Obrazy na stronie
PDF
ePub

unam

species, quæ secundum regulam dialecticorum et A gulas, alia quidem sunt justa, secundum rhetorum genus dividit, descendit in omnia: ut sci- speciem boni; alia sunt aliud, secundum ejusdem licet de omnibus quæ supponuntur generi, prædice- generis aliam; omnia vero, secundum harum specie. tur. Idcirco omnium quæ sunt, secudum eorum rerum genus, sunt bona.

[ocr errors]

AN. MANL. SEV. BOETI

BREVIS FIDEI CHRISTIANE COMPLEXIO.

C

Christianam fidem Novi ac Veteris testamenti pandit auctoritas; et quamvis nomen ipsum Christi vetus intra semet continuerit instrumentum, eumque semper significaverit ad futurum,quem tradimus per partum Virginis jam venisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri Salvatoris mirabili manasse probatur adventu. Hæc autem religio nostra,quæ vo- B catur Christiana atque Catholica, his fundamentis principaliter nititur, asserens: Ex æterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne videlicet quod temporis potest retinere vocabulum, divinam Patris, ac Filii, et Spiritus sancti, exstitisse substantiam : ut Deum dicat Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Patrem itaque habere Filium ex substantia sua genitum et sibi nota ratione coæternum, quem Filium eatenus confitetur fides, ut non sit idem qui Pater, neque Patrem aliquando fuisse Filium, ne rursus in infinitum humanus animus divinam progeniem cogitaret ; neque Filium in eadem natura qua Patri coæternus est, aliquando fieri Patrem, ne rursus in infinitum divina progenies tenderetur; sanctum vero Spiritum, neque Patrem esse neque Filium, atque ideo nulla natura neque genitum neque generantem, sed a Patre quoque procedentem et Filio. Quis sit tantum processionis istius modus ita non possumus evidenter dicere, quemadmodum generationem Filii ex paterna substantia non potest humanus animus æstimare. Hæc autem ut credantur, vetus ac nova informat instructio: de qua, velut arce religionis nostræ, multi diversa, et humaniter, atque ut ita dicam, carnaliter sentientes, adversa locuti sunt: ut Arius, qui, licet Deum dicat Filium, minorem tamen Patre multipliciter et extra Patris substantiam confitetur. Sabelliani iquoque non tres existentes personas, sed unam ausi sunt affirmare: eumdem dicentes Patrem esse qui Filius est; eumdemque Filium qui Pater est ; atque Spiritum sanctum eumdem esse qui Pater et Filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam, sub vocabulorum diversitate signatam Manichæi quoque, qui duo principia, sibi coæternæ et adversa, profitentur, unigenitum Dei esse non credunt: indignum enim judicant, si Deus babere filium videatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter; ut quia hæc generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum hujusmodi applicare : quæ res eos nec Vetus facit recipere Testamentum, neque in integro

(a) Opusculumhoc,quod nunc primum publici juris facimus, Boetii esse, ipse orationis stylus et mysteriorum religionis Christianæ series compendiosa sic confirmant, ut addere minia.e necesse sit exstare ejus

D

Novum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit, ita ex virgine generationem Filii non vult admittere, ne humano corpore polluta videatur Dei fuisse natura. Sed de his hactenus, suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit.

Ergo divina ex æterno natura, et in æternum sine aliqua mutabilitate perdurans, sibi tantum conscia voluntate sponte mundum voluit fabricare, eumque cum omnino non esset, fecit ut esset; nec ex substantia sua protulit, ne divinus natura crederetur; neque aliunde molitus est, ne jam extitisset aliquid quod ejus voluntatem existentia propriæ naturæ juvaret,atque esset, quod neque ab ipso factum esset, et tamen esset; sed verbo produxit cœlos, terram creavit,ita ut cœlesti, habitatione dignas cœlo naturas efficeret, ac terræ terrena componeret. De cœlestibus autem naturis, quæ universaliter vocantur angelicæ, quamvis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia,pars tamen quædam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturæ tribuerat, de cœlesti sede projecta est. Et quoniam angelorum numerum, id est supernæ illius civitatis, cujus cives angeli sunt,imminutum noluit conditor permanere, formavit ex terra hominem atque spiritu vitæ animavit, ratione composuit, arbitrii libertate decoravit,eumque,præfixa lege,paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere vellet, tam ipsum quam ejus progeniem angelicis cœtibus sociaret: ut quia superior natura per superbiæ malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor invidiæ non ferens hominem illuc ascendere,ubi ipse non meruit permanere, tentatione adhibita fecit etiam ipsum ejusque comparem, quam de ejus latere formator generandi causa produxerat, inobedientiæ suppliciis subjacere, ei quoque divinitatem promittens adfuturam, quam sibi dum arroganter usurpat, elisus est. Hæc autem revelante Deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem voluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis divina auctoritas his modis constare videtur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illi possit historiæ ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere videatur. Hæc autem pie intelligentibus et veraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordi1 em redeamus.

nomine illud in meo, Fossatensi, Regio et S. Victoris codicib., ut eos taceam ex quibus idem jam olim monuerat Tritemius, qui librum de fide vocat.

[ocr errors]

Primus itaque homo ante peccatum cnm sua A Ægyptum voluit habitare; atque illic per annorum conjuge incola Paradisi fuit: at ubi aurem præbuit suasori et conditoris præceptum neglexit attendere, exsul effectus, terram jussus et excolere, atque a Paradisi sinu seclusus, in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit, atque pœnam, quam ipse primus homo prævaricationis reus exceperat, generando transmisit in posteros. Hinc factum est' ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proveniret interitus ; primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset pœna, quam ipse exceperat, probaret in sobole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodammodo, ac, si dici fasest, nec sentiret pœnam suami; sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi jure deberetur contemptor agnosceretet dum pœnam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem prævaricationis malum quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens, proprii nominis hæresim dedicavit, quam catholica fides a consortio suo mox repulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus, ac multiplici numerositate succrescens, erupit in lites, commovit bella, occupavit terrenam miseriam, qui felicitatem Paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his difuerunt quos sibi Conditoris gratia sequestraret, ejusque placitis inservirent; quos licet meritum naturæ damnaret faturi tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes, perditam voluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere, atque ingressus est homo vias suas, qui malitia propriæ contumaciæ despexerat Conditorem. Hinc volens Deus per justum potius hominem reparare genus humanum, quam manere protervum, pœnalem multitudinem, effusa diluvii inundatione, excepto Noe justo homine cum suis libe ris atque his quæ secum in arcam introduxerat, interire permisit. Cur autem per arcæ lignum voluerit justos eripere, notum est divinarum Scripturarum mentibus eruditis; et quasi prima quædam mundi ætas diluvio uitore transacta est.

seriem multitudo concrescens cœperunt esse suspicioni Ægyptiacis imperiis, eosque Pharao magna ponderum mole premi decreverat et gravibus oneribus afligebat. Tandem Deus, Egyptii regis dominationem despiciens, diviso mari Rubro, quod nunquam ante natura ulla cognoverat, suum transduxit exercitum, ductore Moyse et Aaron. Postea igitur, pro eorum egressione altis Ægyptus plagis vastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque, ut dictum est, mari Rubro, venit per deserta eremi ad montem qui vocatur Sinai, ibique universorum conditor Deus volens sacramenti futuri gratia populos erudire, per Moysen data lege constituit quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur; et cum multis annis multas quoque gentes per viam debellassent, venerunt tandem ad fluvium qui vocatur Jordanis, duce jam Jesu filio Nave, atque ad eorum transitum quemadmodum aquæ maris Rubri, ita quoque Jordanis fluenta siccata sunt; perventumque est per eam civitatem quæ nunc Hierosolyma vocatur. Atque dum ibi Dei populus moraretur, post judices et profetas, reges instituti leguntur: quorum post Saulem primatum David de tribu Juda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma, perductumque est usque ad Herodis tempora, qui, primus ex gentibus, memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata Virgo Maria, quæ de Davidica stirpe pervenerat, quæ humani generis genuit ConC ditorem. Hoc autem ideo, quia multis infectus criminibus mundus jacebat in mortem, electa est una gens, in qua Dei mandata clarescerent; ibique missi prophetæ et alii sancti viri, per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore pervicaciæ revocaretur; illi vero, eosdem occidentes, in suæ nequitiæ perversitate manere voluerunt.

Reparatur itaque humanum genus, atque propriæ naturæ vitium, quod prævaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit; crevitque contumacia quam dudum diluvii unda puniverat, et quæ per numerosam annorum seriem permissa fuerat D vivere, in brevitate annorum humana ætas addicta est; maluitque Deus non jam diluvio punire genus bumanum, sed eodem permanente eligere viros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis Filium proprium vestitum humano corpore, mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset ætate confectus, ejusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic vocatus est Isaac, atque ipse genuit Jacob. Idem quoque duodecim patriarchas, non reputante Deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Jacob cum filiis ac domo sua transigendi causa

Atque jam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos, sed ipsum Unigenitum suun Deus per virginem nasci constituit,ut humana salus, quæ per primi hominis inobedientiam deperierat,per hominem Deum rursus repararetur; et quia exstite rat mulier quæ causam mortis primo viro suaserat, esset hæc secunda mulier quæ vitæ causam humanis visceribus apportaret. Nec vile videatur quod Dei Filius ex virgine natus est, quoniam præter naturæ modum conceptus et editus est. Virgo itaque de Spiritu sancto incarnatum Dei filium concepit, virgo peperit, post ejus editionem virgo permansit, atque bominis factusestidemque Dei filius ; ita ut in eo et divinæ, naturæ radiaret splendor, et humanæ fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanæ atque veracissimæ fidei exstiterant multi qui diversa garrirent; et, præter alios, Nestorius et Eutyches reper tores hæreseos exstiterunt: quorum unus hominem solum, alter Deum solum putavit asserere, nec humanum corpus, quod Christus induerat,de humanæ subtantiæ participatione venisse. Sed hæc hæctenus.

Crevit itaque secundum carnem Christus; baptiza

tus est, ut qui baptizandi formam erat cæteris tribu- A suum membra sequerentur. Hæc itaque doctrina et turus, ipse primus quod docebat exciperet. Post baptismum vero elegit duodecim discipulos,quorum unus traditor ejus fuit ; et, quia sanam doctrinam Judæo. rum populus non ferebat, eum, illata manu, crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, jacet tribus diebus ac noctibus in sepulchro; resurgit a mortuis, sicut, ante mundi constitutionem, ipse cum Patre decreverat; ascendit in cœlos, ubi, in eo quod Filius Dei est, nunquam defuisse cognoscitur; ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum Dei Filius cœlesti habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum, atque in universum mundum ad vitam præcipit introire, ut prædicatio salutaris non jam in unam tantum gente, sed orbi terrarum prædicaretur. Et, quoniam humanum genus naturæ merito, quam ex primo prævaricatore contraxerat, æternæ pœnæ jaculis fuerat vulneratum, nec saluti suæ erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quædam tribuit sacramenta : ut agnosceret aliud sibi deberi per naturæ meritum, aliud per gratiæ donum; ut natura nihil aliud nisi pœnæ submitteret, gratia vero, quæ nullis meritis attributa est, quia nec gratia disceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis suæ afferret.

Diffunditur ergo per mundum cœlestis illa doctrina, adunantur populi,instituuntur Ecclesiæ, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet; cujus caput Christus ascendit in cœlos, ut necessario caput

(a) Beatos laudare in cœlo Deum receptissima præsertim apud Christianos sententia est, ex admiratione nimirum divinitatis et bonitatis ejus : quæ laus cum summa angelorum beatorumque Dei contemplatione conjuncta est. Illorum enim, ait Athanasius, opus unicum est, Ὕμνος ἄληκτος καὶ αἶνος άπαυστος τῆς μεγαλοπρεπείας τοῦ Θεοῦ, Hymnus perpetuus el laus magnificentiæ Dei indefessa; nec horum minus: Nam maxima et unica sanctis est requies, in cælo laudem summæ Trinitatis, quæ Deus es t, indefessa voce dicere,inquit Junilius Africanus, si modo is est. Nec tantum in cœlo beatorum opus illud est, sed et mortalium in terris hominum esse debet: quod non ex innumeris solum sacri Codicis Patrumque testimoniis, verum et ex his ethnici, sed sapientissimi viri Epicteti, apud Arrianum verbis convincere est : Εἰ γὰρ νοῦν εἴχομεν, ἄλλο τί ἔδει

B

C

præsentem vitam bonis informat operibus, et post consummationem sæculi, resurrectura corpora nostra, præter corruptionem ad regna cœlestia pollicetur, ita ut qui hic bene, ipso donante,vixerit, esset in illa resurrectione beatissimus; qui vero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis nostræ, ut credamus, non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora quæ mortis adventus resolverat, in statum pristinum futura beatitudine reparari. Hæc ergo Ecclesia catholica, per orbem diffusa, tribus modis probatur existere. Quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est Scripturarum, aut traditio universalis, aut certe propria et particularis instructio; sed auctoritate tota constringitur, universali traditione majorum nihilominus tota, privatis vero constitutionibus et propriis informationibus unaquæque vel pro locorum varietate, vel prout cuique bene visum est, subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspeciatio,qua credimus ad futurum finem mundi, omnia corruptibilia transitura, resurrecturos homines ad examen futuri judicii, recepturos pro meritis singulos,et in perpetuum atque in æternum debitis finibus permansuros; solumque esse præmium beatitudinis, contemplationem Conditoris; tantam duntaxat, quanta a creatura ad Creatorem fieri potest: ut ex eis,reparato angelico numero, superna illa civitas impleatur, ubi rex est Virginis Filius; eritque gaudium sempiternum, delec. tatio, cibus, opus (a), laus perpetua Creatoris.

ἡμᾶς ποιεῖν καὶ κοινῆ καὶ ἰδίᾳ, ἢ ὑμνεῖν τὸ θεῖον, και εὐφημεῖν, καὶ ἐπεξέρχεσθαι τὰς χάριτας ; Nam si sani essemus quid nobis aliud agendum erat et publice et privatim, quam numen celebrandum et laudandum, et grates persolvenda? et Τί γὰρ ἄλλο δύναμαι γέρων χωλὸς, εἰ μὴ ὑμνεῖν τὸν Θεόν ; εἰ γοῦν ἀηδὼν ἡμην, ἐποίουν τὰ τῆς ἀηδόνος· εἰ κύκνος, τὰ τοῦ κύκνου νῦν δε λογικός εἰμι· ὑμνεῖν με δεῖ τὸν Θεόν. Τοῦτό μου τὸ ἔργον ἐστὶ, ποιῶ αὐτὸ, οὐδ ̓ ἐγκαταλείψω τὴν τάξιν ταύτην, ἐφόσον ἂν δίδοται, καὶ ὑμᾶς ἐπὶ τὴν αὐτὴν ταύτην ᾠδήν παρακαλώ : Quid enim possum aliud senex claudus, nisi celebrare laudibus Deum? quod si luscinia essem, luscinia officio fungerer: si olor, oloris. Nunc rationis cum particeps sim, Deus mihi celebrandus est: hoc meum munus est, hoc exsequor : neque stationem hanc deseram, quoad licuerit, et vos ad eamdem hanc cantilenam exhortor.

AN. MANL. SEV. BOETI

LIBER DE PERSONA ET DUABUS NATURIS
CONTRA EUTYCHEN ET NESTORIUM,

AD JOANNEM DIACONUM ECCLESIÆ ROMANÆ.

PROOEMIUM.

Anxie te quidem diuque sustioni, ut de ea quæ in conventu mota est quæstione loqueremur. Sed quoniam et tu,quominus venires, occupatione distractus

(a) Næc quod non est somniat Martianus Rota, qui in Vita Boetii asserit Leonem pontificem Romanum interfuisse concilio Chalcedonensi, cum tantum per

D es, et ego in crastinum constitutis negotiis implicabor, mando litteris quæ coram loquenda servaveram. Meministi enim,cum in concilio legeretur (a) epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum legatos ei præfuerit. Deinde qui hic agi de ejusdem epistola Chalcedone Romam missa existimat, cum econtrario Roma Constantinopolim ad Flavianum

consistere confiteri, in duabus negare; Catholicos 4 etiam minus; ram de re proposita, æque nihil vero utrique dicto fidem præbere; nam et ex duabus eum naturis consistere, et in duabus apud veræ fidei sectatores æqualiter credi. Cujus dicti novitate percussus, harum conjunctionum, quæ ex duabus naturis vel in duabus consisterent, differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus, nec puto inerti negligentia prætereundum, quod episcopus scriptor epistolæ, tanquam valde necessarium, præterire noluisset. Hic omnes, apertam esse differentiam, nec quidquam in eo esse caliginis, inconditum confusumque strepere; nec ullus in tanto tumultu, qui leviter attingeret quæstionem, nedum qui expediret, inventus est. (a) Assederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam, longius, atque adeo, si situm sedentium recorderis, aversus pluribusque oppositis, ne si ægerrime quidem cuperem, vultum nutumque ejus ascipere poteram, ex quo mihi aliqua ejus darentur signa judicii. Atque ego quidem nihil cæteris amplius afferebam, imo vero aliquid missa, postea ab universo concilio Chalced onensi approbata laudataque sit. Postremo qui hoc loco de eo concilio loqui Boetium credat, quod in urbe tumultuantibus Acephalis convocatum est: cui si quod fuit (nullum autem fuit), Boetium non interfuisse ex eo constat, quod eum tunc vix natum putamus, cum ea hæresis anno præcipue 482, non in Occidentali, sed Orientali Ecclesia, recruduit. Cum igitur aliter se res habeat, tractatum de Duabus Naturis et una Persona Christi anno ejusdem 512 scripsisse, ejusque occasionem hanc fuisse, probabilis conjectura est. Anastasius imp. Arianus in Orientales episcopos catholicos depositione, carcere, exsilio savieba. Illi ubi se religionemque ca- C tholicam perdi perditumque iri vident, ab Symmacho papa opem auxiliumque scripta epistola longe doctissima, quæ apud Baronium est, petunt. Eam acceptam Symmachus habito Romæ conventu seu concilio episcoporum, qui tum in Urbe erant, virorumque aliorum religionis amantium, inter quos Symmachus et Boetius fuere. legit. Dum examinatur et ad ea verba ventum: Nos enim, o sanctissime et beatissime Symmache, eumdem esse existimamus ex duabus naturis et in duabus naturis; et non (sicutilli dicunt) ex duabus naturis unam naturam post adunationem,in duabus autem subsistentibus naluris cum unitate non pati confiteri; ut se Arianorum doceant esse imitatores,dicentium per Filium glorificari Fatrem, cum Filio autem non pati se eum glorificari. Sed, sicut contra illos docuerunt fratres tui sanctissimi Patres, Per quem et Cum quo æqualiter pati dicere nos: quia Per quem, humanitatem ; Cum quo, divinitatem signıficantes magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi; si nunc illis Ex duabus quidem naturis dicentibus, In duabus autem non confitentibus; nos Ex duabus et In duabus pariter dicimus. Ex duabus enim dicentes, ex quibus subsistit unitas;In duabus autem, in quibus visus, visus est et palpatus et assumptus post passionem et resurrectionem confitemur, et in quibus veniet judicaturus vivos et mortuos. Plurimi ex iis, haud satis in rebus theologicis eruditi,de ea re cum disseruissent, neque eam vel leviter attigissent, quid de ea quæstione sentiret Boetius ad Joannem Romanæ Ecclesiæ tunc diaconum, postea ejusdem pontificem,contra Nestorium,qui duabus naturis personas totidem adjungebat; et Eutychetem, qui naturam ac personam unicam tuebatur, perscripsit. Ejusmodi vero conventus seu concilia in Urbe fieri solita (ubi aderant episcopi eminentesque e clero,sed et senatores plerique ac alii viri graves, qui ob pietatem singularem religiosi dicebantur, quorum in conspectu si

cum cæteris sentiebam: minus vero quam cæteri afferebam, falsæ scilicet scientiæ præsumptionem. Tuli æge rrime, fateor, compressusque indoctorum grege co nticui, metuens ne jure viderer insanus, si sanug inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo quæstiones, nec deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores, et veritas inventa quærenti, omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Unde mihi maxime subiit admirari, quænam: hæc indoctorum hominum esset audacia,qui inscientiæ vitium præsumptionis atque impudentiæ nube conantur obducere, cum non modo sæpe id quod proponitur ignorent, verum in hujusmodi contentionibus ne id quidem B quod ipsi loquuntur intelligant; quasi deterior fiat inscientiæ causa dum tegitur. Seb ab illis ad te transeo, cui hoc, quantulumcunque est, examinandum prius perpendumque transmitto.Quod si recle se quid in religione difficultatis se per id tempus offeret, aut si quod pium scriptum ab eruditis eden. dum esset recitaretur), cum multa probare possunt, tum ea operum Aratoris subscriptio; cujus partem D. Sirmondus jam olim ad Ennodium publicaverat, quam integram ex veteri nostro codice descripsimus. Beato Petro adjuvante oblatus est hujusmodi codex ab Aratore inl. ex com. domesticor.ex com. privatar. subdiacono sanctæ Ecclesiæ Romanæ, apostolico viro papæ Vigilio, et susceptus ab eo v idus Aprilis in presbyterio ante Confessionem beati Petri, cum ibidem plures episcopi, presbyteri, diaconi et clerici pars maxima interessent. Quem cum ibidem legi pro aliqua parte fecisset Surgentius vir venerabilis primicerius scholæ notariorum, in scriniis dedit ecclesiæ collocandum. Cujus beatitudinem litterati omnes doctissimi continuo rogaverunt ut eum ju beret publice recitari. Quod cum fieri præcepisset in ecclesia beati Petri quæ vocatur ad Vincula, religiosorum turba convenit, atque eodem Aratore recitante disjunctis diebus ambo libri vi vicibus sunt audit: cum unius medietas libri tantummodo tegerelur,propter repetitiones assiduas, quas cum favore multiplici postulabant. Eadem hæc repetitio facta est his diebus: Prima id. Aprilis; secunda xv cal Maii; quarta vero i cal. Junias, tertio anno post consulatum Basilisci V. C., indictione vII, seu potius Basilii: boc est nimirum anno 544.

D

(a) Symmacho nimirum socero suo, quem utraque lingua eruditum, sæculares sacrasque omnes disciplinas scientiasque callentem,scriptorum suorum passim censorem constituit Boetius. Gravitatis sapientiæque summæ testatur Ennodius Parenesi didascalica, ubi elogium ejus hoc reperias : Patricii Festus et Symmachus,omnium disciplinarum materia et constantes forma sapientiæ, ab urbe sacratissima non recedunt. In ipsis est nobilis curiz principatus; quos vidisse, erudiri est. Non apud eos sermo de ludicris, nec pantomimorum vix ignoscenda commemoratio. Illi auram popularem per pudoris detrimenta non capiunt : contenti rectis magis placere, quam plurimis, sortiuntur de innocenti actione testimonium. Istorum quamvis in omnibus jussa sequenda sint, est tamen in illis et magistra taciturnitas, et eruditi forma silentii. Pietatem ejus defensus ab eo contra Laurentium schismaticum Symmachus papa sensit; qua de re ad eum Avitus Viennensis scribit. Quare non mirum si sanctus ab ipso ejus genero, vir etiam totus ex sapientia virtutibusque factus, denique pretiosissimum generis humani decus vocatur.

habere pronuntiaveris, peto ut mei nominis hoc quo- A Qua in re substantiæ quoque est reddita definitio : que inseras chartis; sin vero vel minuendum aliquid, vel addendum, vel aliqua mutatione variandum est, id quoque postulo remitti meis exemplaribus, ita ut a te revertatur transcribendum, quæ ubi ad calcem ducta constiterint,tum demum ejus cujus soleo judicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a collocutione transfertur ad stylum, prius extremi sibit contrarii Nestorii atque Eutychis submoveantur errores; post vero, adjuvante Deo, Christianæ medietatem fidei temperabo. Quoniam vero in tota quæstione contrariarum sibimet hæreseon de personis atque naturis debitatur, hæc primitus definienda sunt et propriis differentiis segreganda. CAPUT I.

Natura quid sit.

Natura igitur aut de solis corporibus dici potest, aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quæ quæcunque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dicit possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quæ res omnes quæ sunt possit includere. Erit ergo hujusmodi: Natura, est earum rerum quæ, cum sint, quoquomodo intellectu capi possent. In hac igitur definitione et accidentia et substantiæ definiuntur; hæc enim omnia intellectu capi possunt. Additum vero est quoquomodo, quo. niam(a) Deus et materia integro perfectoque intellectu intelligi non possunt, sed, aliquo tamen modo caterarum rerum privatione capiuntur. Idcirco vero adjunximus, quæ cum sint, quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid, sed potius non esse significat: omnis vero natura est ; et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, hæc sit naturæ definitio, quam superius posuimus; sin vero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiæ omnes aut corporeæ sunt aut incorporeæ, dabimus definitionem naturæ substantias significantis hujusmodi: Natura est vel quod facere, vel quod pati possit: pati quidem ac facere, ut omnia corporea atque corporeorum anima; hæc enim in corpore et a corpore, et facit et patitur; facere vero tantum, ut Deus cæteraque divina. Habes igitur definitionem ejus quoque significationis naturæ,quæ tantum substantiis applicatur.

B

C

(a) Ita omnes libri vett. mss., non Deus et natu- D ra. Deum enim perfecto intellectu cognosci minime posse nostra fatetur cognoscendi eum imbecillitas: verumque est illud Joannis, Θεὸν οὐδεὶς πώποτε τε tatal, Deum nemo vidit unquam. D. quoque Paulus decernit nos quidem Deum nunc videre seu cognoscere, sed δι' ἐσόπτρου ἐν αἰνίγματι, per speculum in ænigmate : Τὰ γὰρ ἀόρατα αὐτοῦ τοῖς ποιήμασι νοούμενα καθορᾶται, ἤ τε ἀΐδιος αὐτοῦ δύναμις καὶ θειότης, Ιηvisibilia enim ipsius, inquit idem, per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Deum etiam Flatoni εúpεiv où padov, invenire difficile. Qui vero sit materia nemo quoque mortalium perfecte novit; fateturque omnis philosophia eam nullo posse aut sensu aut intel

nam si nomen naturæ substantiam monstrat, cum naturam descripsimus, substantiæ quoque est assignata descriptio. Quod si naturæ nomen, relictis in. corporeis substantiis, ad corporales usque, ut cor. poreæ tantum substantiæ naturam habere videantur. sicut Aristoteles cæterique ejusmodi et multimoda philosophiæ sectatores putant, definiemus eam ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem ejus definitio hoc modo: Natura est motus principium, secundum se, non per accidens. Quod motus principium dixi, hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item, quod per se principium motus naturam esse proposui et non per accidens, tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et gravitate deducitur; non enim quia lectus est deorsam cadit, sed quia terra est, id est quia terræ contingit ut lectus esset. Unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum vero artificialiter. Est etiam alia significatio naturæ,per quam diversam dicimus esse naturam auri atque argenti, in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes; quæ significatio naturæ definietur hoc modo: Natura est unamquamque rem informaans specifica differentia. Cum igitur tot modis vel dicatur vel definiatur natura, tam Catholici quam Nestorius, secundum ultimam definitionem, duas in Christo naturas esse constituunt, neque enim easdem in Deum atque hominem differentias convenire.

CAPUT II.
Persona quid sit.

Sed de persona maxime dubitari potest, quænam ei definitio aptari possit. Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quænam inter naturam personamque possit esse discretio ; aut si non æquatur persona naturæ sed infra terminum spatiumque naturæ persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perveniat, id est quas naturas conveniat habere personam, quas a personæ vocabulo segregari; nam illud quidem manifestum est, personam subjectam esse naturæ, nec præter naturam personam posse prædicari. Investiganda igitur sunt hæc inquirentibus hoc

lectu percipi. Ea Platoni et Aristoteli non oua,sed σωματική ; Zenoni αΐδιος vocatur, quod οὔτε πλείων γιγνομένη, οὔτε ἐλάττων, neque crescat, neque decrescat. Cujus a Platone in Timæo (quoniam non scitur nisi quatenus est formarum subjectum ac locus; ideoque non per se, sed per aliud cognoscitur) dicitur non haberi scientia nisi λογισμῷ τινι νόθω, ratione quadam adulterina. Et Aristoteli similiter scibilis est, sed xxt' ávaλoyíav, secundum proportionem seu comparationem. D. quoque Augustinus lib. XIII Confess. affirmat humanam cogitationem, postquam in materiæ investiganda cognitione diu multumque versata fuerit, hoc tantum proficere, ut conetur eum vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.

« PoprzedniaDalej »