eorum verum,alterum vero falsum est, el cum non sit, similiter ; languere enim cum non sit,falsum est,non languere autem verum. Quare in his solis proprium erit, semper alterum eorum verum, alterum falsum esse,quæcunque tanquam affirmatio et negatio opposita sunt.

In affirmatione,inquit,et negatione sive res subjecta subsistat,sive non sit omnino,semper in una veritas,in alia falsitas inveniuntur. Non esse enim idem dicere ægrotare aliquem quod non esse sanum,nec idem cæcum esse quod non videre perspicacissime docet. Nam qui ægrotat nisi subsistat non potest ægrotare. Non esse autem sanum,non ita est, nam etiamsi non sit omnino aliquis,potest de eo qui non est hæc negatio prædicari. Quod enim omnino non est,sanum esse non potest,quod sanum esse non potest non est utique sanum. Eodem quoque modo est et de cæcitate et de visu, neque enim idem est diCcere cæcum esse aliquem quod non videre; qui enim cæcus est, subsistit vivitque, ut sit cæcus, non videre vero etiam de omnino non subsistente dici potest. Qui enim non subsistit omnino videre non potest,et qui videre non potest non videt. Quocirca in affirmatione et negatione sive sit de quo dicitur, sive non sit, una semper vera est,altera falsa. Nam cum sit Socrates et vivat, si de eo verum est dicere, quoniam videt, falsum est dicere,quoniam non videt, et si de eo verum est dicere, quoniam sanus est, falsum est dicere de eo quoniam nor. est sanus. Si negationes veræ sunt, falsæ sunt affirmationes. Si vero res subjecta non subsistat omnino, de ea quidem affirmatio falsa est, negatio semper vera. Nostro enim tempore cum Socrates non est neque subsistit, si quis dicat Socrates videt, et alius dicat Socrates non videt, falsum quidem est de eo dicere, quoniam videt, verum autem quoniam non videt. Qui enim omnino non est, videre non potest,qui videre non potest,non videt. Ita firmum immutabileque semper manet in affirmationibus et negationibus alteram semper veram, alteram falsam in prædicatione constitui.Quocirca quoniam in con trariis et in iis quæ secundum privationem habitumque sunt,si cum complexione utraque dicantur de re non subsistente, falsa sunt utraque quæ prædicantur.Cum hocidem in affirmationibus et negationibus non sit,omnes cæteræ oppositiones ab affirmatione et negatione dissentiunt. Monstratæ sunt igitur oppo

D

stiones quatuor et sex differentiæ : una quidem A firmavit. Illud quoque addidit mala posse malis contrariorum et ejus quæ est ad aliquid; secunda contrariorum et eorum quæ sunt secundum habitum et privationem; tertia contrariorum et ejus oppositionis quæ est secundum affirmationem et negationem ; quarta relativorum et ejus quæ est secundum habitum et privationem; quinta relativorum et ejus quæ est affirmationis et negationis; sexta privationis et habitus ad negationem et affirmationem. Sed post has oppositionum differentias quædam de contrariis ad multas proficientia quæstiones ab Aristoteles traduntur.

Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum, hoc autem palam est per singulorum inductionem,ut sanitati languor,et justitiæ injustitia,et fortitudini timiditas, similiter autem et in aliis. Malo au- B tem aliquando bonum quidem est contrarium, aliquando autem malum, egestati enim, cum sit malum superabundantia contraria est, cum etiam ipsa sit malum. Similiter autem et mediocritas contraria utrique cum sil, bonum est, sed in paucis hoc tale quispiam inspiciet, in pluribus vero semper malo bonum contrarium est.

esse contraria,in paucissimis inveniri, semper autem mala bonis esse contraria. Nam et in his ipsis in quibus mala malis contraria sunt, inest tamen ut etiam simul bonis contraria esse videantur, ut timiditas, quoniam temeritati contraria est, simul est etiam fortitudini contraria. Sed non necesse est, ut quodcunque malum bono est contrarium, mox etiam mali esse contrarium, ut ægritudo sanitati quidem, quod est bonum contraria est, alii vero malo contraria non est. Recte igitur dictum est, malum malo contrarium in paucioribus inveniri.

Amplius contrarium non necessarium est,si alterum sit, et reliquum esse. Sanis namque omnibus, sanitas quidem erit, languor vero non erit.Similiter autem si omnes albi sint, albedo quidem erit, nigredo vero non erit. Amplius si Socratem esse sanum, ad id quod est Socratem languere contrarium est, cum non sit possibile utrumque eidem inesse simul, non erit possibile, cum alterum contrarium sit, et reliquum esse; cum enim hoc alterum contrarium sit,et reliquum esse; cum enim hoc sit,Socratem sanum esse,non erit illud languere Socratem.

Dictum est in relatione, quædam relativa simul esse naturaliter, ut cum sit filius, pater est, cum vero sit pater,sine filio esse non posse. Quocirca simul semper sunt pater et filius,hoc vero in contrariis non est. Ait enim non necesse est simul semper esse contraria. Si enim nullus ægrotet et sint omnes sani, cum sit sanitas, non erit ægritudo,et una contrarietate manente, alia omnino non erit, ut si quis hoc idem dicat de cygnis, etenim omnes cygni sunt albi, in cygnis nigredo non erit. Atque hoc idem ad universalia referendum est. Nam si omnia quæ sunt alba sunt, omnino nigredo non erit. Tractum autem hoc videtur esse sigillatim a partibus. Nam quod duo contraria in eodem uno eodemque tempore esse non possunt, ut Socrates cum sanus est,ægrotus non est, et cum sanus est, manente sanitate, non esse poterit ægritudo. Et non erit necessarium uno contrario posito, mox subsequi alterum. Nam si necesse esset uno contrario constituto, mox aliquid sequi,posset idem Socrates uno eodemque tempore, et sanus esse et æger, quod fieri non potest. Non est igitur necesse cum sit una contrarietas mox aliam sequi. Quocirca fieri potest ut cum unum contrarium sit, D aliud non sit. Idque in singularibus etiam necesse est, ut in eo quod est Socratem esse sanum, non est Socratem ægrotare, quod Socratis sanitati est contrarium. Socrates enim quanquam contrariorum susceptibilis sit,quoniam substantia est,tamen uno eodemque tempore contraria utraque non suscipit.

Hoc loco monstratur quod omne bonum semper malo contrarium est, non autem omni malo semper bonum, nam quodcunque fuerit bonum, solum illi malum contrarium est,malo autem et bonum potest esse contrarium et malum. Sanitati enim quæ bona est, ægritudo quæ est mala, contraria est. Rursus felicitati quæ est bona, infelicitas quæ ipsa quoque est mala, contraria est. Est autem invenire malum C quod duas habet contrarietates, boni scilicet et alterius mali. Nam cum ea sunt contraria quæ a se plurimum distent,cum sit timiditas habitus animi pessimus, duas habet contrarietates, teneritatem scilicet et fortitudinem,nam qui omnia timet et est timidus, et qui nihil timet omnino in quo est temeritas,longe a sese distant et discrepant, quocirca sibi contraria sunt,cum utraque sint mala. Rursus quoniam bonum malo contrarium, et fortitudo bona est, timiditas mala erit, et erit fortitudini contraria oppositaque timiditas.Duæ igitur contrarietates opponuntur timiditati,temeritas et fortitudo; sed temeritas contraria est secundum longissimam distantiam quantitatemque discrepantis habitus atque contrarii. Timiditas vero fortitudini videtur opposita,secundum qualitatem bonitatis atque malitiæ. Quare sufficienter est demonstratum bona semper malis esse contraria, mala vero etiam malis. Inductio autem est singulorum exemplorum collectio, et ad universalem per ea cognitionem collectionemque reductio, ut si quis dicat qui musicam novit musicus est, et ab ea denominatur, et medicus qui medicinam, rursus qui grammaticam grammaticus, et ex his singulis rebus colligat universaliter,et quicunque aliquam artem novit ejusdem denominatione signatur, ut a grammatica grammaticus, a medicina medicus, et cætera hujusmodi. Quocirca hoc quod supra diximus de contrariis, Aristoteles exemplorum planissima inductione

Palam vero est quod et circa idem aut specie aut genere natura habent fieri contraria: languor namque et sanitas in corpore animalis natura habent fieri,albedo autem et nigredo simpliciter in corpore, justitia vero in anima hominis et injustitia.

Docet circa quæ semper possint esse contraria Ait enim circa eas res quæ aut genere eadem sint,

aut specie, ut est corpus quidem animalis unum se- A dicimus, hoc est quando aliquam rem alia res tem

cundum genus, omnium enim animalium unum genus est, et circa hoc ægritudo vel sanitas invenitur. Similiter et circa corpus omne indiscrete, vel animalis vel inanimati, albedo et nigredo est, quod scilicet omne corpus etipsum secundum genus est,unum, namque his genus est substantia.Justitia quoque et injustitia in anima est. Omnis autem anima quæ justitiam injustitiamque suscipit, rationalis est,id est hominis; sed omnes homines idem sunt secundum speciem,omnes igitur animæ eædem secundum speciem sunt; justitia ergo et injustitia circa easdem res secundum speciem reperiuntur. Quocirca recte jam conclusum est, omnia contraria circa easdem res vel secundum genus, vel secundum speciem inveniri.

Necessarium est autem omnia contraria vel in eodem generefesse, vel in contrariis generibus esse vel ipsa genera esse. Album enim et nigrum in eodem genere sunt,color enim genus eorum est; justitia vero et injustitia in contrariis generibus, illius enim virtus, nujus autem nequitia genus est. Bonum vero et malum non sunt in genere, sed ipsa sunt genera aliquorum existentia.

Monstrat id quod reliquum est, id est ubi possunt semper contraria vestigari, omnia enim quæ sunt contraria, aut sub eodem genere sunt,aut sub contrariis generibus, aut ipsa sunt genera. Sub eodem genere sunt contraria, ut album et nigrum sub uno genere, id est colore, color enim albedinis et nigredinis est genus. Hæc igitur sub uno sunt genere. Alia vero contraria in contrariis generibus inveniuntur, ut justitia et injustitia. Justitiæ enim genus est bonum, injustitiæ vero malum, malum vero bono contrarium est, justitiæ ergo et injustitia sub contrariis generibus sunt. Rursus alia ipsa sunt genera, ut bonum et malum,utraque sunt genera sub se malorum bonorumque positorum, et non hoc nunc dicitur quod bonitas et malitia nulli alii generi subduntur, ponuntur enim sub qualitate. Sed particularium bonorum et malorum non esse alia genera, nisi ipsum bonum et malum generaliter. Recte igitur bonum et malum aliorum particularium bonorum, malorumque genera sunt numerata.Quare rectissime dictum est omnia contraria, aut sub eodem esse genere, ut album et nigrum sub colore, aut in contrariis generibus, ut justitia atque injustitia sub bono et malo, aut ipsa esse genera, ut est ipsum bonum et malum,quæ genera justitiæ atque injustitiæ numerata sunt.

DE MODIS PRIORIS.

Prius autem alterum altero dicitur quadrupliciter: primo quidem et maxime proprie secundum tempus, secundum quod antiquius alterum altero et senius dicitur, in eo enim quod tempus amplius est, et antiquius, et senius dicitur.

Postquam vero de oppositis disputationem quantum ad præsens tempus attinebat explicavit, nunc quæ priora dici possint, quæ posteriora disserit. Et ait, primo quidem et proprie, et quod in usu prius

pore præcedit, et superat, et dum proprie loquimur secundum temporis præcessionem,aliud antiquius dicimus, aliud senius. Antiquius quidem in iis quæ inanimata sunt, ut Porphyrio placet, senius vero in iis quæ anima non carent: ut si quis dicat antiquius fuisse bellum Thebanorum atque Græcorum Trojæ excidio, idcirco quod tempore præcedat,filii namque ducum qui Thebano perire prælio, Trojæ præliis interfuerunt, ut Diomedes Tydei filius, et Stenelus filius Capanei. Atque hoc quidem ita, quoniam est et in rebus inanimatis quod antiquius dicitur,ut cum dicimus antiquiorem esse dominationem regum in civitate Romana,quam consulum et magistratuum.In rebus vero animatis B senius vocamus. Seniorem namque dicimus Pythagoram Socrate, Socratem Aristotele, idcirco quod se temporibus antecedant. Ergo prius alterum altero dicitur proprie secundum tempus, prioris autem quatuor fuere distantiæ, ut ipse Aristoteles dicit, cum ait:Prius alterum altero dicitur quadrupliciter. Easque sigillatim breviter enumerat, ad quas ipse addidit quintam, quæ priscis philosophis esset incognita. Et quoniam de primo prioris modo dictum est, de secundo dicemus.

C

D

Secundo autem quod non convertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unum duobus prius est: duobus enim existentibus, mox consequens est unum esse, uno autem existente, non est necessarium duo esse. Idcirco non convertitur ab uno consequentia, ut sit reliquum,prius autem videtur illud esse a quo non convertitur essendi consequentia.

Secunda, inquit, significatio prioris est, quæ non tempore intelligitur, sed natura, et hoc ait a quo non convertitur subsistendi consequentia. Nam si duæ res ita sint oppositæ, ut si una sit, necesse sit esse aliam, et si alia sit, non necesse sit esse aliam, illa prior est qua posita ut sit, non est aliam esse necesse, et hoc quidem universaliter dictum est. Planius vero his fiet exemplis. Binarius enim uumerus et unitas eam retinet naturam, ut si quis duo esse proponat, unum quoque esse monstraverit, unum enim in ipsis duobus concluditur,nec præter duas unitates poterit esse binarius.Quocirca si quis binarium numerum esse posuerit, unum quoque esse consequitur,idcirco binarius ut sit indiget unitate. At vero si quis ponat esse unitatem,nondum necesse est esse binarium. Ergo ab unitate subsistendi consequentia non convertitur. Posita enim unitate necesse non fuit binarii numeri subsequi quantitatem, idcirco quod binario non indiget unitas, sicut indigens erat unitate binarius. Quare prior est unitas binario quod si ita est, et quidquid ita fuerit, ut ab eo subsistendi consequentia non convertatur, prius Aristotele auctore probabitur, ut in eo quod est homo et animal.Cum dico hominem, mox dixi animal; cum animal dixero, nihil adhuc de homine dictum est. Omnis enim homo animal est, non omne animal homo.

aul falsa dicatur necesse est.Ideoque secundum quinque modos prius alterum altero dicitur.

Tertio vero secundum ordinem quemdam prius dici- A vera. Ex eo enim quod res est, vel non est,oratio vero tur,quemadmodum et in disciplinis et in orationibus, nam et in demonstrativis disciplinis est prius et po sterius per ordinem,elementa enim in geometria priora sunt iis quæ discribuntur per ordinem.Principia enim priora sunt theorematibus ordine, et in grammatica elementa priore sunt syllabis,et in orationibus similiter proæmium prius est narratione, ordine.

Ponit tertiam prioris significationem, ut in geometria priora sunt,inquit, elementa descriptionibus. Elementa vero ait quos terminos appellamus,id est ubi quid punctum sit, quid linea,quid figura prædi. citur. His enim cognitis et fideliter animo apprehen sis, postea omnes geometriæ descriptiones fiunt, quæ problemata et theoremata nuncupantur. Ergo quoniam prius discuntur elementa, post ad descriptiones est transitus, priora sunt elementa descriptionibus, ordine scilicet, quoniam ut descriptio possit intelligi, prius elementa traduntur,et in gram. matica quoque prius singulæ traduntur litteræ quam quæ ex his syllabæ conjungitur, quocirca ipso quoque ordine priores sunt syllabis. Rhetores vero non sæpe a narratione, sed ab exordio agere causas incipiunt, ideo quod exordia narrationibus priora sunt ordine, quare tertius modus prioris iste est qui secundum nexum cujusdam ordinis in qualibet arte est constitutus.

Amplius præter ea quæ dicta sunt, quod melius est et honorabilius prius naturaliter esse videtur,consueve ̃ runt enim et plurimi honorabiliores et magis a se dileTM ctos,priores dicere apud se. Sed est pene alienissimu hic omnium modus,modiitaque qui dicti sunt de priore ferme isti sunt.

B

C

Dicit prius videri,quod neque secundum tempus aliquoties,neque secundum subsistendi consequentiam, nec secundum ordinem sit, sed quodcunque pretiosius fuerit, prius esse videatur, ut sol, luna prior est, et anima corpore, et animus anima. Hoc vero tali argumento probat, quod hi qui aliquos venerantur, et honorabiliores existimant, dicant eos apud se esse priores,et hi qui in rebus publicis plurimum possunt, priores dicuntur ab his qui eos maxime venerantur. Sed ut ipse ait, alienissimus est a significatione prioris hic quartus in nunc est dictus modus, etenim de his melius dici potest,ut dicantur venerabiliores et honorabiles,ut vero priores dicantur,abusio potius quam ulla proprietas est. Quintus D modus quem ipse addidit hujusmodi est.

Videtur autem præter eos qui dicti sunt, alter esse prioris modus. Eorum enim quæ convertuntur secundum essentiæ consequentiam,id quod alterius quolibet modo causa est,digne prius natura dicitur. Quod vero sunt quædam hujusmodi palam est, esse namque hominem convertitur secundum essentiæ consequentiam ad veram orationem de se. Nam si est homo, vera est oratio quæ dicitur, homo est,et si vera est oratio qua dicitur,homo est,consequitur esse hominem. Est autem quidem vera oratio nequaquam causa ut si res,verumtamen videtur quodammodo res causa ut sit oratio

Novimus quasdam res in prædicatione posse converti. Quod si una earum quæ convertuntur alteri causa est,et veluti naturalem subsistentiam subministrat, illa naturaliter prius esse perhibetur. Ipse autem aptissimo quod proposuit affirmavit exemplo. Nam si est aliqua res,verum est de ea dicere, quoLiam est.Rursus si de ea verum est dicere quoniam est, illam ipsam rem esse necesse est : ut quoniam est homo, verum est dicere quoniam est homo. Quod si verum est dicere quoniam est homo,nulla est dubitatio quin homo sit. Ergo quoniam duo hæc sibimet convertuntur,respiciamus nunc quæ sit harum causa alteri,ut subsistere valeat,atque ut esse possit.Video autem rem dicto vero subsistentiæ dare principium, nam quia homo est, idcirco verum est dicere de eo quoniam est, sed non idcirco homo est, quoniam de eo vere dici potest, quoniam est. Res enim ut veritas adsit, dicto principium est, sed non ut res subsistat, vero efficitur dicto. Quocirca prius est, esse hominem, posterius, verum de eo esse dictum. Idcirco quoniam quamvis convertantur, tamen una harum rerum alteri subsistendi causa est. Ait enim id esse prius inter ea quæ convertuntur secundum essentiæ consequentiam,quod alterius quomodolibet causa est. Ut in hoc ipso sermone de homine,convertuntur utraque quidem,sed homo ut sit sermo verus, causa est atque principium. Quod Aristoteles ita ait: Est autem verus sermo nullo modo causa subsistendi rem. Res autem videtur quodammodo causa esse ut sermo verus sit. Neque enim idcirco res est, quoniam sermo est, sed idcirco verus est sermo, quoniam res ipsa subsistit. Quocirca quinque hi prioris modi sunt, quorum superius quatuor dixit,secundum tempus, scilicet secundum id quod non convertitur ad subsistendi consequentiam, secundum ordinem,secundum reverentiam, et secundum conversionem, cum altera res alii subsistendi causa est. Sed quoniam de priori dictum est. Nunc de his quæ simul sunt incipit.

DE MODIS SIMUL.

Simul autem dicuntur simpliciter et proprie quidem, quorum generatio est in eodem tempore,neutrum enim neqne prius neque posterius est eorum. Simul itaque hæc dicuntur secundum tempus.

Cum de prioribus disputaret, illa propria priora esse contenderat, quæ secundum vim præcedentis temporis dicerentur, quare cum de his quæ simul sunt disputat, idem revocat, et recte. Nam si maximum modum prioris solum efficiet tempus, cur quoque non simul editam naturam tempus efficiet ? Ait ergo,et simpliciter et proprie dici sim ul esse ea, quæ unius temporis ortu prolata sint, ut si illa sint antiquiora atque priora, quæcunque non æquali, sed præcedenti tempore proferuntur,quæ se temporibus. non præcedunt, rectissime simul esse ponuntur.

« PoprzedniaDalej »