Obrazy na stronie
PDF
ePub

rei hæc ratio est, ut cum sit trianguli diffinitio, figura quæ sub tribus rectis lineis continetur,si qua sunt quæ hanc diffinitionem in se suscipiant, ut et ipsa tribus rectis lineis contineantur,proprie triangulæ formæ sunt, eodem quoque modo et circulus ita diffinitur: Circulus est figura plana,quæ sub una linea continetur, ad quam ex uno puncto qui intra ipsam est, omnes quæ exeunt lineæ æquæ sibi sunt. Rursus quadrati diffinitio talis est: Quadratum est quod quatuor æqualibus lineis et quatuor rectis angulis continetur. Quæcunque igitur vel circuli diffinitionem suscipiunt,vel quadrati, æqualiter vel circuli vel quadratæ formæ sunt ; si qua vero non suscipiunt, nullo modo sunt.Si qua vero sunt quæ neque quadrati suscipiunt diffinitionem,neque circuli,neque quadrati sunt, neque circuli ut est figura quæ parte altera longior dicitur.Illa enim ita diffinitur, parte altera longior figura est quæ sub quatuor lineis continetur, rectisque angulis, quam quatuor lineæ æquæ sibi quidem non sunt,contra se vero positæ binæ sibi æquæ sunt.Ergo quia hujusmodi figura neque circuli diffinitionem capit, neque quadrati æqualiter, neque circulus, neque quadratus est. Si qua enim cujuslibet forma diffinitionem suscipiunt, omnino eadem sunt. Ut qui circuli circulus,qui quadrati quadratus, qui trianguli triangulus,qui parte altera longioris, parte altera longior, et in cæteris eodem modo.Si qua vero non suscipiunt, ut triangulum,circuli diffinitionem non capit neque omnino circulus est, nec potest dici inter quadratum et triangulum, quoniam utraque circuli diffinitionem non capiunt, quadratum quidem plus esse circulum, triangulum vero minus,omnino enim utraque a circuli ratione disjuncta sunt, quod his verbis ab Aristotele tractatur:

et relaxatione minuitur, sed etiam a seipsa recipit A tasse majorem,magis autem non dicit. Hujus autem comparationem:Dicitur enim nunc quidem argentum candidius esse quam antea,cum fuerit detersum. Sed cum hæc ita sint,non est magis minusque suscipere proprium qualitatis; neque enim sola qualitas magis minusque suscipit,hæc enim intentio et relaxatio in bis quoque quæ sunt ad aliquid invenitur,ut in eo quod est æquale et inæquale possumus dicere plus æquale vel minus, et in cæteris hujusmodi; nec vero omnes qualitates suscipiunt magis et minus,quod ipse sic ponit:Non autem in omnibus hoc est,sed in pluribus. Dubitabit enim quis an justitia magis esse justitia dicatur,similiter autem et in aliis affectionibus. Quidam vero in hoc dubitant, dicunt enim justitiam justitia non magis vel minus dici, nec sanitatem sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem B dicunt,et justitiam minus alterum altero habere.In hoc tres fuere sententiæ. Quidam namque dicebant, in omnibus secundum materiæ habitudinem reperiri posse magis et minus. Proprium namque esse materiæ corporumque intentione crescere et minui relaxatione,quæ quorumdam Platonicorum sententia fuit.Alia vero quæ secundum certissimas verissimasque artes atque virtutes non diceret esse magis et minus,secundum autem medias dici posse, ut hæc ipsa grammatica atque justitia non dicitur magis grammatica neque magis justitia. Esse autem quasdam alias mediocres artes,in quibus idipsum posset evenire. Tertia est de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intentione crescere, nec diminutione decrescere putat,sed eorum participantes posse sub examine compositionis venire, ut C de his magis minusve dicatur. Sanitatem namque ipsam et justitiam, alteram altera magis minusve non esse. Neque enim quispiam dicit magis esse sanitatem alia sanitate. Sed hoc solum dicere possumus magis habere sanitatem aliquem, id est esse saniorem,et magis sanum,et minus sanum. Dicimus ergo quod ipsæ quidem qualitates non suscipiunt magis et minus.Qui vero secundum eas quales dicuntur,ipsi sub comparatione cadunt, ut justior,et sanior, et grammaticior. Namque ipsa grammatica,id est litteratura,non suscipit magis et minus,nullus enim dicit alteram altera magis esse grammaticam, sed eum qui grammatica ipsa participat. Decimus litteratum,quem a litteratura scilicet denominamus, litteratus autem suscipit magis et minus, ut Donatus D grammaticus plus erat ætate jam provecta grammaticus,id est litteratus, quam cum primum ad hujusmodi studia devenisset. Sed quanquam se hæc ita habeant,tamen invenimus aliquas qualitates quibus indubitate comparatio inveniri non possit, ut sunt quas ipse supposuit.

Triangulus vero el quadrangulus non videtur magis et minus suscipere, nec aliqua aliarum figurarum.

Hæc enim quæ ex quarta specie qualitatis dicta sunt,magis minusve nulla ratione suscipiunt, nullus enim dicit plus esse alium circulum quam alium,nec magis esse illud triangulum quam illud,dicitque for

Quæcunque enim diffinitionem trianguli suscipiunt el circuli, omnia similiter trianguli vel circuli sunt. Eorum vero quæ non suscipiunt, nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma, circulus est, nullum enim ipsorum recipit circuli rationem.Simpliciter autem in ulraque non recipiunt propositi rationem,non dicetur alterum altero magis; non ergo omnia qualia recipiunt magis el minus. Horum itaque quæ prædicta sunt,nihil est proprium qualitatis.

Nam si hoc diffinitio facit,ut domonstret rationem cujusque substantiæ,quæcunque diffinitione discrepant,illa etiam ipsa natura substantiæ discrepabunt. Recte igitur si quæ cujuslibet rei proposita sive trianguli,sive quadrati diffinitionem non capiunt,ab ejusdem natura disjuncta sunt. Quocirca neque triangulum, neque quadratum, neque circulus, neque quidquid horum est. suscipiunt magis et minus.Sed cum hæc qualitates sint,non omnes qualitates æquæ magis minusve suscipiunt. Quod si neque in omni qualitate intentio diminutioque provenit, neque in sola,quod hæc eadem in relatione reperias,non est magis minusve suscipere proprium qualitatis.

Quodnam igitur qualitatis proprium esse dicen- A habet sub se alias habitudines,grammaticam et geodum est, id ipse planissime subterposuit.

Similia vero et dissimilia secundum solas dicuntur qualitates. Simile enim alterum alteri non esse secundum aliud quidquam, quam secundum illud quod quale est. Quare proprium erit qualitatis, secundum eam simile et dissimile dici.

Simile inquit et dissimile solæ retinent qualitates. Nam quamvis simile ad aliquid sit,tamen hoc ipsum quod dicimus, simile non dicimus, nisi quod quale est. Nam si eadem qualitas sit in duobus,illa in quibus est similia sunt, nec est aliud prædicamentum quod secundum simile et dissimile dici possit,et de aliis quidem omnibus notum est, quoniam de nullo dicitur. Quod si quis de quantitate affirmet, dici posse secundum eam simile atque dissimile, monstratum est secundum quantitatem non simile et dis simile, sed æquale et inæquale prædicari. Quocirca quoniam per singula quæque pergentibus,et in onnibus idem qualitatibus invenitur, et in nullo alio prædicamento esse perspicitur, recte hoc proprium qualitatis esse firmavit. Sed quoniam cum de his quæ referuntur ad aliquid tractaretur, affectus atque habitus in his quæ sunt ad aliquid numeravit,nunc vero eosdem quoque qualitati supposuit, ipse sibi quamdam objecit quæstionem, cur si prius sub iis qua ad aliquid referuntur, ista subjecerit, nunc sub qualitatibus ea ipsa posuerit.Superius namque monstravit ea quæ essent a se diversa, easdem species habere non posse,cum dicit diversorum generum et non subalternatim positorum diversæ species et differentiæ sunt. Quocirca cum relatio atque qualitas diversa sint genera, easdem utrique supponi species non oportet, hoc est enim quod dicit :

At vero non decet conturbari, ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes, multa de relativis interposuisse, habitus enim dispositiones eorum quæ sunt ad aliquid esse dicebamus, pene enim in omnibus qualitatibus genera ad aliquid dicuntur, non autem aliquid eorum quæ singula sunt.Nam cum disciplina genus sit,hoc ipsum quod est alterius dicitur,alicujus enim disciplina dicitur. Eorum vero quæ singula sunt, nihil ipsum quod est alterius dicitur,ul grammatica non dicitur alicujus grammatica,nec musica alicujus musica nisi forte secundum genus,et hæc ad aliquid dicuntur, ut grammatica dicitur alicujus disciplina, non alicujus grammatica, et musica alicujus disciplina non alicujus musica. Quapropter quæ quidem singularia sunt, non sunt ad aliquid.

Quam quæstionem validissima argumentatione dissolvit, his scilicet verbis: Pene enim ea quæ sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur. Eorum vero quæ sunt singulatim, id est species, nihil hujusmodi sunt. Hæc enim est argumentatio quam Græci inxeiρnua vocant. In hujusmodi affectionibus atque habitudinibus, quæ inter ea sunt genera, eas solas ad aliquid posse reduci, quæ vero species essent illorum generum posse in relativis, sed in qualitatibus numerari, ut scientia cum sit habitudo

B

metriam. In hoc igitur scientia ipsa quod genus est, ad aliquid semper refertur,dicimus enim scientiam alicujus scientiam. Grammaticam vero quæ ejus species est, nullus dicit alicujus esse grammaticam; dicaturenim si fieri potest grammaticam, Aristarchi esse grammaticam.Sed omnia quæcunque dicuntur ad aliquid,convertuntur.Dicitur ergo et Aristarchus, grammaticæ Aristarchus,quod fieri non potest. Non igitur grammatica Aristarchi,ut ad aliquid dicitur. Est etiam argumentum, non species,sed hujusmodi genera,ad aliquid appellari, ut cum ipsæ quidem species ad aliquid non dicantur,ut grammatica non dicitur alicujus grammatica,si quando tamen est ut species ad aliquid referatur,id non secundum,se sed secundum genus, ut grammaticæ quoniam genus est scientiæ quæ relativa est, si quis grammaticam ad aliquid referre contendat,non potest secundum ipsam grammaticam, eam ad aliquid prædicare, sed secundum scientiam,id est secundum genus suum. Non enim dicitur grammatica alicujus grammatica, sed fortasse grammatica alicujus scientia.Non ergo grammatica secundum grammaticam ad aliquid dicitur, sed secundum scientiam.Et hoc est quod ait, ut grammatica non dicitur alicujus grammatica,nec musica,sed fortasse secundum genus proprium istæ dicuntur alicujus, ut grammatica alicujus dicitur scientia,non alicujus grammatica. Ergo singularum specierum nihil est quod aliqua relatione prædicetur. Genera vero harum specierum relativa sunt, quæ paulo superius dixi; quod enim ait: Pene enim in C omnibus qualitatibus genera ad aliquid dicuntur,non autem aliquid eorum quæ sunt singula,hoc demonstrare voluit, genera ipsa habitudinem dispositionumque esse relativa, species vero generum quas singulatim esse dixit,ad aliquid nullo modo prædicari. Quas idcirco esse singulatim vocavit, quia grammatica una est, et rursus musica una; scientia vero non una.Recte igitur species scientiæ singulatim esse nominavit. Constat igitur quod genera hujusmodi habitudinem dicantur ad aliquid, species vero ad nihil aliud propria prædicatione referantur. Quocirca quoniam hujusmodi species relativas non esse demonstravit, nunc quod reliquum est qualitates esse confirmat.

D

Dicitur autem secundum singula quales. Hæc enim et habemus. Scientes enim dicimur,quod habemus singulas scientias aliquas. Quare hæc erunt etiam qualitates, quæ singularia sunt,secundum quas etiam quales dicimur. Hæc autem non sunt eorum quæ sunt ad aliquid.

Illas esse qualitates superius confirmatum est ex quibus aliqui quales vocarentur,nos autem idcirco grammatici dicimur, non quod universalem scientiam,sed quod ipsam grammaticam habeamus, et hoc vere dicitur,idcirco nos dici scientes,quia grammatici sumus, potius quam idcirco grammaticos quod aliquam scientiam retinemus. Nullus enim a generali scientia grammaticus, aut sciens, nisi a singulatim

scientia sciens,grammaticusque perhibetur. Igitur A facere et pati in his libris quos lep yevésewg xxi quoniam ex his habitudinem speciebus quales vocamur, ipsæ species in qualitate numeraudæ sunt. Sed cum quis grammatica participat, de ea etiam genus dicitur,et secundum eam non solum ad grammaticam,sed ad scientiam quoque conjungitur. Dicitur enim idcirco sciens. Ergo quoniam habens grammaticam,et sciens,et grammaticus dicitur, non potest ulla scientia participare, qui singulas non habuerit. Qui enim cunctis speciebus caret, illi quoque genere ipso carendum est. Quare quoniam has species habemus, et secundum eas quales dicimur, a grammatica scientes et grammatici nuncupamur, has autem ipsas species monstratum est ad aliquid non referri.Recte igitur hujusmodi habitudines quæ in alterius relativis species sunt,in qualitate nume- B ratæ sunt.Quod si quis hoc quoque invitus accipiat, aliud addit quo totum quæstionis vinculum solvetur;ait enim:

Amplius si contingat hoc ipsum et quale relativum esse, nihil est inconvenieus in utrisque hæc generibus

enumerare.

Nam cum sit verum unam eademque rem duobus diversis generibus suppositam esse non posse, illud tamen convenit secundum aliud atque aliud unam eam demque speciem duobus generibus posse subnecti,ut in eo quod supra jam dictum est, cum Socrates substantia sit, pater vero ad aliquid,cumque substantia discrepet atque relatio, nihil tamen est inconveniens eumdem ipsum Socratem in eo quod homo est, substantiæ supponi, in eo quod habet. filium,relationi.Quocirca si secundum aliam atque aliam rem duobus generibus eadem res quælibet diversissimis supponatur, nihil inconveniens cadit. Ita quoque et habitudlnes in eo quod alicujus rei habitudines sunt,in relatione ponuntur, in eo quod secundum eas quales aliquid dicuntur,in qualitate numerantur.Quare nihil est inconveniens unam atque eamdem rem, secundum diversas naturæ suæ potentias,geminis et si contingat pluribus, annumerare generibus. Quocirca quoniam de qualitate tractatumi est, nos quoque orationis cursum ad reliqua prædicamenta vertamus.

DE FACERE ET PATI.

02pac inscripsit, de aliis quoque prædicamentis non illi minor in aliis operibus disputatio fuit,ut de eo quod est ubi et quando in physicis, et de omnibus quidem altius subtiliusque in libris quos Metà tà Μετὰ quoixà vocavit, exquiritur. Ac de fecere quidem et pati ipse planissime posuit posse ea suscipere contrarietates.Dicimus enim ignem calefacere et frigefacere,quod scilicet ad faciendum refertur.Dicimus aquam calefieri et frigefieri, quod nihilominus ad patiendi ducitur prædicamentum. Magis quoque et minus suscipere, apertissimis demonstrat exemplis. Sic enim magis calefacere et minus, et magis calefieri et minus dicitur. Atque hæc hactenus, ipse enim hæc apertissime posuit. Est autem horum descriptio talis,quod in faciendo quidem, actus quidam a quolibet in aliam rem veniens, consideratur a quo veniat. In patiendo autem in eo ille actus consideratur,in quem venit. Actus enim et passio simul in physicis esse monstrata sunt.Ac de facere quidem ac pati,ad præsens tempus hæc dicta sufficiant.

Dictum est autem et de situm esse, in his quæ ad aliquid sunt,quod denominative u positionibus dicitur de reliquis autem quando, et ubi, et habere, eo quod manifesta sunt,nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est,quia habere quidem significat calceatum esse,armatum esse, ubi autem, ut in lyceo in foro,quando,ut heri.Et alia quæ de his dicta sunt. De propositis itaque generibus, sufficiant quæ autem sunt.

DE SITU ET POSITIONE.

C
Positio quidem quoniam ipsa est alicujus, in iis
quæ sunt ad aliquid, numerata est, sed quoniam
omnis res quæ ab alio denominatur,aliud est quam
idipsum a quo denominata est, ut aliud est,qui est
grammaticus,atque grammatica, quamvis gramma-
ticus a grammatica denominetur.Ita cum sit positio
relativa,quidquid denominative a positionibus dici-
tur, hoc relativorum genere non tenetur. Positio au-
tem ipsa relativa est, positum vero est a positione
denominatum. Statio enim cujusdam statio est.
Stare vero quoniam a statione denominatum est,
non ponitur in eo genere in quo statio fuit. Quare
sub relatione hoc prædicamentum non invenitur.
Sed quoniam nihil est ad quod hoc reducere ge-
nus atque aptare possimus, dicendum est suum
esse genus. Ut accumbere ab accubitu, stare a sta-

Suscipit autem facere et pali contrarietatem,et magis et minus. Calefacere enim et frigefacere contraria D sunt,et calefieri et frigefieri,et delectari ac contristari. Quare suscipit contrarietatem et magis et minus,calefacere enim dicitur magis et minus, et calefieri magis el minus,et contristari magis et minus,suscipit igitur magis et minus,facere et pati;de his itaque tanta di

cantur.

Decursis quatuor prædicamentis quæ aliqua quæstione et consideratione ergo videbantur, tenuiter cætera breviterque perstringit.Et de facere quidem et pati nihil in hoc libro,nisi quod contraria suscipiant, et intentionem imminutionemque ab Aristotele est disputatum,in aliis vero ejus operibus plene ab eo perfecteque tractata sunt, ut hoc

tione, et cætera quidem quæ idcirco se Aristoteles exsequi denegat, quoniam planissima sunt;ait enim: De reliquis vero id est, quando, et ubi, et habere; propterea quia manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, et eorum prædicta ponit exempla.

DE UBI ET QUANDO

Dicendum autem est breviter de prædicatione quæ est ubi et quando. Sicut ipsum ad aliquid per se esse non potest, nisi ex alio aliquo naturam trahat, ita et quando et ubi, esse non potest, nisi locus ac tempus fuerit. Locum enim ubi, tempus vero quando, comitatur. Non

imperatorem,qui nunc Anastasius appellatur. Futu rum autem esse aliquem, quæ scilicet secundum quando prædicamentum dicuntur.

DE HABERE.

est autem idem tempus, et quando, nec ubi A Scipionem consulem Romanum, nunc esse Orientis et locus, sed proposito prius loco si qua res in eo sit posita,ubi esse dicitur. Rursus si certa res in tempore est,quando esse perhibetur, ut Apollinares ludi,cum sint in tempore, quando eos esse dicimus. Habent autem hæc quoque proprias diversitates,ubi quidem,quod aliquoties infinite dicitur.Alicubi enim esse dicimus aliquem,ut Socratem,aliquoties autem diffinite,ut in lyco vel in academia. Hlabet quoque ubi,secundum ipsum locum in quo est,aliquas contrarietates.Sursum enim esse, et deorsum ubi esse dicitur.Temporum quoque varietates in eo prædicamento,quod est quando,esse manifestum est.Futura enim et præsentia præteritaque in quando prædicamento veniunt. Dicimus enim fuisse aliquando

Habere autem est quoddam extrinsecus veniens, neque innatum ei a quo habetur,aliudque quam est illud ipsum a quo habetur, in se retinere, ut armatum esse vel vestitum esse.Habere enim est vestes atque arma tenere, quæ cum eo nata non sunt,neque aliqua cum eo qui habet,communi natura proprietateque junguntur; sed quoniam de his Aristoteles. tacuit, nobis quoque nunc eorum longior tractatus omittendus est.

LIBER QUARTUS.

C

Faciendi vero patiendique prædicamenta sunt, in quibus quidam quasi motus agitatioque consideratur;necesse igitur fuit motu dicere,qui naturam faciendi atque patiendi vellet ostendere. Quis autem dubitet cujuslibet sermonis æquivocationem monstrare, esse perutile?Quare quoniam habere quoque prædicamentum est, non fuit inconveniens neque perfluum de habendi æquivocatione tractasse.

DE OPPOSITIS.

De oppositis autem quoties solent opponi dicendum est.Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter,aut ut ad aliquid,aut ut contraria, aut ul habitus et privatio,aut ut affirmatio et negatio; opponitur autem unumquodque istorum, ut figura dicam relativa qaidem,ut duplum dimidio. Contraria autem ul malo bonum,secundum privationem et habitum, ut cæcitas visui,secundum affirmationem el negationem,ut sedet non sedet.

Expeditis omnibus prædicamentis,cur præter pro- B de his quæ sunt prius, queque simul natura gignunpositum operis in hanc oppositorum disputationem tur,strictim teligit, quod nunc diligenter explicat. sit ingressus, a multis ante quæsitum est, sed Andronicus hanc esse adjectionem Aristotelis non putat, simulque illud arbitratur, idcirco ab eo fortasse hanc adjectionem de oppositis, et de his quæ simul sunt,et de priore, et de motu et de æquivocatione,habendi non esse factam,quod hunc libellum ante Topica scripserit, quodque hæc ad illud opus non necessaria esse putaverit, sicut ipse Categoria possunt ad sensum Topicorum, non ignorans scilicet quod sufficienter in Topicis, quantum ad argumenta pertinebat, et de his omnibus quæ adjecta sunt,et de prædicamentis fuisse propositum.Sed hæc Andronicus.Porphyrius vero hanc adjectionem vacare et carere ratione non putat. Cujus hanc prodidit causam. Ut enim multa sunt quæ quod communibus animi conceptionibus esse suggererent,in hujus libri principiis ab Aristotele prædicta sunt,ut de æquivocis, et univocis,et denominativis,et de his omnibus, quæcunque usque ad substantiæ disputationem ad ipsorum prædicamentorum utilitatem cognitionemque prædicta sunt, ita quædam fuisse quæ essent quidem in communibus sensibus, egerent tamen subtilioris divisionis modo,hæc diligenter supposita sunt, ut quid essent proprie teneretur, ne falsis opinionibus traductus non firmus animus luderetur.Docet autem hoc,inquit, etiam ipse ordo congruus rationique conveniens titulorum, hanc adjectionem fuisse perutilem atque necessariam. Prius enim de oppositis, post vero de his quæ simul sunt, et de his quæ posteriora sunt. Post autem de motu,ad postremum de habendi æquivocatione sermonem faciens, libri seriem terminavit.Idcirco quod in omnibus quidem prædicamentis ante quæsivit, utrum possint habere contraria. In his vero quæ sunt ad aliquid,dixit magnum parvo non posse esse contrarium,sed oppositum. Quid vero. esse oppositum dicere prætermisit, ne ordo disputandi continuus rumperetur. Hic igitur recte quod illic prætermiserat, prius edocuit. In relativis quoque

D

Illud quoque quæritur utrum oppositionis nomen æquivoce prædicetur.Dicimus enim quatuor modis opponi,aut ut contraria, aut ut aliquid,aut ut habitum et privatiorem,aut ut affirmationem et negationem. Hic ergo contenditur utrum æquivocatio quædam circa has quatuor diversitates sit,an idipsum quod dicimus oppositum generis vice prædicetur,ut sit univocum.Sed in hoc Stoicorum Peripateticorumque diversa sententia fuit,et ut ipsi inter se Peripatetici,diverse sectati sunt.Stoicorum quoniam longa sententia est, prætermittatur,aliis autem Peripateticis placet nomen hoc oppositi de subjectis æquivoce prædicari,ita affirmantibus,quoniam Aristotelesita dixit: De oppositis quoties solent opponi dicendum est hoc, id est quoties ad multiplicitatem pertinet æquivocationis. Sed qui melius judicavere, hi oppositionis nomen generis loco dicunt debere prædicari, idcirco quod cum nomen oppositionis de subjectis quatuor oppositionibus prædicetur, ab his quoque diffinitio non oberret. Sunt enim opposita quæ in

eodem, secundum idem, in eodem tempore, circa A unam eamdemque rem,simul esse non posunt, quod per singula quæque pergentibus in singulis oppositis invenitur. Namque album et nigrum, quæ sunt contraria, uno eodemque tempore circa unum idemque corpus partemque corporis simul esse non possunt, nec servus atque dominus ejusdem, eodem tempore idem servus idem dominus est, nec, habitus et privatio;quis enim dicat in eodem oculo uno eodemque tempore et visum posse esse et cæcitatem? Jam vero affirmatio et negatio quam repugnantes sint, quamque in eodem simul esse non possint, nulli dubium eat.Quare si ea quæ sub oppositione ponuntur oppositionis nomen diffinitionemque suscipiunt,quid est dubium oppositionem non æquivoce prædicari? His igitur positis, ad eorum distantias differentiasque veniamus.

Quæcunque igitur ut relativa opponuntur, ea ipsa quæ sunt oppositorum dicuntur,aut quomodolibet aliter ad ea,ut duplum dimidii ipsum quod est, alterius dicitur duplum, alicujus enim duplum,sed et scientia scibili tanquam relativa opposita est,et dicitur scientia hoc ipsum quod est scibilis, et scibile hoc ipsum quod est ad oppositum dicitur, id est ad scientiam. Scibile enim aliquo dicimus scibile,id est scientia. Quæcunque ergo opposita sunt tanquam ad aliquid, ipsa, quæ sunt aliorum dicuntur, aut quomodocunque ad se invicem.

Ea quidem hujus oppositionis que secundum relationem dicuntur, et per seipsa plana atque vulgata sunt,et superiori relationis disputatione jam cognita.Illa enim sunt ad aliquid quæcunque id quod sunt aliorum dicuntur,vel quomodolibet aliter ad ea,ut servus domini servus,et dominus servi dominus,et magnum ad parvum dicitur, et rursus parvum refertur ad magnum. Quod si hoc in relativis omnibus invenitur,nulla est dubitatio quin etiam in his hoc deprehendi possit,quæ secundum ad aliquid opponuntur,ut ea ipsa id quod sunt oppositorum dicantur vel quomodolibet aliter ad opposita, ut si est servus domino oppositus,dominus servi dicatur,id est oppositi sui,et rursus si dominus servo oppositus est,domini servus dicatur. Parvum vero ad magnum,et magnum ad parvum, id est ad oppositum sibi. Atque hoc quidem in omnibus secundum ad aliquid oppositionibus inveniri necesse est. Quocirca sit hæc proprietas eorum quæ secundum ad aliquid opponuntur,quod ea ipsa quæ sunt ad opposita referuntur,et ipsorum esse dicuntur. His ergo ante constitutis docet differentiam,qua inter se ea quæ secundum contrarietatem dicuntur, vel ea quæ secundum ad aliquid, discrepant atque dissentiunt; ait enim:

Illa vero quæ ut contraria opponuntur,ipsa quidem quæ sunt nullo modo ad se invicem dicuntur,contraria vero sibi invicem dicuntur,neque enim bonum mali dicitur bonum,sed contrarium, nec album nigri album, sed contrarium,quare differunt a se invicem hæ opposiliones.

PATROL. LXIV.

C

Dictum est in his quæ secundum ad aliquid opponuntur,quod ea ipsa id quod sunt ad id quod sibi est oppositum dicerentur. Contraria vero et ipsa quidem opponuntur sibi,sed id quod sunt ad opposita non dicuntur,contraria autem dicuntur. Hoc autem hujusmodi est.Bonum malo contrarium dicimus esse, et rursus malum bono.Nigrum quoque albo contrarium putamus,nihilominus quoque album nigro.Sed cum hoc arbitramur,non tamen dicimus ea id quod sunt esse oppositorum. Si enim diceremus ea id quod est bonum esse oppositi sui, non diceretur bonum malo esse contrarium,sed bonum esse mali bonum. Nec ita prædicationem quis faceret nigrum albo esse contrarium, sed nigrum albi esse nigrum. Hoc est enim id quod est nigrum dici ad oppositum suum,si quis dicat nigrum albi esse nigrum ;quod quoniam non dicitur,ea ipsa quæ sunt non dicuntur oppositorum,ea scilicet quæ sibi ut contraria videntur opponi. Sed quoniam dicimus bonum malo contrarium,et nigrum albocontrarium, quanquam id quod sunt oppositorum non dicantur,tamen ad opposita ut contraria nominantur. Atque hoc est quod ait:Ipsa quidem quæ sunt nullo modo ad se invicem dicuntur. Contraria vero sibi invicem dicuntur.Non enim dicitur bonum mali bonum, hoc est enim id quod est oppositi prædicare, sed dicimus bonum malo contrarium.Quocirca differunt ea quæ similiter ad aliquid opponuntur his quæ secundum contrarietatem sibi sunt opposita, quod ea quidem quæ secundum relationem opposita sunt id quod sunt oppositorum dicuntur. Illa vero quæ ut contraria, ipsa quidem quod sunt oppositorum nomine minime,sed tantum contraria prædicantur, ut bonum contrarium esse dicatur oppositi sui non boni.Dicimus enim bonum malo contrarium, cum non dicamus bonum mali honum.Sed quoniam differentiam secundum ad aliquid oppositionis contrariorumque monstravit, ipsorum inter se contrariorum differentiam discrepantiamque persequitur.

D

Quæcunque vero contrariorum talia sunt,ut in quibus nata sunt fieri,vel de quibus prædicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse,nihil horum est medrum.Quorum vero non necessarium est alterum inesse, horum aliquid est medium omnino,ut languor et sanitas in corpore animalis natura habent fieri,et necessarium est alterum esse animalis in corpore, vel languorem vel sanitatem ;par quoque et impar de numero prædicantur,et necessarium est alterum in numero esse aut impar aut par,et nihil est in medio eorum,neque inter languorem et sanitatem, neque inter par et impar. Quorum vero non est necessarium alterum inesse,horum est aliquod medium,ut nigrum et album in corpore natura habent fieri,et non est necessarium allerum horum inesse corpori,non enim omne corpus aut album, aut nigrum est.Pravum quoque et studiosum prædicantur quidem de homine,et de aliis multis, sed non est necessarium alterum horum inesse illis de quibus prædicantur,non enim omnia vel prava,vel studiosa sunt: sed est horum medium aliquid,ut albi quidem et nigri

9

« PoprzedniaDalej »