Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim contraria, si sibimetipsis considerentur,oppo- A perficitur.Atque ea quidem quæ corporea sunt,masita sunt.

Definiunt autem et hoc modo: Differentia est quæ de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit prædicatur:rationale enim et mortale de homine prædicatum in eo quod quale est homo dicitur, sed non in eo quod quid est: quidnam enim est homo interrogatis nobis, conveniens est dicere, animal : quale autem requisiti, rationale et morale, convenienter assignabimus,

Tres sunt interrogationes ad quas genus, species, differentia, proprium, atque accidens respondetur, hæ autem sunt: quid sit, quale sit, quomodo se habet.Nam si quis interroget quid est Socrates, respondere per genus ac speciem convenit aut animal, aut homo. Si quis quomodo se habeat Socrates interrogel, jure accidens respondetur, id est aut sedet aut legit, et cætera. Si quis vero qualis sit Socrates interroget, aut differentia, aut proprium, aut accidens respondebitur, id est vel rationalis, vel risibilis, vel calvus. Sed in proprio quidem illa est observatio quod illud proprium dici potest, quod de una specie prædicatur: accidens vero tale est quod qualitatem designat quæ non substantiam significat.Differentia vero talis est, quæ subtantiam demonstret, interroganti igitur qualis unaquæque res sit, si volumus reddere substantiæ qualitatem differentiam prædicamus.Quæ differentia nunquam de una tantum specie prædicatur, ut mortale vel rationale, sed de pluribus. Quod igitur de pluribus speciebus inter se differentibus prædicatur ad eam interrogationem,quæ quale

B

nifestum est ex materia formaque subsistere:ea vero quæ sunt incorporalia, ad similitudinem materiæ atque formæ habent superpositas priores antiquioresque naturas,super quas differentiæ venientes efficiunt aliquid, quod eodem modo sicut corpus, tanquam ex materia ac figura consistere videatur,ut in genere ac specie, additis generi differentiis effecta est. Ut igitur est in Achillis statua, æs quidem materia est, forma vero Achillis qualitas, et quædam figura, ex quibus efficitur Achillis statua, quæ subjecta sensibus capitur: Ita etiam in specie quæ est homo, materia quidem ejus genus est quod est animal, cui superveniens qualitas rationalis, animal rationale,id est speciem facit.Igitur speciei materia quædam est genus: forma vero, quasi qualitatis differentia. Quod est igitur in statua æs, hoc est in specie genus:quod in statua figura conformans,id in specie differentia. Quod in statua est ipsa statua, quæ ex ære figuraque conformatur, id in specie est ipsa species, quæ ex genere differentiaque conjungitur. Quod si materia quaedam speciei genus est, forma autem differentia: omnis vero forma qualitas est,jure omnis differentia qualitas appellatur.Quæ cum ita sint,jure in eo quod quale sit interrogantibus respondetur.

Describunt autem hujusmodi differentias, et hoc modo: Differentia est quod est aptum natum dividere ea quæ sub codem genere sunt: rationale enim et irrationale, hominem et equum quæ sub eodem genere sunt animali dividunt.

Hæc quidem diffinitio cum sit usitata et ante ocu

sit id de quo quæritur interrogat, ea est differentia, C los exposita: eam tamen exempli insuper luce rese

cujus talem posuit diffinitionem: Differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale quid sit prædicatur; cujus diffinitionis causam rationemque pertractans ait :

Rebus enim ex materia et forma constantibus, vel ad similitudinem proportionemque materiæ et formæ constitutionem habentibus, quemadmodum statua ex materia quidem est ærea, forma autem figura: sic et homo communis et specialis, ex materia quidem proportionaliler consistit genere: ex forma autem differentia,totum autem hoc animal rationale mortale, homo est, quemadmodum statua.

Dixit superius differentias esse quæ in qualitate speciei prædicarentur: nunc autem causas exsequi

ravit. Omnes enim differentiæ idcirco differentiæ nuncupantur, quia species a se differre faciunt,quas unum genus includit, ut homo atque equus propriis discrepant differentiis:nam sicut homo animal est, ita etiam equus, ergo secundum genus nullo modo distant. Quæ igitur secundum genus nullo modo discrepant, ea differentiis distribuuntur. Additum enim rationale quidem homini, irrationale vero equo, equus atque homo quæ sub eodem fuerant genere, distribuuntur et discrepant, additis scilicet differentiis.

Assignant etiam hoc modo: differentia est, qua differunt a se singula, namque et homo equus secundum genus non differunt. Sumus enim animalia nos el irra

rationales quoque sumus et nos et dii, sed mortale appositum disjunxit nos ab illis.

tur,cur speciei qualitas differentia sit: Omnes inquit, D tionabilia, sed additum rationale disjunxit nos ab illis: res vel ex materia formaque consistunt, vel ad similitudinem materiæ atque formæ substantiam sortiuntur. Ex materia quidem formaque subsistunt omnia quæcunque sunt corporalia. Nisi enim sit subjectum corpus quod suscipiat formam, nihil omnino esse potest. Si enim lapides non fuissent tanti,mori parietesque non essent. Si lignum non fuisset, omnino nec mensa quidem, quæ ex ligni materia est, esse potuisset.Igitur supposita materia ac præjacente cum ipsam figura supervenerit, fit quælibet illa res corporea ex materia formaque subsistens: ut Achillis statua ex æris materia, et ex ipsius Achillis figura

Vitiosa ratione et non sana quod vult explicat diffinitio quorumdam.Id enim dicit esse differentiam, qua unaquæque res ab alia distat, in qua diffinitione nihil interest quod ita dixit, an ita concludat: Differentia est id quod est ipsa differentia; etenim differentiæ nomine in ejusdem differentiæ usus est diffinitione dicens: Differentia est qua differunt a se singula.Quod si adhuc differentia nescitur,nisi diffinitione clarescat, differre quoque quid sit quomodo possumus agnosere? ita nihil amplius attulit ad

agnitionem, qui differentiæ nomine in ejusdem usus A quid diffinitionis pars fuerit, ejus erit pars quæ

est diffinitione. Est autem communis et vaga nec includens substantiales differentias,sed quaslibet etiam accidentales hoc modo: Differentia est qua a se differunt singula; quæ enim genere sunt eadem, differentia discrepant: ut cum homo atque equus idem sint in animalis genere, quoniam utraque sunt animalia, differunt tamen differentia rationali: et cum dii atque homines sub rationalitate sint positi, differunt tamen mortalitate. Rationabile igitur hominis ad equum differentia est, mortale hominis ad Deum, atque hoc quidem modo substantiales differentiæ colliguntur. Quod si Socrates sedeat, Plato vero ambulet, erit differentia sessio vel ambulatio, quæ substantialis non est. Namque istam quoque differentiam diffinitio videtur includere cum dicit, differentia est

qua differunt a se singula; quomodocunque enim B

Socrates a Platone distiterit? nullo autem alio modo distare ab illo nisi accidentibus potest. Id erit differentia secundum superioris terminum diffinitionis, quam rem scilicet viderunt etiam hi qui diffinitionis hujus vagum communemque finem reprehendentes certæ conclusionis terminum subjecerunt.

Interius autem perscrutantes differentiam dicunt, non quodlibet dividens ea quæ sub eodem genere sunt esse differentiam, sed quod ad esse conducit, et quod est pars ejus, et quod est esse rei. Neque enim quod aptum natum est navigare, erit hominis differentia, etsi proprium sit hominis. Dicimus enim animalium hæc quidem apta esse at navigandum, illa vero minime, dividentes hominem ab aliis: sed aptum esse ad navigandum, non erit completivum substantiæ, nec ejus pars, C sed aptitudo quædam solum. Idcirco quia non est talis differentia, quales sunt differentiæ quæ specificæ dicuntur, erunt ergo specificæ differentiæ, quæcunque alteram faciunt speciem, et quæcunque in eo quod quid est esse rei accipiuntur. Ac de differentiis quidem ista sufficiant.

Sensus propositionis hujusmodi est : Quoniam superius dixit determinasse quosdam differentiam esse qua a se singula discreparent, ait alios diligentius de differentia perscrutantes, non fuisse arbitratos recte esse superius propositam diffinitionem. Neque enim omnia quæcunque sub eodem posita genere differre faciunt differentiæ de quibus nunc tractatur, id est specificæ nominari queunt. Plures enim sunt quæ ita dividunt species sub uno genere positas, ut D tamen eorum substantiam minime conforment: quia non videntur esse differentiæ specificæ, nisi illæ tantum quæ ad id quod est esse proficiunt, id est hæ quæ in diffinitionibus alicujus partes ponuntur : hæ autem sunt, ut rationale hominis. Nam substantiam hominis conformat, et ad esse hominis proficit, et diffinitionis ejus pars est: ergo nisi ad id quod est esse conducit, et ejus quod est esse rei pars sit, specifica differentia nullo modo poterit nuncupari. Quid est autem esse rei nihil aliud nisi diffinitio. Unicuique enim rei interrogatæ quid est, si quis quod est esse monstrare voluerit, diffinitionem dicit. Ergo si

uniuscujusque rei quid esse sit designet. Diffinitio est quidem quæ quid una quæque res sit, ostendit ac profert, demonstraturque quod unicuique rei sit esse per diffinitionis assignationem. Illæ vero differentiæ quæ non ad substantiam conducunt,sed quoddam extrinsecus accidens afferunt, specificæ non dicuntur, licet sub eodem genere positas species faciant discrepare ut si quis hominis atque equi hanc differentiam dicat aptum esse ad navigandum homo autem aptus est ad navigandum, equus vero minime: et cum sit equus atque homo sub eodem genere animalis, addita differentia, aptum esse ad navigandum, equum distinxit ab homine. Sed aptum esse ad navigandum non est hujusmodi, quod possit hominis formare substantiam sicut rationale, quæ est substantialis qualitas, sed tantum quamdam quodammodo aptitudinem monstrat, et ad faciendum aliquid vel non faciendum opportunitatem, idcireo igitur specifica differentia non dicitur. Quo fit ut non omnis differentia quæ sub eodem genere positas species distribuit, specifica esse possit, sed ea tantum quæ ad substantiam speciei proficit, et quæ in parte diffinitionis accipitur. Concludit igitur eas esse specificas differentias quæ alteras a se species differre faciunt per distantias substantiales: nam si unicuique id est esse, quodcunque substantialiter fuere, quæcunque differentiæ substantialiter diversæ sunt, et illas species quibus adsunt omni substantia faciunt alias ac discrepantes, atque hæ in diffinitionis parte sumuntur, nam si diffinitio substantiam monstrat, et substantiales differentiæ species efficiunt, substantiales differentiæ partes sunt diffinitionum.

DE PROPRIO.

Proprium vero quudrifariam dividunt: nam et id quod soli alicui speciei uccidit, et sinon omni, proprium est: ut homini esse medicum vel geometram. Et quod omni accidit, el si non soli, quemadmodum homini esse bipedem. Et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere. Et quod soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile: nam etsi non rideat semper, tamen risibilis dicilur, non quod semper rideat, sed quod semper aptus natus sit ad ridendum, hoc autem ei semper naturale est, ut et equo hinnibile. Hæc autem nominantur vere propria,quoniam convertuntur: quidquid enim est equus hinnibile est, et quidquid hinnibile, equus.

Superius dictum est omnia propria ex accidentium genere descendere. Quidquid enim de aliquo prædicatur aut substantiam informat, aut secundum accidens inest. Nihil vero est quod cujuslibet rei substantiam monstret nisi genus, species, et differentia. Genus quidem et differentia, speciei: species vero individuorum. Quidquid ergo reliquum est in accidentium numero ponitur. Sed quoniam ipsa accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore atque antiquiore nomine accidentia nuncupantur, et de accidentibus paulo post. Nunc de propriis quæ quadrifariam dividuntur,

[ocr errors]

cætera quidem converti non possunt. Neque enim coæquatur quod soli, sed non omni speciei adest. Species quidem de ipso dici potest, ipsum vero de specie minime. Qui enim medicus est, potest dici homo. Homo vero qui est, medicus etiam non dicitur. Rursum quod ita est alii proprium, ut omni adsit etiamsi non soli, ipsum quidem de specie prædicari potest, species vero de eo minime. Nam bipes prædicari de homine potest, homo vero de bipede nullo modo. Rursus quod ita adest, ut omni, et soli, sed aliquando adsit, quoniam de tempore habet aliquid diminutum, nec simpliciter adest, reciprocari non poterit. Possumus enim dicere, omnis qui pubescit homo est, non tamen dicimus, omnis qui est homo pubescit: potest enim minime ad juventutem venire, alque ideo nec pubescere (nisi forte non sit pubescere hominis proprium), sed in juventute pubescere solummodo. Aut etiam cum nondum est in juventute, aut etiam præteriit, tamen sit ei proprium non tale quale tunc fieri potest, cum præter juventutem est, sed quale cum in juventute consistit, atque ideo hoc quod non in omne tempus tenditur, etiamsi tale est quod omni speciei adsit, quod tamen in tempus aliquod differatur,integrum atque absolutum proprium esse non dicitur. Quartum est quod ita adest, ut et solam teneat speciem, et ut omni adsit, et absolutum sit a temporis conditione, ut risibile quod a superiori plurimum distat, nam quod risibile est, semper ridere potest. Rursus qui potest in juventute pubescere, cum ipsa juventus non sit semper, non ei adest, semper ut in juventute pubescat: hæc autem quarta proprii significatio quam nulla temporis diffinitio constringit, absoluta est, atque ideo etiam convertitur, et de se invicem proprium atque species prædicantur homo enim omnis risibilis est, et omne risibile homo.

non tanquam genus aliquod proprium in quatuor A et soli, et semper adest, ut esse risibile. Atque ideo species dividi secarique possit, sed hoc quod ait dividunt,ita intelligendum est tanquam si diceret nuncupant, id est proprium quadrifariam dicunt, cujus quadrifariæ appellationis significationes enumerat, ut quæ sit conveniens et congrua nuncupatio proprietatis ostendat. Dicit ergo quod proprium primo est, accidens quod ita uni speciei adest, ut tamen nullo modo coæquetur ei, sed infra subsistat ac maneat, ut hominis dicitur proprium medicum esse, idcirco quod nulli animalium inesse potest. Nec illud attendendum an hoc de omni homine prædicari possit, sed illud tantum quod de nullo alio nisi de homine dici potest, medicum esse. Et hæc quidem significatio proprii dicitur esse soli,etiamsi non omni.Soli enim speciei, etiamsi non omni coæquatur, ut homini medicum esse, soli quidem inest homini, sed non omnibus hominibus ad scientiam adest. Aliud proprium est quod huic econtrario dicitur omni etiam non soli, quod hujusmodi est, ut omnem quidem speciem contineat eamque transcendat. Et quoniam quidem nihil est ex subjectis speciei quod illo proprio non utatur dicimus omni.Quoniam vero transcendit in alias, dicimus non soli, hoc hujusmodi est quale homini esse bipedem. Proprium enim est hominis esse bipedem. Omnis enim homo bipes est etiamsi non solus, aves enim et bipedes sunt. Geminæ igitur significationes proprii quæ superius dicta sunt habent aliquid minus; prima quidem quod non omni, secunda vero quod non soli, quas sijungimus, facimus omni et soli. Sed dempsimus aliquid secundum tempus, si ei adjiciatur aliquando, ut sit hæc tertia proprii nuncupatio, omai et soli, sed aliquando, ut est in senectute canescere, vel in juventute pubescere: omni enim homini adest in juventute pubescere, et in senectute canescere et soli. Pubescere enim solius est hominis, sed aliquando, neque enim in omni tempore, sed in sola tantum juventute. Hæc igitur determinatio proprii in eo quidem quod omni, et soli inest, absoluta est, sed ex eo minus aliquid contrahit, cum dicimus aliquando, quod si auferamus, fit proprii integra et simplex significatio hoc modo: proprium est quod omni, et soli, et semper adest, ut homini risibile, equo hinnibile. Omnis enim homo, et solus homo risibilis est et semper, similiter et equus hinnibile. Neque illud nos ulla dubitatione perturbet quod semper homo non rideat: non enim ridere proprium est homini, sed risibile, quod non in actu, sed in potestate consistit; ergo etiamsi non rideat, quia ridere tamen possit, soli et omni homini semper adesse dicitur, et convenienter proprium nuncupatur. Nam si actu separetura specie potestate nulla ratione disjungitur. Quatuor igitur significationes proprii dixit. Nam primaquidem est quando accidens ita subjectæ speciei adest, ut soli ei adsit, etiamsi non omni, ut homini medicina. Secunda vero cum soli quidem non adest, omni vero semper adjungitur, ut homini esse bipedem. Tertia vero cum omni et soli, sed aliquando, ut homini in juventute pubescere. Quarta cum omni,

C

DE ACCIDENTI.

Accidens est quod adest et abest, præter subjecti corruptionem. Dividitur autem in duo, in separabile et in inseparabile. Separabile enim accidens el dormire: nigrum vero esse, inseparabiliter corvo el Æthiopi accidit: potest autem intelligi, et corvus albus, et Æthiops nitens candore præter subjecti corruptionem. Diffinitur autem sic quoque : accidens est quod contingit eidem inesse vel non inesse, et quod neque genus est, neque D species, neque differentia, neque proprium, semper autem est in subjecto subsistens. Omnibus igitur determinatis quæ proposita sunt dico autem genere, specie, differentia, proprio, et accidente, dicendum est quæcint ipsis communia, et quæ propria.

Quoniam, ut superius dictum est, omnia quæ de aliquo prædicantur, vel substantialiter vel accidentaliter dicuntur, cumque ea quæ substantialiter prædicantur, ejus de quo dicuntur substantiam diffinitionemque contineant,et sint eo antiquiora atque majora quod ex substantialibus prædicatis efficitur: cumque ea quæ substantialiter dicuntur pereunt, necesse est ut simul etiam ea interimantur, quorum naturam,

substantiamque formabant : quæ cum ita sint, ne- A interiit species: ergo quod dictum est adesse et ab

cesse est ut quæ accidentaliter, dicuntur, quoniam substantiam minime informant, et adesse et abesse possint præter subjecti corruptionem. Ea enim tantum cum absunt subjectum corrumpere possunt, quæ efficiunt atque conformant quæ sunt substantialia: quæ vero non efficiunt substantiam, ut accidientia, ea cum adsunt, vel absunt, nec informant substantiam nec corrumpunt.Est igitur accidens quod adest et abest præter subjecti corrumptionem.Id autem dividitur in duas partes. Accidens enim aliud est separabile, aliud inseparabile. Separabile quidem, ut dormire, sedere Inseparabile vero Ethiopi atque, corvo, color niger.. In qua re talis oritur dubitatio ita enim est diffinitum; accidens est quod adest et abest præter subjecti corruptionem.Idem tamen accidens aliquando inseparabile dicitur: quod si inseparabile est, abesse non poterit. Frustra igitur positum est accidens esse quod adesse, et abest possit, cum sint quædam accidentia, quæ a subjecto non valeant separari. Sed fit sæpe ut quæ actu disjungi non valeant, mente et cogitatione separentur. Sed si animiratione disjunctæ qualitates a subjectis non ea perimunt, sed in sua substantia permaneant, atque perdurant, accidentes esse intelliguntur. Age igitur quoniam Ethiopi color niger auferri non potest, animo eum et cogitatione separemus, erit igitur color albus Ethiopi.Numidcirco species consumptæ sunt? Minime. Item etiam corvus, si ab eo colorem nigrum imaginatione separemus, permanet tamen avis,nec

esse, non re, sed animo intelligendum est, alioquiet substantialia quæ omnino separari non possunt, sæpe animo et cogitatione disjungimus, ut si ab homine rationabilitatem auferamus,quam licet actu separare non possumus, tamen si animi imagitione disjungimus, statim perit hominis species, quod idem in accidentibus non fit. Sublato enim accidenti cogitatione, species manet, Est quoque alia accidentis diffinitio cæterorum omnium privatione,utid dicatur accidens quod neque genus sit, neque species,neque differentia,neque proprium, quæ diffinitio plurimum vaga est valdeque communis. Sic enim etiam genus diffiniri potest, quod neque species, neque differentia, neque proprium sit, nec accidens: eodem quoque modo species ac differentia atque proprium.Cum B autem eadem similitudine definitionis plurima definiri queunt, non est terminans et circumclusa descriptto, præsertim cum longe sit ab definitionis integritate sejunctum,quod cujuslibet rei formam aliarum rerum negatione demonstrat. Quibus omnibus expeditis, id est genere, specie differentia, proprio atque accidenti, descriptisque eorum terminis quantum postulabat institutionis brevitas, ea ipsa communiter pertractanda persequitur, ut quas inter se habeant differentias hæc quinque,de quibus superius disputatum est, quasve communiones mediocri consideratione demonstret,ut non solum quæ ipsa sint, verum etiam quemadmodum ipsa inter se comparentur, appareat.

LIBER QUINTUS.

Expeditis per se omnibus quæ præposuit, et quan- C tum in uniuscujusque consideratione poterat, ad scientiæ terminum breviter adductis, nunc jam non de singulorum natura, id est vel generis, vel differentiæ, vel speciei, vel proprii, vel accidentis, sed de ad se invicem relatione pertractat. Nam quia communiones ac differentias rerum colligit, non ut sunt per se res illæ considerat, sed ad alias qualiter comparentur.Id autem duplici modo fit, vel similitudine dum retractat communitates,vel dissimulitudine dum differentias: quæ cum ita sint, nos quoque(ut adhuc fecimus) propter planiorem intellectum philosophi vestigia persequentes,ordiemur de his communitatibus quæ adsunt generi, speciei differentiæ, proprio, atque accidenti.

Cum igitur omnibus est de pluribus prædicari. Sed genus quidem de omnibus sub se speciebus et de individuis, similiter et differentia prædicatur,species vero de his quæ sub ipsa sunt individuis: at proprium, et de specie cujus est proprium, et de his quæ sub ea specie sunt individuis. Accidens autem, et de speciebus,et de individuis: namque animal et de equis, et de bobus prædicatur, quæ sunt species, et de hoc equo, el de hoc bove, quæ sunt individua.Irrationale vero de equis et bobus, et de his qui sunt particulares prædicatur.

D

Homo præterea de his qui sunt particulares,prædicatur. Risibile quoque et de homine,et de his qui sunt particulares, prædicatur. Nigrum postremo de corvo et ebeno, et de his qui sunt particulares, quod est accidens inseparabile. Item moveri de homine et de equo, et de his qui sunt particulares,quod est accidens separabile, sed principaliter quidem de individuis,secundario vero et de his quæ continent, individua prædicatur.

Antequam singulorum ad unumquodque habitudinem tractet,illam prius respicit, quam omnes ad se invicem habere videntur; hæc autem est una communio quæ propositarum quinque rerum numerum pluralitate prædicationis includit, omnia enim de pluribus prædicantur; in hoc ergo sibi cuncta communicant, nam et genus de pluribus prædicatur, itemque species ac differentia, et proprium, atque accidens quæ cum ita sint, est eorum una atque indiscreta communio de pluribus prædicari. Designat autem Porphyrius ipsam de pluribus prædicationem, quemadmodum in singulis fiat, et unumquodque propositorum de quibus pluribus prædicetur ostendit. Ait enim genus quidem de pluribus prædicari, id est speciebus ac specierum individuis, ut animal prædicatur de homine atque equo, ac de his individuis quæ subeis sunt.Item genus prædicatur de differen

tiis specierum, atque id jure: quoniam enim species A æqualia sunt sibimet convertantur. Eoque fit ut genus

:

В

de differentiis,et speciebus,et proprius atque acciden. tibus prædicetur, ut cum dicimus quod rationale est, animal est;genus de differentia,quod homo est,animal est; genus de specie, quod risibile est, animal est; genus de proprio, quod nigrum est; si forte corvum vel Æthiopem demonstremus, animal est, genus de accidenti prædicamus. Rursus quod homo est, rationale est differentiam de specie. Quod risibile est, rationale est, differentiam de proprio.Quod nigrum est, rationale est ; si Ethiopem demonstremus, differentiam de accidente. Item quod risibile est,homo est, speciem de proprio.Quod nigrum est, homo est, si Æthiopem designemus,speciem de accidenti. Qua in re quod nigrum est, etiam risibile est, in Æthiopis demonstratione, proprium de accidenti prædicatur: converti autem ad totum accidens potest, ut quoniam individuis singulorum esse præponitur, idcirco de superioribus etiam prædicatur,ut quoniam Socrates animal est, rationale est, risibile est, et homo est.Cumque in Socrate sit calvitium quod est accidens, prædicatur idem de animali, de rationali, de risibili,de homine, ut accidens de quatuor reliquis prædicetur. Sed horum profundior quæstio est, nec ad solvendum satis est temporis, hoc tantum ingredientium intelligentia exspectet, quod alia quidem recto ordine prædicantur, alia vero obliquo,quoniam moveri hominem rectum est,id quod movetur hominem esse conversa locutione proponitur. Quocirca rectam Porphyrius in omnibus propositionem sumpsit. Quod si quis vim prædicationis solutionisque C attenderit in singulis comparans prædicationis, eas quidem prolationes quæ recta sunt, inveniet a Porphyrio esse numeratas: eas vero quæ converso ordine prædicantur, fuisse sepositas.

differentiæ informant.Cum igitur genus de speciebus prædicetur, consequens est ut etiam de his dicatur, quæ specierum substantiam formamque efficiunt, quo fit, ut genus etiam de differentiis prædicetur, ac non de una, sed de pluribus: dicitur enim quod rationale est esse animal, et rursus quod irrationale est, esse animal. Ita genus de speciebus ac differentiis prædicatur, ac de his quæ sub ipsis sunt individuis,differentiæ vero de pluribus dicuntur speciebus ac de earum individuis, ut irrationale et de equo prædicatur ac bove, quæ sunt plures species, et de his quæ sub ipsis sunt individuis eodem modo dicitur: nam quod de universali prædicatur, prædicatur et de individuo. Quod si differentia de speciebus dicitur,prædicabitur etiam de ejusdem speciei subjectis. B Species vero de suis tantum individuis prædicatur: neque enim fieri potest, ut quæ species est ultima quæque vere species ac magis species nuncupatur, hæc alias deducatur in species ; quod si ita est, sola post speciem individua restant jure igitur species de suis tantum individuis prædicatur, ut homo de Socrate, Platone, Cicerone, et cæteris. Proprium item de specie prædicatur cujus est proprium,neque enim esset proprium alicujus si de aliquo prædicaretur, de quo enim quæque res, et soli et omni, et semper dicitur, ejusdem proprium esse monstratur: quæ cum ita sint, proprium de specie dicitur, ut risibile de homine, omnis enim homo risibilis est. Dicitur etiam de individuis speciei de qua prædicatur. Est enim Socrates, Plato, et Cicero risibilis: accidens vero et de speciebus pluribus dicitur, et de diversarum specierum individuis.Dicitur enim corvus atque Æthiops niger, et hic Ethiops atque hic corvus, qui sunt individui,nigri autem secundum nigredinis qualitatem vocantur,atque hoc quidem est accidens in. separabile. Sed multo magis separabilia accidentia pluribus inhærescunt, ut moveri homini, et bovi; uterque enim movetur.Et rursus ea quæ sub homine sunt atque bove individua,moveri sæpe prædicantur. Sed advertendum est, auctore Porphyrio, quod ea quæ accidentia sunt principaliter quidem de his dicuntur,in quibus sunt individuis: secundo vero loco, ad universalia individuorum referuntur, atque ita prædicatio subteriorum superioribus redditur, ut quoniam nigredo singulis corvis adesse dicitur,dicitur etiam adesse speciali corvo. Nam quia omnia particularia qualitas ista accidentis nigredinis inficit, idcirco eamdem nigredinem de specie quoque prædicamus dicentes,corvum ipsam speciem,nigrum esse. In quibus omnibus mirum videri potest, cur genus de proprio prædicari non dixerit: nec vero speciem de eodem proprio, nec differentiam de proprio, sed tantum genus quidem de speciebus atque differentiis. Differentiam vero de specibus atque individuis. Speciem de individuis. Proprium de specie atque individuis. Accidens de speciebus atque individuis. Fieri enim potest ut quæ majoris prædicationis sunt, ea decunctis minoribus prædicentur,et quæ

D

Communes est autem generi et differentiæ continentia specierum: continet enim et differentia species, etsi non tot quot genera; rationale enim, etsi noncontineat irrationabilia quemadmodum animal,tamen continet hominem el Deum,quæ sunt species. El quæcunque prædicantur de genere, ut genus, et de his quæ sub ipso sunt speciebus prædicantur. Item quæcunque de differentia prædicantur, ut differentia, et de his quæ ex ipsa sunt speciebus prædicabuntur. Nam cum genus sit animal, non solum de eo prædicatur substantia,et animatum, et sensibile, sed etiam de his quæ sub animali sunt speciebus omnibus prædicantur hæc usque ad individua. Cumque sit differentia rationale, prædicatur de ea ut differentia,id quod est ratione uti; non solum autem de eo quod est rationale, sed etiam de his qnæ sub rationali sunt speciebus prædicabitur ratione uti. Commune vero est, et hoc peremptio genere vel differentia, simul perimi et ea quæ sunt sub ipsis; quemad. modum enim si non sit animal, non est equus neque homo: sic si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione.

Post eam quæ cunctis adesse visa est communitatem,singulorum ad se similitudines ac dissimilitudines quærit. Et quoniam inter quinque proposita ge

« PoprzedniaDalej »