Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

bet substantiam omne accidens. Si quis enim sub- A stantiam tollat,accidens non erit. Quare substantia locus quidam est ubi accidentis valeat natura consistere.Ipsa vero substantia per se constat,atque ideo dicitur substantia,nec ullo subjecto alio nititur,sed cunctis ipsa substantia est. Alioqui si substantia in ullo subjecto esse posset,esset accidens.0mne enim accidens in subjecto est,et quidquid in subjecto est, illud est accidens.Quod si substantia esset in aliquo subjecto, continuo fieret accidens, sed substantia accidens esse non potest, sicut supra docuimus. Quare quoniam accidens in subjecto est,substantia vero accidens non est, substantia in subjecto non est. Universalitatis vero descriptio est, de subjecto prædicari.Omnis namque universalitas de subjectis particularibus prædicatur,nam quoniam univer- B sale est animal,vel homo, de Socrates prædicatur et Platone.Dicitur enim Socrates animal atque homo. Et quoniam universale est accidens scientia,dicitur de subjecta grammatica,grammatica enim scientia est.Particularitas vero quoniam ipsa est rerum ultima et nihilestilli subjectum,de nullo subjecto prædicatur ; nam quoniam universalitas de subjecto prædicatur, particularitas vero universalitas non est. particularitas de subjecto non prædicabitur. Ubi enim res discrepant,et definitio discrepabit;ita quoque in his,nam quoniam discrepat substantia et accidens,diffinitiones quoque eorum discrepabunt.Ut quoniam est accidens in subjecto, erit substantia non in subjecto. Et quoniam universalitas de subjecto prædicatur, particularitas autem ab univer- C. salitate discrepat,de subjecto non prædicatur. Has igitur hujusmodi descriptiones Aristoteles ita permiscuit dicens : Eorum quæ sunt, alia de subjecto quodam dicuntur, in subjecto vero nullo sunt, volens scilicet universalem substantiam demonstrare. Nam quod dixit de subjecto dicuntur,universale est, quod vero ait in subjecto nullo sunt, substantia : ergo quod ait quædam de subjecto dici,in subjecto vero nullo esse, universalem substantiam demonstrare contendit: ut enim sæpius dictum est, quod de subjecto dicitur, universale est; quod in nullo sul)jecto est,substantia. Haec juncta, id est de subjccto quodam dici,et in subjecto nullo esse,universalem substantiam damonstrant. Post universalem substantiam particulare accidens posuit dicens:Alia autem in subjecto quidem sunt, de subjecto autem nullo dicuntur.Nam quod ait in subjecto sunt, accidens monstrat,quod vero addidit,de subjecto autem nullo dicunlur, particulare. Accidens enim in subjecto est, particularitas de nullo subjecto prædicatur. Ergo quæcunque res ipsa quidem in subjecto est,sed si de nullo subjecto prædicatur, accidens est particulare,utest de quædam gramrnatica,id est Aristarchi,vel alicujus hominis individua grammatica : illa enim quoniam individui hominis, ipsa quoque facta est individua et particularis; ergo quoniam quædam grammatica in anima est, accidens est, et quoniam de nullo subjeclo prædicatur, par

D

ticularis est; quemadmodum enim ipse Aristarchus de nullo subjecto dicitur,ita quoque ejus grammatica de nullo subjecto prædicatur. Non autem dicit quod ipsa grammatica particularis est,8ed quod quædam grammatica,id est alicujus hominis individui grammatica,quam scilicet homo particularis propria retinet cognitione.Et quoniam incorporale accidens posuit quod animæ accideret,id est grammaticam, quæ esset in anima, ponit quoque aliud exemplum corporale ; ait enim et quoddam album in subjecto est corpore, omnis enim color est in corpore : hic quoque non omne album dieit esse particulare,sed quod ad individuum corpus album venit. Probatur quoque particulare album in subjecto esse hoc modo, nam color quod genus est albi vel cujusdam albiin corpore est, et est in subjecto. Quare cujus genus in subjecto est, ipsum quoque in subjecto est. Omnes enim species vel individua!propria genere contiuentur,et ejusdem habent naturam. Quoniam vero esse in aliquo multis dicitur modis, qui velit Aristoteles ostendere esse in subjecto,paucis absolvam. Dicitur enim esse aliquid in aliquo novem modis, dicimus enim esse aliquid in loco,ut in foro vel in theatro.Dicimus quoque esse in aliquo, ut in aliquo vase,ut triticum in modio.Dicitur etiam esse in aliquo velut pars in toto, ut manus in corpore.Dicitur esse in aliquo velut totum in partibus,ut corpus in omnibus suis partibus.Rursus velut in genere species,ut in animali homo,vel genus in speciebus suis. Dicimus quoque esse in aliquo,velut aliquid in fine esse, ut quoniam bonæ vitæ finis beatitudo est, si quis sit beatus; in fine est,scilicet bonæ vita. Dicimus quoque esse in aliquo ut in quolibet potente,ut in imperatore esse regimen civitatis.Dicimus quoque velut formam in materia,utsimilitudinem Achillis in ære vel in marmore. Novem igitur modis aliquid in aliquo esse dicitur, ut in loco,ut in vase, ut pars in toto,ut totum in partibus,ut in genere species, ut in speciebus genus, ut in fine, ut in imperatores,utin materia forma.Horum igitur Aristoteles tria sola commemorat,sed duo in unum conjuncta, aliud seperatum.Ait eni:r. : In subjecto autem esse dico quod,cum in aliquo sit,non sicut quædam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Sensus autem talis est : Hoc, inquit, dico esse accidens, quod sit in subjecto,id est quod ita sit in altero,ut pars ejus non sit et sine aliquo subjecto esse non possit, ut, verbi gratia,color cum in corpore nulla pars corporis est,et si color a corpore separatur,color nusquam est. Omnis enim color in solo corpore est.Ergo illud cst accidens quod semper ita in subjecto est altero, ut ejus pars non sit,ut cum ab eo in quo est separatur, ad nihilum redigatur, ut per se sine alterius subjecto esse non possit. Quod autem ait ut non sit sicut aliqua pars, ab ea scilicet significatione in aliquo consistendi dividere voluit, secundum quam partes in toto esse dicimus,non enim tale est subjectum, ut ejus accidens pars sit. Quod vero dicit, impossibile est esse sine eo in quo est, ab ea scilicet significatione divisit, quæ est esse aliquid in vase

vel in loco;quod enim in vase vel in loco est a vase A dum proprias rationes diffinitionesque contexuit.

vel loco poterit separari, ut triticum quod in modio est, potest a modio segregari, et homo a theatro discedere:accidens vero ab eo in quo est segregari non potest.Quare solas tres posuit significationes,id est secundum quam in vase,vel in loco dicitur esse, et secundum quam pars in toto est. Sed ut in vase et ut in loco una sententia distribuit dicens, impossibile est esse sine eo in quo est. Sed fortasse quis dicat non esse diffinitionem veram,illa esse in subjecto quæ sic sint in alio non ut sint partes,et sine eo in quo sint esse non possint, Socrates enim vel homo quilibet cum accidens non sit,tamen semper in loco est et sine loco esse non potest. Quibus respondendum est quod Socrates loca poterit permutare,et esse præter locum in quo fuit:et postremo si inte!ligentia capiamus, per se subsistit, accidentia vero per se ipsa non constaut. Sed si quis quoque objiciat posse locum accidentia permutare, malum namque si in manu teneatur, manus mali odore completur, adeo odor quod est accidens, in aliud subjectum transire potest.Sed non hoc ait Aristoteles, quoniam mutare accidens locum non potest, nec ita dixit impossibile esse sine eo in quo erat, sed sine eo in quo est, hoc enim significat mutare quidem posse locum, sed sine aliquo subjecto non posse subsistere. Quare recta est atque integra diffinitio ejus quod in subjecto est,quod ita sint in altero non sicut quædam pars,et impossibile sit esse sine eo in quo est,secundum autem illam significationem dictum est secundum quam formam in materia esse dicimus.Namque forma,si in materia sit, per seipsam nulla ratione consistit.Postquam igitur particulare accidens quid esset ostendit dicens,quod in subjecto est et de subjecto non prædicatur, et in subjecto consistentis rei diffinitionem reddit dicens,quod cum in aliquo sit non sicut quædam pars,impossibile est esse sine eo in quo est. Ad universale accidens continenti disputatione revertitur quod definit hoc modo.Namque post ejus rei quæ in subjecto est diffinitionem,et post particularis accidentis exempla, ad universale accidens transitum fecit,inquiens alia esse quæ in subjecto sidt,et de subjecto prædicentur,quod scilicet accidens universale significet:nam quoniam de subjecto dicitur, universale est, quoniam in subjecto est, accidens ; in subjecto ergo esse,et de subjecto prædicari, universale accidens monstrat. Hujus quoque complexionis convenientia proponit exempla : ait enim scientiam in subjecto esse,in anima: nam nisi anima sit in qua scit, scientia nulla est,idcirco quod scientia actus est animæ, nam ea quæ sunt inanimata nihil sciunt. Hinc sequitur substantiæ particularis propositio,quam, scilicet ita declarat,quod neque in subjecto sit, neque de subjecto prædicetur, nam quod in subjecto non est,substantia est, et quod de subjecto non prædicatur,particularitas. Utraque igitur res de subjecto non prædicari,et in subjecto non esse, particularis

est substantia.Res igitur quatuor cum propria com

plexione non secundum propria nomina,sed secun

B

Nam pro substantia universali posuit, quod in subjecto non est,et de subjecto prædicatur : pro accidenti particulari dixit, quod in subjecto est, et de subjecto non prædicatur. Accidens vero universale per hoc designavit quod ait,quod et in subjecto est, et de subjecto dicitur.Pro particulari substantia interposuit,quod nec in subjecto est,nec de subjecto prædicatur: simpliciter autem quæ sunt individua et numero singularia de subjecto nullo dicuntur;in subjecto autem nihil ea prohibet esse,quædam enim grammatica in subjecto est. Omnis particularitas aut substantia erit aut accidens;nam cum dico Socratem,individuam et particularem significavi substantiam; cum dico quamdam grammaticam, individuum et particulare accidens dixi.Individua autem sunt quæ neque in alias species dividi possunt,neque in alia individua. Nam quemadmodum animal dividitur in species,hominem atque equum, homo autem in singulos homines, id est in Socratem et Platonem et cæteros,sic Plato et Socrates non dividuntur in alios. Atque hoc idem de accidentibus dici convenit:nam quemadmodum scientia dividitur in species,grammaticam et rethoricam.grammatica vero ipsa in particulares grammaticas,quas scilicet particulares homines norunt, sic ipsa particularis grammatica in particulares grammaticas non secatur. Ergo individua suut quæcunque sunt numero singularia, et in nullas alias multitudines secundum species vel secundum individua dividuntur. Omne individuum, quoniam particulare est, de subjecto non prædicatur ; omne autem quod de subjecto non prædicatur, aut substantia erit, ut Plato,aut accidens,ut quædam grammatica. Ex his ergo particularibus substantia scilicet atque accidenti quæ de subjecto non prædicantur,substantia quidem nec in subjecto est, accidens vero in subjecto est. Ita illa individua quæ substantiæ sunt in subjecto esse non poterunt,alia vero individua quæ secundum accidentis naturam dicuntur,illa in subjecto esse nihil prohibet.Atque hoc est quod ait: Simpliciter autem qua sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur in subjecto autem ea nihil prohibet eorum aliqua esse. Quædam enim grammatica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur. Hoc enim maluit demonstrare, et accidentibus substan

D tiis particularibus hoc esse commune,quod de sub

jecto non prædicantur. Hoc enim dixit:Simpliciterautem quæ sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur. Subaudiendo, scilicet sive substantiæ sint sive accidentia,sed non omnia individua non sunt in subjecto.Individua enim accidentia in subjecto esse nihil prohibet. Quædam enim grammatica cum sit individua et de subjecto non prædicetur,tamen in subjecto est, id est in anima. Sed ut congregatim dicatur,sensus hujusmodi est, omnia quidem quæcunque sunt individua,de subjecto quidem nullo dicuntur,sed non omnia non sunt in subjecto.Nam cum particularis substantiain subjecto non sit,ut Plato,particulare tamen accidens in subquoquem agna attentione notandum est,quis sit hujus ordo propositi.Nam cum sint quatuor complexiones, factæ ex quatuor rebus,quarum duæ natura discrepant,ut substantia et accidens, duæ quantitate, ut particularitas et universalitas conjunctis compositisque his quatuor omnibus, dissentientem lateribus dispositionem fecit.Posuit enim prius substantiam universalem dicens,quod in subjecto non est et de subjecto dicitur.Post hanc primam positionem totis discrepantem rebus, rem subdit,id est accidens particulare,quod in subjecto esset, et de subjecto non prædicatur. Nam cum accidens dixit, a substantia disgregavit, quod particulare addidit ab universali

jecto est, ut quædam grammatica in aninma. Illud A est, namque accidens, quod est album, de subjecto

disjunxit.Rursus ex alio latere disposuit in divisione

accidens universale,dicens quod in subjecto est, et

de subjecto prædicatur;etultimo substantiam parti

cularem contrariam superiori accidenti dixit,quod neque in subjecto est,neque de subjecto prædicatursub

stantiæ particularitem universalitati accidentis oppo

nens.Sed ut planius quod dicimus sit, figuramdescri

ptionemque subjecimus in qua superius latus substantia accidentique notavimus,reliquum particularitatis et universalitatis titulo inscripsimus, Arisiotelicam complexionem angulariter et per latera designantes.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

homine prædicatur,8ed non in eo quod quid $it,nam cum album sit accidens,homo snbstantia, accidens de substantia in eo quod quid sit prædicari non potest,ergo ista prædicatio secundum accidens dicitur. De subjecto vero prædicare est, quoties altera res de altera in ipsa substantia prædicatur,ut animal de homine;nam quoniam animal et substantia est,et genus hominis,idcirco in eo quod quid sit de homine prædicatur.Quare illa sola de subjecto prædicari dicuntur quæcunque in cujuslibet rei substantia et in diffinitione ponuntur; ergo quotiescunque hujusmodi fuerit prædicatio,ut alterum de altero ut de subjecto prædicetur,id est ut de ejus substantia dicatur, ut animal de homine, hanc proprietatem evenire necesse est, ut si de eo quod prædicatur, quidpiam ut de subjecto,id est ejus substantia,prædicetur necessario idem hoc quod de prædicato dicitur, dicatur etiam de prædicati subjecto, ut homo prædicatur quidem de Socrate in eo quod quid sit. Interrogantibus enim quid sit Socrates, hominem respondemus. At vero de ipso homine in eo quod quid sit animal dicitur, in substantia enim hominis animal prædicatur,atque ita fit ut animal quidem de homine, homo vero de Socrate in eo quod quid sit,ut de subjecto prædicentur. Ergo quoniam ista consequentia,et animal de Socrate in eo quod quid sit prædicabitur. Potest enim dici interrogantibus quid estSocrates,animal.Ergo manifestum est quod si qua res de alia ut de subjecto prædicetur,ut homo de Socrate, de eadem vero re quæ prædicatur, de

C homine scilicet,alia rursus superior,ut de subjecto

prædicetur,ut animal necesse erit et hanc eamdem de subjecto ejus de quo ipsum dicitur prædicari,ut animal de Socrate, Socrates namque subjectus est homini,de quo animal prædicatur.Ergo constat hujusmodi diffinitio quæ dicit,quoties alterum de altero prædicatur ut de subjecto, si quid sit quod de eo quod prædicatur in eo quod quid sit dici possit,hoc idem ipsum de eo quod prius subjectum erat possit prædicari.Sed fortasse quisquam dicat minime verum esse quod dictum est,nam cum homo deSocrate prædicetur. Socrates enim homo est, de homine vero species,homo enim species esl,Socrates species esse non dicitur.Et rursus cum animal de homine prædicetur,de animali vero genus,animal enim genus est, homo generis vocabulo caret,non enim dicitur homo esse genus, homo enim genus non est, sed tantum species. His dicendum est quod minus adverterint illam esse diffinitionem de subjecto prædicationis, quæ in eo quod quid sit unumquodque et in ejus substantia prædicaretur,nunc autem species de homine non in eo quod quid sit prædicatur.Neque enim siquishominis diffinitionem reddatspeciem nominavit,sed designativum nomen est tantum, utrum de pluribus speciei differentibus prædicatur hoc nomen quod est homo,an certe tantum de solis individuis. Nam quoniam de individuis solis homo prædicetur, idcirco species dicitur,et quoniam despecie differentibus animal dicitur,idcirco animal genus vocamus. Et suntquodammodo nominum nomina.Quare neque quod quid sit prædicatur, sed tantum designant, quomodo homo et animal de subjectis ( ut dictum est) propriis prædicentur. Ergo non est mirandum si ad eorum subjectum quæ de subjecto dicuutur ejus prædicati quod de subjecto non dicitur prædicatio perveniri non potest. Diversorum generum et non subalternatim positorum,diversæ secundum speciem sunt differentiae,ut animalis et scientiae,animalus siquidem differentiae sunt,ut gressibile, volatile, bipes et aquatile, scientiæ vero nulla harum est, neque enim scientia a scientia differt in eo quod est bipes. Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias, superiora enim de inferioribus praelicantur, quare quaecunque fuerint praedicati differentiæ erunt eædem et subjecti. Cum multis modis genus dicatur, solum quod nunc tractari convenit assumamus. Dicitur enim genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit prædicatur, ut animal praedicatur de homine, et de equo, et de cane, et de bove, et de cæteris, quæ omnia specie ipsa a se discreta sunt. Species vero est quod de pluribus numero differentibusin eo quod quid sit prædicatur, ut homo prædicatur de Catone, Socrate, Platone, Virgilio, Cicerone, et de singulis hominibus, qui specie ipsa non differunt, sed tantum a se numero distant. {\ifferentia vero est quæ sub eodem genere positas species propria qualitate disterminat, nam cum equus et homo quantum ad genus unum sint (uterque enim animal est), differentia rationalis et irrationalis utrosque disjungit ac discernit. Qualitate enim quadam rationabilitatis et irrationabilitatis uterque a propriæ substantiæ diffìnitione dissentiunt. Ergo differentia est quæ de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit prædicatur. Namque hæc ipsa differentia quæ est irrationabilitas de multis specie differentibus prædicatur, ut de cygno, et equo, et pisce, quæ omnia a se curn specie ipsa dissentiant, irrationabilitatis tamen qualitate conjuncta sunt. Sed non in omnibus differentiade pluribus specie differentibus prædicatur. Sunt enim quædam quæ non nisi de una specie prædicantur, ut gravitas de sola terra, levitas de solo igne, proprie dicitur. At vero nec species semper de pluribus numero differentibus prædicatur; mundi enim species de uno solo mundo dicitur, et phœnicis species de una tantum phænice, sed idcirco ita diffinita est, quod frequentius differentia de pluribus specie differentibus prædicatur quam de uno. Eodemque modo et species frequentius invenitur de pluribus numero differentibus prædicari, quam de una tantum re ac singulari. His ita positis, sunt quædam genera, quæ generalissima nuncupantur, quibus genus inveniri non possit,sunt species quibus alias subjectas species nullus inveniet. Inter utraque autern sunt alia quae subalterna genera nominantur, quae superiorum quidem species sunt, posteriorum vero genera ut substantia genus quidem est generalissimum, ut ejus genus inveniri non possit, homo vero species est, ut ejus species alia reperiri non valeat. Animal vero ad

[graphic]
[graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

genus de animali, neque species de homine, in eo A substantiam quidem species est, ad hominem vero erroribus, ut emendandum crederent locum non ut A jecto,prædicentur,ad quodcunque ut subjecto prædi

genus. Decem igitur prædicamentorum significatio nihil aliud demonstrat nisi rerum decem genera quæ generalissima nominamus.Ergo quoties genera generalissima discrepant,eorum quoque species discrepabunt ; et quoties species discrepant, quoniam differentiis disjunguntur atque informantur, differentiæ quoque diversarum specierum discrepabunt. Animal namque et scientia, quoniam est animal substantia, scientia vero ad aliquid, quoniamque genus animalis est substantia, et genus scientiæ est ad aliquid, omni substantiæ a se ratione discreta sunt, et differentiæ quoque scientiæ atque animalis omnibus qualitatibus disjunguntur.Est namque differentia animalis, bipes et quadrupes, animal enim ab alio animali differt, quod hoc quidem bipes sit, ut homo vel avis, illud vero quadrupes, ut equus atque bos ; illud vero multipes, ut formica vel apis. Sed scientia differentins hujusmodi non habet, neque enim scientia a scientia differt in eo quod bipes est. Quare constat quoties diversa sunt genera, specierum quoque differentias esse discretas. At hoc est quod ait. Diversorum generum et non subalternatim positorum diversas secundum speciem differentias esse. Et hoc exempli adjectione firmavit dicens : Animalis et scientiæ diversas esse differentias, nam cum sit bipes animalis differentia, scientiæ non est. Et hoc quidem de diversis generibus dictum est, id est, quæ subalterna non sunt. Quod si subalterna sunt genera, nihil prohibet alias easdem esse differentias, alias diversas, ut avis est species animalis, et rursus est genus corvi, et est subalternum genus, avis. Sed animalis differentiæ sunt rationalis atque irrationalis, avis vero differentia rationalis non est. Nulla enim avis ab alia avi differt, quod sit rationalis ; ergo hoc loco non

sunt eædem subalternorum generum differentiæ. Si

quis vero has generis, id est animalis differentias di

cat, ut animalium alia sunt quæ pascantur herbis,

alia quæ seminibus, alia quae carnihus, hæ differentiæ

conveniunt in subalterno genere, videlicet in avi ;

namque avium sunt aliæ quæ seminibus vescuntur, aliæ quæ herbis, aliæ quæ carnibus, ut vultur et milvus ; ergo in subalternis generibus nihil prohibet easdem esse differentias, et iterum discrepare ; hoc autem idcirco evenit, quia quæ de prædicato dicuntur,possunt de subjecto prædicari. Quare quod dici

D tur de genere, potest etiam dici de specie, atque hoc

est quod ait: Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias. Superiora enim de inferioribus generibus prædicantur; sed cum diceret nihil prohibet easdem esse differentias, hoc quodam modo voluit de monstrare esse|quasdam easdem differentias, alias vero posse esse diversas, cui rem contrariam intulisse videtur, cum dicit : Quare quæcunque prædicati differentiæ fuerint, eædem erunt etiam subjecti: nam cum illic dixisset, nihil prohibet esse easdem differentias generum subalternorum, hic omnes easdem esse declarat, dicit enim : Quæcunque fuerint differentiæ prædicati, easdem etiam subjecti esse; atque hæc res plures maximis illigavit esset ita. Quare quæcunque prædicati differentiæ fuerint, eædem eruntetiam subjecti, sed ut hoc modo. Quare quæcunque subjecti differentiæ fuerint, eædem erunt etiam prædicati. Sed hoc adjiciendum est, neque enim fieri potest ut in rem superiorem prædicatio posterioris redundet. Nam cum dicitur, quæcunque subjecti fuerint differentiæ, eædem erunt prædicati, hoc scilicet significatur, ut prædicatio subjecti redeat, in prædicatum, quod fieri non potest. Sed dicendum est quod sunt aliæ differentiæ quæ dicuntur completivæ prædicati et cujuslibet illius speciem informantes,quæ communi nomine specificæ nominantur. Nam cum dico animatum et sensibile, si substantiæ conjungantur, diffinitionem et speciem mox animalis efficiunt. Animal enim est substantia animata sensibilis, atque hæ differentiæ dicuntur specificæ et completivæ. Sunt autem aliæ quæ ipsæ quidem nihil complent, nec ullam speciem reddunt, sed genus tantum dividunt, ut rationale et irrationale, hæc enim dividunt genus, id est animal, Animal enim rationali differentia irrationalique dividitur. Ergo illæ quæ sunt generis divisivæ differentiæ possunt aliquoties eædem esse,possunt aliquoties non eædem, ut animalis, quoniam divisibilis est differentia quæ est rationale, potest eam non habere avis, quæ est subalternum genus. Et rursus easdem divisibiles habere potest, ut easdem quas superius diximus. Nam cum dividant animal differentiæ, quæ carnibus, herbis, et seminibus vescuntur, eædem possunt esse Bubalterni generis, id est avis ; ergo hæ divisibiles possunt etiam esse diversæ. Illæ vero quæ completivæ et specificæ sunt, aliquando non prædicari de subjecto non possunt. Ut quoniam animal habet differentias completivas et suæ speciei effectivas, sensibile scilicet et animatum, hæ differentiæ de homine quod est subjectum animalis non prædicari non possunt. Omnes enim specificæ differentiæ de his prædicantur, quorum speciem complent, ut de animali prædicatur sensibile et animatum, et hoc ut de subjecto. In substantia enim animalis utraque prædicantur,sed animal prædicatur de hnm*r •, ut de subjecto; necesse est ergo animatum at , i!e de homine prædicariutde subjecto. Hoc est euim quod superius præmisit cum diceret: Quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto, quæcunque de eo quod prædicatur dicuntur,omnia etiam de subjecto dicuntur ; atque hoe in omnibus generibus recte constat intelligi. Ergo divisibiles differentiæ possunt aliquando cum subjectis esse communes, aliquando diversæ, specificæ vero et completivæ cum subjectis communes non esse non possunt. Quod ergo Aristotcles ait, Subalternorum generum nihil prohibere easdem esse differentias, divisibiles differentias easdem esse nihil prohibere putandum est, quæ possunt esse etiam diversæ.Quod ait vero: Quæcunque prædicati differentiæ fuerint, eædem erunt etiam subjecti, de specificis intelligendum est: quæ cum speciem cujuslibet in forment, et de eo quod informant, ut de sub

[ocr errors][merged small]

caturillud quod ipsæ differentiæ informant, de eo ut de subjecto prædicabuntur,etde eo non prædicarinon possunt. Quare nihil est in hujusmodi tbeoremate quod ullo modo debeat emendari.

Eorum quidem quæ secundum nullam compleacionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habere, aut facere, aut pati. Est autem substantia ut figuraliter dicatur, ut homo, equus. Quantitas, ut bicubitum, tricubitum. Qualitas, ut album, grammaticum. Ad aliquid, ut duplum, dimidium, majus, minus. Ubi, ut in lyceo, in foro. Quando, ut heri, superiori anno. Situm, ut sedet, jacet. Habere, ut calceatus, armatus. Facere, ut secare, urere. Pati, ut secari, uri. Singula igitur eorum quae dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, aut negalione, horum autem ad invicem affirmatio vel negatio fit comple.rione. Videtur autem omnis affirmatio vel negatio, vel vera vel falsa esse : eorum autem quae secundum nullam comple.cionem dicuntur, singula neque vera, neque falsa sunt, ut homo, album, currit, vincit.

Post parvissimam in quatuor enumerationem, id est in substantiam, accidens, universalitatem, particularitatem, nunc est de partitione maxima tractaturus, quæ fit in decem ; hac enim enumeratione major non potest inveniri, neque enim undecim prædicamenta poterunt inveniri, nec ultra decem ullo modo aliquod genus recte excogitari potest quare facit hujusrnodienumerationem,sed non divisionem. Divisio namque fere est generis in species ; prædicamentorum vero, quoniam genus unum non habent, divisio esse non potest, sed potius enumeratio est. Sunt vero quidam qui contendunt recte enumerationem non esse dispositam, alii namque ut supervacua quædam demunt, alii ut curto operi addunt, alii vero permutant, quos nimirum non recte sentire alio nobis opere dicendum est ; ait autem : Eorum quæ secundum nullam complexionem dicuntur. Adeo non de rebus, sed de vocibus tractaturus est, ut diceret Dicuntur. Res enim proprie non dicuntur, sed voces: et quod addidit, singulum aut substantiam significat, late patet eum de vocibus disputare ; non enim res, sed voces significant, significantur autem res. Sine complexione vero dicuntur(utdictum est)quæcunque singulari intellectu et voce proferuntur : secundum complexionem vero quæcunque aliqua conjunctione vel accidentis copulatione miscentur. Sed quid ex iis quæ secundum nullam comp'exionem dicuntur efficitur, ipse demonstrat cum dicit : singula igitur eorum quæ dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se invicem complexione affirmatio (it ; videtur enim omnis affirmatio vel falsa esse vel vera. Eorum autem quæ secundum nullam complexionem dicuntur, neque verum quidquam, neque falsum est, ut homo, album, currit, vincit. Significat ergo et hic ea quæ sine ulla complexione dicuntur affirmationis vim non obti

« PoprzedniaDalej »