Obrazy na stronie
PDF
ePub

fuscum et pallidum, et quicunque alii colores, pravi ▲ recessario alterutra subjectis inesse, et quæ non est vero et studiosi,quod neque pravum,neque studiosum est. In aliquibus itaque nomina posita sunt iis, qих media sunt,ut albi et nigri,fuscum et pallidum,et alii colores. In aliquibus autem nomina quidem medio assignare promptum non est,sed per utrarumque extremorum negationem quod medium est determinatur, ut neque bonum, neque malum, neque justum,neque injustum.

necesse alterutra subjectis inesse,non est dubium quin illic quædam possit esse medietas, sed in aliquibus quidam plures, in aliquibus autem una est medietas, ut in colore inter album atque nigrum plures medietates sunt. Est enim(ut dictum est)rubrum, et quoque pallidum,eodem quoque modo venetum, et multa præterea hujusmodi.In calido vero atque frigido una medietas est,quæ dicitur tepor. Horum autem quibus una medietas est,in aliis nomen est positum,in allis non. Et positum quidem nomen est, ut inter calidum frigidumque,hanc enim medietatem tepidum esse prædicamus.Non est vero positum in eo quod Aristoteles ipse sic dixit: Improbi vero et probi, quod neque probum est, neque improbum. Nam quoniam bonum atque malum sibi sunt contraria,non autem necesse est omne quod boni malive susceptibile est, vel bonum esse vel malum,idcirco dixit bonum malumque,cum sint contraria,habere quamdam medietatem,cui nomen positum quidem non sit, sed nihilominus eam quis inter has contrariorum naturas inveniet. Nam quod dictum est a posterioribus inter bonum malumque esse ea quæ dicantur indifferentia, ut interest virtutem atque turpi. tudinem,quæ utraque sibi sunt contraria, divitiæ et pulchritudo,quæ(ut Stoici putant) neque mala, neque bona sunt,atque idcirco indifferentia nominavere, sed hoc ipsum quod dicimus indifferens apud priores nomen non erat,et a posterioribus inventum est. Aristoteles autem qui hoc nomine usus nunquam est,ait probum atque improbum habere quidem aliC quam medietatem,verumtamen eam nullo nomine nuncupari,sed eam utriusque contrarii negotiatione diffinivit.Ait enim medietatem probi atque improbi esse,quod neque probum esset neque improbum,ut justi atque injusti medietas est,quod neque justum, neque injustum est. Sed ne videatur inconveniens aliquid negationibus diffiniri, ipse ait:In aliquibus vero non est nomine assignare medietatem, utriusque vero negatione diffinitur.Namque ubi est una medietas,si utraque contraria sint remota,sola tantum medietas permanebit, ut in eo quod est bonum et malum,quoniam his una medietas est,sublato bono atque malo, solum quod neque bonum, neque malum est relinquitur. Quocirca tota rursus divisio breviter assumenda est. Eorum quæ sunt contraria quorum necesse est semper alterum inesse in his,in quibus ea secundum propriam naturam inesse contingunt,ea nullam inter se retinent medietatem,utin corpore sanitas et ægritudo,in numero paritas atque imparitas. Quæcunque vero in his in quibus esse possunt,non ita sunt, ut eorum necesse si alterum inesse,hæc aliquam inter se qualitatem medietatis amplectuntur,ut albedo atque nigredo,rubrum,fri. gidum atque calidum teporem. Horum autem alia sunt quæ unam solam continent medietatem, alia vero quæ multas,et multas, ut inter album atque nigrum, pallidum,venetum, quæ medietates sunt. Inter calidum atque frigidum una sola est medietas, tepor,

Brevis contrariorum partitio hoc modo facienda est. Contrariorum alia sunt habentia medietatem, alia vero non habentia,et eorum quorum est aliquid medium,in aliis plures medietates,in aliis vero una tantum medietas invenitur. Atque horum aliquæ medietates propriis nominibus appellantur in aliquibus vero ipsæ quidem medietates propriis appellationibus B carent,contrariorum vero negatione signantur.Sed hæc quæ dicta sunt, a primordio repetentes propriis probemus exemplis. Illa vero contraria quæ medio carent talia sunt, ut necesse sit alterum eorum proprio inesse subjecto, ut est ægritudo et sanitas.Onne enim corpus in quo ægritudo sanitasque versatur, aut ægrum aut sanum est.Atque ideo quoniam ægritudo et sanitas medietate carent,alterutrum eorum inerit ei subjecto,in quo utraque nata sunt fieri,et de quo prædicantur. Nam quoniam in corpore animalis sanitas et ægritudo fieri nata est,id est ita fieri solet,et ita omne natum est animal, ut aut sanum esse possit aut ægrum. Et quoniam de animalis corpore aut sanum, aut ægrum prædicatur,necesse est quoniam hæc medio carent in omni corpore animalis aut ægritudinem, aut sanitatem esse. Quocirca eorum quæ medio carent, necesse alterum interesse subjecto,et quæcunque talia sunt, ut alterum ipsorum subjecto inesse necesse sit,nulla inter ea medietas clauditur. Illa vero contraria in quibus aliqua medietas est non sunt talia,ut eorum necesse sit alterum inesBe subjecto.Nam in illis quæ medio carent,idcirco alterutrum subjecto inesse necesse est, quod eorum medietas nulla est quæ possit interea subjectæ inesse substantiæ, ut in numero quoniam paritas et imparitas medium nihil habent(omnis enim numerus aut par aut impar est nec est quod propterea numero inesse possit), ideo omnis numerus aut par aut impar est. In his vero quæ inter se medietatem aliquam complectuntur,non est necesse semper alterum contrariorum inesse.Potest namque inesse medietas,utin colore,quoniam album atque nigrum contrarietatis. vice diversa sunt,habent autem medium quod est rubrum vel pallidum,idcirco non omne corpus vel album vel nigrum est, quoniam potest aliquando in subjectis corporibus albi atque nigri medietas inveniri. Videmus namque rubrum corpus, ut rosam multosque præterea flores, quos verni temporis clementia parturit. Recte igitur dictum est,eorum quorum non sunt aliquæ medietates, alterum semper inesse subjectis, et in quibus necesse est alterum inesse, fieri non posse quin illic medietas ulla sit. Eodem quoque modo et quæ medietates habent, non

D

Horum autem quæ unam retinent medietatem, in A habere naturaliter debet, dentes non habet, ut si

aliis nomina sunt posita,ut in eo ipso calore ac frigore. Est enim tepor medietas caloris atque frigoris. In aliquibus vero nomen positum non est,ut in eo quod est bonum atque malum.justum atque injustum. In his enim medietas nomen positum non habet, sed utrorumque eontrariorum negationibus diffinitur, ut dicamus eam esse boni atque mali medietatem, quod neque bonum est malum, eamque esse justi et injusti medietatem, quæ utraque contrarietate summota, utrorumque negatione relinquitur, ut est neque justum, neque injustum.

Privatioautem et habitus dicitur quidem quæ habent fieri circa idem aliquid, ut visio et cæcitas circa oculum. Universaliter autem dicendo,in quo natus est habitus fieri, circa hoc idem dicitur utrumque horum. Ordine tertiam speciem propositæ oppositionis exsequitur eam quæ secundum habitum privationemque dicitur, atque in ea unam similitudinem posuit quæ illi est cum contrarietate conjuncta.Nam sicut ea quæ sunt contraria circa idem sunt,ut album,quoniam semper in corpore est, nigrum quoque semper est in corpore,et justitia,quoniam semper animo inserta est, injustitia quoque mentis est vitium, ita quoque ea quæ secundum privationem habitumque dicuntur, circa idem semper necesse est inveniri, ut quoniam visus habitus est (habemus enim visum)et visus est in oculo et circa oculum, cæcitas quoque,quæ privatio visus est, præter oculum non est. Auditus etiam, qui habitus est,quoniam circa aures est, ejus quoque privatio quæ surditas dicitur,ab auribus non recedit;ita quoque et circa quod fuerit habitus,circa idem ipsum illius habitus privatio consideratur. Atque hinc regulam dat. Universaliter enim dicit in quo sit in eo fieri privationem. Quid vero sit privari, continuata dispositione su bjunxit:

Privari autem tunc dicimus unumquodque susceptibilium habitus, quando id quod natum est habere,et quando natum est habere, nullo modo habet.

Quid sit privatio hac Aristoteles diffinitione conclusit. Neque enim quæcunque non habent visum, cæca dicuntur,nec vero surdum est omne quod non sentit auditum,nemo enim neque parietem cæcum dixerit, nec surdum lapidem,nec quidquid hujusmodi est. Sed ea sola privari dicimus habitu, quæcunque aut habuere habitum eoque caruere, aut habere potuere et non habent. Parietem autem idcirco non dicimus cæcum, quod in eo visus naturaliter venire non potuit. Parvos vero catulos quibus visus non est, non satis digne aliquis cæcos esse pronuntiet. Eo enim tempore nondum naturaliter visum habere possunt.Si vero exhaustis diebus quibus his oculi patefieri et lucem haurire naturaliter possunt, non habeant visum,eos cæcos esse manifestum est. At vero neque ostrea dicuntur edentula, quoniam naturaliter non habeant dentes, sed nec infantulos quibus adhuc nondum hujusmodi ætas est, ut habeant dentes, vocamus edentulos,sed si aut is qui ante habuit, dentes amiserit, aut quo jam tempore

quis puerorum septimo anno omnino nullum creaverit, illos jure edentulos appellamus, atque hoc est, quod ait:

Edentulum enim dicimus non qui non habet dentes, nec cæcum qui non habet visum,sed quando qui debuit habere non habet.Quædam enim a generatione neque dentes,neque visum habent, sed non dicuntur edentula neque cæca.

Hoc est, non omne quod non videt cæcum, nec quod dentes non habet edentulum appellamus.Plura enim sunt quæ automnino aut certo tempore naturaliter hæc habere non possunt,sed est illa privatio quoties si habitum non habet,qui habere naturaliter B esse compos habitus possit, vel si habens quis retipotest, et eo tempore cum jam per naturam illius nensque habitum,illum cujuslibet incursione casus amiserit, ut in pueris jam adultis si non habeant dentes.Nam quoniam homines sunt, possunt habere;quod si habentes amiserint,edentuli dicuntur;si vero omnino non creverint dentes, quoniam jam pueris atque adultis ut dentes haberent,naturaliter poterat evenire, id quo casu aliquo vel ægritudine officiente factum est, eos edentulos et habitu dentium privatos esse nominamus.

C

D

Privari vero et habere habitum, non est habitus et privatio,habitus enim est visus. Privatio vero cæcitas, habere autem visum, non est visus, nec cæcum esse, cæcitas;privatio enim quædam est cæcitas, cæcum vero esse privari et non privatio est.

Hic verissima ratione monstratur utrum ea quæ sub privatione atque habitu cadant privationes sint atque habitus,an minime: nam quoniam habitus est visus, privatio vero cæcitas,sub habitu vero est habere visum, et sub privatione esse cæcum, utrum habere visum idem sit quod ipse qui habetur visus, et utrum idem sit cæcum esse quod cæcitas,perspicaciter intuentibus aliud quoddam est habere aliquid quod habetur.Tres namque res sunt in eo in quo est habitus,is qui habet ea res quæ habetur,et habere, ut est is qui videt, et ipse visus, et hoc ipsum quod ex utrisque,fit ex eo scilicet qui videt et visu,quod est videre. Distat autem et videre ab eo qui videt,et hoc ipsum videre rursus a visu. Aliud est enim id quod fit quam is qui facit. Videre autem videns operatur,aliud est igitur videre quam videns. Distat autem videre etiam a visu, aliud namque est id quod fit quam id per quod aliquid geritur, videre autem per visum fit. Distat ergo videre ab eo ipso(qui ipsum videre efficit) visu, sed videre visum habere est, visum autem habere habitum retinere est, et visus habitus est.Non est igitur idem habitus et quid est sub habitu, id est quemlibet habitum retinere.Eodem quoque modo etiam in privatione, et illic quoque res sunt res,is qui privatur,hoc ipsum quod fit,id est privari, et ipsum quo quis privatur,id est ipsa privatio. Quod si distat is qui habet eo ipso quod est habitum habere, distat et is qui privatur eo quod est priva ri.Quod si etiam distat quod est habere ha

bitum illo ipso habitu qui habetur. Distat necessario A mativas esse negativasque orationes.Quod si examiid quod est privati illa ipsa scilicet privatione qua quisque privatur.Quare neque id quod sub habitu est habitus appellari potest,neque id quod sub privatione privatio. Recte igitur dictum est habitum habere non esse habitum,privarique non esse privationem cui rei aliqua quædam validior vis argumentationis adjungitur, quam Aristoteles ita pronuntiat.

Amplius si idem esset cæcitas et cæcum esse, utrumque de eodem prædicaretur. Sed cæcus dicitur homo, cæcitas vero nullo modo homo dicitur.

Siidem inquit esset cæcitas quod est esse cæcum, de quocunque cæcum esse diceretur, de eo quoque cæcitas prædicaretur, sed cæcum dicimus esse hominem,cæcitatem vero ipsum hominem nullus dicit: quare quoniam in utrisque diversa est prædicatio,et de quo cæcitas dicitur, non de eo dicitur cæcum, rursumque de quo cæcum esse prædicatur,is cæcitas dici non potest, non est dubium quin aliud sit cæcum esse quam cæcitas, id est privationem esse aliud quam privari : sed quamvis distent, æqualitamen oppositionis vice funguntur, quod ipse loquitur sic.

Opposita vero etiam hæc videntur esse, privari et habitum habere,sicut privatio et habitus, modus enim oppositionis idem est,nam sicut cæcitas visui opposita est, sic cæcum esse ad risum habere oppositum est.

natius ac subtilius definisset, affirmationem peraffirmativam orationem non diffiniret. Nam si dubium est quid sit affirmatio, nihilo magis clarum atque perspicuum est quid sit affirmativa oratio. Idcirco quod si quis nescit quid sit affirmatio,idem sine dubio nesciturus est quid oratio sit affirmativa.Sed idcirco hic indulgentius terminavit, quod in libro Περὶ ἑρμενείας utriusque veram plenamque vim diffi nitionis aptavit.Eadem quoque in his ratio est quæ sunt sub affirmatione et negatione,quæ in his quæ sub privatione atque habitu ponebantur,nam sicut non est idem habitus atque privatio quod habere habitum atque privari,ita non idem est affirmationem et negationem esse quod est sub affirmatione B et negatione. Affirmatio est, verbi gratia, sedet Socrates, negatio vero, non sedet Socrates.Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod sub affirmatione dicit facere. Sub negatione vero non sedere Socratem, id est non facere id quod negatio submovet. Hoc autem ita probatur, quod omnis affirmatio omnisque negatio orationes sunt,sicut eorum supradicta diffinitio determinatioque monstravit.Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt, quod si affirmatio et negatio orationes sunt, dicitur id quod sub affirmatione et negatione est,ea ipsa affirmatione et negatione distare. Sed in hoc servant illam quoque similitudinem quod ea ipsa sibi sunt opposita, quæ secundum affirmationem negationemque dicuntur. Sicut enim ipsa affirmatio quæ dicit, sedet Socrates, et quæ dicit, non sedet Socrates, ita quoque idipsum quod est sedere Socratem, et non sedere, certa ratione similitudinis opponuntur.Sed quoniam quatuor species oppositionis dictæ sunt, nunc Aristotelis vestigia persequentes,earum diffe. rentias colligamus,quæ sunt numero sex: nam si quæ res sint quatuor, easque differre a sc ac distare volumus, sex solas differentias invenimus. Cum enim primam differre a secunda ac tertia atque quarta ponimus, tres sunt differentiæ. Item secundam rem a prima re differre ostendere atque demonstrare superfluum est. Cum enim primæ rei ad secundam distantiam colligeremus, quid secundadistaret a prima docuimus. Relicta igitur primæ ad secundam rem differentia, secundæ et tertiæ, item secundæ quartæque differentiæ monstrabuntur,quæ sunt duæ,quæ tribus superioribus junctæ quinque solas efficiunt. Restat tertiæ rei quartæque distantia.Nam primæ ad secundam atque tertiam demonstrata est discrepantia, cum prima a secunda distaret, atque eodem modo a tertia monstrabamus. Id his probaturexemplis. Nam cum oppositio ea quæ est secundum ad aliquid,ab his oppositionibus quæ sunt secundum contrarietatem, privationem atque habitum,atque affirmationem et negationem,distare proponitur, tres sunt differentiæ. Cum vero ea quæ secundum privationem atque habitum oppositio est, a contrariis et ab affirmatione negationeque discre

Aqua namque proportione sibi privatio atque babitus opponuntur, et ea quæ sub privatione habituque clauduntur. Curenin si privatio atque habitus, id est visus et cæcitas sibi sunt opposita, non etiam C videre atque esse cæcum eodem modo invicem sibimet opponantur. Quare quanquam hæc distent,tamen modus in his oppositionis æqualis est.

Non est autem neque id quod sub affirmatione et negatione jacet,affirmatio et negatio,uffirmatio namque oratio est affirmativa,negatio autem oratio negativa, horum vero quæ sub affirmatione et negatione sunt, nullum est oratio, sed res ipsæ Dicuntur autem etiam hæc esse opposita alterutris, sicut affirmatio et negatio,nam in his modus oppositionis est idem. Sicut enim affirmatio adversus negationem opposita est, ut quæ sedet ei quæ non sedet,sic et res quæ sub utroque posite sunt, sedere quempiam et non sedere.

Ad quartam oppositionis speciem transitum fecit, quæ secundum affirmationem negationemque dici- D tur. Affirmatio autem est quæ aliquam rem alicui quadam participatione conjungit. Negatio vero quæ aliquam rem ab aliqua re quadam separatione disjungit, ut est Omnis homo est animal, animal enim ad hominem hæc oratio jungit. Participat enim homo proprio genere, scilicet animal,negatio vero, homo lapis non est. Disjungit enim naturam lapidis ab humanitate qui negat,sed multa de his in lib.de interpretatione dicenda sunt.Quare plenior horum disputatio in tempus aliud differatur. Aristoteles veros implicissime et pene incuriose propter eos qui instituuntur diffinitiones affirmationis negationisque signavit,dicens negationem affirmationemque, affir

pat, duæ sunt differentiæ, quæ junctæ superioribus A Quod autem neque ut contraria opponuntur ea, quæ quinque perficiunt. Idcirco enim quid distaret habitus atque privatio, ea oppositione quæ relativa est prætermisimus, quoniam prius monstravimus quid relativa oppositio ab habitu privationeque differret; non est enim dubium æquam esse in utrisque differentiam, cum una ab alia discrepaverit. Restat una sola differentia, quæ est contrariorum ad affirmationem scilicet et negationem; prætermissa namque est contrariornm differentia, de relativa scilicet et secundum habitum privationemque oppositione, quid hæc superius a contrarietate distaret, monstratum est. Quare quoniam quot sunt horum differentiæ cognitum est, ad sequentis operis ordinem veniamus.

2

3

secundum privationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est. Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est in quibus nata sunt fieri, aut de quibus prædicantur, alterum ipsorum inesse semper, horum enim nihil erat melium, quorum alterum necessarium erat inesse susceptibili, ut languorem et sanitatem, et impar et par. Quorum vero aliquod est medium, nunquam necessitas est omni susceptibili inesse alterum, neque enim necesse est omne susceptibile candidum vel nigrum esse, neque frigidum, neque calidum, horum enim medium aliquid nihi: prohibet esse, horum etiam erat aliquid medium, quorum non eral necessarium alterum inesse susceptibili, præter illa quibus naturaliter unum inest, ut igni calidum esse, et nivi candidum. In his enim determinate necessarium B est alterum inesse et non alterutrum, non enim possibile est ignem frigidum esse, neque nivem nigram. Quare omni quidem susceptibili non est necessarium alterum eorum inesse, sed solum quibus naturaliter unum inest, his determinate unum, non alterutrum inesse contingit.

Quod autem privatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est ; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi, visus enim non est cæcitatis visus, nec alio nullo modo ad ipsum dicitur. Similiter autem neque cæcitas, sed privatio quidem visus cæcilas dicitur, cæcitas vero visus non dicitur. Amplius ad aliquid omnia, reciproce dicuntur, quare et cæcitas si esset eorum quæ ad aliquid sunt, utique converteretur ad illud ad quod dicitur, sed non convertitur, neque C enim visus dicitur cæcitatis visus.

Et cætera quidem quæ sunt differentia perspicue superius in contrariorum differentia relativa oppositione ante præmissa surt. Unam namque differentiam contrariorum relativorumque dixit esse, quod contraria non ita ut ea quæ sunt ad aliquid converterentur. Neque enim quis pronuntiat malitiam bonitatis esse malitiam, neque bonitatem malitiæ esse bonitatem, velut filium patris esse filium, rursusque patrem filii patrem. Eadem quoque et in his quæ secundum privationem habitumque redduntur, dicitur differentia. Nam sicut ea quæ sunt ad aliquid opposita, adversum semetipsa redduntur, et omnia ad opposita prædicantur, non eodem modo in habitu atque privatione est. Nullus enim dicit cæcitatis esse visum, nec rursus visus esse cæcitatem. Quocirca si ea quæ sunt relativa ad opposita prædicantur, conversimque dicuntur (cum enim sit oppositus filio pater, pater filii dicitur, scilicet ad oppositum, rursusque convertitur ut patris filius appelletur) quoniam hoc in his quæ sunt secundum privationem et habitum non dicitur. Neque enim cum sit visus oppositus cæcitati, secundum privationem atque habitum dicitur visus cæcitatis, id est nunquam secundum hanc oppositionem aliquid oppositi prædicatur neque convertitur, neque enim dicitur cæcitas visus, recte privatio atque habitus non in eadem qua relativa, sed in alia specie numerata sunt.

D

Prolixitatem textus idcirco contraxi quod et ea ipsa quæ dicuntur supra jam dicta sunt, nec longior ordo possit aliquod creare fastidium, quod nos hac textus divisione sejunximus. Et prius quidem proponit ante oculos omnes inter se contrariorum differentias, quas ipse quantum potero brevissime commemorabo ; ait enim contrariorum quæ mediis carent semper alterum inesse ei quod illas contrarietates suscipere potest, ut ægritudo et sanitas, quoniam semper in animalis corpore reperitur, et ea sine ullo est adversus suum contrarium medio. Idcirco omne corpus animalis semper aut ægrotat, aut sanum est, et semper alterum aut sanitatis aut ægritudinis inest ei quod has suscipit contrarietates. Eorum vero contrariorum quæ habent aliquam medietatem, non necesse est semper alterum inesse ei cui accidunt, ut album atque nigrum, cum sint utraque contraria, quoniam habent aliquam medietatem, ut rubrum, veniunt autem semper in corpora, non necesse est omne corpus fieri, aut album aut nigrum, quoniam potest aliquando contingere ut illa eorum medietas corpori cuilibet eveniat. Atque hoc ita est in iis quæ medio non carent, quæ ipsa mediata vocamus, exceptis his quibus una contrarietas est insita per naturam, ut nix alba est, ignis calidus. In his enim unam semper necesse est evenire non aliam, nec utrumlibet, sed diffinite unam. Id enim non venit in ignem, ut aliquando sit calidum, aliquando frigidum, aliquando vero quod horum medietas est tepidum, sed semper naturali calore succenditur; nec nix aliquando fit nigra, nec rursus rubea, nec ullis aliis coloribus permutatur, sed solum semper alba est. Cum hæc ita sint, ea quæ secundum habitum privationemque opponuntur, si et ab his contrariis distare monstrata sint quæ mediis carent, et ab his quæ intra se quamdam medietatem qualitatis includunt, et ab his quoque quæ, cum me

diata sint, tamen diffinite alicui insunt, perfecte A contrariis quæ mediata sunt hanc oppositionem monstratum est ea quæ secundum habitum et privationem sunt a contrariis discrepare. Quare quid distent Aristotele teneamus auctore.

In privatione vero et habitu neutrum horum que dicta sunt, verum est, neque enim semper susceptibili necessarium est alterum inesse eorum. Quod enim nondum naturam habet ad videndum, neque cæcum, neque visum habens dicitur. Ideoque non erunt hæc talium contrariorum, quorum nihil est medium, sed neque quorum est medium, necessarium enim est omni susceptibili allerum istorum inesse. Quando enim jam natum fuerit ad habendum visum, tunc aut cæcum, aut habens visum dicetur, el horum non determinate alterum, sed alterutrum contingit,non enim necessarium est, vel cæcum, vel habens visum esse, sed quod con- B tingit. In contrariis autem quibus medium est, nunquam necessarium fuit omni susceptibili alterum inesse, sed quibusdam, et his determinate unum, sed non quod contingit, unde palam est quod secundum neutrum modum tanquam contraria, opposita sunt hæc, quæ secundum privationem et habitum opponuntur.

Dat primo differentias quibus ea quæ sunt secundum habitum et privationem opposita, ab iis quæ sunt immediata contrariis distent. In his enim contrariis quæ medium non habent, semper necesse est ipsorum alterum inesse ei quod his ipsis subjectum est. In habitu vero et privatione non ita est. Non enim semper quælibet res aut habitum habet aut privationem, sed est tempus quando utrumque non. habeat, ut catuli quibus nondum per naturam oculi C patent. Illos enim nec habere habitum dicimus, quoniam non vident, nec privatos visu, quoniam parvuli adhuc visum per naturam habere non possunt Igitur horum quæ sibi secundum privationem habitumque sunt opposita, non semper alterum subjecto inest corum. Sed eorum quæ sunt contraria immediata, id est medio carentia, semper alterum susceptibili inest. Distat igitur ea quæ secundum habitum et privationem est oppositio,iis quæ secundum contraria putantur opponi. Sed quoniam sunt quædam contraria quæ insunt alicni pernaturam, ut nivi album, igni calidum, corvo rigrum, etiam ab his discrepat oppositio privationis et habitus. Ea enim quæ pernaturain insunt, diffinita sunt,et nullo modo permutantur, ut est album nivi. Non enim nix aut alba aut nigra est, sed tantum alba, et corvus non aut albus aut niger, sed solum niger. In privatione vero et habitu una res esse non potest diffinita, sed semper aut privatio contingit, aut habitus, et hoc est quod ait, et horum non diffinite alterum, sed aut hoc, aut illud. Neque enim necesse est aut cæcum esse, aut habentem visum diffinite subaudiendum est, catulus enim qui pernaturam nondum videt, aut habitum habiturus est, id est visum, aut eo privandus est, ut sit cæcus, sed non diffinite unum, sed aut hoc aut illud indiffinite contingit. Distat igitur hæc oppositio his contrariis quæ aliquibus per naturam immutabiliter accidunt. Restat igitur ut his

D

differre doceamus. In illis enim non semper necesse erit contraria inesse subjecto, idcirco quod eorum medietates possint subjectis evenire substantiis, ut album vel nigrum quod non est alicui per naturam, sed tantum secundum accidens. Possunt enim utra. que non esse in corporibus, quoniam his vel rubrum vel pallidum, quæ sunt eorum medietates eveniunt. In privatione vero id et habitu non est. Quando enim poterit per naturam habere habitum, utrisque quæ ea suscipiunt, carere non possunt. Catulus enim cum per naturam videre potuerit, aut habitum habere dicitur, et est videns, aut privationem, si fuerit cæcus. Ita semper ab eo tempore quo illi per naturam utrumlibet habere concessum est, alterutrum retinebit, id est aut privationem reti nebit, aut habitum.Quocirca si in his contrariis quæ medio non carent, potest fieri ut utraque contraria in subjecto non sint, in privatione vero et habitu ab eo tempore quo per naturam potest utrumque retinere, fieri non potest nisi eorum habeat alterum,distant hæc quoque mediata ab his quæ secundum vim privationis atque habitus opponuntur. Sed ante monstratum est et his contrariis quæ per naturam essent, et iis quæ medio carerent, hanc oppositionem esse dissimilem. Recte igitur positum est privationis atque habitus oppositionem ab his quæ opponuntur ut contraria, discrepare.

Amplius in contrariis quidem existente susceptibili, possibile est in alterutrum fieri mutationem, nisi alterum alicui naturaliter insit, ut igni calidum esse : namque possibile est quod sanum est, languere, et candidum, nigrum fieri, et ex studioso, pravum, et ex pravo, studiosum possibile est fieri. Pravus enim ad meliores consuetudines deductus, et ad doctrinas, et si modicum aliquid proficiat ut melior sit. Si vero semel vel modicum crementum sumpserit, palam est quod aut perfecte mutabitur, aut satis multum incrementum sumet. Semper enim bene mobilior ad virtutem fiet, vel quodcunque crementum sumpserit ja principio. Quare verisimile est amplius eum sumere crementum, et hoc dum semper fit, perfecte in contrarium habitum restituetur, nisi forte tempore suspensum sit. Verum in privatione et habitu impossibile est mulationem in alterutrum fieri, sed ex habitu quidem in privationem fit mutatio, a privatione vero in habitum impossibile est, neque enim qui cæcus factus est, rursus vidit, neque cum esset calvus, rursus comatus est factus, nec cum esset sine dentibus, dentes iterum orti sunt.

Aliam rursus contrariorum et hujus oppositionis quæ secundum habitum privationemque dicitur, discrepantiam ponit. Ea enim quæ contraria sunt, possunt in alterna variatis vicibus permutari. Quod enim calidum est potest effici frigidum, rursusque quod frigidum est potest in caloris verti qualitatem. His tamen (ut dictum est) solis exceptis, quibus una quælibet res contrariorum naturaliter insita est, in his enim solis fieri non potest alterna mutatio: in his vero quæ accidenter et non per naturam sub

« PoprzedniaDalej »