Obrazy na stronie
PDF
ePub

lis inspectio.Neque enim omnis translatio ab æqui- ▲ aliqua res alia participat, ipsa participatione sicut vocatione sejungitur,sed ea tantum cum ad res habentes positum vocabulum, ab aliajam nominata re nomen ornatus causa transfertur,ut quiajam dicitur quidam auriga, dicitur etiani gubernator, si quis ornatus gratia cum qui gubernator est dicat aurigam, non erit auriga nomen æquivocum,licet diversa,id est,moderatorem currus navisque significet.Sed quoties res quidem vocabulo eget,ab alia vero re quævocabulum sumit,tunc ista translatio æquivocationis retinet proprietatem, ut ex homine vivo ad picturam nomen hominis dictum est.Et de æquivocis hactenus; nunc de univocis pertractemus.

DE UNIVOCIS.

Univoca vero dicuntur quorum nomen commune est, et secundum nomen eadem ratio substantiæ,utanimal, homo atque bos,communi enim nomine utraque animalia nuncupantur,et est substantiæ ratio eadem.Siquis enim assignet utriusque rationem quidulrumque sit, quo sint animalia, eamdem assignabit rationem.

Post æquivocorum diffinitionem ad univocorum terminum transitum fecit,in quibus nihil aliud discrepat, nisi quod æquivoca diffinitione disjuncta sunt,univoca ipso quoque termino conjunguntur,sed cætera omnia quæcunque in æquivocorum diffinitione dicta sunt, in hac quoque univocorum designatione conveniunt.Nam quemadmodum in æquivocis secundum nomen æquivocarum rerum diffinitio fiebat,ita quoque in univocis secundum nomen substantiæ ratio assignabitur.Sunt autem univoca aut genera speciebus, aut species speciebus, genera speciebus,ut animal atque bomo. Nam cum hominis genus sit animal,dicitur homo animal,ergo et animal et homo animalia nuncupantur.Secundum igitur commune nomen si utrosque diffinias, dicis animal esse substantiam animatam atque sensibilem,hominem quoque secundum id quod animal est, si substantiam animatam sensibilem dixeris,nihil in eo falsitatis invenies. Species vero speciebus univocæ sunt, quæ uno atque eodem genere continentur, ut homo, equus atque bos, his commune genus est animal,et communi nomine animalia nominantur. Ergo secundum nomen unum quod illis commune est animalis, una illius ratio diffinitionis aptabitur,omnia enim sunt substantiæ animatæ atque sensibiles.Secundum igitur posteriorem univocationis designationem Aristoteles qua speciebus species univocæ sunt, ut homo et bos, quæ sub eodem sunt genere, sumpsit exemplum.

DE DENOMINATIVIS.

Denominativa vero dicuntur quæcunque ab aliquo solo differentia casu secundum nomen habent appellationem, ut a grammalica grammaticus, et a fortitudine fortis.

Hæc quoque diffinitio nihil habet obscurum. Casus enim antiqui nominabant aliquas nominum transfigurationes, ut a justitia justus, a fortitudine fortis,etc. Hæc igitur nominis transfiguratio,casus ab antiquioribus vocabatur. Atque ideo quotiescunque

rem,ita quoque nomen adipiscitur,ut quidam homo, quia justitia participat et rem quoque inde trahitet nomen, dicitur enim justus.Ergo donominativa vo⚫ cantur quæcunque a principalinomine solo casu,id est sola transfiguratione discrepant. Nam cum sit nomen principale justitia,ab hoc transfiguratum nomen justus efficitur. Ergo illa sunt denominativa quæcunque a principali nomine solo casus id est sola nominis discrepantia,secundum principale nomen habent appellationem. Tria sunt autem necessaria,ut denominativa vocabula constituantur:prius u re participet, post ut nomine, postremo ut sit quædam nominis transfiguratio,ut cum aliquis dicitur a fortitudine fortis, est enim quædam fortitudo B qua fortis ille participet,habet quoque nominis participationem, fortis enim dicitur. At vero est quædam transfiguratio, fortis enim et fortitudo non eisdem syllabis terminantur. Si quid vero sit quod re non participet, neque nomine participare potest. Quare quæcunque re non participant, denominativa esse non possunt. Rursus quoque,quæ re quidem participant, nomine vero minime, ipsa quoque a denominativorum natura discreta sunt, ut si quis,cum sit virtus, virtute ipsa participet, nullo cum alio nomine nisi sapientem vocamus.Sed virtus et sapientia ticipat,nomine vero minime.Quare sapiens a virtute nomine ipso disjuncta sunt,hic ergo re quidem pardenominatus esse non dicitur, sed a sapientia,qua scilicet et participat, et nomine jungitur,et transfiguratione diversus est; rursus si transfiguratio non sit,ut quædam mulier musica, participat quidem ipsa musicæ disciplina, et dicitur musica. Hæ igitur appellatio non est denominativa,sed æquivoca, uno enim nomine et disciplina et ipsa mulier musica dicitur. Quoniam ergo similis terminus syllabarum est, et nomen simile,et nulla transfiguratio,denominativa esse non poterunt,quare quidquid denominativa esse non poterunt,quare quidquid denominativum esse dicitur,illud et re participabit et nomine, et aliqua transfiguratione vocabu!i discrepabit. Hæc igitur quæ ad prædicamenta necessaria credidit, præmisit. Multivoca vero et diversivoca respuit,quod ad præsentem tractatum utilia non putavit Breviter tam en utraque dfffinienda sunt.Multivoca sunt quorum plura nomina una diffinitio est, ut est scutum, clypeus: his Porcius Cato, his enim tot nominibus res una subenim plura nomina,sed una diffinitio est; et Marcus jecta est. Diversifica sunt quorum neque nomen idem est, neque eadem diffinitio, ut homo, color, et quidquid omnino a se et nominis nuncupatione et diffinitionis ratione discretum est.

D

D

Eorum quæ dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur alia vero sine complexione, et ea quæ secundum complexionem dicuntur sunt, ut homo currit, homo vincit ea vero quæ sine complexionc dicuntur sunt, ut homo, bos, currit, vincit.

Postquam de conjunctione diffinitionum atquenominum quantum ad præsens attinebat opus,sufficienter exposuit quoniam de primis nominibus prima

rerum genera significantibus divisio facienda est, non A aut particulariter intelligatur: nam cum dico homo, nomine, sed genere discrepantibus, nunc ostendit quid sit sine complexione cujuslibet vocabuli facta prolatio. Sine complexione enim dicuntur queennque secundum simplicem sonum nominis proferuntur,ut homo, equus: his enim extra nihil adjunctum est. Secundum conplexionem dicuntur quæcunque aliqua conjunctione copulantur, ut aut Socrates aut Plato, vel quæcunque secundam aliquod accidens conjunguntur.Nam quia, verbi gratia,in Socratem venitambulatio,dicimus: Socrates ambulat, et est prolatio ista secundum complexionem,idcirco quia cum dico Socrates ambulat, Socratem sum cum ambulatione complexus.Quod autem ait: Eorum quæ dicuntur, nihil aliud demonstrare vult nisi de primis rerum vocabulis hujus libelli disposuisse tractatum. Rerum B enim vocabula sunt quæ dicuntur,ipsa enim proprie nominamus.

Eorum quæ sunt alia de subjecto quodam dicuntur, in subjecto vero nullo sunt: ut homo de subjecto quidem dicitur aliquo homine,in subjecto autem nullo est. Alia in subjecto quidem sunt,de subjecto autem nullo dicuntur. In subjecto autem esse dico, quod cum in aliquo non sicut quædam pars sit, impossibile est sine eo esse in quo est: ut quædam grammatica in subjecto quidem est, in unima,de subjecto autem nullo dicitur, et quoddam album in subjecto est corpore (omnis enim color in corpore es!), de subjecto autem nullo dicitur. Alia et de subjecto quodam dicuntur, et in subjecto sunt ut scientiæ in subjecto quidem est in anima, de subjecto autem dicitur, ut de hac grammatica. Alia neque in subjecto sunt neque de subjecto dicuntur, ut aliquis homo, vel aliquis equus: nullum enim horum neque in subjecto est, neque de subjeclo dicitur. Simpliciter autem quæ sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur: in subjecto autem nihil prohibet horum aliqua esse, quædam enim grammatica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur.

Hic Aristoteles sermonum omnium multitudinem in parvissimam colligit divisionem. Nam quod rerum. vocabula in decem prædicamenta distribuit,major hac divisione non potest inveniri,nihil enim esse poterit quod huic divisioni undecimum adjici queat. Omnis enim res aut substantia est,aut quantitas,aut qualitas, aut ad aliquid,aut facere, aut pati,aut quando, aut ubi, aut habere, aut situs; quocirca tot erunt eliam sermones qui ista significent,et hæc est maxima divisio,cui ultra nihil possit adjungi : parvissima vero est quæ fit in quatuor,in substantiam et accidens,et universale et particulare. Omnis enim res aut substantia est,aut accidens,aut universalis, aut particularis.Sicut ergo decem superioribus nihil addi poterat,ita ex his quatuor nihil demi. Nam neque minor ulla divisio his quatuor fieri potest,nec major quam si denario limite prædicamenta claudantur.Cum autem in his quatuor divisio facta est, paucis exponam.Prima quidem rerum est omnium divisio in substantiam atque accidens.Sed quoniam substantia proferri non potest nisi aut universaliter PATROL. LXIV.

c

C

D

rem dixi universalem, idcirco quod nomen hoc de multis individuis prædicatur: cum vero dico Socrates vel Plato,rem dixi particularem; quoniam Socrates de nudo subjecto dicitur : et accidens quoque eodem modo; nam cum dixero scientiam, rem protuli universalem,idcirco quod scientia et de grammatica et de rhetorica, et de aliis omnibus sub se positis prædicatur; si vero dixero Platonis scientiam, quoniam omne accidens quod individua venit individuum fit, particularem scientiam dico, namque Platonis scientia,sicut ipse Plato, particularis est: igitur quoniam neque substantia neque accidens ulio modo proferri potest, nisi in suo nomine aut universalitatis. vim,aut particularitatis induat, recte in quatuor divisio facta est, ut si omnis res aut substantia aut accidens,et horum aut universali, aut particularis. Ex his igitur quatuor fiunt complexiones. Nam cum venerit universalitas in substantiam,fit universalis substantia,ut est homo vel animal. Universale autem est quod aptum est de pluribus prædicari. Particulare vero quod de nullo subjecto prædicatur. Ergo es una complexio universalitatis et substantiæ, ut sit substantia universalis. Si vero particularis substantiæ copulatur,fit substantia particularis, ut est Socrates vel Plato,et quidquid in substantia individuum reperitur.At cum miscetur universalitas accidenti, fit accidens universale, ut scientia,quæ cum sit accidens, et præter animam cui accidit esse non possit, tamen universalis est, quod de subjecta grammatica vel aliis speciebus prædicari potest. Cum vero particularitas accidenti conjungitur, fit accidens particulare, ut Platonis vel Aristotelis scientia. Fiunt enim quatuor complexiones, substantia universalis, substantia particularis,accidens universale, accidens particulare, Ut autem accidens iu substantiæ naturam transeat, vel substantia in accidens, fieri nullo modo potest,et accidens quidem venit in substantiam, sed non ut substantia fiat: neque enim quoniam color,quod est accidens venit in substantiam,idcirco color jam substantia est. Nec quoniam substantia suscipit colorem idcirco color jam substantia fit. Quare neque substantia in accidentis, neque accidens in substantiæ naturam transit. At vero nec particularitas, nec universalitas in se transeunt. Namque universalitas potest de particularitate prædicari, ut animal de Socrate vel Platone,et particularitas suscipiet universalitatis prædicationem,sed non ut universalitas sit particularitas, nec rursus ut quod particulare est universalitas fiat. Ergo quatuor complexiones, universalem substantiam, universale accidens, particularem substantiam, particulare accidens Aristoteles. disponere cupiens,non dorum nomina,sed descriptiones apposuit. Et quoniam generalissimorum generam diffinitiones non poterat invenire, discriptionibus usus est his, id substantiam esse dicens quod in subjecto non esset, accidens vero quod in subjecto esset.Omne namque accidens in subjecto est, ut colore in corpore, scientia in anima,et subjectam ha

6

!

B

bet substantiam omne accidens. Si quis enim sub- A ticularis est; quemadmodum enim ipse Aristarchus
stantiam tollat, accidens non erit. Quare substantia
locus quidam est ubi accidentis valeat natura consi-
stere. Ipsa vero substantia per se constat,atque ideo
dicitur substantia,nec ullo subjecto alio nititur,sed
cunctis ipsa substantia est. Alioqui si substantia in
ullo subjecto esse posset, esset accidens.Omne enim
accidens in subjecto est,et quidquid in subjecto est,
illud est accidens.Quod si substantia esset in aliquo
subjecto, continuo fieret accidens, sed substantia
accidens esse non potest, sicut supra docuimus.
Quare quoniam accidens in subjecto est,substantia
vero accidens non est, substantia in subjecto non
est. Universalitatis vero descriptio est, de subje-
cto prædicari.Omnis namque universalitas de subje-
ctis particularibus prædicatur,nam quoniam univer-
sale est animal,vel homo, de Socrates prædicatur et
Platone.Dicitur enim Socrates animal atque homo.
Et quoniam universale est accidens scientia,dicitur
de subjecta grammatica, grammatica enim scientia.
est. Particularitas vero quoniam ipsa est rerum ulti-
maet nihil est illi subjectum,de nullo subjecto prædi-
catur; nam quoniam universalitas de subjecto præ-
dicatur, particularitas vero universalitas non est.
particularitas de subjecto non prædicabitur. Ubi
enim res discrepant, et definitio discrepabit;ita quo-
que in his,nam quoniam discrepat substantia et ac-
cidens, diffinitiones quoque eorum discrepabunt. Ut
quoniam est accidens in subjecto, erit substantia
non in subjecto. Et quoniam universalitas de sub-
jecto prædicatur, particularitas autem ab univer-
salitate discrepat,de subjecto non prædicatur. Has
igitur hujusmodi descriptiones Aristoteles ita permi-
scuit dicens: Eorum quæ sunt, alia de subjecto
quodam dicuntur, in subjecto vero nullo sunt, vo-
lens scilicet universalem substantiam demonstrare.
Nam quod dixit de subjecto dicuntur,universale est,
quod vero ait in subjecto nullo sunt, substantia:
ergo quod ait quædam de subjecto dici,in subjecto
vero nullo esse, universalem substantiam demon-
strare contendit: ut enim sæpius dictum est, quod
de subjecto dicitur, universale est; quod in nullo
subjecto est,substantia. Hæc juncta, id est de sub-
jecto quodam dici,et in subjecto nullo esse, univer-
salem substantiam damonstrant. Post universalem

substantiam particulare accidens posuit dicens:Alia
autem in subjecto quidem sunt, de subjecto autem
nullo dicuntur. Nam quod ait in subjecto sunt, acci-
dens monstrat, quod vero addidit,de subjecto autem
nullo dicuntur, particulare. Accidens enim in sub-
jecto est, particularitas de nullo subjecto prædica-
tur. Ergo quæcunque res ipsa quidem in subjecto
est, sed si de nullo subjecto prædicatur, accidens
est particulare, ut est de quædam grammatica, id est
Aristarchi, vel alicujus hominis individua gramma-
tica illa enim quoniam individui hominis, ipsa
quoque facta est individua et particularis; ergo quo-
niam quædam grammatica in anima est, accidens
est, et quoniam de nullo subjecto prædicatur, par-

C

[ocr errors]

de nullo subjecto dicitur,ita quoque ejus grammatica de nullo subjecto prædicatur. Non autem dicit quod ipsa grammatica particularis est, sed quod quædam grammatica,id est alicujus hominis individui grammatica,quam scilicet homo particularis propria retinet cognitione. Et quoniam incorporale accidens posuit quod animæ accideret, id est grammaticam, quæ esset in anima ponit quoque aliud exemplum corporale; ait enim et quoddam album in subjecto est corpore, omnis enim color est in corpore : hic quoque non omne album dicit esse particulare,sed quod ad individuum corpus album venit. Probatur quoque particulare album in subjecto esse hoc modo, nam color quod genus est albi vel cujusdam albiin corpore est, et est in subjecto. Quare cujus genus in subjecto est, ipsum quoque in subjecto est. Omnes enim species vel individua propria genere continentur,et ejusdem habent naturam. Quoniam vero esse in aliquo multis dicitur modis, qui velit Aristoteles ostendere esse in subjecto,paucis absolvam. Dicitur enim esse aliquid in aliquo novem modis, dicimus enim esse aliquid in loco,ut in foro vel in theatro. Dicimus quoque esse in aliquo, ut in aliquo vase,ut triticum in modio.Dicitur etiam esse in aliquo velut pars in toto, ut manus in corpore. Dicitur esse in aliquo velut totum in partibus,ut corpus in omnibus suis partibus. Rursus velut in genere species,ut in animali homo,vel genus in speciebus suis. Dicimus quoque esse in aliquo, velut aliquid in fine esse, ut quoniam bonæ vitæ finis beatitudo est, si quis sit beatus; in fine est, scilicet bonæ vita. Dicimus quoque esse in aliquo ut in quolibet potente,ut in imperatore esse regimen civitatis. Dicimus quoque velut formam in materia,ut similitudinem Achillis in ære vel in marmore. Novem igitur modis aliquid in aliquo esse dicitur, ut in loco,ut in vase, ut pars in toto,ut totum in partibus,ut in genere species, ut in speciebus genus, ut in fine, ut in imperatores, ut in materia forma. Horum igitur Aristoteles tria sola commemorat,sed duo in unum conjuncta, aliud seperatum.Ait enim. In subjecto autem esse dico quod, cum in aliquo sit,non sicut quædam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Sensus autem talis est: Hoc, inquit, dico esse accidens, quod sit in subjecto,id est quod ita sit in altero,ut pars ejus non sit et sine aliquo subjecto esse non possit, ut, verbi gratia,color cum in corpore nulla pars corporis est,et si color a corpore separatur,color nusquam est. Omnis enim color in solo corpore est. Ergo illud cst accidens quod semper ita in subjecto est altero, ut ejus pars non sit,ut cum ab eo in quo est separatur, ad nihilum redigatur, ut per se sine alterius subjecto esse non possit. Quod autem ait ut non sit sicut aliqua pars, ab ea scilicet significatione in aliquo consistendi dividere voluit, secundum quam partes in toto esse dicimus,non enim tale est subjectum, ut ejus accidens pars sit. Quod vero dicit, impossibile est esse sine eo in quo est, ab ea scilicet significatione divisit, quæ est esse aliquid in vase

vel in loco;quod enim in vase vel in loco est a vase A dum proprias rationes diffinitionesque contexuit. vel loco poterit separari, ut triticum quod in modio est, potest a modio segregari, et homo a theatro discedere:accidens vero ab eo in quo est segregari non potest.Quare solas tres posuit significationes,id est secundum quam in vase,vel in loco dicitur esse, et secundum quam pars in toto est. Sed ut in vase et ut in loco una sententia distribuit dicens, impossibile est esse sine eo in quo est. Sed fortasse quis dicat non esse diffinitionem veram,illa esse in subjecto quæ sic sint in alio non ut sint partes, et sine eo in quo sint esse non possint, Socrates enim vel homo quilibet cum accidens non sit,tamen semper in loco est et sine loco esse non potest. Quibus respondendum est quod Socrates loca poterit permutare,et esse præter locum in quo fuit:et postremo B si intelligentia capiamus, per se subsistit, accidentia vero per se ipsa non constant. Sed si quis quoque objiciat posse locum accidentia permutare, malum namque si in manu teneatur,manus mali odore completur, adeo odor quod est accidens, in aliud subjectum transire potest.Sed non hoc ait Aristoteles, quoniam mutare accidens locum non potest, nec ita dixit impossibile esse sine eo in quo erat, sed sine eo in quo est, hoc enim significat mutare quidem posse locum, sed sine aliquo subjecto non posse subsistere. Quare recta est atque integra diffinitio ejus quod in subjecto est,quod ita sint in altero non sicut quædam pars,et impossibile sit esse sine eo in quo est,secundum autem illam significationem dictum est secundum quam formam in materia esse dicimus.Namque forma,si in materia sit,per seipsam nulla ratione consistit.Postquam igitur particulare accidens quid esset ostendit dicens,quod in subjecto est et de subjecto non prædicatur, et in subjecto consistentis rei diffinitionem reddit dicens,quod cum in aliquo sit non sicut quædam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Ad universale accidens continenti disputatione revertitur quod definit hoc modo.Namque post ejus rei quæ in subjecto est diffinitionem,et post particularis accidentis exempla, ad universale accidens transitum fecit,inquiens alia esse quæ in subjecto sint,et de subjecto prædicentur,quod scilicet accidens universale significet:nam quoniam de subjecto dicitur, universale est, quoniam in subjecto est, accidens; in subjecto ergo esse,et de subjecto prædicari, universale accidens D monstrat. Hujus quoque complexionis convenientia proponit exempla: ait enim scientiam in subjecto esse,in anima:nam nisi anima sit in qua scit,scientia nulla est,idcirco quod scientia actus est animæ, nam ea quæ sunt inanimata nihil sciunt. Hinc sequitur substantiæ particularis propositio,quam scilicet ita declarat,quod neque in subjecto sit, neque de subjecto prædicetur, nam quod in subjecto non est, substantia est, et quod de subjecto non prædicatur,particularitas. Utraque igitur res de subjecto non prædicari,et in subjecto non esse, particularis est substantia.Res igitur quatuor cum propria complexione non secundum propria nomina,sed secun

Nam pro substantia universali posuit, quod in subjecto non est,et de subjecto prædicatur : pro accidenti particulari dixit, quod in subjecto est, et de subjecto non prædicatur. Accidens vero universale per hoc designavit quod ait,quod et in subjecto est, terposuit,quod nec in subjecto est,nec de subjecto et de subjecto dicitur. Pro'particulari substantia inprædicatur: simpliciter autem quæ sunt individua et numero singularia de subjecto nullo dicuntur;in subjecto autem nihil ea prohibet esse, quædam enim grammatica in subjecto est. Omnis particularitas aut substantia erit aut accidens; nam cum dico Socratem,individuam et particularem significavi substantiam; cum dico quamdam grammaticam, individuum et particulare accidens dixi.Individua autem sunt quæ neque in alias species dividi possunt,neque in alia individua. Nam quemadmodum animal dividitur in species, hominem atque equum, homo autem in singulos homines, id est in Socratem et Platonem et cæteros,sic Plato et Socrates non dividuntur in alios. Atque hoc idem de accidentibus dici convenit:nam quemadmodum scientia dividitur in species, grammaticam et rethoricam.grammatica vero ipsa in particulares grammaticas,quas scilicet particulares homines norunt, sic ipsa particularis grammatica in particulares grammaticas non secatur. Ergo individua suut quæcunque sunt numero singularia, et in nullas alias multitudines secundum species vel secundum individua dividuntur. Omne individuum, quoniam particulare est, C de subjecto non prædicatur; omne autem quod de subjecto non prædicatur, aut substantia erit, ut Plato,aut accidens,ut quædam grammatica. Ex his ergo particularibus substantia scilicet atque accidenti quæ de subjecto non prædicantur,substantia quidem nec in subjecto est, accidens vero in subjecto est. Ita illa individua quæ substantiæ sunt in subjecto esse non poterunt,alia vero individua quæ secundum accidentis naturam dicuntur,illa in subjecto esse nihil prohibet.Atque hoc est quod ait: Simpliciter autem qua sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur in subjecto autem ea nihil prohibet eorum aliqua esse. Quædam enim grammatica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur. Hoc enim maluit demonstrare, et accidentibus substantiis particularibus hoc esse commune,quod de subjecto non prædicantur. Hoc enim dixit: Simpliciter autem quæ sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur. Subaudiendo, scilicet sive substantiæ sint sive accidentia,sed non omnia individua non sunt in subjecto.Individua enim accidentia in subjecto esse nihil prohibet. Quædam enim grammatica cum sit individua et de subjecto non prædicetur,tamen in subjecto est, id est in anima. Sed ut congregatim dicatur,sensus hujusmodi est, omnia quidem quæcunque sunt individua,de subjecto quidem nullo dicuntur,sed non omnia non sunt in subjecto.Nam cum particularis substantiain subjecto non sit,ut Plato, particulare tamen accidens in sub

Jecto est, ut quædam grammatica in anima. Illud A est,namque accidens, quod est album, de subjecto

quoquem agna attentione notandum est, quis sit hujus ordo propositi. Nam cum sint quatuor complexiones, factæ ex quatuor rebus,quarum duæ natura discrepant,ut substantia et accidens, duæ quantitate, ut particularitas et universalitas conjunctis compositisque his quatuor omnibus, dissentientem lateribus dispositionem fecit. Posuit enim prius substantiam universalem dicens,quod in subjecto non est et de subjecto dicitur. Post hanc primam positionem totis discrepantem rebus,rem subdit,id est accidens particulare,quod in subjecto esset, et de subjecto non prædicatur. Nam cum accidens dixit, a substantia disgregavit, quod particulare addidit ab universali disjunxit. Rursus ex alio latere disposuit in divisione accidens universale,dicens quod in subjecto est, et de subjecto prædicatur; et ultimo substantiam particularem contrariam superiori accidenti dixit, quod neque in subjecto est, neque de subjecto prædicatursubstantiæ particularitem universalitati accidentis opponens.Sed ut planius quod dicimus sit, figuramdescriptionemque subjecimus in qua superius latus substantia accidentique notavimus, reliquum particularitatis et universalitatis titulo inscripsimus, Arisiotelicam complexionem angulariter et per latera designantes.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

homine prædicatur, sed non in eo quod quid sit,nam cum album sit accidens,homo snbstantia, accidens de substantia in eo quod quid sit prædicari non potest,ergo ista prædicatio secundum accidens dicitur. De subjecto vero prædicare est, quoties altera res de altera in ipsa substantia prædicatur,ut animal de homine; nam quoniam animal et substantia est,et genus hominis,idcirco in eo quod quid sit de homine prædicatur. Quare illa sola de subjecto prædicari dicuntur quæcunque in cujuslibet rei substantia et in diffinitione ponuntur; ergo quotiescunque hujusmodi fuerit prædicatio, ut alterum de altero ut de subjecto prædicetur,id est ut de ejus substantia dicatur, ut animal de homine, hanc proprietatem evenire necesse est, ut si de eo quod prædicatur, B quidpiam ut de subjecto,id est ejus substantia,prædicetur necessario idem hoc quod de prædicato dicitur, dicatur etiam de prædicati subjecto, ut homo prædicatur quidem de Socrate in eo quod quid sit. Interrogantibus enim quid sit Socrates, hominem respondemus. At vero de ipso homine in eo quod quid sit animal dicitur, in substantia enim hominisanimal prædicatur, atque ita fit ut animal quidem de homine, homo vero de Socrate in eo quod quid sit,ut de subjecto prædicentur. Ergo quoniam ista consequentia, et animal de Socrate in eo quod quid sit prædicabitur. Potest enim dici interrogantibus quid est Socrates, animal. Ergo manifestum est quod si qua res de alia ut de subjecto prædicetur, ut homo de Socrate, de eadem vero re quæ prædicatur, de C homine scilicet, alia rursus superior,ut de subjecto prædicetur,ut animal necesse erit et hanc eamdem de subjecto ejus de quo ipsum dicitur prædicari,ut animal de Socrate, Socrates namque subjectus est homini,de quo animal prædicatur. Ergo constat hujusmodi diffinitio quæ dicit, quoties alterum de altero prædicatur ut de subjecto, si quid sit quod de eo quod prædicatur in eo quod quid sit dici possit, hoc idem ipsum de eo quod prius subjectum erat possit prædicari.Sed fortasse quisquam dicat minime verum esse quod dictum est, nam cum homo de Socrate prædicetur. Socrates enim homo est, de homine vero species, homo enim species est,Socrates species esse non dicitur.Et rursus cum animal de homine prædicetur,de animali vero genus,animal enim genus est, homo generis vocabulo caret, non enim dicitur homo esse genus, homo enim genus non est, sed tantum species. His dicendum est quod minus adverterint illam esse diffinitionem de subjecto prædicationis, quæ in eo quod quid sit unumquodque et in ejus substantia prædicaretur,nunc autem species de homine non in eo quod quid sit prædicatur. Neque enim siquis hominis diffinitionem reddat speciem nominavit, sed designativum nomen est tantum, utrum de pluribus speciei differentibus prædicatur hoc nomen quod est homo, an certe tantum de solis individuis. Nam quoniam de individuis solis homo prædicetur, idcirco species dicitur, et quoniam de specie differentibus animal dicitur, idcirco animal genus vocamus. Et sunt quodammodo nominum nomina.Quare neque

Quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto,quæcunque de eo quod prædicatur dicuntur, omnia etiam de subjecto dicuntur, ut homo prædicatur de quodam homine, animal vero de homine, ergo et de quodam homine animal prædicabitur, quidam enim

homo, et homo est et animal.

Cum superius de his quæ in subjecto sunt,id est de accidentibus loqueretur,diffinitionem constitutæ in subjecto rei,et præter subjectum nullo modo permanentis, in media tractatione disposuit, dicens illud esse quod neque pars esset alicujus, nec sine subjecto posset ullo modo permanere. Patefacto igitur quid sit esse in subjecto,nunc quid sit prædicari de subjecto declarat. Duobus enim modis prædicationes fiunt,uno secundum accidens, alio de subjecto: de homine namque prædicatur album,dicitur enim homo albus, rursus de eodem homineprædicatur animal,dicitur enim homo animal. Sed illa prior prædicatio,quæ est,Homo albus est, secundum accidens

D

« PoprzedniaDalej »