Obrazy na stronie
PDF
ePub

perveniensgeneri speciem facit:ergo genus quadam A adest, ut proprium: semper enim homines ratio

differentiæ qualitate formatum est ut procedat in speciem:species vero ipsa qualis quidem est secundum differentiam illius quæ est pura ac simplex qualitas,qua scilicet perficitur et conformatur:qualitas vero ipsa pura simplexque nullo modo est, sed ex qualitatibuseffectasubstantia.Itaquejure differentia quæ pure ac simpliciter qualitas est in eo quod quale est sciscitantibus respondetur, species vero in eo quod quid sit : licet ipsa quoque quædam qualitas sit non simplex,sed ab aliis qualitatibus informata. Rursus illa quoque differentia est,quia plures differentia sub se species continet: species vero tantum individuis præest. Rationalitas enim et hominem claudit et Deum:quadrupes,equum,bovem,canem, et cætera:bomo vero sola individua; atque in aliis

speciebus eadem ratio est.Idcirco enim diffinitiones B

quoque secutæ sunt, ut differentia vocaretur, quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit prædicetur:species vero quod de pluribus nutnero differentibus in eo quod quid sit prædicetur. Ideo etiam superioris naturæ sunt differentiæ quam species, quoniam continentes sunt specierum: nam si quis auferatdifferentiam,speciem quoque sustulerit, utsiquis auferat rationabilitem hominem Deumque consumpserit : si quis vero hominem tollat, rationabilitas manet in reliquis speciebus constituta:igitur differentiæ distant a specie,quod una differentia plures species continere potest, species vera nullo modo.Alia rursus est differentia,quoniam ex pluribus differentiis una species jungitur : ex pluribus vero speciebus nulla speciei substantia copulatur. Junctis enim differentiis mortali ac rationali factus est homo;junctis vero speciebus nulla unquam species informatur.Quod si quis occurrat dicens quoniam permistus asino equus effieit mulum, non recte dixerit.Individua enim individuis juncta, individua rursus alia fortasse perficiunt;ipse vero equus simpliciter,id est,universaliter,et asinus universaliter,neque permisceri possunt, neque aliquid si cogitatione misceantur, efficiuntur.Constat igitur differentias quidem plurimas ad unius speciei substantiam convenire: species vero in alterius speciei naturam nullo modo posse congruere.

Differentia vero et proprium commune quidem habent æqualiter participari ab iis quæ eorum participant : aequaliter enim rationalia,rationalia sunt;et risibilia, risibilia.Item semper et omni adesse commune utrique est: si enim curtetur qui bipes est,tumen id ad quod natum est semper prædicatur,nam et risibile ad id quod natum est semperdicitur,sed non in eo quod semper videat.

Nunc differentiæ propriique communia continua oratione prosequitur. Commune enim dicit esse proprio ac differentiæ,quod æqualiter participantur: aeque enim omnes homines rationales sunt, æque risibile8:illud, quia substantiam monstrat ; istud, quia est æquum propriæ speciei, et subjectam speciem non relinquit. Aliud etiam his commune subjungit; æqualiter enim differentia semper subjectis

males sunt, ut semper quoque visibiles. Sed objici poterat non semper esse bipedem hominem,cum sit bipes differentia,si unius pedis perfectione curtetur: quam tali modo solvimus quæstionem. Propria et differentiæ non in eo quod semper habeantur,sed in eo quod semper naturaliter haberi possunt, semper dicuntur adesse subjectis.Si enim quis curtetur pede, nihil attinet ad naturam,sicut nihil ad detrahendum proprium valet,si homo non rideat.Hæc enim non in eo quod adsint,sed in eo quod per naturam adesse possint,semper adesse dicuntur.Ipsum enim semper non actu esse dicimus, sed natura. Nunquam enim fieri potest,ut per naturæ ipsius proprietatem non semper homo bipes sit,etiam si fieri potest ut uno pede vel ambobus curtetur,vel etiam si diminuto pede natus sit;in his enim non speciei atque substantiæ, sed nascenti individuo derogatur. Proprium autem differentiae est,quod haec quidem de pluribus speciebus dicvtur saepe,ut rationale dehomine et de Deo:proprium vero de una sola specie, cujus est proprium.Amplius, differentia illis est consequens, quorum est differentia, sed non convertitur : propria vero conversim prædicantur de his quorum sunt propria,propter id quod convertuntur. Distat a proprio differentia quia differentia plures species claudit,ac de his omnibus prædicatur: proprium vero uni tantum speciei conjungitur atque æquatur.Rationale enim de homine atque de Deo prædicatur:quadrupes vero de equo et cæteris quadrupedibus.Risibile vero unam tantum speciem continet,

C idesthominem:unde fit utdifferentia semperspeciem

consequatur,species vero differentiam minime.Proprium vero ac species alternis sese vicibus æqua prædicatione comitantur:sequi vero dicitur aliquid,quando qualibet re prius nominata,posterius reliqua convenit nuncupari:ut si dicam,Omnis homo rationabilis est,prius hominem,posterius differentiam posui; sequitur ergo differentia speciem.Atsiconvertam nomina dicamque:Omne rationabile homo est,propositio non tenet veritatem;igitur species nulla ratione differentiam comitatur : proprium vero et species, quia converti possunt,mutuo se sequuntur:ut omnis homo risibilis,et omne risibile homo. Differentiæ autem et accidentu commune quidem est de pluribus dici:commune vero ad ea quæ sunt inse

D parabilia accidentia semper et omnibus adesse: bipes quæ sub corvo et cygno sunt.Item de eodem corvo A nec proprie universalia donuntur accidentia, cum de

enim semper adest et omnibus corvis, et nigrum similiter. Duo quidem differentiæ et accidentis communia proponit,quorum unum inseparabilibus et separabilibus accidentibus cum differentia commune est : ab altero vero separabile accidens segregatur.Tantum vero inseparabile secunda communione clauditur.Estenim commune differentiæ cum omnibus accidentibus de pluribus prædicari:nam et separabilia et inseparabilia accidentia sicut differentia de pluribus speciebus et individuis prædicantur:ut bipes de corvo atque cygno nuncupatur,et de his individuis atque cygno album et nigrum,quæ suntinseparabilia accidentia, prædicantur. Ambulare enim vel stare, dormire ac vigilare de eisdem dicimus,quæ sunt accidentia separabilia : reliqua vero communitas ea tantumaccidentiavidetur includere quæ sunt inseparabilia:nam sicut differentia semper subjectis speciebus adhærescit,ita eliam inseparabilia accidentia nunquam videnturdeserere subjectum:utenimbipes quod est differentia,nunquam corvorum speciem derelinquit,ita nec nigrum quod accidens inseparabile est: differentia vero idcirco non relinquit subjectum, quoniam ejus substantiam complet ac perficit:accidens vero hujusmodi est,quia non potest separari, neque enim posset accidens inseparabile, si subjectum aliquando relinqueret.

Differunt autem quod differentia quidem continet et non continetur:continet enim rationalitas hominem et Deum,accidentia vero quodammodo continent,eo quod in pluribus sunt,et quodammodo continentur,eo quod non unius accidentis susceptibilia sunt subjecta, sed plurimorum. Et differentia quidem inintensibilis est et irremisibilis:accidentia vero minus et magis recipiunt. Amplius, impermistæ sunt quidem contrariæ differentiae, miscentur vero contraria accidentia. Hujusmodi quidem communiones et proprietates differentiæ et caeterorum sunt:species vero quo quidem differat a gemere et differentia, dictum est quando dicebamus quo genus et differentia differat a caeteris,reliquum est quo differat a proprio et accidenti dicere.

Post differentiæ et accidentis redditas communitates, nunc de eorum differentiis tractat, ac primum quidem talem proponit: Differentia omnis, inquit, speciem continet.Rationabilitas enim continethominem,quoniam plus rationabilitas quam species, id est homo, prædicatur:supergressa enim substantiam hominis in Deum usque diffunditur.Accidentia vero aliquando quidem continent;aliquando continentur. Continent quidem., quia quodlibet unum accidens speciebus adesse pluribus consuevit,ut album cygno et lapidi: ut nigrum corvo et Æthiopi atque ebeno. Continentur vero,quoniam plura accidentia uni accidunt speciei,ut videatur illa species plura accidentia continere : cum enim Æthiopi accidit ut sit niger, accidit ut sit simus,ut crispus,quæ cuncta accidentia sunt AEthiopis,species est, quæ est homo, intra se plurima accidentia videtur includere.Huic occurri potest:cum differentiæ quoque aliquo modo continentur,alio modo continent,ut rationabilitas continet hominem(plus enim quam de homine prædicatur)continetur quoque ab homine,quoniam non solum hanc differentiam homo continet,verum etiam mortale. Respondebimus contra hoc,0mnia quæcunquesubstantialiter de pluribus prædicantur ab his de quibus dicuntur non poterunt contineri; quo fit ut differentia quidem non contineantur a specie, et si sint plures differentiæ quæ speciem informent.Accidentia vero continentur,quoniam accidentia speciei eubstantiam nulla prædicatione constituunt: nam

speciebuspluribus dicuntur:differentiæ vero maxime dicuntur universalia et proprie. Quæ enim quorumlibet universalia 8unt,ea necesse est eorum quorum sunt universalia etiam substantiam continere;quo fit ut quia substantiam differentiæ monstrant,intensione ac remissione careant,una enim quæque substantia neque contrahi neque remitti potest.At vero accidentia quoniam nullam constitutionem substantiæ profitentur intensione crescunt,et remissione decrescunt. Illa quoque eorum differentia, quod differentia contrariæ permisceri, ut ex eis fiat aliquid, non queunt: accidentia vero contraria, et quædam medietas ex alterutra contrarietate conjunguntur. Ex rationabili enim et irrationabili nihil in unum

B jungi potest:ex albo vero et nigro conjunctis fit ali

D

quis medius color. Expositis igitur distantis differentiæ ad cætera,restatdespecie dicere,cujusquidem differentias ad genus antecollegimus,cum generis ad speciem differentias dicebamus,ejusdem etiam speciei distantias ad differentiam diximus, cum differentiæ ad speciem dissimilitudines monstrabamus.Restatigitur speciem proprio et accidenti communione conjungere,tum differentia segregare.

Speciei vero et proprii commune est quidem de se invicem prædicari,nam si homo est,risibile est ; ac si risibile,homo: riribile vero secundum id quod natum est ridere accipi, saepe jam dictum est. Commune est quoque æqualiter participari : æqualiter enim insunt species his quæ eorum participant,et propria quorum sunt propria.

ùommune,inquit,habent proprium atque species ad seipsa prædicationes habere conversas.Nam sicut species de proprio, ita proprium de specie prædicatur:nam ut est homo risibilis,ita est risibile homo : idque jam superius dictum esse commemorat,cujus communitatis rationem subdit,eam scilicet qua æqualiter species individuis participantur, sicut eadem propria his quorum sunt proprias quæ ratio non videtur ad conversionem prædicationis accommodata, sed potius ad illam aliam similitudinem,quia sicut species æqualiter ab individuis participantur, ita etiam propria;æque enim Socrates et Plato homines sunt, sicut etiam risibiles. Itaque tanquam aliam communionem debemus accipere illud quod est additum: æqualiter enim sunt species his quæ eorum participant,et propria quorum sunt propria. An magis intelligendum est hoc modo dictum,tanquam si diceret, Æqualia sunt species et propria: nam quia species eorum sunt species,quæ speciebus ipsis participant : et propria eorum propria, quæ propriis participant;proprium atque species æqualiterutrisque insunt,id est, neque species supervadit ea quæ specie participant, neque propria supervadunt ea quæ propriis participant.Cumque hæc propria specierum sint propria,species ad propria æqualia esse necesse est,atque invicem prædicari.

Differt autem species a proprio, quoniam species quidem potest et aliis esse genus,proprium veroaliarum subsistit,quam proprium,proprium vero post fit in specie:oportet enim ante hominem esse ut sit risibile.Amplius species quidem semper actu adest subjeclo, pr0prium vero aliquandoactu,potestate vero semper;homo enim semper actu est Socrales, non vero semper ridet, quamvis sit natura semper risibilis. Amplius,quorum termini differentes sunt et ipsa sunt differentia:est autem speciei quidem esse sub genere,et depluribus differentibus numero in eo quod quid sit praedicari,et caetera hujusmodi : proprii vero est, soli et omni, et semper adesse. Primam proprii et speciei differentiam dicit,qu0niam species potest aliquando in alias species derivari,id est,potest esse genus : ut animal, cum sit species animati potest esse genus hominis(sed nunc non dehis speciebus loquitur quæ sunt specialissimæ atquehunc confunderevidetur errorem,quod cum de his speciebus dicere proposuerit quæ essent ultimæ, nunc de his quæ sunt subalternæ,et sæpe locum generis obtineant disserit ; propria vero nullo modo genera esse possunt, quoniam specialissimis adæquantur. Quæ quoniam genera esse nequeunt, nec propria quæ sunt ipsis æqualia esse permittuntur. Rursusspecies semperante subsistit quam proprium nisi enim sit homo,risibile esse non poterit,et cum ista simul sint, tamen substantiæ cogitatio præcedit propriirationem.0mneenim proprium in accidentis genere collocatur.Eo enim differt ab accidenti,quia circa omnem solam quamlibet unam speciem vim propriæ prædicationis continet : accidens autem quando continet ad multas species potest diffundi. Quod si priores sunt substantiæ quam accidentia(species vero substantia est, proprium vero accidens), non estdubium quin prior sit species,proprium vero posterius.Discernuntur etiam species a proprio actus potestatisque natura,species enim actu $emper individuis adest,propriavero non semper,sed aliquoties actu, potestate autem semper. Socrates enim et Plato actu sunt homines, non vero semper actu rident, sed risibiles esse dicuntur, quia tametsi non rideant,ridere tamen possunt.Natura itaque species utproprium semper subjectis adest,sed actuspecies, proprium vero non semper actu, ut dictum est. At rursus quoniam diffinitio substantiam monstratquorum diversæ sunt diffinitiones, diversas necesse est

specierum esse impossibile est. Et species quidem ante A Speciei et accidentissimilitudinem communem di

cit de pluribus prædicari: de pluribus enim dicitur species,sicut et accidens.Raras vero dicit esse alias eorum communiones,idcirco quoniam longe diversum est,id quod accidit et cui accidit.Cui enim accidit subjectum est atque suppositum. Quod vero accidit superpositum est,atque advenientis naturæ. Item quod supponitur substantiaest,quod vero velut accidens prædicatur,extrinsecus venit. Quæ omnia multam ejus quod est subjectum,et ejus quod est accidens differentiam faciunt, tamen inveniri etiam aliæ possunt species et accidentisinseparabilis communitates,ut semper subjectis adesse: æque enim homo singulis hominibus semper adest,etinseparabilia accidentia singuli individuis præsto sunt:et

[blocks in formation]

esse substantias:speciei vero et proprii diversæ sunt D vero in eo quod quomodo se habeat; id quoque com

diffinitiones,diversæ igitur sunt substantiæ. Est autem speciei diffinitio sub genere esse,et de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicari, quam superius frequenter expositam nunc iterare non opus est.Proprium vero ita diffinitur: proprium est quod et omni et semper speciei adest. Quod si diffìnitiones diversæ sunt, non est dubium speciem, et proprium secundum naturæ suæ terminos discrepare.

Speciei vero et accidentis commune quidem est de pluribusprædicari;rarae vero sunt aliæ communitates, propterea quod plurimum distant a se accidens et id cui accidit.

mune est speciei cum genere,genus quippe ab accidenti in eo quodquid est,et quomodo se habeat præ

dicatione dividitur. Item unamquamque substantiam una videtur species continere,ut Socratem homo,atque ideo Socrati una tantum propinquitas speciei est hominis.Rursus individuo equo una species equiest proxima,itemque in cæteris:unicuique enim substantiæ una species præest, at vero unicuique substantiæ non unum accidens jungitur:unicuique enim substantiæ plura semper accidentia supervenunt, ut Socrati quod calvus, quod simus, quod glaucus, quod propenso ventre, et in aliis quidem substantiis de numero accidentium idem convenit liguntur: nisi enim sit homo cui addicit aliquod accidens esse non poterit: et nisi sit quælibet substantia cui accidens possit adjungi, accidens non erit. Omnis autem substantia propria specie continetur, recte igitur prius species, accidentia vero posterius intelliguntur,posterioris enim sunt generis,utait, et adventitiæ naturæ. Nam quæ substantiam non informant, recte adventitiæ naturæ esse dicuntur, et posterioris generis.Hic enim substantiis adsunt quæ ante differentiis informatæ sunt:rursus quoniamspecies substantiam monstrat, substantia vero (ut dictum est) intensione ac remissione caret, speciei participatio intensionem remissionemque non suscipit: accidens vero vel si inseparabile sit, potest intensionis remissionisque cremento et decremento variari,utipsum inseparabile accidens,quod AEthiopibus inest, {nigredo. Potest enim quibusdam talis adesse ut sit fuscis proxima, aliis vero talis, ut sit nigerrima. Restat nunc proprii accidentisque communiones ac differentias persequi.Sed quo proprium differat a genere, specie et differentia, superius demonstratum est, cum quod genus, species,et differentia a proprio distaret ostendimus.Nunc reliqua de communitate et differentia consideratioest, quæ proprium accidentibus aut jungit aut segregat.

[ocr errors]

dicere.Dehinc semperante accidentia species intel- A omni homini,et semperadest,ita etiam nigredo omni

Commune autem proprii et accidentis inseparabilis est, quod præter ipsa nunquam consistant ea in quibus considerantur; quemadmodum enim praeterrisibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem subsistit

Æthiops: et quemadmodum semper et omniadest pro- C

prium, sic et inseparabile accidens.

Quoniam proprium semper adest speciebus, nec eas ullo modo relinquit, quoniamque inseparabile accidens a subjecto non potest segregari, hoc illis inter se videtur esse commune, quod ea quibus insunt, præter propria et inseparabilia accidentia,esse non possunt. Inseparabilia vero accidentia comparat proprio, quoniam ut in specie dictum est,rarissimæ sunt speciei atque accidentis similitudines,quocirca multo magis proprii atque accidentis communitates difficile reperiuntur : accidens enim in contrarium dividi solet, in inseparabile accidens atque separabile: quæ vero sub genere in contrarium dividuntur, ea nullo alio nisi tantum generis prædicatione participant. Quod si proprium inseparabile quoddam accidens est, a separabili accidenti plurimum differt, atque ideo nullas proprii et separabilis accidentis similitudines quærit. Sed quoniam ipsum proprium certis quibusdam rationibus ab inseparabilibus accidentibus differt,horum et communitates inveniri possunt: et inter se differentiæ, quarum una quidem ea est quam superius exposuimus, secunda vero quoniam sicut proprium semper, et omni specieiadest, ita etiam inseparabile acoidens: nam sicut risibile

corvo, et semper adjuncta est. Differt autem,quoniam proprium unisolispecuei adest, qnemadmodum risibile homini : inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum Æthiopi, sed etiam corvo adest, et carboni, et ebeno, et quibusdam aliis. Amplius,Proprium conversim de eo cujus est proprium prædicatur: mnseparabile vero accidens conversim non praedicatur. Et propriorum quidem æqualus est participatio, accidentio vero haec quidem magis, illa vero minus. Sunt quidem et aliæ communilates et proprietates eorum quæ dicta sunt sed sufficiunt haec et ad discretionem ipsorum, et ad communitatis traditionem. Proprii atque accidentis prima quidem differentia est, quia proprium semper de una tantum specie dicitur,accidens vero minime: sed ejus prædicatio in plurimas diversi generis substantias speciesque diffunditur, risibile enim de nullo alio nisi de homine prædicatur. Nigrum vero,quod est quibusdam inseparabile accidens,tam corvo, et Æthiopi quæ diversa sunt specie, quam corvo atque ebeno, quæ differunt generibus non tantum specie, præsto est: quo fit ut propriis quidem conversio æqua servetur, lin accidentibus vero minime. Quoniam enim propria in singulis esse suum habent, atque omnes continent species proprias, converso ordine prædicantur.Nam quod risibile est, homo est: et quod homo, risibile; nigrum vero non ita, sed ipsum quidem de his prædicarilpotest quibus inest. Illa vero ad hujus prædicationem converti retrahique non possunt:nigrum enim de carbone, ebeno, homine, atque corvo prædicatur, hæc vero de nigro minime. Nam quæ plura continent, de his quæ continent prædicari possunt, ea vero quæ continentur desese continentibus nullo modo prædicantur. Rursus proprium quidem æqualiter participatur, accidens remissionibus atque intensionibus permutatur : omnis enim homo æque risibilis est, Æthiops vero non æqualiter niger est, sed (ut dictum est) aliquis quidem paulo minus niger, alius vero teterrimus invenitur. Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictumest. Restabat vero accidentis ad cætera communiones proprietatesque explicare sed jam superius annumeratæ sunt cum generis, differentiæ, proprii et accidentis similitudines ac differentias assignavimus. Fortasse autem his institutus animus, et solertior

D factus, salias prætereas, quas nunc diximus,coumu

nitates et differentias quinque rerum, quæ superius sunt positæ reperiet, sed ad discretionem atque ad eorum similitudines comparandas ea fere quæ sunt dicta sufficiant.Nos etiam quoniam promissi operis portum tenemus,atquehujus libri seriem primo quidem a rhetore Victorino,post vero a nobis Latina ora• tioneconversam geminaexpositione patefecimus,hic terminum longo statuimus opericontinenti quinque rerum disputationem et ad prædicamenta servienti. Porphyrii institutione digesta sunt,hos quoque commentarios in prædicamenta perscribens mediocris styli seriem persecutus, nihil de altiorum quæstionum tractatione permiscui,sed dilucidandi moderatione servata, nec angere lectorem brevitate volui, nec dilatatione confundere. Quare prius breviter hujus operis aperienda videtur intentio, quæ est hujusmodi: Rebus præjacentibus, et in propria principaliter naturæ constitutione manentibus,humanum Bolum genus exstitit, quod rebus nomina posset imponere. Unde factum est ut sigillatim omnia prosecutus hominis animis singulis vocabula rebus aptaret. Et hoc quidem, verbi gratia, corpus, hominem vocavit,illud vero, lapidem,aliud lignum,aliud vero

AN. MÁMNI L. §. EV. I HBOETTEII
IN CATEGORIAS ARISTOTELIS

LIBRI QUATUOR.
LIBER PRIMUS.

Expeditis his quæ ad prædicamenta Aristotelis A significet.Estigitur hujus operis intentio de vocibus

colorem. Et rursus quicunque ex se alium genuisset, B

patris vocabulo nuncupavit. Mensuram quoque magnitudinis proprii forma nominis terminavit,ut diceret bipedale esse, aut tripedale, et in aliis eodem modo.Omnibus ergonominibus ordinatis,ad ipsorum rursus vocabulorum proprietates figurasque reversus est, et hujusmodi vocabuli formam, quæ inflecti casibus possit, nomen vocavit; quæ vero temporibus distribui, verbum. Prima igitur illa fuit nominum positio,per quam vel intellectui subjecta vel sensibus designaret. Secunda consideratio, qua singulas proprietates nominum figurasque perspicerent,ita ut primum nomen sit ipsum rei vocabulum : ut, verbi gratia, cum quælibet res homo dicatur. Quod autem ipsum vocabulum, id est homo, nomen vocatur,non ad significationem nominis ipsius refertur, sed ad figuram, idcirco quod possit casibus inflecti. Ergo prima positio nominissecundum significationem vocabuli facta est, secunda vero secundum figuram : etest prima positio, ut nomina rebus imponerentur, secundavero ut aliis nominibus ipsa nomina designarentur.Nam cum homo vocabulum sitsubjectæ substantiæ, id quod dicitur homo, nomen est hominis, quod ipsius nominis appellatio est. Dicimus enim, Qnale vocabulum est homo?et proprie respondetur, nomen. In hoc igitur opere hæc intentio est, de primis rerum nominibus, et devocibus res significantibus disputare, non in eo quod secundum aliquam proprietatem figuramque formantur, sed in eo quod significantes sunt. Nam quodcunque de substantia vel facere vel pati dicitur, non ita tractatur, quasi unum eorum casibus inflecti possit, aliud vero temporibus permutari, sed quasi aut hominem, aut equum,autindividuum aliquod,aut,speciem genusve

res significantibus,in eo quod significantes sunt pertractare. Hæc quidem est tempori introductionis, et simplicisexpositionis apta sententia,quam nosnunc Porphyrium sequentes, quod videbatur expeditior esse planiorque digessimus.Est vero in mente de intentione, utilitate et ordine, tribus quæstionibus disputare,videlicetin alio commentario quem componere proposui de eisdem categoriis ad doctiores, quarum una estquid prædicamentorum velitintentio, ibique numeratis diversorum sententiis, docebimus cui nostrum quoque accedat arbitrium, quod nemo huic in præsentia sententiæ repugnare miretur,cum videat quanto illa sit altior cujus non nimium ingredientium mentes capaces esse potuissent,adquosmediocriter imbuendos ista conscripsimus. Afficiendi ergo,etquodammodo disponendi mediocri expositione sunt in ipsiquasi disciplinæ hujus foribus,quosadhanc paramus scientiam admittere. Hanc igitur causammutatæ sententiæ utriusque operis lector agnoscat, quod illic ad scientiam Pythagoricam perfectamque doctrinam,hic ad simplices introducendorum motus expositionis sit accommodata sententia;sed nunc ad propositum revertamur, sitque in præsens prædicamentorum intentio, quæ superius est comprehenea, id est,de primis vocibus significantibus prima rerum genera, in eo quod significantes sunt disputare : et quoniam res infinitæ sunt, infinitas quoque voces, quæ significent eas esse necesse est: sed infinitorum nulla cognitio est,infinita namque, animo comprehendi nequeunt.Quod autem ratione mentis circumdari non potest, nullius scientiæ fine concluditur, quare infinitorum scientia nulla est: sed hic Aristoteles non de infinitis rerum significationibus tractat, sed decem prædicamenta constituens, ad quæ ipsa infinita multitudo significantium vocum referri debeat, terminavit: ut, verbi gratia, cum dico homo, lignum, lapis, equus, animal, plumbum,stannum, argentum, aurum, et alia hujusmodi quæ nimirum infinitum sunt,hæc omnia ad unum substantiæ vocabulum deducantur.Hæc namque, et si qua sunt alia quæ certæ sunt infinita vocabula unum substantiæ nomen includit.Rursus cum dico bipedale,tripedale, sex, quatuor, decem, lineam superficiem, soliditatem, et quæcunque alia ex eodem genere quæ infinita sunt, uno quantitas nomine continentur, ut

D hæc omnia sub quantitate ponantur. Rursus cum

dico album, vel scientiam, vel bonum, vel malum, vel alia hujusmodi, quæque in hoc quoque genere

« PoprzedniaDalej »