Obrazy na stronie
PDF
ePub

genus est arboris; prædicatur enim planta et de iis A species, quæ in alias species dividi non valerent. Hæ quæ arbores non sunt,ut de caulibus atque lactucis! quare constat species magis esse substantias, eo quod sint primis et maxime substantiis propinquiores.Et quod in eo quod quid sit, assignata species convenientibus et evidentius assignet, genus vero longinquius atque communius.

[blocks in formation]

C

Magis esse substantias species validiori rursus argumentatione confirmat, per similitudinem namque hoc ita esse declarat. Nam cum omnes substantiæ aut primæ sint aut secundæ, secundarum autem aut genera aut species, specierum atque generum quidquid similius primis substantiis invenitur,hoc magis substantia merito putabitur.Sed primæ substantiæ idcirco maximæ substantiæ dicuntur,quod omnibus ita subjectæ sunt, ut aut in ipsis sint cætera ut accidentia, aut de ipsis alia prædicentur ut substantiæ secundæ. Quod ergo in primas substantias, hoc idem in species venit. Namque species et cunctis subjacent accidentibus, et de specicbus genera prædicantur, de generibus vero species non prædicantur. Quare non similiter genera subjacent, quemadmodum species. Non enim de generibus species prædicantur. Ergo sicut primæ substantiæ subjectæ sunt secundis substantiis et accidentibus,ita species subjectæ sunt et accidentibus et generibus. Genera vero quanquam subjecta sint accidentibus,speciebus tamen ipsa non subjacent. Quocirca major est similitudo speciei ad primas substantias, quam generis,quod si major est similitudo specierum ad maximas substantias,ipsæ erunt magis substantiæ.Sed ne quis non arbitretur dicere quod ea quæ sunt genera species esse non possunt, sed in eo quod sunt genera, species esse non possunt.Nam in eo quod species est,de superioribus non prædicatur, sed in eo quod genus, de eo prædicabitur cujus est genus.Quocirca genera ipsa quorum sunt genera his subjacere non possunt, species vero quorum sunt species,de his prædicari non D possunt.

Ipsarum vero specierum quæcunque non sunt genera, nihil magis alterum altero substantia est, nihil enim familiarius assignabis de aliquo homine,hominem assignando,quam de aliquo equo,equum.Similiter autem et principalium substantiarum nihil magis alterum altero substantia est, nihil enim magis aliquis homo substantia est,quam aliquis bos.

Prædictum est quoque,ut Porphyrius in libro de generibus, speciebus, differentiis, propriis, atque accidentibus planissime docuit, alia esse solum geDera, quorum genus inveniri non posset,alia solum

autem sunt quæ de pluribus numero differentibusin eo quod quid sit prædicantur, ut homo de singulis hominibus dicitur,et equus de singulis equis,et bos de singulis bobus, qui sub propria specie positi a seipsis propriæ naturæ figura non discrepant. Ergo hujusmodi species, ut est homo atque equus, quæ solis individuis præsunt, quoniam genera esse non possunt, æqualiter semper substantiæ sunt.Nam tam propinque redditur de quolibet individuo equo,nomen equi, quam de quolibet individuo homine,hominis nomen, Quocirca ei æqualiter species hæ,quæ genera non sunt, ad primas substantias sunt, æqualiter esse substantiæ merito putabuntur; hoc autem dicit non quod omnes species aqualiter substantiæ sint,sed quæ æqualiter a primis substantiis distant. Potest enim fieri ut cujuslibet superioris generis una quælibet species sit, quæ comparata ad propriam speciem minus illa superior videatur esse substantia: ut animalis siquis dicat speciem esse avem, ejusdem quoque speciem hominem, avis et homo non æqualiter substantiæ sunt,idcirco quod avis homine superior est. Homo namque in alias species non dividitur, est enim magis species. Avis autem potest in alias dividi species, ut ia accipitrem et vulturem,quæ quanquam aves sunt specie,tamen ipsæ dissentiunt. Proprie autem species accipere ac vulturest,hi enim solis individuis præsunt.Quare homo atque accipiter æqualiter a primis substantiis distant,et sunt æqualiter substantiæ. Homo vero atque avis, quoniam superior est avis homine, non æqualiter substantiæ sunt, magis enim substantia homo est. Ergo quæcunque species æqualiter a suis individuis distant, æqualiter substantiæ sunt.Quod quoniam species hæ quæ genera non sunt æqualiter a primis substantiis absunt,æqualiter substantiæ dicuntur. Planum autem est, ut expositione non egeat, primas quoque substantias æqualiter esse substantias, aliquis homo enim atque aliquis equus,quoniam sunt individua, principaliter substantiæ sunt,et propriæ et maximæ. Quocirca in maximis substantiis, neque minus, neque magis substantia poterit inveniri. Individua igitur æqualiter substantiæ sunt.

Merito igilur post principales substantias,sola aliorum species et genera dicuntur esse secundæ substantiæ. Eorum enim prædicantur, principalem substantiam sola hæc indicant. Aliquem enim hominem si quis assignaverit quid sit, speciem quidem vel genus assignans, familiariter assignabit et manifestus faciet hominem vel animal assignans. Aliorum vero quidquid assgnaverit quilibet assignabit extraneæ, velut album, aut currit, aut quæcunque talium reddens,ergo merilo hæ solæ aliorum,secundæ substantiæ dicuntur.

Ordine et convenienter post primas substantias,id est individua, genera et species secundas esse substantias constitutas monstrat Aristoteles, quæ est firma atque expedita probatio; ait enim: Post primas substantias recte genera et species secundas substantias esse nominatas. In diffinitionibus enim ubi sub

stantia cujuslibet ostenditur,nihil aliud primas sub- A quoniam substantiæ diffinitio nulla est reddita,idstantias monstrat, nisi genus et species.Socrates namque,si quis quid sit interroget, dicitur homo, vel animal,et in eo quod quid sit Socrates interrogatus, recte hominem vel animal esse respondet. Quare quid sint primæ substantiæ secundæ monstrant, quod si quis præter secundas substantias in interrogatione quid sit prima substantia dicat,id alienissime profert,ut si quid sit Socrates interroganti aliquis respondeat album,vel currit,vel aliquid hujusmodi,quod secunda substantia non sit,nihil convenienter unquam profert, si quid de prima substantia præter secundas substantias dicat. Quare quoniam nihil eorum quæ non sunt secundæ substantiæ, quid sit prima substantia declarat, secundæ autem substantiæ genera et species sunt, recte post pri- B mas substantias species et genera secundæ dicuntur esse substantiæ.

Amplius principales substantiæ eo quod aliis omnibus subjaceant, et alia omnia de ipsis prædicantur aut in ipsis sunt, idcirco propriæ substantiæ dicuntur.Sicut autem primæ substantiæ ad omnia alia sese habent,ita principalium substantiarum genera et species adomnia reliqua sese habent. De his enim omnia reliqua prædicantur, aliquem enim hominem dicis grammaticum esse,ergo et hominem et animal grammaticum dicis,similiter autem et in aliis.

Hæc quoque est de eadem re probatio,qua recte post primas substantias genera et species esse positas verissima ratione confirmat. Namque individua idcirco primæ dicuntur esse substantiæ,et quod aliis cunctis subjaceant. Nam quoniam secundis substantiis ad prædicationem suppositæ sunt,et de his secundæ substantiæ dicuntur,et quoniam accidentibus ut possint esse accidentia subduntur,idcirco primæ substantiæ sunt. Et sicut primæ substantiæ cunctis subjacent accidentibus, sic etiam secundæ. Nam quoniam aliquis homo accidentibus subjacet, et homo et animal accidenti supponitur,et quoniam est quidam homo grammaticus,id est Aristarchus,est homo grammaticus, est etiam animal grammaticum. Quocirca accidentibus primæ substantiæ principaliter subduntur,secundæ vero secundo loco,et quemadmodum primæ substantiæ et accidentibus et secundis substantiis subjacent, sic secundæ substantiæ accidentibus supponuntur,sed secundæ substantiæ species et genera sunt. Recte igitur post primas substantias species et genera secundas substantias esse proposuit.

Commune est autem omni substantiæ in subjecto non esse,principalis enim substantia neque de subjecto aliquo dicitur,neque in subjecto est.Secundæ vero substantiæ sic etiam constant, quia nulla est in subjecto.Etenim homo de subjecto aliquo homine dicitur, in subjecto autem nullo est, neque enim in aliquo homine homo est.Similiter animal de subjecto quidem dicitur aliquo homine,non est autem animal in aliquo homine.

Post enumerationem substantiarum et divisionem in qua alias primas, alias secundas esse proposuit,

c

C

D

circo,quia generalissimum genus diffinitionibus non tenetur, proprietatem quamdam cupit exquirere, quasi signum aliquod quo substantiam queamus agnoscere, priusque quid ipsis substantiis communiter possit evenire proponit; post vero quid illis proprium sit quærit, sed idcirco ista præmittit, ut ad illud verum proprium sine ullo errore perveniat,et quod vere est substantiarum proprium ultimum dicat. Tribus autem modis proprium significatur. Est enim proprium quod alicui speciei omni evenit et non soli,ut homini bipedem esse. Omnis enim homo bipes est, sed non solus, aves namque et ipsæ sunt bipedes.Aut soli et non omni,ut eidem homini evenit ut sit grammaticus, sed non omni homini,neque enim omnis homo grammaticus est. Aut vero tertia proprii significatio est,quæ omni et soli et semper, ut risibile. Omnis enim homo risibilis est,et solum est animal homo quod rideat. Ex his igitur illa duo superiora quæ diximus, ubi omni et non soli, aut soli et non omni,esse quædam propria dicebamus, quæ a propriorum veritate esse videntur aliena.Hoc vero tertium quod omni inest et soli, hoc vere est proprium,illa autem superiora consequentia quidem dicuntur, non tamen vere propria, hoc autem ultimum vere est proprium. Quæcunque ergo talia propria Aristoteles invenerit,quæ aut solis et non omnibus substantiis, aut omnibus et non solis eveniant,velut non vere in natura cujuslibet constituta repudiat. Illud vero ultimum poni: quod et omni substantiæ et soli valeat evenire.Illa enim sunt propria quæ convertuntur, ut si quid fuerit homo, risibile est, si quid est risibile, homo est:hæc autem solum converti possunt, quæ omni solique contingunt, nam neque ulli alii magis, neque ulli minus evenient; quare his prædictis ad loci ipsius orationem expositionemque veniamus. Quod ergo dicit hoc est, omnibus substantiis commune est, ut in subjecto non sint,namque primæ substantiæ,id est individua in subjecto non sunt,quod planissime his demonstratur. Nunquam enim particularis substantia alicui accidens esse potest,secundæ vero substantiæ habent quamdam imaginem quod sint in subjecto,videntur enim secundæ substantiæ in subjectis,id est primis substantiis esse, sed falso, nam secundæ substantiæ de primis substantiis solum prædicantur, non in ipsis sunt.Animal enim de quodam homine tantum dicitur,non etiam in aliquo homine consistit, ut in subjecto.Hoc autem illa res probat,quod omnia quæcunque in subjecto sunt, eorum quoque individua in subjecto sunt,color quoniam in subjecto corpore est,et quidam color subjecto corpore nititur, in hoc vero quoniam primæ substantiæ,id est individua in subjecto non sunt,nec eorum universalia, id est secundæ substantiæ, quæ genera speciesque sunt, possunt aliquo niti subjecto. Quare secundæ substantiæ primas substantias ad prædicationem tantum subjectas habent, non etiam ut ipsæ primis substantiis accidant. Illud quoque maximum argu

B

mentum est secundas substantias non esse in sub- A est unius possunt et nominis nuncupatione,et diffijecto, quoniam omne quod in subjecto est potest. mutari,illa quæ subjecta est non mutatur,ut color qui est in corpore, eodem corpore manente potest mutari,ut niger fiat ex albo. Manentibus autem substantiis primis, secundæ substantiæ non mutantur. Quam vero ipse Aristoteles posuit probationem,secundas substantias non esse in subjecto, hujusmodi est, prædocuit enim quorumdam quæ sunt in subjecto nomen de subjectis posse prædicari, rationem vero nunquam. Album enim cum sit in corpore,dicitur corpus album, et prædicatur albedo de corpore,sed alia est diffinitio albedinis, alia corporis. Secundæ vero substantiæ de primis substantiis et nomine prædicantur, et diffinitione junguntur. Nam quidam homo animal est et homo,sed quidam homo,et hominis, et animalis ratione diffinitur.Et ut veracissime sententia concludatur, omne quod est in subjecto, æquivoce de subjecto dicitur.Secundæ vero substantiæ de primis non æquivoce,sed univoce nuncupantur,idcirco quod (ut dictum est) et nomine et diffinitione consentiunt. Quare quemadmodum primæ substantiæ in subjecto non sunt, sic secundæ subjecto carebunt.Commune est igitur omnibus substantiis, et secundis et primis in subjecto non esse,et quodcunque substantia fuerit,consequens est ut in nullo subjecto sit.Sed quæritur utrum hoc soli substantiæ insit an etiam aliis, nam si soli substantiæ inest,quoniam omni substantiæ hoc inesse monstravimus, quod in subjecto non sit,verum proprium dicitur esse substantiæ, non esse in subjecto. Hoc enim dictum est esse maxime proprium,quod omnibus inesset et solis,sed hoc non esse substantiæ proprium verissima Aristoteles probatione confirmat dicens:

nitionis determinatione conjungi. Quod si in subjecto esset differentia, nequaquam de subjecto sibi univoce prædicaretur. Quare non proprium est substantiæ quod retinet etiam differentia, differentia namque substantia non est. Esset enim proprium substantiæ in subjecto non esse.Non est autem differentia accidens,esset enim in subjecto. Omnis autem res aut accidens est, aut substantia, id est aut in subjecto est,aut in subjecto non est, et sunt accidentia quæcunque in substantiam subjecti non veniunt, quæque permutata naturam substantiæ non perimunt. Si quibus vero peremptis subjecta interimantur, illa proprie accidentia non vocamus, differentia vero est quæ de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit prædicatur.Sed differentia substantia non est, idcirco quod si esset substantia non in eo quod quale sit de subjecto, sed in eo quod quid sit prædicaretur. Qualitas vero solum non est,esset enim accidens et in subjecto.An magis ex substantia et qualitate differentia ipsa conficitur,ita ut illud de quo prædicatur, perempta differentia simul interimatur, ut calor,cum est in aqua, perempto calore, potest aqua in sua substantia permanere, et est calor in subjecta aqna,quo interempto, aqua non peribit. Idem tamen calor estin igne, sed perempto calore, ignem interire necesse est. Quare hæc qualitas caloris substantialiter inest igni,et est propria differentia,id est substantialis.Concludendum est igitur differentiam,neque solum substantiam esse, neque solum qualitatem, sed quod ex utrisque conficitur substantialem C qualitatem,quæ permanet in natura subjecti,atque ideo quoniam substantia participat, accidens non est, quoniam qualitas est, a substantia relinquitur. Sed quoddam medium est inter substantiam et qualitatem,quæ quoniam in subjecto non est et substantia non est, proprium substantiæ non est non esse in subjecto.Post hoc illuc quoque dicit non debere nos conturbari, ne forte substantiarum partes, quæ ita sunt in toto quasi in aliquo subjecto, aliquando cogamur non substantias confiteri.Substantiarum partes in subjecto sunt, sed non ut accidentia,videmus enim quasdam partes substantiarum ita esse in toto quasi sint in subjecto, ut caput in toto corpore est, et manus in toto corpore est, forma quoque et materia quæ sunt partes composite substantiæ in ipsa

Amplius eorum quæ sunt in subjecto nomen quidem de subjecto aliquando nihil prohibet prædicari, rationem vero impossibile est.Secundarum vero substantiarum et nomen de subjectis et ratio prædicabitur, rationem enim hominis et animales de aliquo homine prædicabis.Quare non erit substantia eorum quæ sunt in subjecto. Non est autem hoc proprium substantiæ, namque et differentia eorum est, quæ in subjecto non sunt, bipes enim et gressibile de subjecto quidem homine dicitur,in subjecto autem nullo est,non enim in homine est bipes,neque gressibile. Ratio quoque differentiæ de illo dicitur de quo ipsa differentia prædicatur,ut si gressibile de homine dicitur,et ratio gressi- D composita substantia sunt. Ne forte ergo cogamur

bilis de homine prædicabitur,est enim homo gressibilis. Non esse proprium hoc substantiæ dicit, idcirco quod in differentiis idem sit,in nullo enim differentia subjecto est, ad illud namque recurritur. Si differentia in subjecto esset,nomine tantum de subjecto prædicaretur, non etiam ratione. Differentia vero de eo de quo dicitur univoce prædicatur, ut si quis dicat gressibilem differentiam de homine,ipsius differentiæ diffinitio quoque homini convenienter aptabitur. Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulat,et homo est quod per terram pedibus ambulat, ita differentiæ et ejus de quo ipsa differentia dicitur una poterit esse ratio substantiæ,id

aliquando partes substantiarum, quoniam sunt in subjecto, suspicari non esse substantias, sed accidentia, præmonet dicens :

Non conturbent autem nos substantiarum partes,ut quæ ita sint in toto, quasi in subjecto, ne forte cogamur confiteri eas non esse substantias, non enim sic dicebamus ea esse quæ sunt in subjecto,ut quasi partes essent in aliquo.

Hoc enim rationis affert cur ista accidentia esse aliquis suspicari non debeat. Illa enim accidentia esse diffinita sunt in objecto, quæ non essent ut quædam pars,hoc enim superius ait.In subjecto autem esse dico,quod cum in aliquo sit,non sicut quæ

dam pars et impossible est esse sine eo in quo est. A possit. Et hoc idem evenit de specie cujusdam hoQuocirca quoniam accidentia ita sunt in subjecto,

ut subjecti partes non sint,substantiarum vero partes in toto ita sunt, ut in subjecto non sint, partes substantiarum, partes accidentium esse nullus recte suspicari potest.

Inest autem substantiis et differentiis ex his omnia univoce prædicari. Omnia enim quæ ab his prædicata sunt,aut de individuis prædicantur,aut de speciebus; a prima namque substantia nulla est prædicatio,de nullo enim subjecto dicitur.Secundarum vero substantiarum species quidem de individuo prædicatur,genus autem et de specie et de individuo.Similiter autem et differentiæ de speciebus, et de individuis prædicantur. Rationem etiam suscipiunt primæ substantiæ specierum et generum,et species generis,quæcunque enim de prædicato dicuntur,eadem et de subjecto dicuntur. Similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt et species, et individua, univoca autem erant, quorum, et nomen commune et ratio eadem est.Quare omnia quæ a substantiis et differentiis sunt,univoce dicunlur.

B

Quoniam in subjecto non esse differentiis et substantiis commune monstravit, aliam rursus communitatem substantiarum differentiarumque proposuit. Nam cum substantiarum aliæ sint primæ, aliæ secundæ,et primæ substantiæ sint individuæ, quoniam nihil individua possunt habere subjectum,ab individuis nulla prædicatio est. Secundæ vero substantiæ de individuis, id est de primis substantiis, prædicantur, et de his univoce dicuntur. Secundarum enim substantiarum nomen de individuis prædicatur et ratio. Ac de individuo quidem et species prædi- C catur et genus, ut de Platone,id est de aliquo homine,et homo dicitur,et animal,aliquis enim homo est, et animal,et utriusque de individuo prædicatur ratio. Dicimus enim aliquem hominem animal esse rationale mortale, quæ est speciei diffinitio, id est hominis.Et rursus aliquem hominem dicimus esse substantiam animatam atque sensibilem, quæ generis est diffinitio,id est animalis.Species vero generis sui et diffinitionem suscipit et vocabulum,de homine emin animal prædicatur,dicitur enim homo animal est,et idem ipse rursus homo rationem suscipit animalis.Dicimus enim esse hominem substantiam animatam atque sensibilem. Constat ergo quoniam et genera et species de individuis,et genera de speciebus univoce prædicantur, id est in omni prædi- D catione secundæ substantiæ univoca appellatione de subjectis dicuntur, quod his cum differentia commune est. Differentia namque despecie de qua dicitur, et de ejus individuo ipsa quoque univoce prædicatur. Nam cum sit gressibilis differentia de aliquo homine prædicatur,dicitur enim quidam homo gressibilis, ut Plato et Cicero, sed et diffinitionem differentiæ suscipiunt individua,de quibus illa differentia prædicatur.Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulare potest.Et quemdam hominem possis ita secundum nomen differentiæ diffinire, ut dicas Platonem esse quod per terram pedibus ambulare

minis,id est de homine: homo namque,id est ipsa species, cum sit gressiblis, potest diffiniri. Homo est quod per terram pedibus ambulare possit. Ergo et differentiæ de his de quibus pradicantur,univoce di . cuntur.Quocirca quoniam el secundæ substantiæ de his de quibus prædicantur univoce dicuntur, et differentiæ eodem modo,quæcunque a substantiis vel differentiis prædicationes fuerint,hæc et de subjectis univoce prædicabuntur.Quæ autem causa sit ut secundæ substantiæ de primis substantiis univoce prædicentur,ilia quam supra docuit Aristoteles nos admonens dixit,omnia enim quæcunque de prædicato dicuntur,eadem etiam dicentur de subjecto. Omnes enim differentiæ quæ sunt specificæ generis prædicantur et de specie et de individuo,ut quoniam animal efficiunt differentiæ animatum atque sensibile, eadem et de specie, id est homine, et de individuo, id est aliquo homine, prædicabuntur; quod cum superius dictum est,nunc quantum expositionis brevitas postulat, dixisse sufficiat.

Omnis autem substantia videtur hoc aliquid significare,atque in primis quidem substantiis indubitabile el verum est,quoniam hoc aliquid significant. Individuum enim et unum numero est quod significatur.In secundis vero substantiis,videtur quidem similiter appellationis figura hoc aliquid significare,quando quis dixerit vel hominem, vel animal, non tamen verum est, sed magis quale aliquid significat; neque enim est unum quod subjectum est,quemadmodum prima substantia, sed de pluribus homo dicitur et animal. Non autem simpliciter quale quid significat,quemadmodum album, nihil enim album aliud significat quam qualitatem,genus autem et species circa substantiam qualitatem determinant,qualem enim quamdam substantiam significant plus autem in genere quam in specie determinatio fit, dicens enim animal plus complectitur quam hominem.

Postquam superius geminas dixit substantiæ consequentias, id est in subjecto non esse, et cuncta ab his univoce prædicari, et eas a maximæ proprio substantiæ separavit,idcirco quod differentiis etiam videntur esse communes, aliud adjicit quod idcirco substantiæ proprium non sit,quod non sit in omni substantia. Nam quemadmodum quantitas,quantum significat,et qualitas quale, sic etiam substantia videtur hoc aliquid significare. Nam cum dico Socrates vel Plato vel aliquam individuam substantiam nomino,hoc aliquid significo, sed omnibus hoc substantiis non inest. Individuis namque quoniam particularia sunt et numero singularia,verum est hoc aliquid a substantiis significari. In secundis vero substantiis non idem est. Namque secundæ substantiæ non sunt une,nec numero singulares, sed species intra se plurima individua continent, et multas intra se species genus includit,quocirca cum dico homo, non hoc aliquid significavi,neque enim singulare est hominis nomen,idcirco quod de pluribus individuis prædicatur, sed potius quale quiddam; qualis enim substantia sit demonstratur,cu T. dicitur

homo.Qualitas autem hæc circa substantiam termi- A contrarius.Sed si quis forsitan dicat,cum ignis atque

natur,nam sicut individua qualitas species et genera qualitatis habet, et sicut singulas quantitates quantitas speciebus et generibus claudit,ita quoque individuarum substantiarum species et genera secundæ substantiæ sunt. Ergo cum dico homo, talem substantiam significo, quæ de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicatur, qualem ergo quamdam substantiam significo,cum hominem dixi, talem scilicet quæ individuis nominetur,idem quoque de genere est. Nam cum dico animal,talem substantiam significo quæ de pluribus speciebus dicatur.Est igitur qualitas,ut album,quæ semper sit in substantia, sed non ut ipsam substantiam interimat, idcirco quod proprietatem substantiæ albedo non habet. Qualitas vero hæc quæ de substantiis dicitur, circa substantiam qualitatem determinat, qualis sit enim illa substantia demonstrat. Nam si homo est rationalis,et substantia erit rationalis, sed rationalis qualitas est. Qualem ergo substantiam monstrant secundæ substantiæ. Quocirca non est hoc proprium substantiæ, hoc aliquid significare. Secundæ enim substantiæ non hoc aliquid, sed quale aliquid (ut dictum est) monstrant,ita tamen quale aliquid monstrant,ut ipsam qualitatem circa substantias determinent.Qualitas enim secundarum substantiarum in individuis est,de ipsis enim naturaliter prædicatur quæ ipsa individuæ substantiæ sunt.Qualitas igitur secundarum substantiarum circa individua, id est quæ prima sunt terminatur. Determinatio vero quoties ipse terminus multa concludit, major est, et minor quoties pauciora, quocirca genus plurima colligit, species vero non tam plurima.Nam cum dico animal, etiam hominem bovemque, et alia cuncta animalia hoc uno nomine clausi. Cum vero dico homo,solos homines individuos hac nominis significatione conclusi,quocirca major fit determinatio per genus quam per speciem, et fit detern.inatio circa substantiam qualitatis, vel quod substantialis qualitas in genere et specie est, vel quod secundum quamdam communionem subjectorum dicitur. Sed per se qualitas,ut album, neque ullius substantiam siguificat,neque ullam communionem,sicut genus specierum suarum,et individuorum species, ostendit.Quocirca aliud substantiæ proprium requirendum est. Inest autem substantiis etiam nihil ipsis esse contrarium, primæ enim substantiæ quid erit contrarium, ut alicui homini vel alicui animali,nihil enim est contrarium, at vero nec homini nec animali aliquid est contrarium ;non est autem hoc substantiæ proprium, sed etiam multorum aliorum,ut quantitatis: bicubito enim vel tricubito nihil est contrarium,at vero nec decem nec alicui talium.Nisi quis forte multa paucis dicat esse contraria,vel magnum pravo,determinatarum vero quantitatum nullum ulli est contrarium.

Adjecit quoque aliud substantiæ proprium dicens substantiæ nihil esse contrarium,hoc autem ex ea quæ sigillatim fit inductione confirmat. Homo enim homini vel equo, vel alicui alii animalium non est

B

D

aqua substantiæ sint,ignem aquæ esse contrarium, mentietur.Non enim ignis aquæ contrarius est, sed qualitates ignis qualitatibus aquæ opponuntur.Calor enim et frigus contraria sunt, et humor et siccitas, quæ qualitates cum aliæ sint in igne, aliæ in aqua, ipsas substantias contrarias facere videntur, sed non sunt; hoc autem ex omnibus aliis substantiis potest probari, in quibus nihil quisquam poterit invenire contrarium.Sed hoc solius substantiæ proprium non est, namque et quantitas definita contrariis caret. Nam neque duo tribus contraria sunt, nec duobus quatuor, nec aliquid hujusmodi: nam si dicamus. tres duobus esse contrarios, cur non his duobus etiam quatuor vel quinque contrarios esse ponamus ?nulla enim afferri ratio potest, cum tres duobus contrarii sint,cur quatuor vel quinque duobus contrarii non sint. Quod si hoc est,vel quatuor, vel tres, vel quinque,vel quicunque a duobus distant numeri, contrarii fiant duobus, et erunt uni rei multa contraria, quod fieri non potest. Non est igitur contrarium aliquid quantitati.Sed si quis dicat magnum pravo vel multæ paucis esse contraria, hæc quidem etiamsi quis quantitates esse confirmat,tamen diffinitæ quantitates non sunt, quantum enim sit magnum vel quantum parvum,non definit qui loquitur, eodem modo, etiam de multis atque paucis. Quare si quis hæc quantitates esse dicat, indeterminatas indefinitasque esse confitebitur.Dicit autem Aristoteles terminatæ quantitati nihil esse contrarium,ut duobus vel tribus vel lineæ vel superficiei. Quod si etiam aliæ quantitates habent contraria, aliæ vero non habent,nihil omnino impedit ad hoc quod dicitur, proprium non esse substantiæ,idcirco quod constat quasdam quantitates non habere contraria.Quod si hoc et in quantitatibus evenit non esse contrarium,substantiarum proprium non est. Atque hæc quidem si quis magnum vel parvum in quantitatibus ponat, manifestum est (ut ipse est posterius monstraturus) hæc non esse quantitates,sed ad aliquid,magnum enim ad parvum dicitur;sed cum ad ea loca venerimus, propositi or. dinem loci diligentius exsequemur.Nunc quoniam declaratum est et substantiæ nihil esse contrarium, et hoc ei proprium non esse, quoniam idem etiam in quantitatibus consideratur, ad sequens proprium expositionis semitam convertamus.

Videtur autem substantia non suscipere magis et minus,dico autem hoc non quod substantia a substantia non sit magis et minus substantia,hoc enim dictum est, quia est,sed quoniam unaquæque substantia, hoc ipsum quod est,non dicitur magis et minus,ut si est hæc substantia,homo,non est magis aut minus homo,nec ipse seipso,nec alter altero,non est enim alter altero magis homo, sicut est album alterum altero magis album,et bonum alterum altero magis honum.Sed et ipsum se magis et minus dicitur:ut corpus cum sit album,magis album esse dicitur nunc quam prius; elcum calidum sit, magis et minus calidum dicitur. Substantia vero non dicitur magis aut minus substantia,non enim homo

« PoprzedniaDalej »