Obrazy na stronie
PDF
ePub

genus de animali, neque species de homine, in eo A substantiam quidem species est, ad hominem vero quod quid sit prædicatur, sed tantum designant, quomodo homo et animal de subjectis ( ut dictum est ) propriis prædicentur. Ergo non est mirandum si ad eorum subjectum quæ de subjecto dicuntur ejus prædicati quod de subjecto non dicitur prædicatio perveniri non potest.

Diversorum generum et non subalternatim positorum,diversæ secundum speciem sunt differentiæ,ut animalis et scientiæ,animalis siquidem differentiæ sunt,ut gressibile, volatile, bipes et aquatile, scientiæ veronulla harum est, neque enim scientia a scientia differt in eo quod est bipes. Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias, superiora enim de inferioribus prædicantur, quare quæcunque fuerint prædicati differentiæ erunt eædem et subjecti.

B

C

Cum multis modis genus dicatur, solum quod nunc tractari convenit assumamus. Dicitur enim genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit prædicatur, ut animal prædicatur de homine, et de equo, et de cane, et de bove, et de cæteris, quæ omnia specie ipsa a se discreta sunt. Species vero est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicatur, ut homo prædicatur de Catone, Socrate, Platone, Virgilio, Cicerone, et de singulis hominibus, qui specie ipsa non differunt, sed tantum a se numero distant. Differentia vero est quæ sub eodem genere positas species propria qualitate disterminat, nam cum equus et homo quantum ad genus unum sint (uterque enim animal est), differentia rationalis et irrationalis utrosque disjungit ac discernit. Qualitate enim quadam rationabilitatis et irrationabilitatis uterque a propriæ substantiæ diffinitione dissentiunt. Ergo differentia est quæ de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit prædicatur. Namque hæc ipsa differentia quæ est irrationabilitas de multis specie differentibus prædicatur, ut de cygno, et equo, et pisce, quæ omnia a se cum specie ipsa dissentiant, irrationabilitatis tamen qualitate conjuncta sunt. Sed non in omnibus differentia de pluribus specie differentibus prædicatur. Sunt enim quædam quæ non nisi de una specie prædicantur, ut gravitas de sola terra, levitas de solo igne, proprie dicitur. At vero nec species semper de pluribus numero differentibus prædicatur; mundi enim species de uno solo mundo dicitur, et phonicis species de una tantum phoenice, sed idcirco ita diffinita est, D quod frequentius differentia de pluribus specie differentibus prædicatur quam de uno. Eodemque modo et species frequentius invenitur de pluribus numero differentibus prædicari, quam de una tantum re ac singulari. His ita positis, sunt quædam genera, quæ generalissima nuncupantur, quibus genus inveniri non possit,sunt species quibus alias subjectas species nullus inveniet. Inter utraque autern sunt alia quæ subalterna genera nominantur, quæ superiorum quidem species sunt, posteriorum vero genera ut substantia genus quidem est generalissimum, ut ejus genus inveniri non possit, homo vero species est, ut ejus species alia reperiri non valeat. Animal vero ad

genus. Decem igitur prædicamentorum significatio nihil aliud demonstrat nisi rerum decem genera quæ generalissima nominamus.Ergo quoties genera generalissima discrepant,eorum quoque species discrepabunt; et quoties species discrepant, quoniam differentiis disjunguntur atque informantur, differentia quoque diversarum specierum discrepabunt. Animal namque et scientia, quoniam est animal substantia, scientia vero ad aliquid, quoniamque genus animalis est substantia, et genus scientiæ est ad aliquid, omni substantiæ a se ratione discreta sunt, et differentiæ quoque scientiæ atque animalis omnibus qualitatibus disjunguntur.Est namque differentia animalis, bipes et quadrupes, animal enim ab alio animali differt, quod hoc quidem bipes sit, ut homo vel avis, illud vero quadrupes, ut equus atque bos ; illud vero multipes, ut formica vel apis. Sed scientia differentias hujusmodi non habet, neque enim scientia a scientia differt in eo quod bipes est. Quare constat quoties diversa sunt genera, specierum quoque differentias esse discretas. At hoc est quod ait. Diversorum generum et non subalternatim positorum diversas secundum speciem differentias esse. Et hoc exempli adjectione firmavit dicens: Animalis et scientiæ diversas esse differentias, nam cum sit bipes animalis differentia, scientiæ non est. Et hoc quidem de diversis generibus dictum est, id est, quæ subalterna non sunt. Quod si subalterna sunt genera, nihil prohibet alias easdem esse differentias, alias diversas, ut avis est species animalis, et rursus est genus corvi, et est subalternum genus, avis. Sed animalis differentiæ sunt rationalis atque irrationalis, avis vero differentia rationalis non est. Nulla enim avis ab alia avi differt, quod sit rationalis ; ergo hoc loco non sunt eædem subalternorum generum differentiæ. Si quis vero has generis, id est animalis differentias dicat, ut animalium alia sunt quæ pascantur herbis, alia quæ seminibus, alia quæ carnihus, hæ differentiæ conveniunt in subalterno genere, videlicet in avi; namque avium sunt aliæ quæ seminibus vescuntur, aliæ quæ herbis, aliæ quæ carnibus, ut vultur et milvus ; ergo in subalternis generibus nihil prohibet easdem esse differentias, et iterum discrepare; hoc autem idcirco evenit, quia quæ de prædicato dicuntur, possunt de subjecto prædicari. Quare quod dicitur de genere, potest etiam dici de specie, atque hoc est quod ait: Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias. Superiora enim de inferioribus generibus prædicantur; sed cum diceret nihil prohibet easdem esse differentias, hoc quodam modo voluit de monstrare esse quasdam easdem differentias, alias vero posse esse diversas, cui rem contrariam intulisse videtur, cum dicit : Quare quæcunque prædicati differentiæ fuerint, eædem erunt etiam subjecti: nam cum illic dixisset, nihil prohibet esse easdem differentias generum subalternorum, hic omnes easdem esse declarat, dicit enim: Quæcunque fuerint differentiæ prædicati, easdem etiam subjecti esse; atque hæc res plures maximis illigavit

erroribus, ut emendandum crederent locum non ut A jecto,prædicentur, ad quodcunque ut subjecto prædi

esset ita. Quare quæcunque prædicati differentia fuerint, eædem erunt etiam subjecti, sed ut hoc modo. Quare quæcunque subjecti differentiæ fuerint, eædem erunt etiam prædicati. Sed hoc adjiciendum est, neque enim fieri potest ut in rem superiorem prædicatio posterioris redundet. Nam cum dicitur, quæcunque subjecti fuerint differentiæ, eædem erunt prædicati, hoc scilicet significatur, ut prædicatio subjecti redeat, in prædicatum, quod fieri non potest. Sed dicendum est quod sunt aliæ differentiæ quæ dicuntur completivæ prædicati et cujuslibet illius speciem informantes,quæ communi nomine specificæ nominantur. Nam cum dico animatum et sensibile, si substanliæ conjungantur, diffinitionem et speciem mox animalis efficiunt. Animal enim est substantia animata sensibilis, atque hæ differentiæ dicuntur specificæ et completiva. Sunt autem aliæ quæ ipsæ quidem nihil complent, nec ullam speciem reddunt, sed genus tantum dividunt, ut rationale et irrationale, hæc enim dividunt genus, id est animal, Animal enim rationali differentia irrationalique dividitur. Ergo illæ quæ sunt generis divisivæ differentiæ possunt aliquoties eædem esse, possunt aliquoties non eædem, ut animalis, quoniam divisibilis est differentia quæ est rationale, potest eam non habere avis, quæ est subalternum genus. Et rursus easdem divisibiles habere potest, ut easdem quas superius diximus. Nam cum dividant animal differentiæ, quæ carnibus, herbis, et seminibus vescuntur, eædem possunt esse subalterni generis, id est avis; ergo hæ divisibiles possunt etiam esse diversa. Illæ vero quæ completivæ et specificæ sunt, aliquando non prædicari de subjecto non possunt. Ut quoniam animal habet differentias completivas et suæ speciei effectivas, sensi bile scilicet et animatum, hæ differentiæ de homine quod est subjectum animalis non prædicari non possunt. Omnes enim specificæ differentiæ de his prædicantur, quorum speciem complent, ut de animali prædicatur sensibile et animatum, et hoc ut de subjecto. In substantia enim animalis utraque prædicantur,sed animal prædicatur de homine, ut de subjecto; necesse est ergo animatumaty ile de homine prædicari ut de subjecto. Hoc est cuim quod superius. præmisit cum diceret : Quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto, quæcunque de eo quod prædicatur dicuntur,omnia etiam de subjecto dicuntur; atque hoc in omnibus generibus recte constat intelligi. Ergo divisibiles differentiæ possunt aliquando cum subjectis esse communes, aliquando diversæ, specificæ vero et completivæ cum subjectis communes non esse non possunt. Quod ergo Aristoteles ait, Subalternorum generum nihil prohibere easdem esse differentias, divisibiles differentias easdem esse nihil prohibere putandum est, quæ possunt esse etiam diversa.Quod ait vero: Quæcunque prædicati differentiæ fuerint, eædem erunt etiam subjecti, de specificis intelligendum est: quæ cum speciem cujuslibet in forment, et de eo quod informant, ut de sub

B

C

D

caturillud quod ipsæ differentiæ informant, de eo ut de subjecto prædicabuntur, et de eo non prædicari non possunt. Quare nihil est in hujusmodi theoremate quod ullo modo debeat emendari.

Eorum quidem quæ secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habere, aut facere, aut pati. Est autem substantia ut figuraliter dicatur, ut homo, equus. Quantitas, ut bicubitum, tricubitum. Qualitas, ut album, grammaticum. Ad aliquid, ut duplum, dimidium, najus, minus. Ubi, ut in lyceo, in foro. Quando, ut heri, superiori anno. Situm, ut sedel, jacet. Habere, ut calceatus, armatus. Facere, ut secare, urere. Pati, ut secari, uri. Singula igitur eorum quæ dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, aut negalione, horum autem ad invicem affirmatio vel negatio fit complexione. Videtur autem omnis affirmatio vel negatio, vel vera vel falsa esse: eorum autem quæ secundum nullam complexionem dicuntur, singula neque vera, neque falsa sunt, ut homo, album, currit, vincit.

Post parvissimam in quatuor enumerationem, id est in substantiam, accidens, universalitatem, particularitatem, nunc est de partitione maxima tract aturus, quæ fit in decem; hac enim enumeratione major non potest inveniri, neque enim undecim prædicamenta poterunt inveniri, nec ultra decem ullo modo aliquod genus recte excogitari potest quare facit hujusmodi enumerationem, sed non divisionem. Divisio namque fere est generis in species; prædi

camentorum vero, quoniam genus unum non habent, divisio esse non potest, sed potius enumeratio est. Sunt vero quidam qui contendunt recte enumerationem non esse dispositam, alii namque ut supervacua quædam demunt, alii ut curto operi addunt, alii vero permutant, quos nimirum non recte sentire alio nobis opere dicendum est; ait autem: Eorum quæ secundum nullam complexionem dicuntur. Adeo non de rebus, sed de vocibus tractaturus est, ut diceret Dicuntur. Res enim proprie non dicuntur, sed voces: et quod addidit, singulum aut substantiam significat, late patet eum de vocibus disputare; non enim res, sed voces significant, significantur autem res. Sine complexione vero dicuntur (ut dictum est)quæcunque singulari intellectu et voce proferuntur: secundum complexionem vero quæcunque aliqua conjunctione vel accidentis copulatione miscentur. Sed quid ex iis quæ secundum nullam complexionem dicuntur efficitur, ipse demonstrat cum dicit: Singula igitur eorum quæ dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se in vicem complexione affirmatio fit; videtur enim omnis affirmatio vel falsa esse vel vera. Eorum autem quæ secundum nullam complexionem dicuntur, neque verum quidquam, neque falsum est, ut homo, album, currit, vincit. Significat ergo et hic ea quæ sine ulla complexione dicuntur affirmationis vim non obti

nere. Si quis enim dicat homo, vel album; vel de- A stantiis inchoaverit, nam quoniam omnis res aut in

subjecto est, aut subjecto non est, quidquid in subjecto est, eget subjecto, quoniam in propriis natura non potest consistere : et quoniam rebus omnibus substantia subjecta est, nihil eorum quæ sunt in subjecto præter substantiam poterit permanere. Sed prior illa natura est, sine qua alia esse non possunt, quocirca prior naturaliter videtur esse substantia; non absurde igitur in disputatione quod prius per naturam fuit, prius etiam sumpsit, et diffinitionem quidem substantiæ proferre non potuit, sed post exemplum superius datum descriptionem quamdam profert qua quid sit ipsa substantia queamus agnoscere: hoc est autem, non esse in subjecto;substantia enim in subjecto non est. Facit autem quamdam sub

cem, vel quidlibet simplici modo, in eo neque verum aliquid inveniet, neque falsum, sed omnis affirmatio vel vera vel falsa est. Igitur universaliter pronuntiat prædicamenta affirmationis ratione penitus non teneri: sed hæc eadem si cum quadam complexione conjuncta sint, fieri propositiones necesse est, quæ in se verum falsumve contineant. Sed non omnis complexio propositionem facit,nec si dixero, Socrates in foro, idcirco jam propositio est ; sed si quis dicat, Socrates in foro ambulat, tunc fit propositio, quæ aut affirmatio est aut negatio. Affirmationes autem et negationes, vel veræ videntur esse vel falsæ: atque ideo quodcunque neque verum neque falsum est, illud propositio non est. Ergo quadam complexione ex iis quæ secundum nullam complexionem B stantiarum divisionem cum dicit,alias primas esse dicuntur veritas falsitasque conficitur. Affirmationem autem solam nunc Aristoteles interposuit, idcirco quod omnis affirmatio prior est; hoc enim negatio tollit, quod affirmatio ante constituit: prius quidem secundum significationem, sed non secundum genus, quod alio liquebit loco. Maxime autem monstrat Aristoteles se non de rebus, sed de vocibus tractaturum,quod ait: Horum autem ad se invicem complexione affirmatio fit; non enim rerum complexione fit affirmatio vel negatio, sed sermonum, nec in rebus est veritas et falsitas, sed in intellectibus atque opinionibus, et post hæc in vocibus atque sermonibus. Atque hæc hactenus. Secundum complexionem ergo sunt quæcunque ex integris compositis fiunt, ut Socrates ambulat, nam et Socrates et ambulat uterque integer sermo est, et conjunctus affirmationem facit. At vero si quis dicat flammiger, vel multisonus, vel fluctivagus,secundum complexio nem non erit ista prolatio, idcicco quod ex neutris integris factum est. Horum autem decem prædicameutorum diffinitiones inveneri non possunt,idcirco quod ea quæ significant generalissima sunt.Substantia enim et quantitas, et qualitas nulli unquam generi videntur esse subjecta. Quare quoniam diffinitio omnis a genere ducitur,genus quod alii generi subjectum non est a diffinitione relinquitur.Sed nunc quidem omnium prædicamentorum convenientia dixit exempla, post vero latius de unoquoque tractabitur: et quoniam diffinitio inveniri nulla potest, quibusdam proprietatibus in formantur,quare quoniam de his dictum est plene, ad tractatum substantiæ transeamus.

DE SUBSTANTIA.

Substantia autem quæ proprie et principaliter et maxime dicitur,est quæ neque de subjecto dicitur,neque in subjecto est,ut aliquis homo, vel aliquis equus. Secundæ autem substantiæ dicuntur species, in quibus illa quæ principaliter substantiae dicuntur, insunt. Et hæ quidem et harum specierum genera, ul aliquis homo,in specie quidem est in homine,genus vero speciei,animal est.Secundæ ergo substantiæ hæ dicuntur, ut est homo atque animal.

Quæritur cur prædicamentorum tractatum a sub

[ocr errors]

D

substantias, alias secundas primas vocans indivi-
duas, secundas vero individuarum species et genera:
Ergo cum primis secundisque subtantiis commune
sit non esse in subjecto,additum primis substantiis,
de subjectis non prædicari, primas substantias a
secundis substantiis separat; substantia enim indivi-
dua, in eo quod est substantia, in subjecto non est :
quod autem individua est, de subjecto non prædica-
tur. Sunt ergo primæ substantiæ quæ neque in /
subjecto sunt, neque de subjecto dicuntur, ut est
Socrates vel Plato.Hi enim quoniam substantiæ sunt,
in subjecto nullo sunt. Quoniam vero particulares
individuique sunt, ne nullo subjecto prædicantur.
Secundæ vero substantiæ sunt, quibus commune est
cum primis substantiis, quod in subjecto non sunt,
proprium vero quod de subjecto prædicantur, quæ
secundæ substantiæ sunt universales, ut est homo
atque animal; homo namque et animal in nullo sunt
subjecto, sed de subjecto aliquo prædicantur. Sunt
igitur primæ substantiæ particulares, secundæ uni-
versales. Proprie autem substantias individuas dicit,
quod hominem quidem idem ipsam speciem, et ani-
mal, quod est genus, non nisi ex individuorum
cognitione colligimus.Quare quoniam ex singulorum
sensibus generalitas intellecta est, merito propria
substantiæ individua et singula nominantur. Princi-
paliter vero individuæ substantiæ dictæ sunt, quod
omne accidens prius in individua, post vero in se-
cundas substantias venit Nam quoniam Aristarchus
grammaticus est homo vero est Aristarchus, est
homogrammaticus: ita prius omne accidens in indi-
viduum venit, secundo vero loco etiam in species
generaque substantiarum accidens illud venire puta-
bitur. Recte igitur quod prius subjectum est, hoc
substantia principaliter appellatur. Maxime autem
substantia prima dicitur, idcirco quod quæ maxime
subjecta est rebus aliis, ea maxime substantia dici
potest: maxime autem subjecta est prima substan-
tia ; omnia enim de primis substantiis dicuntur,aut
primis substantiis insunt, ut genera et species: nam-
que et genera et species prædicantur de propriis
individuis, ut animal atque homo prædicantur de
Socrate, id est secundæ substantiæ de primis : sin

vero sint accidentia, in primis substantiis principa- A animus,cur non has primas substantias nuncupaveliter sunt. Quare quoniam et accidentia in primis substantiis principaliter sunt,et secundæ substantiæ de primis substantiis prædicantur, primæ substantiæ secundis substantiis accidentibusque subjectæ sunt. Quare quoniam istæ maxime subjectæ sunt et accidentium subsistentiæ,et secundarum substantiarum prædicationi,idcirco maxime substantiæ nuncupantur. Dicit autem non omnis species neque omnia genera, secundas esse substantias, sed eas lantum quæ primas substantias continerent, ut est homo atque animal; homo namque continet Socratem, id est aliquam individuam substantiam. Animal vero continet individuum speciemque,id est hominem et aliquem hominem. Quare genera et species quæ de primis substantiis prædicantur,ipsas secundas putat esse substantias; hoc autem hoc modo ait: Secundæ autem substantiæ dicuntur in quibus speciebus illæ quæ principaliter substantiæ dicuntur insunt: hæc et harum specierum genera, et inde convenientia ponit exempla, ac si diceret: Non omnia genera neque omnes substantias dico,sad eas tantum species in quibus individua illa, id est primæ substantiæ sunt, et harum specierum id est quæ continent primas substantias, genera. Hoc autem idcirco dictum videtur, ne quis colorem qued genus est, vel album quod est species, secundas putet esse substantias, ista enim primas sub se non continent. Sed dicat aliquis quemadmodum primæ poterunt esse substantiæ individuæ,cum omne quod prius est sublatum auferat id quod est posterius, posterioribus vero sublatis C priora non pereant? homo namque si pereat, Socra tes quoque sit continuo periturus; si vero Socrates interierit, homo continuo non peribit.Si igitur,sublatis generibus et speciebus, individua perimuntur, sublatis individuis, generas, speciesque permanent, magis primas substantias species et genera nominari dignum fuit.Sed hoc modo individuorum natura non recte accipitur. Neque enim cuncta individuorum substantia in uno Socrate est, vel quolibet uno homine, sed in omnibus singulis. Genera namque et species non ex uno singulo ierta sunt, sed ex omnibus singulis individuis, as ratione concepta. Semper etiam que sensibus propinquiora sunt; ea etiam proxime nuncupanda vocabulis arbitramur. Qui enim primus hominem dixit, non illum qui ex D singulis hominibus conficitur, concepit, sed animo quemdam singularem atque individuum cui hominis. nomen imponeret. Ergo, sublatis singulis hominibus, homo non remanet, et, sublatis singulis animalibus, animal interibit. Quocirca quoniam in hoc libro de vocabulorum significatione tractatus hahetur, ea quibus vocabula prius posita sunt, merito primas substantias nuncupavit: prius autem illis vocabula sunt indita,quæprius subsensibus cadere potuerunt. Sensibus vero objiciuntur prima individua, merito igitur ea prima in divisione posuit. Eodem quoque modo illa quæstio solvitur quæ dicit : Cum naturaliter primæ intellectibiles sint substantiæ, ut Deus et

rit? Quoniam hic de nominibus tractatus habetur, nomina autem primo illis indita sunt quæ principaliter sensibus fuere subjecta, posteriora vero in Gominibus ponendis putantur quæcunque ad in. telligibilem pertinent incorporalitatem ; quare quoniam in hoc opera principaliter de nominibus tractatus est, de individuis vero substantiis quæ primæ sensibus subjacent prima sunt dicia vocabula in opere quo de vocabulis tractabatur, merito individu sensibilesque substantiæ primæ substantiæ sunt positæ. Cum autem tres substantiæ sint, materia, species, et quæ ex utriusque conficitur undique composita et compacta substantia, hic neque de sola specie, neque de sola materia, sed de utrisque mistis compositisque proposuit. Partes B autem substantiæ incomposito et simplices sunt,ex quibus ipsa substantia conficitur, species et materia, quas post per transitum nominat dicens,substantiarum partes et ipsa esse substantias, atque hæc hactenus. Nunc expositionis cursum ad sequentia convertamus.

Manifestum est autem ex iis quæ dicta sunt quoniam corum quæ de subjecto dicuntur,necesse est et nomen et rationem de subjecto prædicari, ut homo de subjecto aliquo homine prædicatur : prædicatur quoque nomen ipsius,hominem enim de aliquo homine prædicabis. Ratio quoque hominis de subjecto aliquo homine prædicabitur: quidam enim homo et homo est et animal, quare et nomen et rulio prædicabitur de subjecto. Eorum vero quæ in subjecto sunt, in pluribus quidem neque nomen de subjecto neque ratio prædicabitur. In aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet interdum prædicari de subjecio; rationem vero impossibile est prædicari, ut album, cum în subjecto sit in corpore, prædicatur de subjecto: dicitur enim corpus album, ratio vero albinunquam de corpore prædicabitur. Alia autem omnia aut de subjectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subjectis eisdem sunt : hoc autem manifestum est ex his quæ per singula proponentur, ut animal de homine prædicatur, ergo de aliquo homine; nam si de nullo aliquorum hominum, neque omnino de homine. Rursus color in corpore est, ergo et in aliquo corpore ;nam si non in aliquo singulorum,nec omnino in corpore. Quare alia omnia aut de subjectis principalibus substantiis dicuntur, aut in subjectis eisdem sunt. Non existentibus ergo primis substantiis impossibile est esse aliquid aliorum.

Omnia quæcunque dicta sunt vel in subjecto sunt, vel de subjecto prædicantur, sed non omnia quæcunque in subjecto sunt, de subjectis propriis dicuntur, namque quod in subjecto aliquo est,de proprio subjecto prædicatur: ut album de corpore prædicatur,dicitur enim corpus album. Sed quoniam secundæ substantia primarum substantiarum vel species vel genera sunt (Socratis enim species homo est, et animal genus),genus autem de subjectis speciebus et individuis univoce prædicatur, secundæ substantiæ de subjectis speciebus univoca prædicatione dicuntur. Convenit namque primarum et secundarum substan

tiarum si sit una facta, diffinitio. Namque animal A stantiæ,nisi de primis substantiis, prædicarentur, illa

et homo et Socrates una diffinitione jungitur, quod
substantiæ animatæ atque sensibiles sunt. Igitur
secundæ substantiæ ita de subjectis prædicantur pro-
priis,id est de primis substantiis, ut univoce prædi-
centur.Illorum vero quæ sunt in subjecto aliquoties
quidem neque nomen ipsum de subjecto dicitur.Nam
virtus in anima est, sed virtus de animo minime præ-
dicatur; aliquoties autem denominative dicitur, ut
grammatica, quoniam est in homine, denominative
grammaticus a grammatica dicitur. Sæpe autem
ipsum nomen de subjecto prædicatur, ut quoniam
album est in corpore, corpus album dicitur, sed sive
nomen non prædicetur, sive denominative dicatur,
sive proprio nomine prædicatio sit, diffinitio ejus
quod est in subjecto de proprio subjecto nunquam B
prædicabitur ut album,quoniam est in subjecto cor-
pore, prædicatur quidem aibi nomen de corpore,
diffinitio vero albi ad corpus nullo modo dicitur,
album namque vel corpus una ratione utraque diffini-
ri non possunt. Amplius,si omne accidens in subjec-
to est,et substantia subjectum est, differt ab acciden-
te substantia,differt etiam diffinitio substantiæ atque
accidentis, quod eadem diffinitio subjecti et ejus
quod est in subjecto esse non potest. Atque hoc est
quod ait:Eorum vero quæ sunt in subjecto, in plu-
ribus quidem neque nomen de subjecto neque ratio
prædicatur, ut virtus in anima Addidit quoque: In
aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet inter-
dum prædicari, et in aliis quidem denominative, in
aliis vero recto nomine fit prædicatio. De secundis
vero substantiis semper ad primas substantias præ-
dicatio pervenit. Nam si quidam homo, et homo est
et animal, et cætera, una diffinitio animalis et ad
hominem et ad quemdam hominem convenienter
aptabitur Magis tamen esse substantias individuas
et particulares ipse significantius monstrat.Nam cum
omnis res aut substantia sit aut accidens, et sub-
stantiarum aliæ sint primæ, aliæ secundæ, fit trina
partitio, ita ut omnis res, aut accidens sit, aut se-
cunda substantia,aut prima. Horum autem ut sub
descriptione divisio fiat,hce modo dicimus:Omnis res
aut in subjecto est, aut in subjecto non est; eorum quæ
in subjecto sunt, alia prædicantur de subjecto, alia
minime;eorum quæ in subjecto non sunt,alia de nullo
subjecto prædicantur, alia vero prædicantur. Ergo
omnis res aut in subjecto est,aut in subjecto non est.
Aut in subjecto est et de subjecto prædicatur, aut
in subjecto est et de nullo subjecto prædicatur, aut
in subjecto non est,et de subjecto prædicatur,aut in
subjecto non est, et de nullo subjecto prædicatur.
His igitur sumptis, si primas substantias separemus,
remanent secundæ substantiæ atque accidentia.Sed
secundæ substantiæ sunt quæ in subjecto non sunt
et de subjecto præ licantur.Ergo esse suum,nisi in
hoc quod de aliquo prædicantur,non retinent. Præ-
dicantur autem secundæ substantiæ de primis,ergo
ut secundæ substantiæ sint, prædicatio de primis
substantiis causa est.Non enim essent secundæ sub-

C

D

vero quæ in subjecto sunt penitus consistere non valerent,nisi fundamenti quodammodo loco primis substantiis niterentur. Ergo omnia quæcunque sunt præter primas substantias, aut secundo substantiæ crunt aut accidentia. Sed secundæ substantiæ de primis substantiis prædicantur, accidentia in primis substantiis sunt. Quocirca omnia aut de primis substantiis prædicantur, ut secundæ substantiæ, aut in primis substantiis sunt, ut accidentia,quod Aristoteles proposuit hoc modo: Alia autem omnia aut de subjectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subjectis eisdem sunt,hic quoque verissima sumit exempla. Ait enim : Si accidens in nullo subjecto corpore esset,nec in corpore esset omnino. Nam si in nullo singulorum,in nullo generaliter esse diceretur.Et item animal nisi de singularibus atque individuis hominibus prædicaretur, nec de homine prædicaretur omnino.Quare quoniam idcirco prædicantur secundæ substantiæ, quoniam sunt primæ,et idcirco sunt aliquid accidentia, quoniam eisdem primæ substantiæ subjectæ sunt,si primo substantiæ non sint, neque quæ de his prædicantur mansura sunt,neque quæ in his subjectis permanebunt.

Secundarum vero substantiarum magis substantia est species quam genus, propinquior enim est primæ substantiæ. Si quis enim assignet primam substantiam quid est, evidentius et convenientius assignabit speciem proferens quam genus,ut quemdam hominem assignans, manifestius assignabit hominem quam animal assi gnando.Illud enim proprium est magis alicujus homnis,hoc autem communius. Et cum aliquam arborem reddideris,manifestius assignabil,cum arborem reddideris, quam plantam.

Constat individuas substantias primas et maxime et proprie esse substantias. Secundæ vero substantiæ,id est genera et species, sicut non æqualiter a prima substantia distant,ita non æqualitersubstantiæ sunt;nam quoniam propinquior est species primæ substantiæ quam genus,idcirco magis est substantia species quam proprium genus, ut homo propinquior est Socrati quam animal,atque ideo magis est homo substantia. Animal vero quanquam et ipsum substantia sit,minus tamen homine; hoc autem idcirco evenit, quod in omni diffinitione convenientis species ad primam substantiam dicitur, quam genus. Nam si quid sit Socrates aliquis velit ostendere, propinquius substantiam Socratis proprietatemque monstrabit,si dixerit eum esse hominem, quam si animal. Quod enim animal est Socrates, commune est cum cæteris qui homines non sunt,id est cum equo atque bove. Quod vero homo est, cum nullo alio est commune, nisi cum his qui sub eadem specie hominis continentur. Quocirca propinquior erit ad significationem. disignatio,cum individuo species redditur,quam si generis vocabulum prædicetur. Rursus si quamlibet individuam arborem designare aliquis volens, arborem dicat, propinquius designabit quid sit id quod diffinivit, quam si plantam nominet: planta autem

« PoprzedniaDalej »