Obrazy na stronie
PDF
ePub

non tanquam genus aliquod proprium in quatuor A et soli, et semper adest, ut esse risibile. Atque ideo substantiamque formabant: quæ cum ita sint, ne- A interiit species : ergo quod dictum est adesse et ab

species dividi secarique possit, sed hoc quod ait dividunt,itaintelligendum est tanquam si diceret nuncupant, id est proprium quadrifariam dicunt, cujus quadrifariae appellationis significationes enumerat, ut quæ sit conveniens et congrua nuncupatio proprietatis ostendat. Dicit ergo quod proprium primo est,accidens quodita uni speciei adest,uttamen nullo modo coæquetur ei, sed infra subsistat ac maneat, ut hominis dicitur proprium medicum esse,idcirco quod nulli animalium inesse potest.Necillud attendendum an hoc de omni homine prædicari possit, sed illud tantum quod de nullo alionisi de hominedici potest, medicum esse. Et hæc quidem significatio proprii dicitur esse soli,etiamsi non omni.Soli enim speciei, etiamsi non omni coæquatur, ut homini medicum esse, soli quidem inesthomini, sed non omnibus h0minibus ad scientiam adest.Aliud proprium est quod huic econtrario dicitur omni etiam non soli, quod hujusmodi est, ut omnem quidem speciem contineat eamque transcendat. Et quoniam quidem nihil est ex subjectis specieiquodillo proprio non utatur dicimus omni.Quoniam vero transcendit in alias,dicimus non soli, hoc hujusmodi est quale homini esse bipedem. Proprium enim est hominis esse bipedem. Omnis enim homo bipes est etiamsi non solus, aves enim et bipedes sunt. Geminæ igitur significationes proprii quæ superius dictæ sunthabent aliquid minus;prima quidem quod non omni, secundavero quod non soli, quas sijungimus, facimus omni et soli. Sed dempsimus aliquid secundum tempus, si ei adjiciatur aliquando, ut sit hæc tertia proprii nuncupatio, omai et soli, sed aliquando, ut est in senectute canescere, vel in juventute pubescere : omni enim homini adest in juventute pubescere,etin senectute canescere et soli. Pubescere enim solius est hominis, sed aliquando, neque enim in omni tempore, sed in sola tantum juventute. Hæc igitur determinatio proprii in eo quidem quod omni, et soli inest, absoluta est, sed ex eo minus aliquid contrahit, cum dicimus aliquando, quod si auferamus, fit proprii integra et simplex significatio hoc modo: proprium est quod omni, et soli, et semper adest, ut homini risibile, equo hinnibile. Omnis enim homo, et solus homo risibilis est et semper, similiter et equus hinnibile. Neque illud nos ulla dubitatione perturbet quod semper homo non rideat: non enim ridere proprium est homini, sed risibile, quod non in actu, sed in potestate consistit ; ergo etiamsi non rideat, quia ridere tamen possit, soli et omni homini 8emper adesse dicitur, et convenienter proprium nuncupatur. Nam si actu separetur a specie potestate nulla ratione disjungitur. Quatuor igitur significationes proprii dixit. Nam prima quidem est quando accidens ita subjectæ speciei adest, ut soli ei adsit, etiamsi mon omni, ut homini medicina. Secunda vero cum soliquidem non adest, omni vero semper adjungitur, ut homini esse bipedem. Tertia vero cum omni et soli, sed aliquando, ut hominiin juventute pubescere. Quarta cum omni,

cætera quidem converti non possunt. Neque enim coæquatur quod soli, sed non omni speciei adest. Species quidem de ipso dici potest, ipsum vero de specie minime. Qui enim medicus est, potest dici homo. Homo vero qui est, medicus etiam non dicitur. Rursum quod ita est alii proprium, ut omni adsit etiamsi non soli, ipsum quidem de specie prædicari potest, species vero de eo minime. Nam bipes prædicari de homine potest, homo vero de bipede nullo modo. Rursus quod ita adest, ut omni, et soli, sed aliquando adsit, quoniam de tempore habet aliquid diminutum, nec simpliciter adest, reciprocari non poterit. Possumus enim dicere, omnis qui pubescit homo est, non tamen dicimus, omnis qui est homo

p pubescit: potestenim minime adjuventutem venire,

atque ideo nec pubescere(nisi forte non sit pubescere hominis proprium), sed in juventute pubescere solummodo. Aut etiam cum nondum est in juventute, aut etiam præteriit, tamen sit ei proprium non tale quale tunc fieri potest, cum præter juventulem est, sed quale cum in juventute consistit, atque ideo hoc quod non in omne tempus tenditur, etiamsi tale est quod omni speciei adsit, quod tamen in tempus aliquod differatur,integrum atque absolutum proprium esse non dicitur. Quartum est quod ita adest, ut et solam teneat speciem, et ut omni adsit, et absolutum sit a temporis conditione, ut risibile quod a superiori plurimum distat, nam quod risibile est, semper ridere potest.Rursus qui potestinjuventute pubescere, cum ipsa juventus non sit semper, non ei adest, semper ut in juventute pubescat: hæc autem quarta proprii significatio quam nulla temporis diffinitio constringit, absoluta est, atque ideo etiam convertitur, et de se invicem proprium atque species prædicantur: homo enim omnis risibilis est, et omne risibile homo.

DE ACCIDENTI.

Accidens est quod adest et abest, praeter subjccti corruptionem. Dividitur autem in duo, in separabile et in inseparabile. Separabile enim accidens et dormire : migrum vero esse, inseparabiliter corvo et Ælhiopi accidit: potest autem intelligi, et corvus albus, et Æthiops nitens candore praeter subjecti corruptionem. Diffinitur autem sic quoque : accidens est quod contingit eidem finesse vel non inesse, et quod neque genus est, neque species, neque differentia, neque proprium, semper autem est in subjecto subsistens. Omnibus igitur determinatis quæ proposita sunt : dico autem genere, specie, differentia, proprio, et accidente, dicendum est quae. :int ipsis communia, et quae propria.

Quoniam, ut superius dictum est, omnia quæ de aliquo prædicantur, vel substantialiter vel accidentaliter dicuntur, cumque ea quæ substantialiterprædicantur, ejus de quo dicuntur substantiam diffinitio. nemquecontineant,etsinteo antiquiora atquemajora quod ex substantialibus prædicatis efficitur: cumque ea quæ substantialiter dicuntur pereunt, necesse est ut simul etiam ea interimantur, quorum naturam, cesse est ut quæ accidentaliter, dicuntur, quoniam substantiam minime informant, et adesse et abesse possint præter subjecti corruptionem. Ea enim tantum cum absunt subjectum corrumpere possunt,quæ efficiunt atque conformant quæ sunt substantialia: quæ vero non efficiunt substantiam, ut accidientia, ea cum adsunt, vel absunt, nec informant substantiam nec corrumpunt.Estigitur accidens quod adest etabest præter subjecti corrumptionem.Id autem dividitur in duas partes. Accidens enim aliud est separabile, aliud inseparabile. Separabile quidem, ut dormire, sedere Inseparabile vero Æthiopi atque, corvo, color niger.. In qua re talis oritur dubitatio ita enim est diffinitum ; accidens est quod adest et abest præter subjecti corruptionem.Idem tamen accidens aliquando inseparabile dicitur: quod si inseparabile est, abesse non poterit.Frustra igitur positum est accidens esse quod adesse, et abest possit, cum sint quædam accidentia, quæ a subjecto non valeant separari. Sed fit sæpe ut quæ actu disjungi non valeant, mente et cogitatione separentur. Sed si aniaui ratione disjunctæ qualitates a subjectis non ea perimunt, sed in sua substantia permaneant, atque perdurant, accidentes esse intelliguntur. Ageigitur quoniam Æthiopi color niger auferri non potest, animoeumetcogitatione separemus, erit igitur color albus Æthiopi.Numidcirco species consumptæ sunt? Minime. Item etiam corvus, si ab eo colorem nigrum imaginatione separemus, permanet tamen avis,nec

esse, non re, sed animo intelligendum est, alioquiet substantialia quæ omnino separari non possunt,sæpe animo et cogitatione disjungimus, ut si ab homine rationabilitatem auferamus,quamlicet acluseparare non possumus, tamen si animi imagitione disjungimus, statim perit hominis species, quod idem in accidentibus non fit. Sublato enim accidentieogitatione, species manet, Est quoque alia accidentis diffinitio cæterorum omnium privatione,utid dicatur accidens quod neque genus sit,neque species,neque differentia,neque proprium, quæ diffinitio plurimum vaga est valdeque communis. Sic enim etiam genus diffiniri potest, quod neque species, neque differentia, neque proprium sit, nec accidens: eodem quoque modo species ac differentia atque proprium.Cum autem eadem similitudine definitionis plurimadefiniri queunt, non est terminans et circumclusa descriptto, præsertim cum longe sit ab definitionisintegritate sejunctum,quod cujuslibetreiformam aliarum rerum negatione demonstrat. Quibus omnibus expeditis, id est genere, 8pecie differentia, proprio atque accidenti, descriptisque eorum terminis quantum postulabat institutionis brevitas, ea ipsa communiter pertractanda persequitur, ut quas inter se habeantdifferentias hæc quinque,de quibus superius disputatum est, quasve communiones mediocri consideratione demonstret,ut non solum quæ ipsa sint, verum etiam quemadmodumipsainter se comparentur, appareat.

LIBER QUINTUS.

Expeditis per se omnibus quæ præposuit,et quan- C Homo præterea de his qui sunt particulares,praedieatiis specierum,atque id jure: quoniam enim species A æqualia suntsibimetconvertantur.Eoquefitutgenus nus at differentia universalioris sunt prædicationis. A prædicantur intereunt. Commune enim est hoc,

tum in uniuscujusque consideratione poterat, ad scientiæ terminum breviter adductis, nunc jam non de singulorum natura, id est vel generis, vel differentiæ, vel speciei, vel proprii, vel accidentis, sed de ad se invicem relatione pertractat. Nam quia communiones ac differentias rerum colligit, non ut sunt per se res illæ considerat, sed ad alias qualiter comparentur.Id autem duplici modo fit, vel similitudine dum retractat communitates,vel dissimulitudine dum differentias: quæ cum ita sint, nos quoque(utadhuc fecimus) propter planiorem intellectum philosophi vestigia persequentes,ordiemur de his communitatibus quæ adsunt generi, speciei differentiæ, proprio, atque accidenti. Cum igitur omnibus est de pluribus prædicari. Sed genus quidem de omnibus sub se speciebus et de individuis, similiter et differentia prædicatur,species vero de his quae sub ipsa sunt individuis: at proprium, et de specie cujus est proprium, et de his quae sub ea specie sunt indiriduis. Accidens autem, et de speciebus,et de individuis : namque animal et de equis, et de bobus praedicatur, quæ sunt species, et de hoc equo, et de hoe bove, quae sunt individua.lrrationale vero de equis et bobus, et de his qui sunt particulares prædicatur.

tur. Risibile quoque et de homine,et de his qui sunt particulares, prædicatur. Nigrum postremo de corvo et ebeno, et de his qui sunt particulares, quod est accidens inseparabile. Item moveri de homine et de equo, et de his qui sunt particulares,quod est accidens separabile, sed principaliterquidem de individuis,secundario vero et de his quae continent, individua prædicatur.

Antequam singulorum ad unumquodque habitudinem tractet,illam prius respicit, quam omnes ad se invicem habere videntur : hæc autem est una communio quæ propositarum quinque rerum numerum pluralitate prædicationis includit, omnia enim de pluribus prædicantur; in hoc ergo sibi cuncta communicant, nam et genus de pluribus prædicatur, itemque species ac differentia, et proprium, atque accidens : quæ cum ita sint, est eorum una atque indiscreta communio de pluribus prædicari.Designat autem Porphyriusipsam de pluribus prædicationem, quemadmodum in singulis fiat, et unumquodque propositorum de quibus pluribus prædicetur ostendit. Aitenim genus quidem de pluribus prædicari, id est speciebus ac specierum individuis,ut animaI prædicatur de homine atque equo, ac de his individuis quæ subeis sunt.Item genus prædicatur de differendifferentiæ informant.Cum igitur genus de speciebus prædicetur, consequens est ut etiam de his dicatur, quæ specierum substantiam formamque efficiunt, quo fit, ut genus etiam de differentiis prædicetur, ac non de una, sed de pluribus: dicitur enim quod rationale est esse animal, et rursus quod irrationale est, esse animal. Ita genus de speciebus ac differentiis prædicatur, ac de his quæ sub ipsis sunt individuis,differentiæ vero de pluribus dicuntur speciebus ac de earum individuis, utirrationale et deequo prædicatur ac bove, quæ $unt plures species,et de his quæ sub ipsis sunt individuis eodem modo dicitur: nam quod de universali prædicatur, prædicatur et de individuo. Quod si differentia de speciebus dicitur,prædicabitur etiam de ejusdem speciei subjectis. Species vero de suis tantum individuis prædicatur: neque enim fieri potest, ut quæ species est ultima quæque vere species ac magis species nuncupatur, hæc alias deducatur in species ; quod si ita est, sola post speciem individua restant : jure igitur species de suistantum individuis prædicatur,ut homo deSocrate, Platone, Cicerone, et cæteris. Proprium item despecie prædicatur cujus est proprium,neque enim esset proprium alicujus si de aliquo prædicaretur, de quo enim quæque res, etsoli et omni, et semper dicitur, ejusdem proprium esse monstratur: quæ cum ita sint, proprium de specie dicitur, ut risibile de homine, omnis enim homo risibilis est. Dicitur etiam de individuis speciei de qua prædicatur. Est enim Socrates, Plato, et Cicero risibilis : accidens vero et de speciebus pluribus dicitur, etde diversarum specierumindividuis.Dicitur enim corvus atque Æthiops niger, et hic Æthiops atque hic corvu8,qui sunt individui,nigri autemsecundum nigredinis qualitatem vocantur,atque hoc quidem est accidens inseparabile. Sed multo magis separabilia accidentia pluribus inhærescunt, ut moveri homini, et bovi; uterque enim movetur.Et rursus ea quæ sub homine sunt atque boveindividua,moveri sæpe prædicantur. Sed advertendum est, auctore Porphyrio, quod ea quæ accidentia sunt principaliter quidem de his dicuntur,in quibus sunt individuis: secundo vero loco, ad universalia individuorum referuntur, atque ita prædicatio subteriorum superioribus redditur, ut quoniam nigredo singulis corvis adesse dicitur,dicitur etiam adesse speciali corvo. Nam quia omnia particularia qualitas ista accidentis nigredinis in' ficit, idcirco eamdem nigredinem de specie quoque prædicamus dicentes,corvum ipsam speciem,nigrum esse. In quibus omnibus mirum videri potest, cur genus de proprio prædicari non dixerit: nec vero speciem de eodem proprio, nec differentiam de proprio, sed tantum genus quidem de speciebus atque differentiis. Differentiam vero de specibus atque individuis.Speciem de individuis. Proprium despecie atque individuis. Accidens de speciebus atque individuis.Fieri enim potest utquæ majoris prædicationis sunt, eadecunctis minoribus prædicentur,etquæ

de differentiis,etspeciebus,etproprius atqueaccidentibus prædicetur, ut cum dicimus quod rationale est, animal est;genus de differentia,quod homo est,animal est ; genus de specie, quod risibile est, animal est; genus de proprio, quod nigrum est ; si forte corvum vel Æthiopem demonstremus, animal est, genus de accidenti prædicamus. Rursus quod bomo est, rationale est differentiam de specie. Quod risibile est, rationale est, differentiam de proprio.Quod nigrum est,rationale €st ; si Æthiopem demonstremus,differentiam de accidente.Item quod risibile est,homo est, speciem de proprio.Quod nigrum est, homo est, si Æthiopem designemus,speciem de accidenti.Qua in re quod nigrum est, etiam risibile est, in Æthiopis demonstratione,proprium de accidenti prædicatur: converti autem ad totum accidens potest, ut quoniamindividuis singulorum esse præponitur, idcirco de superioribus etiam prædicatur,ut quoniam Socrates animal est, rationale est, risibile est, et homo est.Cumque in Socrate sit calvitium quod est accidens, prædicatur idem de animali,de rationali, de risibili,de homine, ut accidens de quatuor reliquis prædicetur. Sed horum profundior quæstio est, nec ad solvendum satis est temporis, hoc tantum ingredientium intelligentia exspectet, quod alia quidem recto ordine prædicantur,alia vero obliquo,quoniam moveri hominem rectum est,id quod movetur hominem esse conversa locutione proponitur. Quocirca rectam Porphyrius in omnibus propositionem sumpsit. Quod si quis vim prædicationis solutionisque attenderitin singulis comparans prædicationis, eas quidem prolationes quæ rectæ sunt, inveniet a Porphyrio esse numeratas : eas vero quæ converso ordine prædicantur, fuisse sepositas. Communes est autem generi et differentiae continentia specierum : continet enim et differentia species,etsi non tot quot genera; rationale enim, etsi non contineat irrationabilia quemadmodum animal,tamen continet hominem et Deum,quae sunt species.Et quaecunque praedicantur de genere, ut genus, et de his quæ sub ipso sunt speciebus prædicantur. Item quaecunque de differentia praedicantur, ut differentia, et de his quae er ipsa sunt speciebus prædicabuntur. Nam cum genus sit animal, non solum de eo prædicatur substantia,et animatum, et sensibile, sed etiam de his quae sub animali sunt speciebus omnibus praedicantur haec usque ad individua. Cumque sit differentia rationale, praedicatur de ea ut differentia,id quod est ratione uti ; non solum autem de eo quod est rationale, sed etiam de his qnae sub rationali sunt speciebus praedicabitur ratione uti. Commune vero est, et hoc peremptio genere vel differentia, simul perimi et ea quæ sunt sub ipsis ; quemadmodum enim si non sit animal, non est equus neque homo : sic si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione. Posteam quæ cunctis adesse visa est communitatem,singulorum ad se similitudines ac dissimilitudines quærit. Et quoniam interquinque proposita ge

Siquidem genus,et species continet et differentias: differentiæ vero species continent,neque ab his ullo modo continentur.Primum generis et differentiarum similitudines colligit,ac primum quidem ponit hanc. Dicit enim commune esse generi ac differentiæ, ut epeeies claudant: nam sicut genus sub se habet species, ita etiam differentia, et si non tot quot habet genus. Etenim quoniam genus differentiam etiam claudit, et non unam tantum sub se differentiam coercet ae retinet,plures necesse est ut habeat sub species,quam quælibet una earum quas claudit differentiarum : ut animal prædicatur de rationabili et irrationabili. Quod si ita est, prædicabitur et de his quæ sub rationali sunt positæ speciebus, et de

universalium in substantia pereuntium perire subjecta. Sed prima communio demonstravit genera de speciebus prædicari,sicut etiam differentias.Propter hanc igitur similitudinem si auferantur genera,species pereunt. Sic etiam species perire necesse est quæ sub differentiis sunt,si universales earum differentiæ consumantur,cujus exemplum est: Si enim auferas animal hominem atque equum sustuleris, quæ sunt species positæ sub animali. Si auferas rationale, hominem Deumque sustuleris,qui sunt sub rationali differentia collocati.Et de communitatibus quidem hactenus, nunc de generis et differentiæ dissimilitudine perpendit. Proprium autem generis est de pluribus prædicari

his quæ sub irrationali.Est ergo commune animali B quam differentia, et species, et proprium, et accidens:

et rationali,id est generi et differentiæ, quod sicut genus de Deo el homine prædicatur,ita etiam ratiomale quod est differentia,de Deo et de homine dicitur.Sed non tantum hæc prædicatio funditur quantum animalis, id est generis. Animal enim non de Deo solum atque homine dicitur,sed de equo et bove prædicatur,ad quæ rationalis differentia non perverit. Sed quandocunque Deum supponimus animali, secundum eorum opinionem facimus, qui solem, stellasque atque totum hunc mundum animatumesse confirmant, quæ etiam deorum nomine (ut sæpe dictum est) appellaverunt.Secunda item communio est generis ac differentiæ, quoniam quæcunque prædicuntur de genere ut genera, eadem et de his quæ sub ipso sunt speciebus prædicantur ad hanc similitudinem : et quæcunque prædicantur de differentia ut differentia, eadem quoque et de his quæ sub ipsa differentia sunt,utdifferentiæ prædicantur. Cujus sententiæ talis est expositio: Sunt plura quæ de generibus prædicantur,ut genera ; ut de animali dicitur animatum et substantia,atque hæc utgenera. Haec igitur prædicantur et de his quæ sub animali sunt, rursusque ut genera : nam hominis,et animatum et substantia genus est,sicut ante fuerat animalis.Item in ipsis differentiis quædam differentiæ inveniuntur quæ de ipsis differentiis prædicantur,ut de rationali duæ differentiæ dicuntur. Quod enim rationale est utitur ratione, vel habet rationem. Aliud est autem uti ratione, aliud est habere rationem,ut aliud est habere sensum, aliud uti sensu. Habet quippe sensum et dormiens,8ed non utitur. Ita quoque dormiens habet rationem, sed minime utitur; ergoipsius rationabilitatis quædam differentia est ratione uti,sed sub rationabilitate positus est bomo. Prædicatur igitur de homini ratione uti, ut quædam differentia.Differt enim a cæteris animalibus homo, quia ratione utitur, Demonstratum est igitur quod sicut ea-quæ de genere prædicantur,dicuntur de generi subjectis: ita etiam ea quæ de differentia prædicantur,dicuntur de his quæ differentiis suis supponuntur.Tertium commune est,quod sicut absumptis generibus,8pecies interimuntur,ita consumptis differentiis species de quibus differentiæ

Pataol. LXIV.

animal enim de homine, et equo, et ave, et serpente praedicatur. Quadrupes vero de solis quatuor pedes habentibus, homo vero de solis individuis hominibus; item hinnibile de solo equo et de his qui sunt particulares : similiter et accidens de paucioribus quam genus. 0portet autem differentias accipere quibus dividitur genus, non eas quae complent substantiam generis.Amplius,genus continet differentiam potestate ; animalis enim hoc quidem rationale est,illud vero irrationale; differentiæ vero non continent genera.Amplius,genera quidem priora sunt his quae sub se sunt positæ differentiis,et propter hoc simul quidem eas auferunt, non autem simul auferunlur ab eis: sublato enim animali aufertur rationale et irrationale, differentiae vero non auferunt genus : nam etiamsi omnes interimantur,tamen substantia animata sensibilis, intelligi potest, quae est animal.Amplius,genus in eo quod quid est,differentia in eo quod quale quid est praedicatur,quemadmodum dictum est.Amplius,genus unum quidem est secundum unamquamque speciem, ut est hominis animal; differentiæ vero plures, ut rationale, mortale, mentis et disciplinae susceptibile,quibus ab aliis differt.Amplius, genus quidem simile est materiae,formæ vero differentia: cum autem sint,et alia communia,et propria gemeris et differentiae, nunc ista sufficianl. Proprium quidem quod sit convenienti atque integro vocabulo diffinitum est.Sed per abusionem illa etiam propria quorumlibet dicuntur,quæ in unaquaque re ab aliis continent differentiam,licet cum aliis sint ea ipsa communia. Per se quippe proprium est

D homini quod ei omni, et soli, et semper adest, ut

[merged small][ocr errors]

omni adsit generi.Generienim soliadest,utdifferen- A num poteritremaneregenus?Dicimus,potest.Unum

tia,specie,proprio atque accidente uberius atque affluentius prædicetur. Sed dehis differentiis, propriis atque accidentibus, id dici potest, quæ sub quolibet genere sunt, id estde differentiis quidem quæ quodlibet dividunt genus: specie vero quæ divisibili generis differentiainformatur. Proprio autem illispeciei quæ subillo genere est, quod differentiisestdivisivum, accidentibusque quæ his hærent individuis quæ sub easpecie sunt,quam designatum genus includit.Hoc facilius exempla declarant.Sit enim genus animal, quadrupes ac bipes differentiæ sub animalis positæ continentia, homo atque equus species sub eodem genere constitutæ, risibile atque hinnibile propria earumdem specierum, velox et bellator, accidentia quæ his individuis accidunt, quæ sub speciebus hominis atque equi continentur.Animaligitur quod est genus,prædicatur de quadrupede et bipede quæ sunt differentiæ : quadrupes vero non dicitur de bipede, sed tantum de hi$ animalibus quæ quatuor pedeshabent.Plus igitur prædicatur genus quam differentia. Rursus homo de Platone et Socrate prædicatur, et de cæteris : animal vero non modo de hominis individuis, verumetiam de cæteris irrationabilibus individuis dicitur: plus igiturgenus quam species prædicatur.Sed cum sit proprium equi hinnibile,cumque genus quam species uberius prædicetur,prædicatio quoquegeneris propriisupergreditur prædicationem. Accidens quoque, et si pluribus inesse potest, tamen sæpe genere contractius invenitur,ut bellator, non proprie nisi homo dicitur,et velocitas in paucis animalibus invenitur: quo fit,ut genus et differentia, et specie,et proprio,et accidente, amplius prædicetur.Atque hæc est una proprietas generis quæ genus ab aliis omnibus disjungat ac separet.0portet autem,inquit,nunc eas differentias intelligere,quibus dividitur genus,non quibus înformatur genus: illæ enim a quibus informatur genus,plus quam ipsum genus sine dubio prædicantur, ut animatum et corporeum ultra animal tendunt dum sint differentiæ animalis non divisivæ,sed potius constitutivæ.0mniaenim superiora de inferioribus prædicantur.Quæ vero de inferioribus prædicantur, neque converti po88unt,hæc ab eis quæ inferiora sunt amplius prædicantur.Post hoc aliud proprium generis ostendit quo ab his differentiis quæ sub eodem sunt positæ segregatur. Omne enim genus continet differentias potestate : differentia vero genus non potest continere. Animal enim rationale atque irrationale continet potestate,neque enim rationabilitas,aut irrationabilitas animal poterit continere.Potestate autem ait continere animal differentias, quia (ut superius dictum est)genus quidem omnes habet sub se differentias potestate, actu vero minime : ex quo fit,ut alia proprietas oriatur. Sublato enim genere, perit differentia : veluti sublato animali interimitur rationabilitas,quod est differentia.At si rationabile interimas, irrationabile animal manet. Sed objici potest.Quid si utrasque differentias simul abstulero,

[ocr errors]
[ocr errors]

quodque enim non ex his de quibus prædicatur,sed ex his ex quibus efficitur substantiam sumit.Itaque fit ut genus,sublatis differentiis divisivis,permanere possit,dum tamen maneant illæ quæ ipsius generis formam substantiamque constituunt.Quoniam enim animal animata atque sensibilis differentiæ constituunt: hæ si maneantatquejungantur,perire animal non potest,licet ea pareant de quibus animal prædicatur, rationale scilicet atque irrationale : unumquodque enim (ut dictum est) ex his substantiæ proprietatem sumit ex quibus efficitur, non ab his de quibus prædicatur.Amplius si utrasque differentias genus potestate continet,ip8um per se neutram earum intra se positam collocatamque concludit: quod si aclu quidem eas non continet, sed potestate, actu etiam ab his poterit separari: hoc ipsum enim,quod est eas potestate continere,id erat actu non continere. Genus vero, quia quaslibet differentias actu non continet,actu ab eisdem etiam separatur.Rursus aliud est generis proprium, quod ex proprietate prædicationis, agnoscitur.Omne enim genus ad interrogationem quid est unumquodque, responderi convenit,ut animal in eo quod quid est de homine prædicatur: differentia vero minime,sed in eo quod quale sit; omnis enim differentia in qualitate consistit.Sed hoc proprium tale est quale superius diximus,non per se,sed secundum alicujus differentiam dictum,alioqui commune est hoc generi cum specie, ut in eo quod quid sit prædicetur: sed quia hac in re genus a differentia discrepat, quoniam differentia quidem in eo quod quale est,genus vero in eo quod quid est prædicatur, generis proprium dicitur non per se,sed ad differentiæ comparationem,et in omnibus reliquiseamdem rationem conveniet speculari; quodcunque enim ita proprium generi dicitur, ut nulli sit alii commune, sed tanlum hoc genus habeal,et semper,id secundum se proprium nuncupatur : quidquid vero cum alio commune est, id non per se, sed ad alterius differentiam proprium dicitur. Alia rursus generis et differentiæ separatio est, quod genus quidem speciei unum semper adest,scilicet proximum : plura enim possuntesse superiora,velut hominis animal atque substantia,sed proximum ejusdem hominis animal tantum: differentiæ vero plures uni speciei adesse poterunt,ut rationale atque mor

D tale homini.Itaque fit definitio ex uno quidem ge

nere, sed pluribus differentiis, ut hominis animal rationale atque mortale. Rursus alia discretio est, quod genus quidem velut quemdam subjecti locum tenet,differentia vero formæ,ita ut illud sit materia quædam, quæ figuram suscipiat: hæc vero sit forma, quæ superveniens speciei substantiam rationemque perficiat.ldcirco pluribus differentiis a genere differentiam segregavit,quia hæc maxime generisquamdam similitudinem continet,quia est universalis,et præter genus inter cætera maxima. Sed cum alia plura communia,pluraque propria generis inter se ac differentiæ valeant inveniri,sufficiant nunc, inquit,

« PoprzedniaDalej »