Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

non hujus quæ in artibus quibusdam et in aliqua fa- A faciens pœnitendum. Secunda vero est quæ reipublibrili scientia notitiaque versatur,sed illius sapientiæ,quæ nullius indigens, vivax mens,el sola rerum primæva ratio est. Est autem hic amor sapientiæ intelligentis animi ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsum retractio atque advocatio, ut videatur studium æque sæpientiæ, studium divinitatis et puræ mentis illius amicitia. Hæc igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suæ divinitatis imponit,et ad propriam naturæ vim puritatemque reducit. Hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. Quæ res in ipsius philosophiæ divisionem sectionemque convertitur.Est enim philosophia genus, species vero ejus duæ,una quæ lewρytix dicitur,altera quæ paxτix, id est speculativa et activa. Erunt autem tot speculative philosophiæ species, quot sunt res in quibus justæ speculatio considerationis habetur.Quotque actuum diversitates, tot species varietatesque virtutem.Est igitur 0шpytixis, id est contemplativæ vel speculativæ triplex diversitas,atque ipsa pars philosophiæ in tres species dividitur. Est enim Optixis pars una de intellectibilibus, alia de intelligibilibus, alia de naturalibus. Tunc interpellavit Fabius,miratusque est quid hoc novi sermonis esset,quod unam speculativæ partem intellectibilem nominassem.Nota,inquam,quoniam Latino sermone nunquam dictum reperi,intellectibilia, egomet mea verbi compositione vocavi. Est enim intellectibile quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens,nullis unquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. C Quæ res ad speculationem Dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque veræ philosophiæ indagatione componitur.Quam partem Græci 000ylav nominant. Secunda vero pars est intelligibilis, quæ primam intellectibilem cogitatione atque intelligentia suscipiens, ea comprehendit quæ sunt omnium cœlestium supernæ divinitati operum causæ, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet; postremo humanarum animarum conditionem atque statum,quæ omnia cum prioribus illis intellectibiles substantiæ fuissent,sed corporum tactu,ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut non magis ipsa intelligantur quam intelligant, et intelligentiæ puritate tunc beatiora sunt, quoties sese intellectibilibus applicarint. Ter- D tia 0εwρntix species est, quæ circa corpora atque eorum scientiam cognitionemque versatur, id est physiologia, quæ naturas corporum passionesque declarat. Secunda vero,intelligibilium substantia, merito in medio collocata est, quod habeat et corporum animationem, et quodammodo vivificationem, et intellectibilium considerationem cognitionemque, ut dictum est. Practicæ vero philosophiæ, quam activam superius dici demonstratum est,hujus quoque triplex est divisio. Est enim prima quæ sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat, augetque virtutibus,nihil invita admitens,quo non gaudeat, nihil

cæ curam suscipiens, cunctorum saluti suæ providentiæ solertia, et justitiæ libra, et fortitudinis stabilitate,et temperantiæ patientia medetur. Tertia vero quæ rei familiaris officium modiocri componens dispositione distribuit. Sunt harum etiam aliæ subdivisiones,quas nunc persequi supersedendum est. Ad hæc igitur ut sciri possint et superiora intelligi queant,necessarius maxime uberrimusque fructus est artis ejus,quam Græci λoyızy, nos rationalem possumus dicere,quod recta orationis ratione quid verum, quidque decens sit,nullo erroris flexu diverticulove fallatur. Quam artem quidam partem philosophiæ,quidam non partem,sed ferramentum et quodammodo supellectilem judicarunt. Qua autem id utrique impulsi ratione crediderint, alio erit opere commemorandum. Hæc autem generis, speciei,differentia, proprii atque accidentis disputatio in omni nobis philosophiæ cognitione quasi quamdam viam parat. Nam cum quid genus sit docemur, quid species, intelligimus genus esse philosophiam, species vero indubitanter θεωρητικήν et πρακτικήν,id est speculativam et activam. De logica vero utrum sit species,eadem hac possumus ratione perpendere. Prodest nobis differentiæ cognitio ad ipsarum philosophiæ specierum differentias cognoscendas. Prodest proprii scientia ad cognoscendum quid unicuique philosophiæ speciei solitaria natura videatur ac substantia innatum. Prodest accidentis cognitio: per hoc enim quid principaliter in rebus sit cernere,et quid secundo contingentique loco conveniat,discernere valemus. Ita nobis harum quinque rerum scientia,ramosa quadam et multifida vi, in omnibus. sese philosophiæ partes infundit. Ad grammaticam vero, non minor hujus rei usus est, quando orationem genus dicimus: octo vero partes orationis, per species, differentias propriaque metimur. Est vero hujus rei perquam rhetorice amica conjunctaque cognitio.Ita enim rhetoricam in tribus causarum possumus separare generibus,et eas in subjectis constitutionibus dissecare. Definitionem quoque quæ ad logicam pertinent magna atque utilis uberrimaque cognitio est,quas definitiones nisi per genera, species, differentias, proprietatesque tractaveris, nullus unquam definitionibus terminus imponetur. Nam si quid definis, ex quo sit genere primum tibi dicendum est,atque in hoc genus species que consummala sunt.Nam cujuscunque rei genus dixeris, ad quam rem illud dixeris, speciem facis. Ut si quid sit homo definias, dicas hominem esse animal. Igitur quoniam ad hominem aptasti animal,genus esse animal,et hominem speciem a te declaratum est, sed non sufficit sola generis in definitione monstratio.Si enim solum animal hominem esse dixeris,num potius hominem quam bovem asinumque aut equum definitione depinxeris? Prodest igitur etiam differentias adhibere, per quas id quod definies a speciebus aliis sejungatur, ut dicas hominem esse animal rationale. Et quoniam sub eadem differentia plures frequenter spe

cies inveniuntur, ut sub rationali Deus atque homo A cesse est, librum Пept purvelas, qui inscribitur de

B

Propositionibus,adnotavit. Omnes vero propositiones ex sermonibus aliquid significantibus componuntur.Itaque liber quem de decem prædicamentis scripsit, quæ apud Græcos xxτnyopla dicuntur, de primis rerum nominibus significantibusque est. Vidit enim Aristoteles infinitam miscellamque esse rerum omnium, verborumque disparilitatem,et ut eorum ordinem reperiret, in decem primis sermonibus, prima rerum genera significantibus,omne quidquid illud vel rerum, vel sermonum poterat esse, collegit. Sed Aristoteles hactenus. Speculatus autem Porphyrius si categoria genera sunt rerum, rerum vero sermonumque diversitas, speciebus,differentiis, propriisque insigniretur,videns etiam quod accidentium in categoriis magna vis esset (omnes enim res Aristoteles in duas primum partes dividit, in accidens atque substantiam), et accidens in novem membra dispersit,dicens, aut substantiam esse quamcumque illam rem, aut si accidens esset, quoniam aut qualitas, aut quantitas, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando,aut jacere, aut habere, aut facere esset, aut pati. Prælibat igitur nos Porphyrius ad horum verissimam cognitionem hoc de generibus,speciebus, differentiis, propriis, accidentibusque tractatu. Sic igitur cum ante apodicticam dialecticamque rem syllogistica prælegantur,ante syllogisticam in propositionibus primus labor sit, ante, propositiones in categoriis pauca desudent, ante categorias in isagogis plurimum laborent, quæ de generibus,speciebus, differentiis, propriis, accidentibusque censentur, Cordo est de his ipsis rebus pauca prælibare. Recte igitur ut filo quodam hic Porphyrii liber primus legentibus studiorum prægustator, et quodammodo initiator occurrit. Quod si in hac re, quod dictum est, sat est,rem etiam de inscriptione confecimus. Quo enim alio melius quam introductionis nomine nuncupetur hic liber? Est namque ad categorias Aristotelis introitus, et quædam quasi janua venientes admittit. Tum Fabius: Perge, quæso te; et si ejus hoc propriam germanumque opus est collige. Hoc,inquam,indubitatum est,omnibus enim Porphyrii libris stylus hic convenit. Et mos hic Porphyrio est,ut in his rebus quæ sunt obscurissimæ,introducenda quædam et prægustanda præcurrat, ut alio quodam libro de Categoricis syllogismis fecit, et de multis item aliis quæ in philosophia gravia illustriaque versantur.Et hoc apud superiores indubitatum est, quibus nolle credere inscitia est. Tum Fabius; Restat, inquit, ut ad quam partem philosophiæ ducatur,edisseras. Ei ego Dicam tibi: Quoniam categoriæ ad propositiones aptantur, syllogismi de propositionibus componuntur, apodictici vero vel dialectici syllogismi in logicæ artis disciplina vertuntur.Constat quoque categorias quæ ad propositiones syllogismosque pertinent, logicæ scientiæ esse connexas. Quare introductio quoque in categorias ad logicam scientiam convenienter aptabitur. Quoniam ea quæ prædicenda sunt explicui, nunc textus ipsius ratio atque ordo videatur. Tum Fabius: Priusquam

est, utilissimus proprietatis usus est, ut id dicas,
quod sola quam definis species, suum propriumque
retineat. Fit ergo hujusmodi hominis definitio. Homo
est animal, id est genus, homo vero species; ratio-
nale, quod differentia est; risus capax, quod pro-
prium est; accidentium vero in definitionibus nullus
usus est. Prodest ergo in definitionibus harum quin-
que rerum cognitio, ut nec ea quæ sunt utilia præter-
mittas, nec ea quæ nihil præstant commoditatis,ad-
jungas. In divisione vero tantum prodest, ut nisi per
horum scientiam, nulla res recte distribui, secarique
possit. Nam quæ generum vel specierum recta dis-
tributio divisione erit, ubi ipsarum quæ dividuntur
rerum nulla scientiæ cognitione dirigimur? Proba-
tionum vero veritas in his maxime constituta est:
quod per ea quæ dividis, id quod dividis, vel quid
aliud probas. Nam Marcus Tullius in Rhetoricorum
primo,quoniam divisionem generum,causarum rite
atque ordinate faciebat, ejus rei probationem ita
esse debere per species generaque disposuit, cum ait
easdem res aliis superponi, aliis supponi posse, eisdem
et subjectas et superpositas esse non posse. Hæc fere
de utilitate ad tempus dicenda credidimus. Tunc Fa-
bius: Valde miror, inquit, cur inchoanti mihi tam
subtilius inventas exercitatasque res edideris. Sed
dic, quæso,quodnam hoc totum fuit consilium ? Et
ego, Dicam tibi quod assuescendus animus auditoris
et mediocri subtilitate imbuendus est, ut cum sese
hic primum exercuerit palæstra ingenii,quasi quo.
dammodo prius luctatus,ea quæ sequentur sine ulla
labore conficiat Sed quid restet dicas licebit. Et Fa-
bius: Ordinem,inquit,restare arbitror,si bene com-
memini.Atqui, inquam, hic ordo valde cum inscri-
ptione conjunctus est. Si enim alterum noris, ambo
noveris.Ordo tamen est quod omnes post Porphy-
rium ingredientes ad logicam,hujus primum libelli
tractatores fuerunt,quod primus hic ad simplicita-
tem tenuitatis usque progressus, quo procedentibus
viandum sit, præparat. Aristoteles enim, quoniam
dialecticæ atque apodictice disciplinæ volebat poste-
ris ordinem scientiamque contradere, vidit apodi-
cticam dialecticamque vim uno syllogismi ordine
contineri. Scribit itaque primos resolutorios quos
Græci avaλutixobs vocant, qui legendi essent ante-
quam aliquid dialecticæ vel apodicticæ artis attinge- D
rent.Imprimis enim resolutoriis de syllogismorum
ordine complexioneque et figuris tractatur. Et quo-
niam syllogismus genus est apodictici et dialectici
syllogismi,dialecticam in Topicis suis exercuit, apo-
dieticam in secundis resolutoriis ordinavit : horum
disciplina,quam ille in monstrandis syllogismis ante
collegerat, prius etiam in studiis lectitatur. Itaque
primi prius resolutorii quam secundi qui de apodi-
etico syllogismo,vel Topica quæ de dialectico syllo-
gismo sunt,accipiuntur. Traxit igiturAristoteles dia-
lecticam atque apodicticam scientiam, adunavitque
in syllogismorum resolutoria disputatione.Sed quo-
niam syllogismum ex propositionibus constare ne-

explanatio sensus procedat id scire desidero, cur A vertitur. Animal enim et homo univocum est. Animal

cum posset dicere: Cum necessarium sit, præposterato ordine, cum sit necessarium dixit. Et ego; Quoniam, inquam, nullum accidens est, quod non substantiæ fundamento nitatur. Porro autem quidquid ad cujuslibet superjectifirmitatem est, id antequam ipsum esset, fuisse necesse est: ut enim in domibus, nisi prius fundamenta subjicias, nulla unquam fabrica, sic nisi prius substantiæ fundamenta sint, nulla unquam accidentia superponentur. Oportet enim prius esse aliquid, ut formam qualitatis arripiat, nam necessarium qualitas est: non absurde igitur prius esse posuit, post etiam necessarium, id est post substantiam, qualitatis nomen aptavit. Hic Fabius Subtilissime, inquit, et lucide, sed nunc ordo ipse operis textusque videatur.

Cum sit necessarium,Menanti, sive ad Aristotelis calegorias, sive ad definitionis disciplinam, nosse quid sit genus,quidve species, quid differentia, quid proprium, quid accidens, et omnino ad ea que sunt divisionis, vel quæ approbationis, quorum utilitas est et magna cognitio, breviter tibi explicare tentabo. Quæ apud antiquos quidem alle et magnifice quæstionum genera proposita sunt. [ego simplici sermone cum quadam cunjectura in res consideratione alia ista explicabo mediocriter.

C

Tunc ego: Prædiximus quidem pauca superius, sed vel his quædam addere, vel hæc eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. Totus autem sensus talis est: Scribens ad Menantium de utilitate libri, summatim pauca prædicit, quod elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad hæc capienda C perveniat. Prodesse autem ad Aristotelis categorias dicit, quod cum omnium sermonum significantium varietatem diversa rerum summa divideret, et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret, accidens in vocem secuit partes, quod superius demonstravi, et hæc genera generalissima nominavit, id est yevixwtata,quod super ista alia genera inveniri non possint. Igitur si sunt genera sine speciebus esse non possunt. Si sub his species supponuntur,differentiis non vacabunt.Quod si differentias retinent, propriis indigebunt. Accidentis vero novem prædicamenta sunt. Quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in prædicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis propriisque tractaret,quæ in ipsis prædicamentis inseparabiliter D videntur inserta. Amplius. Quod Aristotelica subtilitas priusquam ad prædicamentorum ordinem veniretur,de æquivocis univocisque tractavit, definit vero æquivoca sic: Æquivoca sunt quorum nomen solum commune est, secundum vero nomen substantiæ alia ratio est, ut si qua sunt,quæ nomine tantum communicent,substantia vero dissimilent: univoca vero quæ sub eodem nomine et sub eodem substantia continentur.Omne igitur genus ad species quæ sunt sub ipso positæ univoce prædicari potest. Porro autem quidquid ad quaslibet res univoce prædicatur,in his sola diffinitio una est, genus vero speciesque con

enim animalis nomine dicitur. Porro autem homini nomen etiam convenit animalis, ut dicatur animal, uno ergo nomine animalis homo et animal appellantur. Aaimalis vero diffinitio est, substantia animata sensibilis,quam si ad hominem vertas nihil absurdum feceris potest enim homo esse substantia animata sensibilis,sed animal genus, homo vero species; univoce igitur genus et species prædicantur. Equivoca vero qui fuerint, quoniam definitionibus differunt, et eorum quorum definitiones aliæ sunt, alia est etiam substantia:quorum alia substantia est alia sunt etiam omnino genera, in his eisdem æquivocis constat,quod neque genus, neque species possit aptari: etenim si quis hominem marmoreum et hominem vivum hominis nomine appellet, idem nomen utrique fecerit substantiæ, differentia vero diffinitioque est dissimilis.Porro autem hominis et statuæ non unum genus est, sed statuæ inanimatum, hominis animatum. Quare constat quoniam nunquar sub eisdem generibus continentur quæcunque æquivoce prædicantur. Quam vim, nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis notitiam scientiamque perceperis, nullo nunquam tempore discernis. Idem Aristoteles ait quid sint primæ substantiæ,quid secundæ,et primas substantias dicit esse individuorum corporum et singulorum, ut est Cicero, aut Plato,aut Socrates. Secundas vero substantias species appellavit, ut est homo; vel genera in quibus ipsæ species continentur,ut est animal. Hæc igitur nisi prælibata generis specieique cognitione sciri non possunt.Idem ait substantiam ab alia substantia, in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. Idem substantiæ proprietates requirit, ut quasi impresso aliquo signo, sic proprietate nota, facilius quid substantia sit invenire atque expedire possimus. Atque hoc idem in accidentibus fecit. Nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit,et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur.Videsne ut sesequinque harum rerum vis in categorias interserat, et prædicamentorum virtutibus inseparabiliter colligetur? Non mendas igitur Porphyrius de hac cognitione, harum quinque rerum nobis in categorias, utilitate promisit. Definitionis vero disciplinam superius diximus præter genera, species, differentias et propria non posse tractari.Sed quoniam sunt quædam genera quæ genus habere non possunt, ut est substantia, et alia quæ Aristoteles in prædicamentis constituit, dicat quis hæc ad horum cognitionem nihil omnino prodesse quod non sit in his a genere trahenda definitio, in quibus genus inveniri non possit,quod si qua res genus non haberet, species non esset. Hoc ita posito ad generalissimorum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. Ridicula mehercle at que absurda propositione. Præter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum,hæc sola generum specierumque cognitio si amissa sit,nihil de generi

B

bus speciebusque noscatur? In illis igitur quibus A separent,quales sunt formarum, additum tamen equo genus aliud superius inveniri non potest, nullius unquam terminus definitionis aptabitur,et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt, et solæ differentiæ propriaque illius terminum definitionis informant. Cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adjunctis differentiis segregaveris, et propriis impressis formam ejus figuramque monstraveris,genus quod invenire non poteris perquirere non labores.Sed in his species et genera non requiruntur, in quibus,quod ipsa generalissima sint genera,genus inveniri non queat. Porro autem in his quorum genus est aliquid,nisi a genere definitio ducatur,finis ejus definitionis vitiosa conclusione colligitur. Accidens vero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. Definitio enim substantiam informare desiderat,accidens vero substantiam non designat.Accidens igitur in definitione nihil prodest. Est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non sint quæ quisque definiturus est, a genere definitionem trabat. Si vero generalissima sint, ejus genus quærere,quod inveniri non potest,non laboret.Æque enim vitiosum est vel in generalissimis genera quærere,vel in subalternis generibus a generibus definitionem ducere supersedere. Differentiæ vero et propria, vel si magis genera sunt, vel si subalterna, maximam retinent utilitatem: et quoniam ad definitiones quæ pertinent quædam dicta sunt,pauca etiam de his ipsis rationabilius subtiliusque colligemus.Sit genus animal, sit species homo,sit differentia rationale vel mortale,sit proprium risibile; accidens vero quoniam ad definitiones incommodum est præter- C mittamus. Quisquis ergo speciem definit,ita de genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat quid est homo ? animal. Dicens enim. animal, separavit hominem ab omnibus generibus quæcunque animalia non sunt.Si quis vero differentiam dicat et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias segregravit.Nam cum dicishominem esse animal rationale, cum etiam bos et equus species animalis sint,additum tamen rationale homini,ab aliis sub eodem genere speciebus, hominis speciem segregravit atque distinxit: propria vero cum dederis.res quæ sunt sub eisdem,differentiis segregabis. Nam cum dixeris hinnibile vel risibile, illud est equi proprium,illud hominis.Et cum equus cum bove atque cane sub eadem differentia sit, quod ir- D rationabilia sunt omnia,adjectum hinnibile a cæteris equum sub eadem differentia speciebus dividit.Homo vero et Deus sub eadem differentia sunt, id est rationali,quod utrique rationales sunt, quamvis homo et Deus adjuncta mortali differentia separentur: proprio tamen,id est risibili,quod solus habet homo, naturalius substantialiusque disjungitur quod in aliis rebus in quibusnulla species talidifferentia separatur melius cognosci potest. Nam cum sub eadem differentia sint irrationalia, equus, bos, canis, nec est ulla alia quæ eos separet differentia substantialis. Possunt enim accidentis esse differentiæ,ea quæ eos

proprium hinnibile, equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disjunxit. Repetendum est igitur a primordio, quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiæ ab ipsis speciebus,quæ sub eisdem generibus positæ sunt,propria a speciebus,quæ sub eisdem differentiæ supponuntur.Sed quoniam plene de diffinitione tractatum est, probationis vel divisionis vim subtilitatemque tractemus. Sed omnis divisio duplex est,aut cum totum corpus in diversa disjungis,aut cum genera per species distribuis. Si quis igitur harum quinque rerum minus solers divisiones rerum facere voluerit, non est dubium quin eas per inscientiam sæpe a speciebus in genera solvat, quod est factu fœdissimum, quod Hermagoræ in prima Rhetoricorum disputatione usu venit. In tales enim erroris nebulas incidit, ut duo genera sub æqualis generis parte poneret.Quod si divisionis vim veritatemque vidisset, et disciplinam generum,specierumque, propriorum ct differentiam recepisset, nunquam tam insulsæ divisionis errore vivacissime a Marco Tullio culparetur. In probationibus vero tantus est hujus operis fructus, ut præter hæc nullius unquam rei possit provenire probatio. Quid enim monstrare digne queas,cum cujus differentias nescias, idipsum quale sit scire non possis?Quid autem digne exsequeris, cujus si genus nescias, ex quo idipsum fonte manet ignores ? Vel quid in probationibus ratione possis ostendere, cujus si speciem nescias, idipsum de quo aliquid probare vis, quid sit non possis agnoscere? Quid si propria prætermittas? nullas unquam res valebis propriæ termino probatio. nis includere. At vero si non vim accidentium naturamque perspicias,cum de cujusque substantia tractes,inane accidentis nomen æque in definitionibus probationibusque miscebis. Ita his rebus cognitis,integra stabilisque divisio et definitio permanebit; incognitis, debilis lababit et trunca probatio. Hæc se igitur Porphyrius (non Victorinus) breviter mediocriterque promittit exponere.Non enim introductionis vice fungeretur,si ea nobis a primordio fundaret, ad quæ nobis hæc tam clara introductio præparatur. Servat igitur introductionis modum doctissima parcitas disputandi,ut ingredientium viam ad obscurissimas rerum caligines aliquo quasi doctrinæ suæ lumine temperet. Dicit enim apud antiquos alta et magnifica quæstione disserta, quæ ipse nunc parce breviterque composuit. Quid autem de his a priscis philosophiætractatoribus dissertum sit, breviteripse tangit et præterit. Tum Fabius: Quid illud, inquit est? Et ego: Hoc,inquam, quod ait se omnino prætermittere genera ipsa et species, utrum vere subsistant, an intellectu solo et mente teneantur; an corporalia ista sint an incorporalia : et utrum separata, an ipsis sensibilibusjuncta. De his sese, quoniam alta esset disputatio, tacere promisit: nos autem adhibito moderationis freno, mediocriter unumquodque tangamus.Eorum ergo quæ se transire et præ

termittere pollicetur, prima est quæstio, utrum ge- A tur: Incorporalia esse nullus dubitat, cumque ipsa nera ipsa et species vera sint,an in solis intellectibus, nuda inaniaque fingantur; quæ quæstio hujusmodi est: Quoniam hominum multiformis est animus, per sensuum qualitatem res sensibus objectas intelligit, et ex his quadam speculatione concepta;viam sibi ad incorporalia intelligenda præmunit: ut cum singulos homines videam, eos quoque me vidisse cognoscam, et quia homines sunt, me intellexisse profitear. Hinc igitur ducta intelligentia, velut jam sensibilium cognitione roborata, sublimiori sese intellectu considerationis extollit, et jam speciem ipsam hominis, quæ sub animali est posita, et singulos homines continet,suspicatur, et illud incorporeum intelligit, cujus anteparticulascorporales in singulishominibus sentiendis et intelligendis assumpserat.Nam homi- B nem quidem illum specialem,qui nos omnes intra sui nominis ambitum coercet,non est dicere corporalem,quippe quem sola mente intelligentiaque concepimus. Sic igitur mens rerum nixa primordiis altiori atque incorporabili intelligentia sublimatur. Hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intelligendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi. Inde enim ex forma equi et hominis falsam centaurorum speciem sibi ipsa intelligentia comparavit. Has igitur mentis considerationes, que a rerum sensu ad intelligentiam profectæ, vel intelliguntur,vel certe figuntur, Pavraolas Græci dicunt, generibus,speciebus et cæteris quærunt,utrum hæc vere subsistentia,et quodammodo essentia constantiaque intelligantur, ut a corporibus singulis vere atque integre ductam hominis speciem intelligamus, an certe quadam animi imaginatione fingantur, ut ille Horatii versus est: Humano capiti cervicem pictor equinam jungere si velit, quod neque est, neque esse poterit,sed sola falsa mentis consideratione fingitur. Nimis acuta et subtilis inquisitio, atque adrem maxime profutura.Scienda enim sunt,utrum vere sint : nec esset de his disputatio consideratioque si non sint. Sed si rerum veritatem atque integritatem perpendas, non est dubium quin veræ sint.Nam cum res omnes quæ veræ sunt, sine his quinque esse non possint has ipsas quinque res vere intellectas esse non dubites.Sunt autem in rebus omnibus conglutinatæ et quodammodo conjunctæ atque compactæ. Cur enim Aristoteles de primis decem sermonibus genera rerum significantibus disputaret? vel eorum differentias, propriaque colligeret, etprincipaliter de accidentibus dissereret, nisi hæc in rebus intimata et quodammodu adunata vidisset? Quod si ita est, non est dubium quin veræ sint,et certa animi consideratione teneantur,quod ipsius quoque Porphyrii probatur assensu. Nam quasi jam probato,et scito quod ita vere subsistant,aliam quæstionem inferre non dubitat,cum dicit: An corporalia ista sint, an incorporalia. Quæ nimis esset frivola atque absurda quæstio, utrum essent corporalia, nisi prius esse constaret. Hæc quoque non mediocriter utilis inquisito ita resolvi

C

[ocr errors]

nullis sensibus capiantur, animi tamen qualia sint consideratione clarescunt.Nam quia incorporeorum prima natura est, potest res incorporea parens esse quodammodo corporeæ. Corporea vero incorporeis præesse non poterunt,quod quoniam substantia genus est, corporale vero et incorporale species sunt substantiæ, corporale non esse genus hæc res declarat, quod substantiæ, id est generi, incorporale supponitur.Quod si corporale esset genus,nunquam sub eo species incorporea poneretur. Animadvertere igitur vehementissime, quam nunquam quidquam a te animadversum fuit. Genus ipsum quoniam species habet,species vero differentiis disjungantur,et proprietatibus informentur,quoniam quædam species reperiuntur quæ in contraria sub generis divisione contrarias obtinent vices: ut sub animali rationale atque irrationale contraria sunt, sub rationali, mortale atque immortale, et hæc quoque contraria. Quæritur,si animal solitario intellectu neque rationale neque irrationale sit, unde hæ differentiæ in speciebus natæ sint, quæ in genere ante non fuerant? Quod si genus,id est animal,utrasque res in se habet,ut et rationale et irrationale sit, in uno eodemque duo contraria eveniunt,quod est impossibile. Attingam igitur breviter quæstionem, et dicam quod non genus utrumque sit, id est rationale vel irrationale, vel quidquid aliud inter se species per contrarietates dividunt, sed vi sua el potestate genus hoc continet, ipsum vero nihil horum est. Ita ergo genus tale est, ut ipsum neque incorporale, neque corporale sit,utrumque tamen ex se possit efficere,quod secundo libro melius liquebit. Species vero alias corporalis, alias incorporalis est. Nam si hominem sub substantia ponas,corporalem speciem posuisti, sin Deum incorporalem. Eodem modo etiam differentiæ. Nam si corporales vel incorporales species dividunt, erunt alias incorporales, alio tempore corporales: ut si dicas quadrupes ad bipedem, corporalis differentia est; sed rationalis ad irrationalem, incorporalis est differentia, et propria nihilominus eodem modo.Nam æquale speciei cum proprium fuerit, si incorporalis erit species, incorporale erit proprium, sin corporalis, corporale vindicabitur. Et accidens eodem modo. Nam si incorporalibus quidem accidit incorporale esse,manifestum est ut in animo accidens est scientia, incorporalis scilicet. Corporalibus vero quæ accidunt, corporalia esse manifestum est: ut si quis dicat accidens me habere capillum crispum.Sic igitur genus neutrum per seipsum est, sed utrasque res ex seipso efficere potest, species, differentias, propria et accidentia, ut accepta in contrarias species fuerint, proinde vel corporalia vel incorporalia vocabuntur. Sed sunt quibus hoc ipsum integrum videri possit, et hæc solum incorporalia esse diffiniunt, qui sic dicant,non considerari genus in eo quod suapte natura constat, sed in eo quod genus sit.Itaque si substantia genus est, non consideratur in eo quod sub

« PoprzedniaDalej »