Obrazy na stronie
PDF
ePub

corvo, et semper adjuncta est.

Differt autem,quoniam proprium uni soli speciei adest, quemadmodum risibile homini : inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum Æthiopi, sed etiam corvo adest, et carboni, et ebeno, et quibusdam aliis. Amplius,proprium conversim de eo cujus est proprium prædicatur: inseparabile vero accidens conversim non prædicatur. Et propriorum quidem æqualis est participatio, accidentio vero hæc quidem magis, illa vero minus. Sunt quidem et aliæ communilates et proprietates eorum quæ dicta sunt sed sufficiunt hæc et ad discretionem ipsorum, et ad communitatis traditionem.

dicere. Dehinc semper ante accidentia species intel- A omni homini,et semper adest,ita etiam nigredo omni liguntur: nisi enim sit homo cui addicit aliquod accidens esse non poterit: et nisi sit quælibet substantia cui accidens possit adjungi, accidens non erit. Omnis autem substantia propria specie continetur, recte igitur prius species, accidentia vero posterius intelliguntur,posterioris enim sunt generis,utait, et adventitiæ naturæ. Nam quæ substantiam non informant, recte adventitiæ naturæ esse dicuntur, et posterioris generis. Hic enim substantiis adsunt quæ ante differentiis informatæ sunt: rursus quoniam species substantiam monstrat, substantia vero (ut dictum est) intensione ac remissione caret, speciei participatio intensionem remissionemque non suscipit: accidens vero vel si inseparabile sit, potest intensionis remissionisque cremento et decremento variari, ut ipsum inseparabile accidens, quod Ethiopibus inest, ¡nigredo. Potest enim quibusdam talis adesse ut sit fuscis proxima, aliis vero talis, ut sit nigerrima. Restat nunc proprii accidentisque communiones ac differentias persequi.Sed quo proprium differat a genere, specie et differentia, superius demonstratum est, cum quod genus, species,et differentia a proprio distaret ostendimus. Nunc reliqua de communitate el differentia consideratio est, quæ proprium accidentibus aut jungit aut segregat.

Commune autem proprii et accidentis inseparabilis est, quod præter ipsa nunquam consistant ea in quibus considerantur; quemadmodum enim præter risibile non subsistit homo, ita nec præter nigredinem subsistit Ethiops: et quemadmodum semper et omni adest pro- C prium, sic et inseparabile accidens.

Quoniam proprium semper adest speciebus, nec eas ullo modo relinquit, quoniamque inseparabile accidens a subjecto non potest segregari, hoc illis inter se videtur esse commune, quod ea quibus insunt, præter propria et inseparabilia accidentia,esse non possunt. Inseparabilia vero accidentia comparat proprio, quoniam ut in specie dictum est, rarissimæ sunt speciei atque accidentis similitudines,quocirca multo magis proprii atque accidentis communitates difficile reperiuntur: accidens enim in contrarium dividi solet, in inseparabile accidens atque separabile: quæ vero sub genere in contrarium dividuntur, ea nullo alio nisi tantum generis prædicatione participant. Quod si proprium inseparabile quoddam accidens est, a separabili accidenti plurimum differt, atque ideo nullas proprii et separabilis accidentis similitudines quærit. Sed quoniam ipsum proprium certis quibusdam rationibus ab inseparabilibus accidentibus differt, horum et communitates inveniri possunt: et inter se differentiæ, quarum una quidem ea est quam superius exposuimus, secunda vero quoniam sicut proprium semper, et omni speciei adest, ita etiam inseparabile accidens: nam sicut risibile

D

Proprii atque accidentis prima quidem differentia est, quia proprium semper de una tantum specie dicitur,accidens vero minime: sed ejus prædicatio in plurimas diversi generis substantias speciesque diffunditur, risibile enim de nullo alio nisi de homine prædicatur. Nigrum vero,quod est quibusdam inseparabile accidens, tam corvo, et Ethiopi quæ diversa sunt specie, quam corvo atque ebeno, quæ differunt generibus non tantum specie, præsto est: quo fit ut propriis quidem conversio æqua servetur, in accidentibus vero minime. Quoniam enim propria in singulis esse suum habent, atque omnes continent species proprias, converso ordine prædicantur.Nam quod risibile est, homo est: et quod homo, risibile; nigrum vero non ita, sed ipsum quidem de his prædicari potest quibus inest. Illa vero ad hujus prædicationem converti retrahique non possunt:nigrum enim de carbone, ebeno, homine, atque corvo prædicatur, hæc vero de nigro minime. Nam quæ plura continent, de his quæ continent prædicari possunt, ea vero quæ continentur de sese continentibus nullo modo prædicantur. Rursus proprium quidem æqualiter participatur, accidens remissionibus atque intensionibus permutatur: omnis enim homo æque risibilis est, Æthiops vero non æqualiter niger est, sed (ut dictum est) aliquis quidem paulo minus niger, alius vero teterrimus invenitur. Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum est. Restabat vero accidentis ad cætera communiones proprietatesque explicare sed jam superius annumeratæ sunt cum generis, differentiæ, proprii et accidentis similitudines ac differentias assignavimus. Fortasse autem his institutus animus, et solertior factus, alias præter eas, quas nunc diximus, communitates et differentias quinque rerum quæ superius sunt positæ reperiet, sed ad discretionem atque ad eorum similitudines comparandas ea fere quæ sunt dicta sufficiant. Nos etiam quoniam promissi operis portum tenemus, atque hujus libri seriem primo quidem a rhetore Victorino,post vero a nobisLatina ora tione conversam gemina expositione patefecimus, hic terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum disputationem et ad prædicamenta servienti.

AN. MANL. SEV. BOETII

IN CATEGORIAS ARISTOTELIS

LIBRI QUATUOR.

LIBER PRIMUS.

Expeditis his quæ ad prædicamenta Aristotelis A significet. Est igitur hujus operis intentio de vocibus Porphyrii institutione digesta sunt,hos quoque commentarios in prædicamenta perscribens mediocris styli seriem persecutus, nihil de altiorum quæstionum tractatione permiscui,sed dilucidandi moderatione servata, nec angere lectorem brevitate volui, nec dilatatione confundere. Quare prius breviter hujus operis aperienda videtur intentio, quæ est hujusmodi: Rebus præjacentibus, et in propria principaliter naturæ constitutione manentibus,humanum solum genus exstitit, quod rebus nomina posset imponere. Unde factum est ut sigillatim omnia prosecutus hominis animis singulis vocabula rebus aptaret. Et hoc quidem, verbi gratia, corpus, hominem vocavit,illud vero, lapidem,aliud lignum, aliud vero colorem. Et rursus quicunque ex se alium genuisset, patris vocabulo nuncupavit. Mensuram quoque magnitudinis proprii forma nominis terminavit,ut diceret bipedale esse, aut tripedale, et in aliis eodem modo.Omnibus ergo nominibus ordinatis,ad ipsorum rursus vocabulorum proprietates figurasque reversus est, et hujusmodi vocabuli formam, quæ inflecti casibus possit, nomen vocavit ; quæ vero temporibus distribui, verbum. Prima igitur illa fuit nominum positio,per quam vel intellectui subjecta vel sensibus designaret. Secunda consideratio, qua singulas proprietates nominum figurasque perspicerent,ita ut primum nomen sit ipsum rei vocabulum ut, verbi gratia, cum quælibet res homo dicatur. Quod autem ipsum vocabulum, id est homo, nomen vocatur,non ad significationem nominis ipsius refertur, sed ad figuram, idcirco quod possit casibus inflecti. Ergo prima positio nominis secundum significationem vocabuli facta est, secunda vero secundum figuram: et est prima positio, ut nomina rebus imponerentur, secunda vero ut aliis nominibus ipsa nomina designarentur.Nam cum homo vocabulum sit subjectæ substantiæ, id quod dicitur homo, nomen est hominis, quod ipsius nominis appellatio est. Dicimus enim, Qnale vocabulum est homo? et proprie respondetur, nomen. In hoc igitur opere hæc intentio est, de primis rerum nominibus, et de vocibus res significantibus disputare, non in eo quod secundum aliquam proprietatem figuramque formantur, sed in eo quod significantes sunt. Nam quodcunque de substantia vel facere vel pati dicitur, non ita tractatur, quasi unum eorum casibus inflecti possit, aliud vero tem- D poribus permutari, sed quasi aut hominem, aut equum,aut individuum aliquod,aut, speciem genusve

res significantibus,in eo quod significantes sunt pertractare. Hæc quidem est tempori introductionis, et simplicis expositionis apta sententia, quam nosnunc Porphyrium sequentes, quod videbatur expeditior esse planiorque digessimus.Est vero in mente de intentione, utilitate et ordine, tribus quæstionibus disputare,videlicet in alio commentario quem componere proposui de eisdem categoriis ad doctiores, quarum una est quid prædicamentorum velit intentio, ibique numeratis diversorum sententiis, docebimus cui nostrum quoque accedat arbitrium, quod nemo huic in præsentia sententiæ repugnare miretur,cum videat quanto illa sit altior cujus non nimium ingredientium mentes capaces esse potuissent,adquosmeB diocriter imbuendos ista conscripsimus. Afficiendi ergo,et quodam modo disponendi mediocri expositione sunt in ipsi quasi disciplinæ hujus foribus, quos ad hanc paramus scientiam admittere. Hanc igitur causammutatæ sententiæ utriusque operis lector agnoscat, quod illic ad scientiam Pythagoricam perfectamque doctrinam,hic ad simplices introducendorum motus expositionis sit accommodata sententia;sed nunc ad propositum revertamur, sitque in præsens prædicamentorum intentio, quæ superius est comprehensa, id est, de primis vocibus significantibus prima rerum genera, in eo quod significantes sunt disputare et quoniam res infinitæ sunt, infinitas quoque voces, quæ significent eas esse necesse est: sed infinitorum nulla cognitio est, infinita namque animo comprehendi nequeunt. Quod autem ratione mentis circumC dari non potest, nullius scientiæ fine concluditur, quare infinitorum scientia nulla est: sed hic Aristoteles non de infinitis rerum significationibus tractat, sed decem prædicamenta constituens, ad quæ ipsa infinita multitudo significantium vocum referri debeat, terminavit: ut, verbi gratia, cum dico homo, lignum, lapis, equus, animal, plumbum,stannum, argentum, aurum, et alia hujusmodi quæ nimirum infinitum sunt,hæc omnia ad unum substantiæ vocabulum deducantur. Hæc namque, et si qua sunt alia quæ certæ sunt infinita vocabula unum substantiæ nomen includit. Rursus cum dico bipedale,tripedale, sex, quatuor, decem, lineam superficiem, soliditatem, et quæcunque alia ex eodem genere quæ infinita sunt, uno quantitas nomine continentur, ut hæc omnia sub quantitate ponantur. Rursus cum dico album, vel scientiam, vel bonum, vel malum, vel alia hujusmodi, quæque in hoc quoque genere

infinita sunt,unum tamen nomen concludens omnia A alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem

qualitatis occurrit,et de aliis quoque similiter.Rerum ergo diversarum indeterminatam infinitamque multitudinem,decem prædicamentorum paucissima numerositate concludit, ut ea quæ infinita sub scien. tiam cadere non poterant,decem propriis generibus diffinita scientiæ comprehensione claudantur. Ergo decem prædicamenta quæ dicimus, infinitarum in vocibus significationum genera sunt, sed quoniam omnis vocum significatio de rebus est, quæ voce significantur in eo quod significantes sunt,genera rerum necessario significabunt. Ut igitur concludenda sit intentio, dicendum est in hoc libro de primis vocibus, prima rerum genera significantibus in eo quod significantes sunt, dispositum esse tractatum. Sed quoniam de intentione dictum est, breviter B hujus operis utilitas explicanda est. Nam cum res infinite infinitis quoque vocibus significarentur,et (ut dictum est) sub scientiam venire non possent, hac definitione, qua decem prædicamentorum divisio facta est,cunctarum rerum et vocum significantium acquirimus disciplinam.Hinc est quod ad logicum tendentibus primus hic liber legendus occurrit,id. circo quod cum omnis logica syllogismorum ratione sit constituta syllogismi vero propositionibus jungantur, propositiones vero sermonibus constent, prima est utilitas quid quisque sermo significet, propriæ scientiæ diffinitione cognoscere. Hæc quoque nobis de decem prædicamentis inspectio, et in physica Aristotelis doctrina,et in moralis philosophiæ cognitione perutilis est, quod per singula currentibus C magis liquebit. Quocirca de ordine quoque libri hujus eadem ratio est.Nam quoniam res simplices compositis natura priores sunt, quæ enim composita sunt,ex simplicibus componuntur. Hic quoniam de simplicibus vocibus res significentibus disputatur, secundum ipsius simplicitatis principalem naturam, primus hic Aristotelis liber inchoantibus addiscitur. Nec illud fere dubium est,ad quam partem philosophiæ hujus libri ducatur intentio, idcirco quoniam qui de significativis vocibus tractat,de rebus quoque est aliquatenus tractaturus. Res etenim et rerum significatio juncta est,sed principalior erit illa disputatio quæ de sermonibus est: secundo vero loco illa quæ de rerum ratione formatur. Quare quoniam omnis ars logica de oratione est, et in hoc opere de D vocibus principaliter tractatur (quanquam enim sit hujus libri relatio ad cæteras quoque philosophiæ partes) principaliter tamen refertur ad logicam,de cujus quodammodo simplicibus elementis,id est, de sermonibus in eo principaliter disputavi. Aristotelis vero neque ullius alterius liber est, idcirco quod in omni philosophia sibi ipse de hujus operis disputatione consentit, et brevitas ipsa atque subtilitas ab Aristotele non discrepat,alioqui interruptum imperfectumque opus edidisse videretur qui de syllogismis scriberet,si aut de propositionibus prætermisisset, aut de primis vocibus tractatum, quibus ipsæ propositiones continentur, omitteret. Quanquam exstet

fere continens, cum sit oratione diversus; sed hic proprietatis liber calculum cœpit. Archites etiam duos composuit libros quos Καθόλους Λόγους inscripsit,quorum in primo hæc decem prædicamenta disposuit.Unde posteriores quidam non esse Aristotelem hujus divisionis inventorem suspicati sunt,quod Pythagoricus vir eadem conscripsisset, in qua sententia Jamblicus philosophus est non ignobilis,cui non consentit Themistius, neque concedit eum fuisse Architem,qui Pythagoricus Tarentinusque esset,quique cum Platone aliquantulum vixisset, sed peripateticum aliquem Architem, qui novo operi auctoritatem vetustate nominis conderet,sed de his alias. Restatinscriptio quæ varia fuit. Inscripsere namque alii de rebus, alii de generibus rerum, quos eadem similisque culpa confudit. Namque (ut docuimus) non de rerum generibus,neque de rebus, sed de ser. monibus rerum genera significantibus in hoc opere tractatus habetur, hoc vero Aristoteles ipse declarat cum dicit: Eorum quæ secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat,aut quantitatem.Quod si de rebus divisionem faceret, non dixisset significat; res enim significatur, non ipsa significat.Illud quoque maximo argumento est Aristotelem non de rebus, sed de sermonibus res significantibus speculari, quod ait: Singulum igitur eorum que dicta sunt, ipsum quidem secundum se in nulla affirmatione dicitur,horum antem ad se invicem complexione affirmatio fit.Res enim si jungantur,affirmationem nullo modo perficiunt,affirmatio namque in oratione est. Quocirca si prædicamenta juncta faciunt affirmationem (affirmatio vero non nisi in oratione est,quæ autem junguntur ut affirmatio fiat,hæ sunt rerum significantes voces)prædicamentorum tractatus non de rebus, sed de vocibus est; male igitur vel de rebus vel rerum generibus inscripserunt.Annotant alii hunc librum legendum ante Topica,quod nimis absurdum est. Cur enim non magis ante Physica? quasi vero minor hujus sit libri usus in Physicis, cum primi Resulotorii ante Topica legantur,et ante primos Resulotorios Perihermenias liber ad cognitionem veniat inchoantis,cur non magis hunc librum vel ante Perihermenias, vel ante Resolutorios inscripserunt ? Quare repudianda est inscriptionis istius quoque ipsa sententia,dicendumque est : Quoniam rerum prima decem genera sunt, necesse fuit decem quoque esse simplices voces, quæ de subjectis rebus dicerentur: omne enim quod significat de illa re dicitur quam significat,ergo inscribendus liber est de decem Prædicamentis.Sed forte quis dicat,si de significantibus rerum vocibus ipsa disputatio est, cur de ipsis disputat rebus ? Dicendum est,quoniam res semper cum propria significatione conjunctæ sunt, et quidquid in res venit, hoc quidem in rerum vocabulis invenitur: quare recte de vocabulis disputans, proprietatem significantium vocum de his quæ significabantur, id est de rebus assumpsit. Erit alia quoque fortasse quæstio: Cur enim hic orationem in

B

decem prædicamenta sit partitus,in Perihermenias A quæ neque nominibus neque diffinitionibus conjunlibro in duas tantum partes divisionem fecit,in verbum videlicet et nomen ? Sed hoc interest quod illic figuras vocabulorum dividit,in hoc de significationibus tractat, quare non est sibi ipse contrarius.InPerihermenias enim libro de nomine et verbo considerat quæ secundum figuram quamdam vocabuli sunt,quod illud inflecti casibus potest,illud variari per tempora: hic vero non secundum has figuras, sed in eo quod voces significantes sunt disputatur: quare diversam in diversis rebus atque tractatibus faciendo divisionem, nulla contrarietate notabitur, neque nunc orationem dividit,sed ad multitudinem generum nomina ipsa dispertit: nam quoniam decem rerum genera sunt non secundum orationem, sed secundum rerum significationem in decem prædicamenta voces dividit, deque his tractat. Atque ideo necesse fuit quodammodo disputationem de rebus quoque misceri,ita (ut dictum est) ut non aliter nisi ex rebus proprietates in sermonibus apparerent, atque ita non de rebus proprie, sed de prædicamentis, id est,de ipsis rerum significativis vocibus in eo quod significantes sunt,seriem disputationis orditur. Cur autem,si de prædicamentis disputat, de æquivocis, vel univocis,vel denominativis primus illi tractatus est? Idcirco nimirum quod quædam semper a dispu tantibus præmittuntur,quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina: ut in geometria, prius termini præponuntur, post theorematum ordo conteritur.Ita quoque hic quidquid ad prædicamentorum disputationem possit esse utile, prius quam ad ipsa prædicamenta veniret,exposuit: quare quoniam quæ prædicenda erant explicavi,nunc ad ipsius disputationis seriem textumque veniamus. Quid autem æquivoca vel univoca vel denominativa utilitatis ha. beant, secundum ipsas singulorum rationes diffinitionesque tractabitur.

DE EQUIVOCIS.

Equivoca dicuntur quorum solum nomen commune est,secundum nomen vero substantiæ ratio diversa,ut animal, homo et quod pingitur. Horum enim solum nomen commune est,secundum nomen vero substantiæ ratio diversa.Si quis enim assignet quid sit utrumque eorum,quo sint animalia,propriam assignabit utrisque rationem.

C

Omnis res aut nomine aut diffinitione monstratur: namque subjectam rem aut proprio nomine vocamus, D aut diffinitione quid sit ostendimus. Ut verbi gratia, quamdam substantiam vocamus hominis nomine, et ejusdem definitionem damus dicentes esse hominem animal rationale, mortale ; ergo quoniam res omnis aut diffinitione aut nomine declaratur, ex his duobus, nomine scilicet et deffinitione,diversitates quatuor procreantur.Omnes namque res aut eodem nomine et eadem definitione junguntur, ut homo et animal, utraque enim animalia dici possunt, et utraque una diffinitione junguntur. Est namque animal substantia animata sensibilis,et homo rursus substantia animala sensibilis,et hæc vocantur univoca. Alia vero

guntur: ut ignis, lapis, color, et quæ propriæ substantiæ natura discreta sunt,hæc autem vocantur diversivoca. Alia vero quæ diversis nominibus nuncupantur, et uni diffinitioni designationique subduntur, ut gladius,ensis; hæc enim multa sunt nomina,sed id quod significant una diffinitione declaratur, et hoc vacatur multivocum. Alia vero quæ nomine quidem congruunt, diffinitionibus discrepant: ut est homo vivens et homo pictus; nam utrumque vel animalia vel homines nuncupantur.Si vero quis velit picturam hominemque diffinire, diversas utrisque diffinitiones aptabit, et hæc vocantur æquivoca. Quare quoniam quid sint æquivoca dictum est, singulis Aristotelicæ diffinitionis sententias persequamur. Equivoca, inquit, dicitur res scilicet, quæ per se ipsas æquivocæ non sunt, nisi uno nomine prædicentur: quare quoniam ut æquivoca sint, ex communi vocabulo trahunt;recte ait,æquivoca dicuntur. Non enim sunt æquivoca,sed dicuntur. Fit autem non solum in nominibus,sed etiam in verbis æquivocatio: ut cum dico complector te, et complector a te.In quibus significationibus cum unum nomen sit complector, alia tamen faciendi ratio est, alia patiendi atque ideo hic quoque æquivocatio est : unum enim nomen quod est complector, diversis faciendi et patiendi diffinitionibus terminatur. In præpositionibus quoque,et in conjunctionibus frequenter æquivocatio reperitur, atque ideo quod ait: Quorum nomen solum commune est,nomen accipiendum est omnis rerum per vocem significatio,id est,omne vocabulum non proprium solum,aut appellativum, quod ab illud tantum nomen pertinet quod casibus inflecti potest, sed ad nomen rerum significationem, qua rebus imposita vocabula prædicamus. Solum autem duobus modis dicitur: semel cum aliquid unum esse dicimus, ut si dicamus solus est mundus, id est unus ; alio vero modo cum dicimus ad quamdam ab altero divisionem,ut si quis dicat solam me habere tunicam,id est,non etiam togam,ad divisionem videlicet toga. Hic ergo Aristoteles posuit dicens,Solum nomen commune est, quasi hoc voluisset intelligi non etiam diffinitio, æquivoca enim junguntur nomine,sed diffinitione dissentiunt.Commune quoque multis dicitur modis.Diciturcommune quod in partes dividitur,et non jam totum commune est,sed partes ejus propriæ singularum,ut domus. Dicitur commune quod id partes non dividitur,sed vicissim in usus habentium transit, ut servus communis vel equus.Dicitur etiam commune quod utendo cujusque fit proprium, post usum vero in commune remittitur, ut est theatrum,nam cum eo utor,meum est, cum inde discedo, in commune remisi. Dicitur quoque commune,quod ipsum quidem nullis divisum partibus,totum uno tempore in singulos venit. ut vox vel sermo ad multorum aures uno eodemque tempore totus atque integer pervenit. Secundum hanc igitur ultimam communis significationem Aristoteles putat æquivocis rebus commune esse voca

bulum.Namque in homine picto et in homine vivo ▲ sos secum ducit errores. Ratio quoque multimodo totum in utrisque vocabulum dicitur animalis, secundum nomen vero substantiæ ratio diversa,hoc hac significatione præmittit, ut si aliter reddantur diffinitiones quam secundum nomen,statim tota diffinitio labet ac titubet.Ac primum de diffinitionis proprietate dicendum est.Illa enim certæ diffinitiones sunt quæ convertuntur, ut si dicas, Quid est bono? animal rationale mortale ?homo,hoc quoque verum est.At vero siita quis dicat,Quid est homo?substantia animata sensibilis. verum est ;quid substantia animata sensibilis ? homo,hoc non modis omnibus verum est,idcirco quod equus quoque est substantia animata sensibilis, sed homo non est. Ergo illas constat esse diffinitiones integras quæ converti possunt. Sed hoc fit in iis quæ non de communi, sed uno tantum,ut cum de hominis nomine redduntur, verbi gratia.Animal est commune nomen,si dixerit quis,Homo est substantia animata sensibilis, procedi: si non convertatur, quia de communi nomine reddita est diffinitio;sin vero de uno nomine redditur, tunc de ipso nomine facienda est diffinitio;sic tamen est recta facienda, ut homiris diffinitio sit animal rationale mortale, non substantia animata sensibilis,illa enim secundum hominis nomen,ista secundum animalis est reddita. Idem etiam in his nominibus quæ de duabus rebus communiter prædicantur, si secundum nomen substantiæ ratio non reddatur,potest aliquoties fieri,ut ex univocis æquivoca sint, et ex æquivocis univoca; namque homo atque equus cum secundum nomen animalis univoca Cris esca est, hæc scilicet idcirco sunt æquivoca, sint, possunt esse æquivoca, si secundum nomen minime diffinita sunt. Homo namque et equus communi nomine animalia nuncupatur, si quis ergo hominis reddat diffinitionem dicens,aninal rationale mortale, et equi,animal irrationale hinnibile, diversas reddidit diffinitiones,eterunt res univocæ in

dicitur. Est enim ratio animæ, et est ratio compu-
tandi,est ratio naturæ,ipsa nimirum similitudo na-
scentium,est ratio quæ in diffinitionibus vel descri-
ptionibus redditur. Et quoniam generalissima genera
genere carent,individua vero nulla substantiali diffe
rentia discrepant, diffinitio vero ex genere et diffe-
rentia trahitur,neque generalissimorum generum,
neque individuorum ulla potest diffinitio reperiri.
Subalternorum vero generum, quoniam et differen.
tias habent et genera, diffinitiones esse possunt.At
vero quorum diffinitiones reddi nequeunt,illa tantum
descriptionibus terminantur. Descriptio autem est,
quæ quamlibet rem propria quadam proprietate de-
signat. Sive ergo diffinitio sit sive descriptio,utra-
que rationem substantiæ designat.Quare cum subs-
B
tantiæ rationem dixit,et diffinitionis et descriptionis
nomen inclusit. Equivocorum alia sunt casu, alia
consilio. Casu, ut Alexander Priami filius et Ale-
xander Magnus.Casus enim id egit,ut idem utrique
nomen poneretur.Consilio vero, ea quæcunque ho-
minum voluntate sunt posita. Horum autem alia
sunt secundum similitudinem, ut homo pictus et
homo verus quo nunc utitur Aristoteles exemplo:
alia secundum proportionem, ut principium est in
numero unitas,in lineis punctus. Et hæc æquivoca-
tio secundum proportionem esse dicitur. Alia vero
sunt quæ ab uno descendunt, ut medicinale ferra-
mentum;medicinale pigmentum,ab una enim medi-
cina æquivocatio ista descendit. Alia quæ ad unum re-
feruntur,ut si quis dicat salutaris vectatio est,saluta-

æquivocas permutata. Hoc autem idcirco evenit,
quod diffinitiones non secundum animalis nomen
redditæ sunt,quod eorum commune vocabulum est,
sed secundum hominis atque equi.Nam si secundum
commune nomen quod est animal diffinitio reddere-
tur,ita fieret,homo est substantia animata sensibi-
lis, secundum nomen scilicet animalis ; et rursus,
equus est substantia animata sensibilis, secundum
nomen rursus animalis, secundum idem namque D
animalis vocabulum equus atque homo univoce præ-
dicantur. Rursus ex equivocis univoca fiunt hoc mo-
do:si quis Pyrrhum Achillis filium et Pyrrhum Epiro-
ten dicat esse univocos,idcirco quod uno nomine et
Pyrrhi dicantur, et sint animalia rationabilia atque
mortalia.Hic secundum nomen hominis reddita dif.
finitio, ex æquivocis fecit univoca. Quod si secun-
dum nomen Pyrrhi diffinitionis ratio jungeretur vel
a parentibus vel a patria, diversis eos oporteret dif-
finitionibus terminari.Recte igitur additum est,se-
cundum nomen,idcirco quod si aliter facta sit diffi-
nitio, stabilis esse non poterit, et frequenter diver-

quod ad salutis unum vocabulum referuntur. Cur autem prius de æquivocis post de univocis tractat? Idcirco quod ipsa decem prædicamenta cum diffinitionibus diversa sint, uno prædicationis vocabulo nuncupantur; cuncta enim prædicamenta dicimus, ipsa vero prædicamenta quoniam rerum genera sunt,de subjectis rebus univoce prædicantur.Omne enim genus de speciebus propriis univoce dicitur, quare rectius primo de omnibus prædicamentorum communi vocabulo tractat,quasi dehinc quemadmodum singula de speciebus propriis prædicarentur, exprimeret. At si (ut dictum est) non de rebus,sed de nominibus libri hujus intentio est.Cur de æquivocis et non de æquivocatione tractavit ? æquivoca namque res sunt, æquivocatio vero vocabulum. Idcirco, quoniam ipsum nomen nibil in se retinet æquivocationis,nisi diversæ sint res de quibus illud vocabulum prædicetur.Quarejinde substantiam ipsa æquivocatio trahit, de ipsis dignus inchoatum est. Videtur autem alius esse modus æquivocationis quem Aristoteles omnino non recipit. Nam sicut dicitur pes hominis,ita quoque dicitur pes navis,et pes montis, quæ hujusmodi omnia secundum translationem dicuntur. Translatio vero nullius proprietatis est. Quare secundum translationem æquivoca nunquam sunt,nisi propriis et immutabilibus subjectæ res vocalubis appellentur.Est autem talis eorum universa

« PoprzedniaDalej »