Obrazy na stronie
PDF
ePub

nus ac differentia universalioris sunt prædicationis. A prædicantur intereunt. Commune enim est hoc, Siquidem genus,et species continet et differentias: differentiæ vero species continent,neque ab his ullo modo continentur.Primum generis et differentiarum similitudines colligit, ac primum quidem ponit hanc. Dicit enim commune esse generi ac differentiæ, ut species claudant: nam sicut genus sub se habet species, ita etiam differentia, et si non tot quot habet genus. Etenim quoniam genus differentiam etiam claudit, et non unam tantum sub se differentiam coercet ac retinet, plures necesse est ut habeat sub species,quam quælibet una earum quas claudit differentiarum: ut animal prædicatur de rationabili et irrationabili. Quod si ita est, prædicabitur et de his quæ sub rationali sunt positæ speciebus, et de his quæ sub irrationali. Est ergo commune animali B et rationali,id est generi et differentiæ, quod sicut genus de Deo et homine prædicatur,ita etiam rationale quod est differentia,de Deo et de homine dicitur.Sed non tantum hæc prædicatio funditur quantum animalis, id est generis. Animal enim non de Deo solum atque homine dicitur,sed de equo et bove prædicatur,ad quæ rationalis differentia non perverit. Sed quandocunque Deum supponimus animali, secundum eorum opinionem facimus, qui solem, stellasque atque totum hunc mundum animatumesse confirmant, quæ etiam deorum nomine (ut sæpe dictum est) appellaverunt.Secunda item communio est generis ac differentiæ, quoniam quæcunque prædicuntur de genere ut genera, eadem et de his quæ sub ipso sunt speciebus prædicantur ad hanc similitudinem: et quæcunque prædicantur de differentia ut differentia, eadem quoque et de his quæ sub ipsa differentia sunt,ut differentiæ prædicantur. Cajus sententiæ talis est expositio : Sunt plura quæ de generibus prædicantur, ut genera; ut de animali dicitur animatum et substantia, atque hæc ut genera. Hæc igitur prædicantur et de his quæ sub animali sunt, rursusque ut genera: nam hominis,et animatum et substantia genus est,sicut ante fuerat animalis. Item in ipsis differentiis quædam differentia inveniuntur quæ de ipsis differentiis prædicantur, ut de rationali duæ differentiæ dicuntur. Quod enim rationale est utitur ratione, vel habet rationem. Aliud est autem uti ratione, aliud est habere rationem,ut aliud est habere sensum, aliud uti sensu. Habet quippe sensum et dormiens,sed non utitur. Ita quoque dormiens habet rationem, sed minime utitur; ergo ipsius rationabilitatis quædam differentia est ratione uti,sed sub rationabilitate positus est homo. Prædicatur igitur de homini ratione uti, ut quædam differentia. Differt enim a cæteris animalibus homo, quia ratione utitur, Demonstratum est igitur quod sicut ea quæ de genere prædicantur,dicuntur de generi subjectis: ita etiam ea quæ de differentia prædicantur,dicuntur de his quæ differentiis suis supponuntur.Tertium commune est, quod sicut absumptis generibus, species interimuntur,ita consumptis differentiis species de quibus differentiæ PATHOL. LXIV.

universalium in substantia pereuntium perire subjecta. Sed prima communio demonstravit genera de speciebus prædicari, sicut etiam differentias.Propter hanc igitur similitudinem si auferantur genera,species pereunt. Sic etiam species perire necesse est quæ sub differentiis sunt,si universales earum differentiæ consumantur, cujus exemplum est: Si enim auferas animal hominem atque equum sustuleris, quæ sunt species positæ sub animali. Si auferas rationale, hominem Deumque sustuleris,qui sunt sub rationali differentia collocati.Et de communitatibus quidem hactenus, nunc de generis et differentiæ dissimilitudine perpendit.

Proprium autem generis est de pluribus prædicari quam differentia, et species, et proprium, et accidens: animal enim de homine, et equo, et ave, et serpente prædicatur. Quadrupes vero de solis quatuor pedes habentibus,homo vero de solis individuis hominibus ; item hinnibile de solo equo et de his qui sunt particulares: similiter et accidens de paucioribus quam genus. Oportet autem differentias accipere quibus dividitur genus,non eas quæ complent substantiam generis. Amplius,genus continet differentiam potestate; animalis enim hoc quidem rationale est,illud vero irrationale; differentiæ vero non continent genera.Amplius,genera quidem priora sunt his quæ sub se sunt positæ differentiis,et propter hoc simul quidem eas auferunt,non autem simul auferuntur ab eis : sublato enim animali aufertur rationale et irrationale,differentiæ vero non auferunt genus: nam etiamsi omnes interimantur,tamen C substantia animata sensibilis,intelligi potest,quæ est animal. Amplius,genus in eo quod quid est,differentia in eo quod quale quid est prædicatur,quemadmodum dictum est.Amplius,genus unum quidem est secundum unamquamque speciem, ut est hominis animal; differentiæ vero plures, ut rationale, mortale, mentis et disciplinæ susceptibile,quibus ab aliis differt. Amplius, genus quidem simile est materiæ,formæ vero differentia: cum autem sint,et alia communia,et propria generis et differentiæ, nunc ista sufficiant.

D

Proprium quidem quod sit convenienti atque integro vocabulo diffinitum est. Sed per abusionem illa etiam propria quorumlibet dicuntur, quæ in unaquaque re ab aliis continent differentiam,licet cum aliis sint ea ipsa communia. Per se quippe proprium est homini quod ei omni, et soli, et semper adest, ut risibilitas per usurpatam vero locutionem etiam proprium hominis rationabilitas dicitur,non per se proprium, quippe quod ei cum deorum est natura commune,sed homini rationabilitas proprium dici. tur, ad discretionem pecudis quod rationale non est: id vero propter hanc causam,quoniam id proprium uniuscujusque dicitur quod habet suum ; quo igitur quis ab alio differt, proprium ejus non absurda usurpatione prædicatur. Sed nunc quod dicit proprium generis esse de pluribus prædicariquam cætera quatuor,idipsum generis tale proprium est, quale per se proprium dici solet, id est,quod semper, et soli, et

5

omni adsit generi. Generi enim soli adest,ut differen- A num poterit remanere genus?Dicimus,potest. Unumtia,specie, proprio atque accidente uberius atque affluentius prædicetur. Sed de his differentiis, propriis atque accidentibus, id dici potest, quæ sub quolibet genere sunt, id est de differentiis quidem quæ quodlibet dividunt genus: specie vero quæ divisibili generis differentia informatur. Proprio autem illi speciei quæ sub illo genere est, quod differentiis est divisivum, accidentibusque quæ his hærent individuis quæ sub ea specie sunt,quam designatum genus includit.Hoc facilius exempla declarant.Sit enim genus animal, quadrupes ac bipes differentiæ sub animalis posita continentia, homo atque equus species sub eodem genere constitutæ, risibile atque hinnibile propria earumdem specierum, velox et bellator, accidentia quæ his individuis accidunt, quæ sub speciebus ho- B minis atque equi continentur.Animal igitur quod est genus,prædicatur de quadrupede et bipede quæ sunt differentiæ quadrupes vero non dicitur de bipede, sed tantum de his animalibus quæ quatuor pedes habent. Plus igitur prædicatur genus quam differentia. Rursus homo de Platone et Socrate prædicatur, et de cæteris animal vero non modo de hominis individuis, verumetiam de cæteris irrationabilibus individuis dicitur: plus igitur genus quam species prædicatur.Sed cum sit proprium equi hinnibile,cumque genus quam species uberius prædicetur,prædicatio quoque generis proprii supergreditur prædicationem. Accidens quoque, et si pluribus inesse potest, tamen sæpe genere contractius invenitur,ut bellator,

non proprie nisi homo dicitur, et velocitas in paucis

C

animalibus invenitur: quo fit,ut genus et differen-
tia, et specie,et proprio, et accidente, amplius præ-
dicetur.Atque hæc est una proprietas generis quæ
genus ab aliis omnibus disjungat ac separet. Oportet
autem,inquit,nunc eas differentias intelligere,quibus
dividitur genus,non quibus informatur genus: illæ
enim a quibus informatur genus, plus quam ipsum
genus sine dubio prædicantur, ut animatum et cor-
poreum ultra animal tendunt dum sint differentiæ
animalis non divisivæ,sed potius constitutiva. Om-
nia enim superiora de inferioribus prædicantur.Quæ
vero de inferioribus prædicantur, neque converti
possunt,hæc ab eis quæ inferiora sunt amplius præ-
dicantur.Post hoc aliud proprium generis ostendit
quo ab his differentiis quæ sub eodem sunt positæ
segregatur. Omne enim genus continet differentias D
potestate differentia vero genus non potest conti-
nere. Animal enim rationale atque irrationale con-
tinet potestate,neque enim rationabilitas,aut irra-
tionabilitas animal poterit continere.Potestate au-
tem ait continere animal differentias, quia (ut su-
perius dictum est) genus quidem omnes habet sub se
differentias potestate, actu vero minime: ex quo
fit,ut alia proprietas oriatur. Sublato enim genere,
perit differentia : veluti sublato animali interimitur
rationabilitas,quod est differentia.At si rationabile
interimas, irrationabile animal manet. Sed objici
potest.Quid si utrasque differentias simul abstulero,

quodque enim non ex his de quibus prædicatur,sed ex his ex quibus efficitur substantiam sumit.Itaque fit ut genus,sublatis differentiis divisivis, permanere possit, dum tamen maneant illæ quæ ipsius generis formam substantiamque constituunt. Quoniam enim animal animata atque sensibilis differentiæ constituunt: hæ si maneant atquejungantur,perire animal non potest,licet ea pareant de quibus animal prædicatur, rationale scilicet atque irrationale: unumquodque enim (ut dictum est) ex his substantiæ proprietatem sumit ex quibus efficitur, non ab his de quibus prædicatur.Amplius si utrasque differentias genus potestate continet,ipsum per se neutram earum intra se positam collocatamque concludit: quod si actu quidem eas non continet, sed potestate, actu etiam ab his poterit separari: hoc ipsum enim,quod est eas potestate continere,id erat actu non continere. Genus vero, quia quaslibet differentias actu non continet,actu ab eisdem etiam separatur. Rursus aliud est generis proprium, quod ex proprietate prædicationis, agnoscitur.Omne enim genus ad interrogationem quid est unumquodque, responderi convenit,ut animal in eo quod quid est de homine prædicatur: differentia vero minime,sed in eo quod quale sit; omnis enim differentia in qualitate consistit.Sed hoc proprium tale est quale superius diximus,non per se,sed secundum alicujus differentiam dictum,alioqui commune est hoc generi cum specie, ut in eo quod quid sit prædicetur: sed quia hac in re genus a differentia discrepat, quoniam differentia

quidem in eo quod quale est,genus vero in eo quod quid est prædicatur, generis proprium dicitur non per se,sed ad differentiæ comparationem, et in omnibus reliquis eamdem rationem conveniet speculari; quodcunque enim ita proprium generi dicitur, ut nulli sit alii commune, sed tantum hoc genus habeat,et semper,id secundum se proprium nuncupatur: quidquid vero cum alio commune est, id non per se, sed ad alterius differentiam proprium dicitur. Alia rursus generis et differentiæ separatio est, quod genus quidem speciei unum semper adest, scilicet proximum plura enim possunt esse superiora,velut hominis animal atque substantia,sed proximum ejusdem hominis animal tantum: differentiæ vero plures uni speciei adesse poterunt, ut rationale atque mortale homini.Itaque fit definitio ex uno quidem genere, sed pluribus differentiis, ut hominis animal rationale atque mortale. Rursus alia discretio est, quod genus quidem velut quemdam subjecti locum tenet,differentia vero formæ,ita ut illud sit materia quædam, quæ figuram suscipiat: hæc vero sit forma, quæ superveniens speciei substantiam rationemque perficiat.Idcirco pluribus differentiis a genere differentiam segregavit,quia hæc maxime generis quamdam similitudinem continet, quia est universalis, et præter genus inter cætera maxima. Sed cum alia plura communia, pluraque propria generis inter se ac differentiæ valeant inveniri,sufficiant nunc, inquit,

ista.Satis est enim ad discretionem quaslibet diffe- A piens differentiam, speciem facit,hoc est genus quod

rentias assumere,etiamsi quæ dici possunt non omnia colligantur.

Genus autem, et species commune quidem habent de pluribus prædicari,quemadmodum dictum est. Sumatur autem species, ut species solum, non autem ut genus,si fuerit idem species et genus. Commune his est eliam hoc, priora his esse de quibus prædicantur, et totum quoddam esse utrumque.

Generis et speciei enumerat tria communia,unum quidem de pluribus prædicari: genus enim et species de pluribus prædicantur, sed genus de speciebus, ut dictum est, species vero de individuis. Sed nunc de illa specie loquitur quæ tantum species est, ut homo, id est quæ nun etiam genus est, sed ultima species.Quod si talem speciem ponamus quæ etiam B genus esse potest, ac de ea dicamus quod commune habet cum genere de pluribus prædicari,nihil interest an ita dicamus, ipsum genus id secum habere commune,de pluribus prædicari. Talis est enim species, quæ non solum est species, sed etiam genus est. Est antem commune his quoque quod utraque priora sunt his de quibus prædicantur.Omne enim quod de pluribus prædicatur, si recto (ut superius dictum est) ordine dicatur, prius est his de quibus prædicatur. Præterea est illis hoc etiam commune, quod genus ac species totum sunt eorum quæ intra suum ambitum continent et coercent: omnium enim specierum totum genus est, et omnium individuorum totum est species. Eque enim genus et species adunativa est plurimorum,quod vero multorum adunativum est, id eorum quæ ad unitatis formam reducit, recte dicitur totum.

Differunt autem eo quod genus quidem species continet,species vero continetur,et non continent genera. De pluribus enim prædicatur genus quam species. Amplius genera quidem præjacere oportet, et informata differentiis specificis perficere species; unde et priora sunt naturaliter genera,et secum species interimentia, nec tamen ab eis interimuntur: nam si species sit, est et genus: genus vero si sit,non omnino erit species.Et genera quidem univoce de speciebus prædicantur,species vero de generibus minime.Amplius genera quidem excedunt eas quæ sub ipsis sunt species, continentia: species autem excedunt genera propriis differentiis ; amplius nec species fiet unquam generalissimum, nec genus fiet unquam specialissimum.

Expeditis communibus generis et speciei,nunc de eorum discretione pertractat. Differre enim dicit genus a specie, quoniam genus continet species, ut animal continet hominem; species vero non continet genera, neque enim homo de animali prædicatur. Itaque fit ut species quidem contineatura generibus,nunquam vero contineat genera.Omne enim quod amplius prædicatur,illius est continens, quod minus dicitur.Quod si genus amplius prædicetur quam species,necesse est, ut species quidem contineatur a genere,genus vero nullo modo speciei ambitu prædicationis includatur: hujus,autem ratio est quoniam genus semper susci

habet latissimam prædicationem,coarctatum in diffe-
rentias et contractum facit speciem : omnino enim
generi juncta differentia speciem reddit, et ex uni-
versalitate et latissima prædicatione in angustum
speciei terminum contrahit.Animal enim cujus præ-
dicatio per se longe lateque diffusa est,si corripiat
rationalis differentiam et mortalis, diminuit alque
contrahit in unum hominis speciem : unde fit ut
minor sit semper species quam genus, atque ideo
contineatur, sed non contineat, sublatoque genere
auferatur species: si enim totum auferas, pars non
erit; quod si species auferatur,genus manet: veluti
cum animal sustuleris, interimitur etiam homo; si
hominem auferas,animal restat: hoc etiam causa est
ut genus de specie univoce prædicetur,id est, ut spe-
cies suscipiat diffinitionem generis et nomen, sed non
e converso, diffinitionem; quippe speciei genus susci-
pere non videtur, substantiam enim priorum infe-
riora suscipiunt. Si enim diffinias animal, et dicas
substantiam esse animatam atque sensibilem: aut
si prædices de homine animal, verum dixeris. Si
etiam animalis diffinitionem de homine prædicaveris,
dicasque hominem esse substantiam animatam atque
sensibilem, cibil fuerit in propositione falsi,sed si
hominis rationem reddas, animal rationale mortale,
ea animali non conveniunt; neque enim id quod ani-
mal est,id dici poterit animal rationale mortale ; fit
igitur, ut sicut species generis nomen suscipit, ita
etiam capiat diffinitionem: et sicut genus nomen spe-
ciei non suscipit,ita nec ejusdem diffinitione,mon-
stretur,sed cujus nomen et diffinitio de aliquo prædi-
catur,id univoce dicitur. Cum igitur generis et no-
men et diffinitio de specie prædicetur,genus de spe-
cie univoce dicitur.Quoniam vero speciei de genere
neque nomen neque diffinitio prædicatur, non con-
vertitur univoca prædicatio. Differunt genera a spe-
ciebus hoc quoque modo, quod genera supervadunt
species suas aliarum continentia specierum; species
vero genera differentiarum pluralitate. Animal enim
quod est genus,supervadit hominem,quod est spe-
cies, quia non hominem solum continet, verumetiam
bovem, equum aliasque species,quas suæ prædica-
tionis spatio includit.Species vero ut homo super-
vadit genus,ut animal multitudine differentiarum.
Nam actu genus non habet rationale vel mortale,nul-
D las quippe actu genus retinet differentias, easdem spe-
cies suæ substantiæ inhærentes atque insitas tenet.
Homo enim rationalis est atque mortalis,quod genus
minime est. Animal enim neque mortale est per se,
neque rationale.Quod si genus quidem plus quam
unam continet speciem, at vero species multis diffe-
rentiis informantur; superat quidem genus speciem
continentia specierum, species vero vincit genus diffe-
rentiarum pluralitate. Illa quoque est differentia,
quod genus quoniam omnium primum est,nunquam
in tantum descendere poterit ut fiat ultimum:
cies vero quæ cunctis est inferior, nunquam in tan
tum ascendere poterit, ut suprema omnium fiat:

C

:spe

cujus est proprium et soli et semper,genus vero omni quidem speciei inest cujus fuerit genus, et semper,non tamen soli.Amplius, propria quidem interrempta non simul interimunt genera: genera vero interempta interimunt species quarum sunt propria. Quare his interemptis quorum sunt propria,et ipsa simul interimuntur.

nunquam igitur nec species generalissimum fiet, nec A et econverso. Amplius, omni speciei inest proprium genus specialissimum. Sed ex his quæ dicta sunt differentiis, aliæ sunt quæ genus a specie propriæ conjunctæque disterminant, aliæ vero quæ non solum genus a specie, verumetiam a cæteris deducunt ac disterminant, neque enim de his tantum oportet differentiisquæ sunt dictæ,verumetiam in cæteris considerare, si proprie normam discretionis quærimus agnoscere.

Generis autem et proprii commune quidem est sequi species: namque si homo est, animal est: et si homo est, risibile est. Commune est quoque æqualiter prædicari genus de speciebus,et proprium de his quæ participant illo individuis. Æqualiter enim et homo et bos animal est, et Cicero et Cato sunt risibiles. Commune demum est his univoce prædicari,genus de propriis speciebus,et proprium de his quorum est proprium. Tria interim generis ac proprii dicit esse communia, quorum primum illud est, quoniam ita genus sequitur species ut proprium; posita enim specie necesse est intelligamus genus et proprium, neutrum enim species proprias derelinquit: nam si homo est,animal est; si homo est, risibile est ita quemadmodum genus, sic proprium ab ea specie cujus est proprium non recedit. Illud quoque est commune quod æqualis est generis participatio,sicut etiam proprii. Omne enim genus æqualiter a suis speciebus participatur, proprium vero individuis omnibus æqualiter adhærescit.Manifestum est autem participatione esse generi æquale proprium ; neque enim plus homo animal est quam equus atque

C

Tale rursus proprium sumit,quod ad alterius comparationem proprium nuncupetur: dicit enim proprium esse generis, prius esse quam propria. Oportet enim prius esse genus, quod veluti materia differentiis supponatur, venientibusque differentiis fieri speciem cum quibus propria nascuntur. Si igitur prius est genus quam differentiæ,prius etiam differentiæ B quam species,et speciebus propria coæquentur,non est dubium quin propria generibus posteriora sint,ac per hoc quod dictum est,proprium esse generis,prius esse quam propria: commune hoc est generi cum differentia. Differentiæ enim species conformantes priores considerantur esse quam propria. Siquidem speciebus ipsis priores sunt,quas propria ratione determinant; sed ut dictum est hoc proprium, ad differentiam proprii intelligendum est, non quale superius proprium per se constitutum est. Rursus differt genus a proprio,quod genus quidem de pluribus prædicatur speciebus, proprium vero minime nam neque genus est,nisi plures ex se species proferat,nec proprium si alteri cuilibet speciei possit esse commune. Fit igitur ut genus quidem plurimas sub se species habeat, ut animal hominem atque equum; proprium vero unam tantum, sicut risibile, hominem, quo fit ut illa quoque proprietas ex differentia nascatur: genus enim prædicatur quidem de speciebus, ipsum vero in nulla prædicatione supponitur; proprium vero et species alterna prædicatione mutantur. Fit enim prædicatio aut a majoribus ad minora,aut ab æqualibus ad æqualia.Genus igitur,quod majus est,de speciebus omnibus prædicatur; species vero quoniam minores sunt,de generibus non dicuntur, ut animal de homine dicitur;homo vero de animali nullo modo prædicatur. At vero proprium,quoniam speciei æquale est,æque prædicatur atque præponitur: ut risible de homine dicitur,omnis enim homo risibilis est,eodemque modo convertitur, omne enim risibile homo est. Differt etiam proprium a genere, quod proprium uni speciei et omni et semper adest; genus vero ex his quidem duo retinet,in uno vero diversum est; nam speciebus suis et semper adest et omnibus,non vero solis: hoc enim erat tantum propriis esse, quod singulas species tantum continent, hoc enim generibus quod plures.Igitur propria quidem singulas obtinent species, genera vero non singulas; adest igitur proprium uni soli speciei et semper et omni : genus vero et omni quidem et semper, sed non soli ut risibile homini soli, animal vero eidem homini, sed non soli; præest enim cuntis quæ irrationabilia nuncupamus. Præterea si auferamus genus, species interimuntur, nam si non sit ani

bos,sed in eo quod sunt animalia, æqualiter animalis,id est generis, vocabulum trahunt. Cato enim et Cicero æqualiter risibiles sunt, etiam si æqualiter non rideant; in eo enim quod apti ad ridendum sunt,dici risibiles possunt, non quod semper rideant. Equaliter ergo ea quæ sub genere sunt,suscipiunt genus, sicut ea quæ sub propriis propria. Tertium illud, quod sicut genus de propriis speciebus univoce prædicatur, ita etiam proprium de sua specie univoce dicitur.Genus enim quoniam substantiam speciei continet, non modo ejus nomen de specie, verumetiam diffinitio prædicatur. Proprium vero quia speciem non relinquit,eique semper æquatur, nec in aliam speciem transgreditur,nec infra subsistit,diffinitionem quoque proprium speciebus tradit;cujus enim nomen uni tantum convenit speciei cui D æquatur, dubitari non potest quin ejus quoque difinitio speciei conveniat. Quo fit ut sicut genus de speciebus,ita proprium de sua specie univoce prædice

tur.

Differunt autem,quoniam genus prius est, posterius proprium; oportet enim esse prius,animal,dehinc dividi differentiis et propriis. Amplius,genus quidem de pluribus speciebus prædicatur quarum est genus,proprium vero de una sola specie cujus est proprium. Amplius,proprium quidem conversim de eo cujus est proprium prædicatur,genus vero de nullo conversim prædicatur: nam nec si animal est,homo est: nec si animal est, risibile est; si vero risibile est, homo est,

mal,non erit homo: si auferamus species,non inte- A equi; nec non inter se homo atque equus et cætera

rimitur genus,nam si non sit homo,animal non peribit species vero et propria,quoniam sunt æqualia, alterna se vice consumunt,nam si non sit risibile, homo non erit ; si homo non sit, risibile non manebit.Consumunt igitur genera sub se positas species, non vero ab his invicem consumuntur: species vero et proprium invicem perimuntur et perimunt.

Generi vero et accidenti commune est de pluribus (quemadmodum dictum est) prædicari,sive separabile sit accidens, sive inseparabile; etenim et moveri de pluribus,et nigrum de corvis et de Ethiopibus et aliquibus inanimatis prædicantur.

Nihil est quod inter cætera ita sita generis ratione disjunctum sicut est accidens: nam cum genus cujuslibet substantiam monstret, accidens vero a substantia longe disjunctum sit,et extrinsecus veniens, nihil vero notius commune potest habere cum genere quam de pluribus prædicari. Genus enim de pluribus prædicatur speciebus, accidens vero non modo de pluribus speciebus, verumetiam generibus animatis atque inanimatis,ut nigrum dicitur de rationali homine, et de irrationali corvo,et de inamimato ebeno. Album etiam de cygno et marmore, moveri de homine, de equo, et de stellis,ac de agitatis, quæ sunt separabilis accidentis exempla.

Differt autem genus ab accidenti, quoniam genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt : nam et si inseparabile accidens sumatur,lamen natura prius est illud cui accidit quam accidens.Et genera quidem quæ participant, æqualiter participant, accidentia vero non æqualiter. Intensionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio,generum vero minime.Et accidentia quidem principaliter in individuis consistunt ; genera vero et species naturaliter priora sunt individuis substantiis.Et genera quidem in eo quod quid sit prædicantur de his quæ sub ipsis sunt: accidentia vero in eo quod quale aliquid sit, vel quomodo se habet unumquodque : qualis est enim Ethiops interrogatus,dicis,niger; et quomodo Socrates se habet, dicis, sedet vel ambulat.

C

animalia comparata æque animalia prædicantur. Accidentis vero participatio et intenditur et remittitur. Invenies enim quemlibet paulo diutius ambulantem, et paulo amplius nigrum et si in ipsis Æthiopibus considerabis,omnes non æque nigro colore esse obductos invenies. Alia quoque differentia est, quoniam omne accidens in individuis principaliter subsistit; genera vero speciebus et individuis priora sunt; nisi enim singulariter corvi nigredine infecti essent, corvi species nigra esse nullo modo diceretur, ita fit ut accidentia post individua videantur. Nam si prius est id cui aliquid accidit quam illud quod accidit,non est dubium prius esse individua, posterius vero accidens: genera vero et species supra individua considerantur; hoc idcirco fit,quoniam de his omnibus prædicantur, eorumque substantiam propria prædicatione constituunt. Sed dici potest genera quoque et species posteriora individuis inveniri; nisi enim sint singuli homines, singulique equi,homines atque equi species esse non possunt, et nisi sint singulæ species, earum genus animal esse non poterit.Sed meminisse debemus superius dictum esse genus non ex his sumere substantiam de quibus prædicatur, sed de eo potius quo differentiis constitutivis ejus substantia formaque perficitur. Itaque si genus quidem divisivis differentiis interemptis non perimitur, sed manet in iis, quæ ejus constitutivæ sunt, quæ ejus formam diffinitionemque perficiunt:eumque differentiæ divisivægeneris speciebus sint priores (ipsæ enim species conformant atque constitutum),non est dubium quin genus etiam pereuntibus speciebus possit in propria permanere,substantia,ita de specie permanere substantiam idam de speciebus dictum sit. Species enim superioribus differentiis, non posterioribus individuis, formantur. Quæ cum ita sint, species quoque ante individua subsistunt: accidentia vero nisi sint quibus accidunt, esse non possunt: nullis vero prius accidunt quam individuis. Hæc enim generationi et corruptioni supposita, variis semper accidentibus permutantur.Illam quoque annumerat differentiam quæ dicta est superius,quod genus,quia rem demonstrat et de substantia prædicatur, in eo quod quid est dicitur: accidens vero in eo quod quale est, aut in eo quod quomodo sese habet res: nam si quali

Differentiam generis et accidentis hanc primum proponit, quod genus quidem ante species sit, quippe quod materiæ loco est, et differentiis informatum species gignit, at vero accidens esse post species in D tatem interroges, accidens respondebitur, ut si qualis

venitur.Oportet enim prius esse cui aliquid accidat, post vero ipsum accidens supervenire; nam'si subjeetum non sit qued suscipiat,accidens esse non poterit. Quod si genus quidem speciebus subjectum est, non possunt esse species nisi eis genus, velut materia supponatur: accidentia vero esse non possunt nisi eis species supponatur, nam manifestum est genus quidem ante species esse, accidentia vero post species. Rursus alia differentia,quoniam genus neque intensionem neque remissionem suscipere potest,quo fit ut quæ participabant genere, æqualiter ejus,nomen diffinitionemque suscipiant:omnes enim homines æqualiter animalia sunt, eodemque modo

est corvus ? niger. Si quomodo se habet? aliud rursus accidens, aut sedet,aut volat,aut crocitat. Nam cum accidens in novem prædicamenta dividatur, qualitatem,quantitatem, ad aliquid,ubi, situm, ha bitum, quando, facere, pati, cætera quidem omnia in quomodo se habet interrogatione ponuntur: qualitas vero in qualitatis sciscitatione responderi solet: nam si interrogemur qualis est Æthiops, respondebimus accidens, id est niger. Si quomodo se habet Socrates,tunc dicimus aut sedet, ant ambulat, aut

superiorum aliquod accidentium.

Genus itaque quomodo ab aliis quatuor differat dictum

« PoprzedniaDalej »