Obrazy na stronie
PDF
ePub

et ala avis, circumscribaturque ab homine esse domi- A æqualia esse oportet. Nam si una res amplior, alia num, non amplius servus ad hominem dicetur, cum enim dominus non sit, servus non est. Similiter autem el de ave: adimatur ab ea alatam esse, non erit amplius ala ad aliquid, cum enim non ¡sit alatum, nec ala erit alicujus. Quare oportet assignare id ad quod convenienter dicitur. Ac si sit nomen positum, facilis erit assignatio; sin autem non sit, fortasse erit necessarium fingere nomen ; si sic autem reddantur, manifestum est, quoniam omnia relativa conversim dicentur.

C

Aliud quoque validum addidit argumentum in omni secundum ad aliquid, prædicatione solam esse assignationis convenientiam requirendam. Quo enim permanente cunctis aliis pereuntibus relativorum prædicatio constat,et quo pereunte cunctis aliis per- B manentibus,ad aliquid prædicatio non manet,illud estad quod convenienter nominis relatio referatur. Qui enim dominus est,idem ei homo est, idemque bipes,idem quoque scientiæ perceptibilis. Ad quodli. bet igitur horam servus non prædicabitur,si dominus non sit; quod si dominus sit, etiamsi quodlibet horum pereat, nihil impedit prædicationem. Prædicetur enim servus ad dominum, et ab eo cætera perimantur. Pereant enim ab eo quod est homo, ac bipes,quod scientiæ perceptibilis, his omnibus pereuntibus,dominus solus permaneat ; cæteris igitur pereuntibus, servus tamen nihilominus dicitur ad dominum, ad hominem vero non dicitur, pereunte enim domini nomine, servi ad hominem nulla prædicatio est,quod si ad dominum servus non referatur,pereatque domini nomen,omnibus aliis manen. tibus,non erit prædicatio. Auferatur enim dominus et maneat homo, et bipes, et scientiæ perceptibilis, non potest dici servus hominis, vel servus bipedis. Domino enim non manente servus interit:quare manente domino ad quod servus convenienter aptatur, cunctis aliis pereuntibus, prædicatio manet; sublato vero domino, ad quem est conveniens prædicatio, cunctis aliis manentibus prædicatio non est. Eodem modo etiam de ala; nisi enim ad alatum referatur, cunctis aliis manentibus integra prædicatio non est. Adeo non solum non convertitur,sed nec prædicatio ulla erit, nisi relatio ei ad quod convenienter dicitur assignetur. Simul etiam hæc quoque ars est et via noscendi,cum in natura multa sunt,ad quod potissimum relatio prædicetur. Nam cum in domino sit,et D homo,et animal, et disciplinæ perceptibile, et bipes, in servo quoque idem, ad quod horum aut domini nomen aut servi referre possimus,sic ostenditur.Qua enim re manente sublatis cæteris prædicatio valet, et qua re sublata cæteris manentibus, intercipitur prædicatio ad illud relatio rectissime prædicatur. His igitur positis totius argumenti vim sententiamque concludit, ait enim : omnia quæcunque ad aliquid sunt æqua prædicatione converti : hoc autem hujusmodi est.Quæcunque enim ad se invicem æqualiter prædicantur,et conversione facta retorquentur, illa æquali natura et dimensione fundata sunt, ut sunt propria et species. Relativa quoque ut convertantur,

fuerit minor,conversionem non habent, nam in eo quod est ala avis, minus est avis ala, multa enim sunt quæ alas habent, et aves non sunt, atque ideo conversio non fit. Et in eo quod est remus navis, major est navis remo, multæ enim naves sunt quarum remi non sunt ; quare in his nulla potest esse conversio. Si vero sint æqualia ut filius atque pater, conversio non fugit. Nunquam enim est filius nisi patris,et rursus nunquam pater est nisi filii. Quocirca æqualia esse oportet quæcunque ad aliquid prædicantur. Horum vero si nomen sit positum, positis nominibus uti oportet.Si vero nomen positum non sit, ex his quæ in prima prædicatione sunt (ut superius dictum est) nomen oportet effigere. Quod si ila reddantur ut omne ad aliquid convenienterad quod dicitur prædicetur, et æqualis erit prædicatio, et mox conversionis reciproca natura subsequitur. Constat igitur omnia relativa ad convertentia dici, His aliud proprium jungit.

Videntur autem ad aliquid simul esse natura, et in pluribus quidem verum est.In aliquibus autem verum non est simul enim duplum est, et dimidium, et cum sit dimidium,duplum est; et cum sit dominus, servus est; et cum sit servus,dominus est.Similiter autem his et alia,simul etiam auferunt hæc sese invicem.Si enim non sit duplum,non est dimidium,et si non est dimidium,non est duplum,similiter autem et in aliis quæcunque talia sunt.

Illa simul esse dicuntur quæcunque talia sunt,ut uno posito quolibet aliud necessario subsequatur,et uno quolibet perempto aliud modis omnibus interimatur,ut pater et filius. Nam cum pater est, filium quoque esse necesse est; cum sit filius, pater est. Rursus si pereat filius, patrem quoque perire manifestum est, non quod pareat ipsa substantia,ut pereunte Hectore Priamus pereat, sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam vel interempto patris nomine, filii nomen perit,sublato quoque filii nomine nomen patris perit. Posito etiam patre in substantiaque constituto, filii quoque nomen infertur, et posito filii nomine sequitur patris et a patris nomine nunquam separatur,idcirco pater et filius simul esse dicuntur. Ergo simul ea sunt quæ se invicem vel interimunt vel inferunt,et de his quidem ipse posterius tractat. Nunc autem hoc quoque inesse relativis exposuit,dicens retativis quoque esse ut simul sint; nam cum duplum sit, dimidium est, et cum dimidium, duplum. Hujus autem argumentum est, quod interempto duplo dimidium perit. Rursus quoque duplo constituto, dimidium constituitur. Igitur quoniam duplum atque dimidium relativa sunt, et hæc simul sunt natura, id est ipsa essentia, et hoc manifestum est quoque relativis accidere, ut simul natura esse videantur. Idem quoque est in eo quod est servus et dominus. Nam quoniam alterutris interemptis uterque deperit, et alterutro constituto uterque subsistit, constat servum atque dominum cum sint ad aliquid simul esse natura. Sed hæc ita sunt, ut sint quidem in relativis, sed omnibus his

quæ sunt ad aliquid non æquentur. Sunt enim quæ- A in omnibus relativis verum est, ut simul esse natura dam relativa quorum unum prius natura sit, quod dicantur:et sicut falsum illud est, ir nullis hoc esse relativis,ita falsum est rursus in omnibus. Sed hunc tractatum longius lexit.

ipse rursus adjecit.

Non autem in omnibus relativis verum videtur esse ut sint simul natura. Scibile enim scientia prius naturaliter esse videtur. Namque ut plurimum prius rebus subsistentibus scientias accepimus. In paucis vero vel nullis hoc quis reperiet, simul cum scibiliscientiam esse factam.

Proposuit non in omnibus relativis esse hoc, ut videantur simul esse natura; hoc autem probat ex his,quod quoniam scientia ad aliquid est (scibilis enim rei scientia dicitur), non poterit esse scientia, nisi sit res aliqua quæ sciri possit. Hanc autem primam esse necesse est, ut in matheseos disciplina. Scimus enim triangulum tres interiores angulos duo- B bus rectis angulis æquos habere. Unde necesse est prius fuisse quod sciri posset, postea vero ad hanc rem aptam fuisse notitiam. Atque hoc est quod ait: Namque in pluribus subsistentibus rebus scientias accipimus.Prius enim rebus constitutis et quasi præpositis scientiæ ratio sequitur.Quare non est in omnibus relativis simul esse natura. Nam cum scientia et scibile relativa sint, antiquius est scibile quam scientia. Quod vero interposuit, in paucis enim vel nullis hoc quis perspiciet simul cum scibili scientiam factam,tale est. Quasdam namque res animus sibi ipse confingit, ut chimeram, vel centaurum,vel alia hujusmodi, quæ tunc sciuntur,cum ea sibi animus finxerit. Tunc autem esse incipiunt, quando primum in opinione versantur. Tunc igitur sciuntur, cum in C opinione versata sint, et hæc simul habent esse et sciri. Nam quoniam in opinione nascuntur,mox esse incipiunt, sed cum in ratione sunt,tunc eorum scientia capitur.Igitur mox ut fuerint, mox sciuntur, et est eorum scientia cum eorumdem essentia conjuncta. Namque antequam chimera fingeretur, sicut ipsa in nulla opinione fuerat, ita quoque ejus scientia non erat. Postquam vero ipsa animarum imaginatione constituta est, ejus quoque cum ipsa imaginatione scientia consecuta est: atque ideo ait in paucis hoc posse perspici, ut simul cum scientia scibile sit, ut in hac eadem chimera, quæ cum sit scibilis, cum scientia nata est. Sed quoniam nihil quod in substantia non permanet, neque in veritate consistit, sciri potest (scientia enim est rerum quæ sunt comprehensio veritatis), et quidquid sibi animus fingit, vel imaginatione reperit, cum in substantia atque veritate constitutum non sit, illud posse sciri non dicitur, atque ideo non est eorum scientia ulla quæ sola imaginatione subsistunt.Idcirco itaque dubitans dixit,in paucis enim vel nullis. Hæc enim ipsa pauca ita quisque reperiet, ut si ad veram rationem examinationemque contenderit, nulla esse perpendat. Quod si quisquam chimeræ aliqua esse scientiam dicat,quæ non est, quanquam hoc falsum sit, tamen hoc quoque concesso pauca erunt in quibus scientia cum scibili simul natura sit. Multis enim antepositis et constitutis scientia nascitur.Quocirca non

D

Amplius scibile quidem sublatum simul aufert scientiam, scientia vero simul non aufert scibile. Nam si scibile non sit, non est scientia; scientia vero si non sil, nihil prohibet esse scibile, velut circuli quadratura si modo est scibilis, scientia siquidem ejus nondum est ipsa vero scibilis est.

Diximus illa esse simul, quæcunque alterutro con. stituto, vel alterutro interemplo, simul utraque constituerentur,vel etiam perimerentur.Constituto enim ut sit pater, constituetur esse filius, et pater simul infert substantiam filii. Eodem quoque modo filius simul infert vocabulum patris, non est enim filius nisi patris. Eodem quoque modo altero interempto utrumque perire necesse est, alterum autem altero prius multis dicitur modis; sed quod nunc quærimus tale est. Nam priora illa esse dicuntur, quæ ipsa quidem perempta res alias tollunt, ipsa vero illata atque constituta simul res alias non inferunt, ut est unus atque duo. Interempto enim uno, duo quoque pereunt. Unde enim est unius in duobus geminatio, si unus intereat?Constituto vero atque posito ut sit unus, nondum duo sunt Nondum est enim facta unius geminatio. Ergo dicuntur illa priora esse, quæcunque alia simul quidem illata non inferunt, sed perimunt interempta. Scibile ergo et scientiam non esse simul illa res probat, quod si quis rem scibilem tollat, scientiam quoque sustulerit. Nulla potest enim scientia permanere, si res quæ sciri possit intereat. At si scibile esse constituas, non omnino scientia consequitur.Infantibus enim ea nobis quæ nunc novimus erant, et in suæ naturæ substantia permanebant,sed eorum apud nos scientia non erat. Multæ quoque sunt artes,quas esse quidem in suæ naturæ ratione perspicimus, quarum neglectus scientiam sustulit. Multumque ego ipse jam metuo ne hoc verissime de omnibus studiis liberalibus dicatur.Quocirca si et scientiam sublatum scibile perimit, et illatum scibile scientiam non infert,neque constituit, prius est id quod sciri potest quam illud,quod comprehendere videlicet atque complecti notitia. Ipse autem ad hanc rem obscurissimum commodavit exemplum. Solet enim in geometria hujusmodi esse propositio.Jubemur enim proposito quatuor laterum spatio, æquale triangulum constituere, et facimus hoc modo. Sit quatuor laterum spatium a b, oportet ergo a b spatio æquale triangulum constituere, et ut sit duplum a b spatio c d e f spatium. Ducatur angularis cf, dico. quoniam cd ftriangulum æquale est a b spatio,quoniam c d e f spatium duplum est a b spatio:ab igitur cdef spatii medietas est, angularis enim fc totum cdef spatium medium dividit.Quæ autem ejusdem sunt media, sibi æqualia sunt, c d f igitur et c ef triangulum ab spatio æquale est. Proposito igitur spatio ab, æquum triangulum constitutum est cdf, quod oportebat facere.Eodem quoque modo quæsi

[blocks in formation]

tum est si sit propositum circulo æquum fieri quadratum.Quadratum ergo est quod æqualibus lateribus omnes quatuor angulos æquos habet, id est rectos, et Aristotelis quidem temporibus non fuisse inventum videtur.Post vero repertum est, cujus quoniam longa demonstratio est, prætermittenda est.Atque hoc est, quod ait, velut circuli quadratura: nam sicut manente quadrato, linea per obliquum ducta triangula figura producitur; ita circulo non mutato circumpositis angulis, qui et ipsius circuli lateribus æqualiter diriguntur, quadrati forma consurgit, quod(ut potuimus) conjectura depinximus. Cum enim alicui circulo æquum quadratum constituitur,in quadraturam circuli illius mensura redigitur. Nunc ergo hoc est quod dicit,ut circuli quadratura,id est æqui quadrati ad circulum constitutio si fieri potest, et si res est quæ sciri possit, scientia quidem ejus nondum inventa est. Nondum enim quisquam sub Aristotele æquum quadratum circulo constituerat.Quod si est aliqua ejus scientia quæ nondum reperta est, certe prius est quod sciri possit, post vero scientia. Nam cum posset Aristotele vivo sciri circuli quadratura, nulla tamen adhuc ejus scientia reperta est, atque ideo prius erat quod sciri posset, quam ipsius rei ulla notitia.

Amplius, animali quidem sublato, non est scientia, scibilium vero plurima esse contingit.

Addit aliud validius argumentum,prius esse scibile scientia. Illud enim notum est si per desidiam disciplina depereat,interire quidem scientiam, sed scibile permanere. Scibile autem dico quod sciri possit. Quod si omnino animal non sit,cum quis scire possit omnino non fuerit, scientia quidem ipsa funditus interibit: nihil tamen probibet esse ea quæ permanente animali possit inquirentis animus scientiæ ratione complecti.

A enim perempto,sensus quidem peremptus est,sensibile autem non,est autem sensile,ut corpus calidum, dulce, amarum et alia omnia quæcunque sensilia sunt.

Similiter his sese habent et ea quæ de sensu sunt, sensile enim prius quam sensus videtur esse. Sublato enim sensili sımul aufertur sensus:sensus vero sensile non simul aufert. Sensus enim circa corpus et in corpore sunt,sensibili autem perempto, peremptum est et corpus, sensile enim est et corpus ; cum vero corpus non sit,sublatus est et sensus.Quare simul aufert sensile sensum, sensus vero sensile non tollit. Animali

B

C

[ocr errors]

Id namque proponit sensibus inveniri. Dicit enim sensu prius esse sensibile, quod communi priorum diffinitione probabile esse constituit. Dictum est namque illa esse priora quæ simul quidem interempta perimerent,non autem simul aliis interemptis ipsa deperire,ut orbem solis prius dicimus proprio lumine, sublato enim orbe, lumen illud quod ab eo est penitus non manebit; sublato lumine solis, orbis manebit. Ita quoque nunc in sensibilibus,atque in ipso sensu esse proposuit, sublato quod sentiri possit, sensus omnino sublatus est. Neque enim esse poterit sensus, cum quod possit sentire non invenit. Quod si sensus omnino depereat, sensibile permanebit; et hoc evi

dentibus firmat exemplis.Nam cum ea quæ sunt in rebus, vel incorporea sint, vel certe corporea, et quidquid ad corporis materiam referri potest, hoc sensuum varietati subjaceat, quidquid ad incorporalia intellectus ratione et speculatione teneatur.Cum sit sensus omnis in corpore,si corpus intereat, cum omnino corpus non sit,quoniam quæ sunt incorporea sentiri non possunt, et quæ sentiri poterant interempta sunt,omnino sensus evertitur.Sed si sensus auferatur,sensibilia permanebunt: et quoniam sensuз animalium effectivus est,æqua est utrorumque perditio;sive enim sustuleris animal,sensus peribit,sive sensus evertantur, animalia quoque sublata sunt.Sed eversis atque interemptis animalibus cum propriis sensibus, permanent corpora quæ anima non utunsensibus,permanent tur, quod si sublatis animalibus sensibusque deperditis, corpora inanimata subsistunt, cum corpora sint quæ sentiri possunt, animalia quæ sentire valeant si interempta sint,manente sensibili sensus eversus est. Non igitur sicut sensibilis interemptio sensus interimit,sic sensuum perditionem exstinctio sensibilium comitatur.Id vero etiam hoc probabitur argumento, ante enim quam actu ipso aliquid sentiamus, sensus non est. Nam priusquam dulce aliquid degustemus, gustatio ipsa dulcedinis non est; quod autem gustari possit,id est, mel, vel quodlibet aliud propriæ naturæ ratione consistit. Quocirca prius esse quod sentiri possit, post vero sensus Aristotele auctore firmatur.

Amplius sensus quidem simul cum sensato fit,simul enim et animal fit et sensus. Sensile autem ante est quam sensus esset. Ignis enim et aqua et alia hujus

modi,ex quibus ipsum animal constat,ante sunt quam animal sit omnino,vel sensus. Quare prius sensile quam sensus esse videtur.

In compositis rebus atque ex aliis junctis priores sunt hæ res quæ componunt aliquid ipsa substantia quam componunt.Namque cum corpus animalis sit ex igne,aere, aqua et terra,priora hæc esse necesse est quam ipsum sit animal quod illa elementa conjungunt. Hoc quoque etiam in aliis patet,nam cum sit liber ex versibus, prior est versuum natura quam libri. Cumque versus constet verbis atque nominibus,et cæteris quas grammatici partes orationis vo cant,hæc ex quibus ipse versus constat versu ipso

priora esse necesse est. Quocirca sensus quoque ipsis A jus manus, et quoddam caput: non dicitur alicujus

jam compositis animalibus supervenit.Nam cum animal constet ex quatuor elementis, et cum sensus semper naturam animalium comitetur, cum ipsis animalibus sensus fieri et nasci necesse est. Quod si cum animalibus, id est compositis rebus, sensus nascitur,sicut animali propria sunt ea ex quibus ipsumanimal constat, sic quoque sensu quicum animali nascitur,illa priora sunt,ex quibus animalis natura conjungitur.Conjungitur autem animal atque componitur ex quatuor elementis. Quatuor igitur elementa sensu priora sunt,sed quatuor elementa corpora sunt,corpus vero omne sensibile est. Prius igitur sensibile quam sensus est. Sensus enim cum re composita nascitur,illa vero quæ componunt et sensibilia sunt,et priora ipso composito. Universaliter B enim si quæ duæ res sint simul,cum quælibet res una earum prior sit, et altera prior erit, ut animal atque sensus, cum utraque simul sunt, simulque nascuntur,cum quatuor elementa quæ sunt sensibilia priora sint quam animal,sensu quoque esse priora necesse est, quocirca conclusit dicens: Quare prius quam sensus sensibile esse videtur. Sed quidam,quorum Porphyrius quoque unus est, astruunt in omnibus verum esse relativis,ut simul natura sint,veluti ipsum quoque sensum et scientiam non præcedere scibile atque sensibile,sed simul esse, quam quoniam brevis est oratio, non gravabor opponere.Ait enim : Si cujuslibet scientia non sit,ipsum quod per se poterit permanere scibile esse non poterit, ut si formarum scientia pereat,ipsæ fortasse formæ permaneant,atque in priore natura consistant,scibiles vero C non sint.Cum enim scientia quæ illud comprehen. dere possit, non sit,ipsa quoque sciri non potest res. Namque omnis res scientia scitur, quæ si non sit, sciri non possit. Porro autem res quæ sciri non potest scibilis non est. Hoc idem de sensu gustantis: si gustus enim pereat, mel forsitan permanebit.gustabile autem non erit.Ita quoque omnino si sensus pereat, res quidem quæ sentiri poterant sint, sensibiles vero non sint sensu pereunte. Et fortasse neque scientia neque sensus secundum sentientes speculandus est,sed secundum ipsam naturam quæ sensu valeat comprehendi.Namque res quæcunque per naturam sensibilis est,eam quoque in natura sua,proprium sensum quo sentiri possit, habere necesse est. Et quodcunque sciri potest per naturam,nun- D quam possit addisci, nisi quædam ejus in natura scientia versaretur.Hæc Porphyrius. Sed nos ad Aristotelis ordinem textumque veniamus. Namque ille adjecit quoque alias quæstiones.

Habet autem quæstionem, utrum nulla substantia ad aliquid dicatur,quemadmodum videtur,si hoc contingat secundum quasdam secundas substantias; nam in primis substantiis verum est,unam neque tota neque partes ad aliquid dicuntur, uam aliquis homo non dicitur alicujus aliquis homo,neque aliquis bos,alicujus aliquis bos. Similiter autem et partes : quædam enim manus non dicitur alicujus quædam manus,sed alicuPATROL. LXIV.

quoddam caput, sed alicujus caput.Similiter autem et in secundis substantiis,atque hoc quidem in pluribus, ut homo non dicitur alicujus homo, nec bos alicujus bos,nec lignum alicujus lignum, sed alicujus possessio dicitur. In hujusmodi ergo manifestum est quoniam non est ad aliquid.In aliquibus vero secundis substantiis habet aliquam dubitationem,ut caput alicujus capul dicitur, et manus alicujus manus dicitur, et singula hujusmodi. Quare hæc fortasse ad aliquid esse videntur.

Contra ea quæ superius disputata sunt hujusmodi nodum quæstionis opposuit, quoniam enim prima diffinitio relativorum fuerat,illa esse relativa quæcunque hoc ipsum quod essent aliorum dicerentur, secundum hanc diffinitionem possunt quædam substantiæ videri esse relativæ:quod si sit, substantiæ in diffinitionem accidentium transeunt. Nam cum sint accidentia relativa, si quas substantias relativas esse concedimus,in accidentium numero ponendas esse censebimus, sed hoc contrarium est.Si enim substantia in subjecto non est,accidens autem in subjecto est,qui fieri potest ut idem et in subjecto sit et in subjecto non sit?Utrum autem possit quædam substantia accidentium suscipere rationem, hoc modo quærendum est. Primæ namque substantiæ ipsæ quidem ad aliquid non dicuntur,neque partes primarum substantiarum quas ipsas quoque in primis substantiis numeramus.Socrates enim non dicitur alicujus aliquis Socrates, nec homo alicujus aliquis homo,nec bos alicujus aliquis bos, neque partes primarum substantiarum quæ ipsæ quoque sunt primæ substantiæ. Caput enim non dicitur alicujus aliquod caput,sed tantum alicujus caput,et manus non dicitur alicujus aliqua manus,sed tantum alicujus manus. Quare neque primæ substantiæ, neque primarum substantiarum partes ad relationem dici poterunt.Quod si secundas quoque substantias speculemur,nec ipsæ quoque ad aliquid dicentur.Neque enim dicitur animal alicujus esse animal, aut homo alicujus esse homo. Quod si quis dicat posse esse animal alicujus, ut equum meum, vel quodlibet aliud, non in eo quod animal est, sed in eo quod est possessio dicitur alicujus, et sic non dicitur animal alicujus animal,sed aninalis possessio, alicujus possessio.Ergo neque primæ substantiæ,neque partes primarum substantiarum,neque secundæ substantiæ ad aliquid dicuntur.Partes autem secundarum substantiarum ad aliquid hoc ipsum quod sunt dicuntur. Caput enim alicujus caput dicitur,si quidem capitati caput dicemus,et manus alicujus manus.Si quidem ex manu nomen fingere volumus,ad quod manus referri possit, sicut caput ad capitatum,et in aliis quidem rebus eodem modo. Sed si partes secundarum substantiarum accidentes sint, et ipsæ secundæ substantiæ accidenteserunt,aut si hoc non placet, constabunt secundæ substantiæ ex partibus accidentibus, quod fieri nequit.Quid igitur dicendum est?aut enim diffinitio relativorum reprehendenda est,aut aliter solvenda dubie

8

tas.Sed posita atque constituta priori diffinitione, A naturam, medietas vero secundum quaternarius relaquæ dicit illa esse relativa quæ id quod sunt aliorum dicuntur,hic quæstionis nodus solvi non poterit,quod ipse Aristoteles hac adjunctione testatur.

Si igitur sufficienter eorum quæ sunt ad aliquid diffinitio assignata est, aut nimis difficile, aut impossibile est ostendere,quoniam nulla substantia ad aliquid dicitur.Si autem non sufficienter,sed sunt ad aliquid,quibus hoc ipsum esse,est ad aliquid quodammodo se habere, fortasse aliquid ad ista dicetur. Prior vero diffinitio sequitur quidem omnia relativa, non tamen quod ipsa sint ad aliquid est hoc quod ea ipsa sunt quæ aliorum esse dicuntur.

C

Proposita ergo atque firmata priore relativorum diffinitione difficile defendi poterit,aut fortasse nunquam, quasdam substantias non esse relativas. Nam B si ad aliquid illa sunt,quæcunque id quod sunt aliorum dicuntur,ut id quod est caput capitati dicitur caput,habebit igitur substantia quæ est caput ad aliquid relationem, et ita erit substantia relativa atque accidens,quod est impossibile.Quare quoniam proposita atque constituta'priore diffinitione hæc incommoditas in dispositione consequitur, ut constet ratio non integræ diffinitionis, assignatio permutetur. Ait enim non esse integram diffinitionem quæ supra sit reddita,nec magis illa esse ad aliquid, quæ id quod sunt aliorum dicuntur, potius quam ea qui. bus ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere. Sed fortasse videatur quibusdam inconsulte legentibus et minime considerantibus,id quod diffiniri oportuerat, hoc in diffinitione esse sumptum, quod est vitiosissimum. Si enim idcirco diffinitio sumitur, ut res de qua quæritur assignetur,quæ magis est apertior diffinitio,si reipsa quam diffinit in assignatione diffinitionis utatur? Diffinitio namque idcirco redditur, ut res de cujus quidem esse dubitatur,diffinitione patefiat.Quod si rem ipsam quam diffinit,in diffinitione protulerit, nihilo planior diffinitio sit,ut si quis hominem diffinire volens dicat, hoc ipsum esse hominem quod hominem. Ita quoque non considerantibus, Aristoteles relativorum diffinitionem reddidisse videbitur. Ait enim esse ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere,ac si diceret :Ea sunt ad aliquid, quæ se ad aliquid quodammodo habent.Sed minutius atque scutius considerantibus, vis integræ diffinitionis prompte atque veraciter apparebit,non enim in eo D quod est dici, ad aliquid consideramus, sed in eo quod est esse;ea namque sunt relativa, quæ in quadam comparatione et relationis habitudine consideramus,ut quaternarius numerus,et hoc ipsum quod est esse dicitur,id est quatuor, et aliud quoddam,id est duplum, ut si ad binarium conferatur.Sed quod dequaternario numero dicimus, quaternarium hoc ad ipsius quateruarii numeri naturam refertur. Quod vero duplum, non est hoc quaternarii,sed duorum ad quod duplum dicitur,et ad quod propria relatione duplum est. Binarius quoque numerus et binarius est, et medietas, binarius quidem secundum suam

tionem. Quocirca in comparatione quadam atque in habitudine ea quæ sunt ad aliquid speculamur;qua ternarius enim in eo quod quaternarius est ad aliquid non dicitur,in eo vero quod est duplus,duorum relativus est,scilicet ad binarium comparatus. Binarius quoque in eo quod sunt duo, ad aliquid non refertur, sed in eo quod est medietas, scilicet ad quaternarium comparatus. Ergo, ut sit duplus quaternarius, non duobus,sed medietate eget, ut si medietas binarius,non quaternario, sed duplo opus est. Videsne ut habitudine quadam et comparatione res aliud in natura retinentes,aliud tamen ad se invicem sint ? et hoc non ex propria, sed ex invicem natura mutuentur, nam quod est duplus numerus ex medio trahit,quod est medietas ex duplo,atque hoc iis quæ sunt ad aliquid extra evenit, et ideo nihil patientibus neque permutatis ipsis quæ ad aliquid referuntur, ipsa ad aliquid fiunt,nihil enim permutato de quaternario duplus ipse est,sit ad binarium referatur, et nihil de binario permutato, medietas est binarius,si ad quaternarium dicitur. Ergo relativorum hoc est esse,id est hæc eorum natura atque substantia est, ut id quod sunt ad aliquid referantur,id est non solum referri dicantur, sed etiam referantur. Atque hoc est quod ait, sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, ac si diceret quorum substantia est ad aliquid aliud referri,et quæ ita sunt ut ipsa id quod sunt ad aliud referantur, et esse eorum sit ad aliquid aliud referri, sed non omnia quæ dicuntur ad aliud, et esse de alio mutuantur.Illa namque diffinitio prior, majus est, diffinitionem namque relativorum supergressa est, includit enim ea quoque quæ relativa non sunt, et quemadmodum hominem cum dico,mortalem eum esse necesse est, cum dico mortalem, non necesse est esse hominem, ita quoque ea quæ hoc ipsum quod sunt ex altero trahunt, et esse habent ad alterius relationem, et esse suum ad alterius referunt nuncupationem.Quæ vero ad aliud tantum dicuntur, non necesse est, ut esse suum ad aliquid habeant relatum, quo posteriorem diffinitionem suscipiant, et ista sententia breviter includatur, ut quæcunque hanc diffinitionem susceperint, ut hoc ipsum esse sit ad aliquid quodammodo se habere, habeant eam quoque diffinitionem, quæ est relativa esse quæcunque id quod sunt aliorum dicuntur, quæ vero hanc habuerint diffinitionem illam non necessario habeant, ut ea quæ sunt ad aliquid,etiam ad aliquid dicantur. Sed ea quæ dicuntur ad aliquid, non omnino ad aliquid sint,quod si ista diffinitio posterior recipiatur, quæ dicit ea esse ad aliquid,quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, poterit superior solvi dubitatio,quod dicamus id quod ipse posteriore disputatione secutus est. Quod autem ait: Prior vero diffinitio sequitur quidem omnia relativa,non tamen hoc eis est esse, quod sint ad aliquid,quod ea ipsa quæ sunt aliorum dicuntur, hoc est quod non idcirco aliquid relativum esse dicitur,quoniam alterius esse

« PoprzedniaDalej »