Obrazy na stronie
PDF
ePub

stantia est, sed in eo quod sub se species habet. A bus speciebusque, et caeteris quævis tractari pos

Item si species corporeum et incorporeum est,non in eo quod Deus vel homo dicitur,considerantur, sed in eo quod est sub genere.Eodem modo etiam differentiae non considerantur in eo quod bipes vel quadrupes si, sed in eo quod est differentia. Nam quadrupes hoc ipsum nulla differentia est, nisi sit bipes a quo differat.Itaque non quadrupes vel bipes respicitur, sed id quod medium est in bipede et quadrupede,id est differentia. Et de proprio idem.Nam quod cujuscunque est proprium,in eo proprium consideratur, quod ejus cujus dicitur esse proprium speciei solius est. Nam risibile non in eo est proprium hominis quod risus est, sed in eo quod solus homo potest ridere : quæ manifeste incorporalia esse indubitatum est.Deinde accidentia proinde sunt,qualia fuerunt ea quibus accidunt,ut superius dictum est: sed hi probare videntur hoc ipsius Porphyrii sententia,qui,veluti jam probato quod incorporea sint, ita ait : Et utrum separata, am ipsis sensibilibus juncta ; quod si esse hæc aliquando corporalia exstitisset, absurdum esset quærere utrum corporalia sejuncta essent a sensibilibus an juncta,cum sensibilia ipsa sint corporea. Talis autem est quæstio,ut quoniam quædam incorporales sunt res,quæ omnino corpora non patiuntur, ut anima vel Deus : quædam vero quæ sine corporibus esse non possunt, ut prima post terminos incorporalia: quædam autem quæ in corporibus sunt, et præter corpora sese esse patiuntur,ut anima; quæritur ergo hæ quinque res ex quo incorporaliter sint genere, utrum eorum quæ omnino separantur a corpore,an eorum quæ a corporibus separari non possunt,an quæ jungantur aliquoties et aliquoties segregentur. Videtur autem quod et segragari et jungi possint.Nam quando corporalium divisio per genera in species fit,et eorum propria et differentiæ nominantur, hæc scilicet sensibilia,id est corporalia esse non dubium esse.Cum vero de incorporalibus rebus tractatus habetur, et per ea ipsa dividuntur quæ corpore carent, circa corporalia versantur. Quod si hoc est, non est dubium quod quinque hæc ex eodem sint genere,quod et praeter corpora separatum esse possit, et corporibus jungi patiatur, sed ita, ut si corporibus juncta fuerint, inseparabilia a corporibus sint. Si vero incorporalibus,nunquam ab incorporalibus separentur, et utrasque in se contineant potestates. Nam si corporalibusjunguntur,talia sunt,qualis illa prima post terminos incorporalitas,quæ nunquam discedit a corpore: si vero incorporalibus, talia sunt, qualis est animus,qui nunquam corpori copulatur. Haec se igitur tacere Porphyrius pollicitus, breviter mediocriterque super his rebus tractare promittit, habita in res alias consideratione aut conjectura, quod simile est ac si diceret : Quoniam hæc ad prædicamenta et ad definitiones,et ad divisiones,et ad probationes pertinent,ideo hæc tractaturus assumo, et eatenus de his disseram, quatenus supradictis rebus proficiunt, non quatenus de his ipsis generi

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

sint.Sunt enim illa (ut ipse ait) gravioris tractatus, quam doctrinam a Peripateticis acceptam,id est ab Aristotelicis,se sequi confessus est. Nam Stoici qui de his quoque rebus tractare voluerunt, non ommino a Porphyrio suscipiuntur,atque ideo ait se a Peripateticis rationem disputationis accipere.Tunc me Fabius ita percunctatus : Quid est,inquit,quod dudum dixeras, cum a te de incorporalibus tractaretur,esse quasdam incorporalitates quæ circa corpus semper constiterent,ut sunt primae incorporalitates post terminos ? quæ est hæc incorporalitas, aut quos terminos dicis ? non enim intelligo.Etego, Longus,inquam, tractatusest,et nihil nobis ad hanc rem quam quærimus profuturus.Sed dicam breviter terminos me dixisse extremitates earum quæ in geometria sunt figurarum : de incorporalitate vero quæ circa terminos constat,si Marcrobii Theodosii doctissimi viri primum librum quem de Somno Scipionis composuit in manibus sumpseris, plenius uberiusque cognosces. Sed nunc ad sequentia transeamus. Tunc Fabius, Ut placet, inquit, simulque sic incipit : DE GENERE.

Videtur enim neque genus, neque species, simpliciter appellari, id est uno modo. Genus namque dicitus quorumdam ad se invicem, et ad aliquem quodam modo se habenlium collectio, per quam Dardanidum dicitur genus. Dicitur rursus genus uniuscujusque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est.

Caetera,inquit, fere nota sunt. Tunc ego : Si vim prius æquivocationis aspicias, divisionem generis diligenter agnosces.Placetenim generis nomen cum sibi subjectis æquivoce nominari. Æquivoca vero sunt,quæ cum nomine una sint,longe diversa substantiæ ratione et diffinitionis discreta sunt, ut si quis hanc, verbi gratia, statuam Veneris appellet, Congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione vocabuli,quod utrique Veneris nomen est. Si quis vero quid sit utrumque definiat, longe aliam veræ Veneris, aliam lapidis, rationem definitionemque constituet. Speculantibus igitur illa esse æquivoca, quæ uno vocabulo áppellentur, definitionibus vero diversis constituantur, clarescet (ut opinor) participio generis quam Porphyrius fecit prævisa. 0mne enim quidquid a genere in species ducitur,univocum, non aquivocum est. Univocum est, quod et eodem nomine vocari,et eadem deflnitione constitui potest, ut et animal genus, homo vero species,sed idem homo animal est. Genus igitur et species, id est animal atque homo possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrufnque animal vocetur, sed eadem definitionibus non discrepant. Nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal, quod est substantia animata sensibilis : quam definitionem si ad hominem vertas,non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sed hoc supe

rius dictum est. Si enim univoca sunt quæ uno no- A cognationem demonstret, et per habitudinem quovidetur multitudinem continere omnium quæ sub se A ordinem omnia, ut id quod eligitur et rejicitur disquid sit prædicetur, an sic dixit genus esse. quod ad A quoniam et in magis generibus, et in magis specie

mine atque eadem definitione constituuntur,æquivoca vero quæ uno nomine sunt, et non sunt sub una definitione substantiæ, quidquid univocum est, ut animal genus ad suas species est,in his genera speciesque versantur: quidquid æquivocum est,ut aries, namque plura significans æquivocum est, sed non censetur participatione generis et speciei, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur.Quæ enimerit in his generis specieiquecognito, in quibus substantiæ definitio atqueintegerrimaratio disgregatur? Ita ergo Porphyrius nomen generis in tres dividit formas, sed ut æquivoca, non ut univoca,id est ut hæ formæ uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant: et hoc modoillud in tres dividit partes, ut dicat vocari semel genuseorum inter se plurimorumque collectio,qui ab uno quocunque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus, ex eodem genere esse dicuntur.Secundo vero loco dici genus affirmat, uniuscusque generationis principium,aut a generante,aut a loco in quo quis genitus est, ut Æneam ab Anchise et genere dicimus esse Trojanum.Tertium vero genus dicitur illud cui species supponitur. Victorinus vero duo superiora genera in unum redigit.Nam et multitudinis congruentiam inter se per eamdem generis nuncupationem, et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est uno generis vocabulo et designatione esse declarat. Addit autem ipse quod soli Latinæ linguæ congruere possit: dicit enim secundo modo genus dici,ut est genus causæ honestum: quæ genera causarum Græci in rhetorica arte genera esse non putant, sed ay* gata vocant, id est figuras.Genera autem sola principaliaaccipiunt, demonstrativum,deliberativum et judiciale. Quæ ipsa ε?δη rhetorices vocant,id est species rhetoricæ, genera vero causarum non dicimus.Tertium vero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis|distributæ species supponuntur.Sed quoniam de tertio genere tractaturus est,Victorini culpam,vel,si ita contingit,emendationem æqui bonique faciamus. Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis significationem revertamur,et ejus ut sunt verbaenodanda atque explananda sumanus.Genus namque, inquit, dicitur quorumdam ad seinvicem etad aliquem quodammodo se habentium collectio. Hic ergo utrumque monstravit, et cognationem inter se multitudinis et lineæ ductum.Nam cum dicit genus quorumdam collectionem ad se invicem quodammodo habentium,id est aliqua inter se cognatione junctorum,cognatione monstrat; et quod addidit,et ad aliquem,generis lineam significat,quam singuli contingentes, ei ad usum sese ipsius generationis applicatione jungentes,plures ex eadem li

nea juncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo: Genus

dicitur quorumdam collectio ad seinvicem quodam

modo et ad aliquem habentium, id est ad alicujus

lineam pergenus contingentium,ut percollectionem

dammodo ad aliquem colligatam, lineam generis ductumque designet. Sequitur ergo, et id planius lucidiusque significat,cum dicit: Dicitur rursus genus cujuscunque generationis principium, aut agenerante,aut ab eo loco in quo quis genitus est. Id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso brevitatis vinculo colligaverat.Dicit enim rursus genus dici,aut a generatione, id est a quo quis genitus est, aut ab eo loco in quo quis natus est. Sed rursus particula,si ad hoc connectatur,quod ait aut ab eo in quo quis genitus est, intellectus non titubat, ut sit ordo.Dicitur genus uniuscujusque nativitatis principium, aut a generante, aut rursus ab eo loco in quo quis genitus est; vel certe erit simplicior expositio,si priorem generi significationem, id est quorumdam ad aliquem quodammodo se habentium collationem,ad solius cognationem multitudinis accipiamus: lineæ vero ductum et loci generationem in inferiori significatione distribui, ita tamen ut una quodammodo generis significatione,et multitudinis cognationem,et a generante lineam, et loci nativitatem significet.Hæc enim omnia de sola cujuslibet nominatione tractantur.Quare non abeurdum est omnia quæ ad ortum genitalem cujuslibet pertineant una significatione generis contineri.Proprietamen et simplicissimæ expositionis est quatuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Porphyrii unam ipse addiderit,et honestum genus causæ, ut sint generis hæ quatuor significationes, multitudinis cognatio, lineæ ductus, genus causæ,genus specierum. Sequitur secunda generis divisio apud Victorinum, ut est genus causæ quæ Græci (ut dictum est) non genera,sed σχήματa vocant. Tertiæ vero significationis generis hic modus est,genus dici cui supponitur species, id est genus illud a quo species derivantur,fquod ait ad superiorum fortasse similitudinem æquitatemque dispositum.Sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his qui ab eo cognati suntjunctique Romani. Item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet,quemadmodum nomine generis species continetur. Nam sicut a Dardano Dardanidæ prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt: ita et animal, cum, verbi gratia, species habeat hominem atque equum,equus scilicet atque

D homo animalis in se vocabulum capere,ut dicantur

ipsa animalia,non recusant.Eodem igitur modo species sub generibus continentur,quemadmodum cognati homines sub illoaquoillam cognationem sorte traxerunt.Nam et genus speciebus principium est, et plurimarum in se specierum collectivum est.Rursus primum cognationis nomen et ipsius generationis est principium, et in illius solius vocabulo diversitas hominum vocabuli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his verbis: Aliter dicitur genus cui supponuntur species,juxta similitudinem forte superiorum appellatum: etenim principium quoddam est genus his quæ sub ipso sunt,et sunt. Sed cautissime est additum, videtur. Si enim nihil hæc omnia distarent, una significatio generis esset, et ea quæ in species funditur, et ea quæ in cognitione dividitur. Sed, est inter hæc genera talis diversitas, et quod genera earum specierum, quæ sub se habent alias species, æquævis speciebus æqualiter sunt genera. Hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius, quantum pertinet ad tempus, inchoationemque nascendi. Nam si qua res una sit prior, altera posterior, et eas sub uniuscujusque generis nomine quis velit aptare, non poterit. Genus enim speciebus suis æqualiter genus est. Quod si genus speciebus suis æqualiter genus est, species ipsæ ejus ordinis inter se æquali tempote ortuque censentur. At vero in generibus quæ cognationes efficiunt non ita est. Quisquis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capim progenuit, et ab eo uno Capuanorum cognatio junctioque manavit, distat a genere cujus species supponuntur, quod genus uni speciei genus esse nunquam potest nisi pluribus, quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cognationum etiam ab uno filio colligere etcongregare cognationem, quod genus per species ductum facere non potest, nisi plures species supponantur. Constat in hoc distare genus quod cognationem colligit, et a quo species dividuntur. Potest autem distare in hoe etiam quod genus, id est principium cognationis potest habere sub se duos, ex se non æquali temporis conditione progenitos, sed aliud posterioris ortus, alium vero senioris, quod in generibus, speciebusque non convenit. Nam (ut superius dictum est) species nisi sibi æquales fuerint non merito, sed natura, sub genere poni non possunt. His igitur expeditis sequitur : Toties igitur de genere d:cto, de postrema significatione inter philosophos disputatio est, quod definientes ita declarant; Genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit, praedicetur. Quod dicit toties, tertio demonstrare vult, atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut quoniain genus plurimorum nomen est, omnisejus primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis rejectis, eligeretur. Quod ait hoc modo, Cum toties, id est tertio genus dicatur apud philosophos, unde ipse tractaturus est de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet disputatio consideratioque vertitur. At vero de superioribus generibus, id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum,aut poetarum exspectatio est, secundi vero generis rhetorum, tertii philosophorum consideratio est. Etiam hic in disputationibus ordo est, quod cum inciderint res quæ multis possint nominibus nuncupari, etde uno quocunque eorum vocabulo tractari disserique necesse sit, ducuntur prius in

tinguatur. Sed illa quæ rejicienda atque explodenda sunt prius dicuntur. Illud vero quod disserendum tractandumque capitur posterius nominatur. ut hic illa posterior generis significatio posita est, quam disserendam accepturus, prius definiendam et termino quodam circumscribendam demonstrandamque suscepit. 0mnis enim res nisi quod prius sit, constiterit, ejus tractatus vacuus modo speculationis habitur. Definit igitur genus sic : Genus esse, quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit prædicatur, velut animal, quæ diffinitio talis est : Omnia quæ distant, habet inter se quamdam differentiam qua distare et differre videntur. Porro autem si quod sit genus,et sub eo species supponatur, duas vel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest. Sed si plurimæ species erunt, aliqua necesse est differentia dividantur, aliter enim plures esse non possunt. Nam si nihil distant, non erunt plures species et nomen generis perit. Constat igitur eas sub genere poni species, quæ differentiis distributæ plures numero ipsarum differentiarum divisionibus componantur. Ergo, quoniam superius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cujuslibet speciam definire volueris, genus primo necessarionominabis, et ad illam speciem quam definis, generis nomen prius aptabis. Et hoc illam principaliter dicis esse quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita. Post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis excludis. Nam si dicis animal esse hominem, animal genus est, species vero homo. Nomen igitur animalis, id est generis, de homine, id est species prædicasti, cum dixeris hominem esse animal. Quod si nomen generisin definitionibus ad unam speciem dicere posses, de ea nomen generis prædicares: specics autem ut non æquali modo generibus suis species sint, nihil vetat, imo etiam necesse est semper quæcunque suntgenera de sibi,subjectis speciebus in definitionibus, vel in quibuslibet interrogationibus prædicari.Sed quoniam prædicatur genus de speciebus, quomodo prædicatur agnoscendum est. Nam si dixeris quid est homo ? et aliquis responderit, animal, bene et integre respondisse videtur, et certe.

D Nam cum tu quid sit homo interrogaveris, ille re

spondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species prædicatur. Nam tu quid esset species interrogasti : ille vero in eo quod quid sit species de qua interrogasti, animalis nomen, id est genus accomodavit. Plena igitur et propria definitio facta est generis, hoc esse genus, quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellalur, ut animal : animal enim ad hominem, equum, bovem, corvum, anguem, et alia plura quæ differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur. Sed utrum si dixit genus esse, quod ad plurimas species differentia distantes in eo quod

plurimas genus differentias specie distantes in eo quod quid prædicetur, nihil interest. Nam sive differentiæ specie distent, sive species differentiis distent, utrumque idem est. Nam sive rationale et irrationale, quæ sunt differentiæ, specie hominis, verbi gratia, atque equi distent, sive species homo atque equus differentia rationali atque irrationali dividantur et distent, nihil interest. Quare plena perfectaque facta est generis diviso. Sed definitiones duplicibus modis fiunt : una enim definitio est, quæ (sicut dictum est) a genere trahitur. Sed quoniam sunt quædam genera magis, quæ super se genus aliud habere non possunt, ut sunt prædicamenta decem quæ Aristoteles constituit; eorumigitur definitio quæ haberi potest, quorum genus inveniri non potest quod omnium quæcunque sunt ipsa sunt genera. Horum ergo quod Græci δτογραφοὐ< λόγους dicunt, Latini subscriptivas rationes dicere possunt, reddemus. Subscriptivæ autem rationes sunt demonstrativæ et quodammodo insignitivæ proprietatis illius rei, quæ cum ipsa generalissima sit, et genus ejus nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est: et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire volebat, et ejus nullum genus poterat invenire, proprietatem quamdam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dicit esse subjectum. Substantia enim omnibus subjecta est. Accidens enim quod in novem dividit partes, præter substantiam esse non potest, atque ideo omnia quæcunque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptivam quamdam et demonstrativam rationem reddi necesse est. Sic igitur nunc genus, quoniam rem ipsam defìniendam putabat, non duxit a genere definitionem, sed dedit quamdam generis demonstrationem proprietatemque. Dico autem quod Porphyrius vel subalternorum generum, vel illorum quæ generalissima sunt,hanc dederitjdefinitionem, et quodammodo subscriptionem demonstrationemque. Nam si quod genus habet aliud genus, et item hoc ipsum aliud, et item aliud, si nullum erit supra genus, quod genus non habet, in infinitum procedit ratio. 8in vero habuerit, necesse est quoque istam definitionem aperte ordinateque congruere. Dico autem genus non animal animali, neque quod homo species sit homini, atque equus equo: sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est, animal enim ipsum per sese nulli genus est, neque homo ipsum per sese ulli species est, neque equus ipsum per sese ulli species est, sed sunt genere et species ad alterius participationem. Natm, quoniam sub animali est equus atque homo, non ad seipsum animal genus est, sed ad equum alque hominem. Et item species quæ vocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem, sed ad animal species sunt. Dico igitur genus et species non ipsas substantias in quibus genus et species sunt, sed ipsam participationem priorum ad subteriores, et subteriorum ad priores. Hæc igitur participatio,

[ocr errors]

bus et in subalternis generibus, et in subalternis speciebus una atque eadem est, et hujus participationis inveniri genus non poterat, hæc definitio generis quæ facta, est non a genere tracta est, sed subscriptiva ratio et demonstrativa et designativa quodammodo generis est reddita. Hic Fabius : Subtiliter, mehercle, et quod nunquam fere ante hac audivimus, sed perge, quæso te. Jam enim certant sidera quodammodo, et nox luce superatur. Tunc ego : Sequitur rerum omnium prima brevisque divisio. Ita enim ait: Eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud. Alia quæ ad multitudinem, ut sunt genera, species, et differentiae, et propria, et accidentia. Hæc enim communiter non unius propriae appellationis sunt Est enim genus ut animal, species ut homo, differentia ut rationale.proprium ut risibile, accidens ut album, sedere. Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est quod de pluribus praedicatur. Brevis (ut supra dictum est) et distincta divisio. Omnis enim res, aut unius rei nomen est, aut plurimarum, et hoc est quod ait: Eorum quæ dicunturalia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia individua. Quid autem sit breviter explicandum est. Omne genus quoniam sub se species habet, species vero differentiis disjunguntur, et proprietatibus explicantur. Accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter vero in individuis quæ sunt sub speciebus. Quid autem sit posterius dicendum est Genera igitur et de speciebus dicuntur, et de differentiis quæ ipsas species distribuunt, et de propriis quæ species componunt, et de his accidentibus quæ cum principaliter in individuis fuerint, in speciebus esse dicuntur: hoc autem monstremus exemplis, et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differentia rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans vel ambulans, vel aliquid in mensura corporis ut tripedalis. Animal ergo quod genus est, dicitur de specie, id est de homine. Dicis enim hominem esse animal. Porro autem de speciei differentia nihilominus dicis genus. Dicis enim rationale esse animal. Nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere. Nam si dicas. Quid est risibile ? non absurdum est animal nominare. Accidentia vero hoc modo principaliter in individuis, secundo vero loco sunt in speciebus. Nam si quis dicat singulos homines, utputa Ciceronem, sedere vel stare, vel quod aliud libet in specie hominis eadem quoque convenire necesse est. Nam si Cicero sedet,sedet etiam homo. Si Cicero ambulat, ambulat etiam homo. Ergo si qua accidentia venerintabindividuis, et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus. Quid est enim ambulans, siquis interroget: merito animal dicitur. Nihil enim ambulare nisi animal potest. Porro autem sub speciebus individua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine, ad quæ individua genus speciei prædicari rito animal dicas. Genus igitur et ad speciem et ad differentias, et ad accidentia, et ad propria, et ad individua nominatur. Porro autem species, non jam de genere, neque de differentiis, sed de solis propriis et subjectis individuis appellatur. In illis, id est individuis, quia superest : in propriis,quia æquaHis est. Quid autem sit hoc modo videmus: Omnia genera speciebus suis supersunt et abundant. Abundare autem genera dicimus speciebus, plus habere genera virtutis quam species. Homo enim quod est species solum homo est. Animal vero quod est genus, non solum homo est, sed et equus, vel bos, vel quodlibet aliud animali suppositum. Ita major vis generis recte de minori sibi et subjecta species prædica!ur. Alia vero sunt, quæ sibi sunt paria, ut sunt propria et species. Species est homo, proprium risibile. Quidquid ergo fuerit risibile,hoc est homo. Quidquid homo,hoc risibile est. Itaque neque risibile hominis, neque homo risibilis potentiam supervadit, sed æqualia sibi ad se invicem prædicari possunt, ut si dicas, quid est homo ? Risibile. Quid est risibile ? Horr.o. Ita igitur quæcunque superiora fuerint ad illa quæ subteriora sunt, prædicantur. Et quæcunque æqualia fuernt, pariter sibi ad invicem prædicantur. Illa vero quæ subteriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus,ut sunt genera et species, prædicari non possunt. Nunquam enim recte speciem de genere prædicabis. Ita ergo species de proprio prædicatur ut pari. Sed quoniam sub speciebus sigillatim individua sunt : individua autem voeamus quæ in nullas species, neque in aliquas jam alias partes dividi possunt, ut est Cato, vel Plato, vel Cicero, et quidquid hominum singulorum est : bos enim in nullis partibus dividis, ut animal in species, hominem scilicet, atque equum, hominem quoque ipsum specialem,et singulos circumplectentem, in Catonem, Platonem. Virgilium, et omnes sigillatim homines distributos,hominem vero ipsum singularem, id est Ciceronem, in nullos alios distribere possumus, atque ideo άτομον, id est invididuum vocitatum est. Species ergo quæ ad propria æqualiter prædicatur ad individua, quoniam major est species hominis, quam quodlibet aliud individuum, ita prædicatur ut superius ad id quod est subalterius. Cicero enim solus Cicero est, homo autem non solus est Cicero, quod si ad individua prtedicatur, et ad individuorum accidentia prædicatur. Ita igitur species ad genus quod superius est non praedicatur, neque ad differentiam, quia differentia (ut nunc monstraturi sumus) super speciem est, ad proprium vero cui par species est,vel ad individuum cui superest, prædicatur. Differentia vero et ad species, et ad propria,'et ad accidentia, et ad individua prædicatur. Namqu:e rationale quod est differentia ad hominem prædicatur, quod est species. Ita ratio. nale quod est differentia, prædicatur ad risibile, id est proprium. Dicitur enim id esse risibile, quod rationale. Nam si homo ralionale, et homo risibile,

potest. Nam si interrogaveris, quid est Cicero ? me- A constatid quod est risibile etiam rationale posse no

[ocr errors][ocr errors]

minari quod si ad species differentia dicitur, species autem ad individua prædicatur, necesse est ut differentia quoque ad individua prædicetur. Dicis enim, qualis est Cicero ? rationalis. Quod si differentia ad individua praedicatur,accidentia vero individuis accidunt, necesse est differentias ad accidentia prædicari. Proprium vero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad unam speciem prædicatur solam, cui est proprium. Risibile namque, quod proprium est, ad solam hominis speciein prædicatur. Quod si ad hominis speciem prædicatur, species vero ad individua dicitur, non est dubium quin proprium quoque de individuis prædicetur.Nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur. Quod si proprium ad individuo recte dicitur, recte etiam et de accidentibus prædicatur, quæ ipsis accidunt individuis.Accidentia vero et ipsa,et de speciebus,et de aliis omnibus prædicantur, et de ipsis maxime individuis. Namque et albus equus et albus homo dicitur, et iterum niger equus,et nigerAEthiops dicitur.Quod si ita est,animal quoque nigrum dicitur. Dicitur etiam rationale nigrum etirrationale nigrum, quippe si equus et homo Æthiops nigri sunt. Dicitur etiam risibile nigrum cum hominum quis niger fuerit. Dicitur etiam individuum nigrum, cum sic quis unus homo ex AEthiopia nominatur. Quod cum ita sit, constat et genus ad plurima prædicari,id est species, differentias, accidentia, propria, atque individua, nihilominus et differentiam ad plurima prædicari, id est ad;species, propria ad individua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, individua et accidentia Et speciem ad plurima, id est individua et accidentia. Accidens vero et ad genus et ad speciem et ad proprium, et ad differentiam, et ad individua. Quod si ita est, has quinque res constat ad plurima prædicari. At vero individuum,quoniam sub se nihil habet, ad singularitatem quamdam et unitatem prædicatur. Cicero enim unus est, et ad unum nomen aptatur. Ita individua quæ ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, ad propria, vel accidentia, quamvis ad se invicem dici possunt, ad individua tamen æqualiter prædicantur, ut superius demonstratum est. Individua vero, quoniam sub se nihil habent ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud prædicantur, nisi ad seipsa quæ singula atque una sunt. Atque hoc est quod ait: Eorum quæ dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud. Alia quæ ad multitudinem, ut sunt genera, et species, et differentiæ, et propria, et accidentia. Hæc enim communiter non unius propriæ appellationis sunt.Simile est ac si diceret: Hæc enim communiter ad plurima prædicantur, non ad unilatem sicut individua. Et quid sint genera vel species vel differentiæ vel propria vel accidentia exemplum supponitdicens: Estenim genus, ut animal; species, ut homo, quam dudum hominis speciem cum aliis

« PoprzedniaDalej »