Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum commentadixerunt. Quæ quoniam a nostris dogmatibus aliena sunt,prout necessitas hujus expositionis exigit, strictiin attingenda, et transeunter commemoranda sunt.Nam sicut anima cujuscunque hominis totum implet corpus, vitalem motum membris omnibus præstet,ita hanc animam per omnem mundani corporis molem diffusam omnibus totius mundi, ut ita dixerim, membris suum cuique motum subministrare putaverunt. Narn et Maro id ipsum sentire videtur, quem constat in philosophicis disciplinis, quantum ad Epicuream, sectam pertinet, fuisse pertissimum ; cujus insignis expositor Servius sextum AEneidos librum explanaturus sic exorsus est : Totus quidem Virgilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum.In hoc libro dicit illa notissima:principio coelum ac terras camposque liquentes — lucentemque globum lunæ Titaneaque astra — spiritus intus alit, totamque infusa per artus — mens agitat molem. Ecce quam Boetius animam dicit,Virgilius spiritutn,et post paululum mentem vocat. Et quod hic dicitur animam cuncta moventem per consona membra resolvis, ibi significatur in his verbis,totam infusa per artus mens agitat molem. 14. De hujus animae generatione in præfato Macrobii libro nostris auribus inusitata de Titnæo Platonis excerpta leguntur:ex quibus hic non verba per ordinem, sed verborum sensum paucis absolvam. Legitur ibi quod Deus abundanti majestatis fecunditate de se mentem creaverit, quæ voÜ< vocatur : deinde ex hac mente anima mundana creata sit;cujus generationem per quamdam numerum virtutem idem Plato dicit imperio Creatoris effectam : nam monade, inquit, in vertice locata, terni numeri ex utraque parte fluxerunt; ab hac pares, ab ilia impares. Item post monadem a parte altera duo ; inde quatuor, deinde octo. Item primus par, et primus tetragonus ;a pari et primus x%6o<, hoc est primus numerus,a pari solidam figuram efficiens. Ab altera vero parte tria, deinde novem, tum septem et viginti : primus videlicet impar,et primns tetragonus ab impari, et primus x%6o< ab impari. Hæc de Platonicis sint dicta figmentis. 45. Restat ut cur eamdem animam triplicis naturæ Boetius dixerit, explicare conemur. Aiunt enim quod habeat ex mente, de qua nata est, rationem, et ex sua natura vim præbendi sensus præbendique incrementi seminarium. Horum primum λογικὸν,id est rationale, dicitur ; secundum αἰσθητιχόν, id est sensibile ; tertium φωτικὸν, quo intelligitur natura plantandi et augendi corpora. Dicitur et alio modo secundum quosdam auctores triplicis naturæ secundum humanæ animæ similitudinem,id est ut sit rationalis, concupiscibilis, irascibilis. Sed priorem sententiam magis mihi videtur sensus hujus auctoris intendere. Nam illo modo ut cuncta moveat, se per cuncta diffundit,ut primo cœlestia universorum siderum corpora (nam et ipsa a Deo suas quasdam animas accepisse putant) velut mentis capacia pura et integra ratione, certoqne moveri faciat ordine. Deinde qui terrenorum corporum,quae ab illa animari autumant, tres ordines sunt, in primo ipsorum,qni est hominum, tria illa simul agnoscuntur, quia et ratione utuntur,et sensibus vigent,et habent crescendi propagandique naturam. In secundo ordine, qui est bestiarum et pecorum et quorumlibet animantium, quoniam ratione carent, duo tantum ex his inveniuntur,sentire et crescere. Tertius ordo terrenorum et corporum in arboribus et herbis est, quæ carent tam ratione quam sensu : et quia crescendi tantummodo usus in his viget,hac sola parte vivere dicuntur. 16. lgitur si verum philosophi dicunt, anima mundi secundum triplicem sui naturam tribus modis omnia movet, ratione, sensu, incremento. Sed coelestia corpora, sola stabili ratione movet; terrenorum infima, solo incremento; terrenorum prima,id

A est humana,omnibus præfatis tribus modis;media, hoc est brutorum animalium, duobus. Porro quoi hic membra mundi consona dixit,vel simplicitér ac. cipiendum quod sibi congrua et convenientia sint, et singula in $uo loco et ordine pulchra vel aptâ minime a se discordent ; aut intelligendum est fioc eum exprimere voluisse, quod maximis mundi par. tibus, id est septem planetarum circuiis,maximam quamdam consonantiam licet a nostris auribus procui remotam inesse dicunt, eo quod ipsæ planetæ, quæ altiori circulo feruntur,acutioris sóni mielodiam suo concitent cursu; quæ vero inferiores sunt, gravius resonent;omnes tamen unam musicæ modulationis harmoniam consonent. Cujus rei tractatui majus et otium et temporis spatium quam nunc habeamus, impendendum est,et his tantum,quina. turam musicæ artis scire desiderant, utilis e§se dinoscitur. Scimus tamen summos philosophos de Ê, circulorum intervallis et consonantiâ dispuB tationem multorum voluminum edidisse. 17. Jam ergo videamus sequentia Boetii dicta, quibus adhuc mira quædam de hac anima commenta proponit dicens : quæ cum secta duos, etc. De hac ánimæ sectione in duos orbes posset esse aliquanta dubietas, nisi ipse hanc absolveret subjungens, simili convertit imagine caelum. Apparet enim eum hoc dicere quod ipsa primum divisa in duos orbes m0veatur, et cum impetu quodam rotetur ; atque ita molem coeli secum in eosdem orbes trahat atque convertat. Qualiter autem cœlum in duos sibi c0ntrarios orbes circuitusque volvatur,omnium oculis, sed non omnium intellectui patet. Est autem unus sic notissimus coeli circuitus quo videmus ætherem cum infixis sibi omnibus sideribus ab oriente volvi in occidentem ; ita ut nobis in ipso mundi vertice ositum polum intuentibus,omnes stellæ videantur in dextris oriri, in sinistris occidere, præter illas quæ intra arcticum circulum continentur:nam ipsae fiunquam kosmi compatiuntur occasum, solo abscinduntur heliako. 18. Altera vero cœli conversio est, quam nobis planetarum, id est errantium siderum, cursus de: monstrat;quæ quamvis in cælo non sint infixæ, sed sub cælo et contra coelum ferantur, nemo tamen eas dubitat coeli sidera nominare. Hoc itaque coelum,qu0 illæ feruntur, aerem multi vocant;licet sic hoc aere quiavium volatus sustinet, sicut natura muito sublimius, ita incomparabili puritate lucidius:cujuscon versio contra illud superius ab occasu semper fitim orientem,meridianam scilicet plagam intuentibus a dextra in sinistram. Denique quod ipsæ sicut et cætera per diurna vel nocturna spatia ab oriente pro; cedere et in occasum vergi vidéntur, inde fit quod vehementior ætheris volubilitas eas velut invitas secum trahit;ipsae tamen momentis omnibus in contrarium quasi retro gradiuntur :quod in luna, quæ ex illis séptem infima et terræ proxima minorem omnibus circulum et ideo celeriorem permeat cufsum, manifestissimum est, cum nova circa sglis occasum vix apparet,sequenti vespere jam lucidior magis ab occidente recessit.Atque hic ejus ab Occasu recessus aequis quotidie spatiis in tantum augetur, ut quarto decimo die,toto jam superiore hemisphærio decurso, ipso sole in occasum demerso plenain oriente lampade procedere videatur. 19. De solis autem per eamdem viam cursu,id£;! per zodiacum æquis signorum duodecim spatiis d; mensum,quoniam omnibus vel tenuem computiet astrologiæ scientiam babentibus res nota est, superfluum reor aliquid dicere. Sed neque de reliquis quinque, Satufni scilicet stella,et Jovis, Martis, et Wenefis, atque Mercurii, ullam mentionem facere, quidquam ád hoc opus pertinet;præter ad hoc fáß' tum demonstrandurh, qüod cum duo circuitus side; rum sibimet adversi cögnoscantur,hæc septem logi situ inferiori,etomnibus aliis contrario cursu vagari; ab his qui diligenterinspiciuntcomprobantur.Opo*

tet igitur in hoc loco rei veritatem acriter intendare, A putant tempora,reverti.De quarum descensu ad ter

et hanc philosophicis longe separare figurentis, ut istam coeli ac siderum mirabilem in diversa circumvolutionem non ignotæ nobis mundi animæ,sed omnipotentis Dei ineffabili fieri virtute credamus.Sane quod illa anima dicitur, in semet rcditura meat,hoc significat quod omnis ille motus per eosdem circuitus semper repetitur;et quodcunque spatium permeasse videtur, ad id ipsum ineundum festinat, ut iterum vadat.Omnis enim circulus quoties in orbem rotatur, in se ipse revolvitur. A quo non dissonat quod in Salomone legitur:Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulum suum revertitur. 20.Nec hoc prætereundum quod ait,mentem profumdam circuit:significat enim imentem homini divinitus datam, sed corporea cogitationis mole depressam et aggravatam,ut ait Cicero in libris de I{epublica (a) videri sibi hominem a natura non ut a matre, sed ut a noverca generatum, corpore nullo, fragili et tnfirmo; animo autem anacio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores,prono ad libidines:in quibus esset velut obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis.Ecce in quo profundo mens posita, data sibi divinitus ingenii profunditate circumeuntem se contrariis duobus itineribus cœli circuituin perspexit, attendit, numeris et intelligentia comprehendit.Ut merito profunda dicatur, quæ sine profunda cogitatione talia investigare non potuit.Nam utroque modo mens humana profunda dicta intelligi potest, et a profunditate sensus et ingenii, et quia terra inhabitatione deprimitur,cum ex omni parte sursum a terra æqualis sit altitudo ad cœlum,et coelo deorsum nihil profundius noverimus quam terram.Secundum hanc ergo locorum positionem omnis altitudo et cœlum, omnis profunditas refertur ad terram : et idcirco hoc magis ad Ę sensum videntur respicere ; quia tota illa utriusque orbis revolutio profunditátem terræ circuire cògnoscitur. Unde fit ut ipsa inaccessibilis et celerrina tam immensæ molis vertigo, vehementi tractu suo velut quodam impetu omnia crassa et gravia ex omni parte ferri cogat in terram, quae sola manet in medio immobilis quasi centrum.0mnis enim sphæra dum æquo libramine volvitur, nihil in ea est immobile præter centrum. Ipsa autem terra non movetur, quia necesse est ut circa aliquid immobile sphæra moveatur:qui motus omnia,quæ densitatis aliqnid habent, deorsum trahens,procul a superioribus coeli partibus removet,ita ut etiam nubes non altius quam decem stadiis a terra dicantur posse levari. 21. Sequitur,tu causis animas.etc.Horum intellectus verborum magis est fugiendus quam expositione pandendus: nam explicita ratione maximæ mundi animæ, nunc de statu minorum animarum incipit loqui,easque factas eisdem quibus et illam asserit causis.Sed hoc de ipsis intelligi vult, quod minim.e recipit fides Christiana,eas videlicet a prima sui conditionein coelo positas ex contemplatione mentis divinæ beate vixisse; deinde quasdam ex bis in corpora humana delapsas,iterum post resolutionem eorumdem corporum terrenis purgatas vitiis originem suam repetere, et in coelum redire, atque,ut Virgilius ait, rursus in corpora velle reverti.Dignitatem vero primæ conditionis his verbis exprimit: Provehis, et levibus sublimes curribus aptas. Hoc itaque significans, quod incorporeæ levitate naturæ veiut quibusdam curribus in sedes sidereas provehantur. Quod autem dicit,in caelum seris, de mundi luminaribus cuntisque sideribus intelligi vult, quæ cœlo inserta vivere et ratione uti, affirmare nitebantur. 22. Porro in terram seris de humanis tantum dictum est animabus,quas,ut dixi,et de cœlo demissas in corpora,et quia igneæ sunt, ut aiunt, naturae eadem natura reducente, illuc eas, licet post longa

(a) In editione mea lib. 111, 1. Nostrum tamen auctorem ex Augustino potius referehte,quam ex ipso

[ocr errors][ocr errors]

ras, inanissimas texunt fabulas,quomodo terrenorum desiderio corporum incipiant a divinæ mentis conteinplalione dilabi: deinde per zodiaeum ad septem sphæras planetarum devenientes,ex singulis earum singulos motus quos in exercitio terrenæ yitæ sint habituræ sortiantur: videlicet in Saturni sphæra ratiocinationem, in Jovis vim agendi,in Martis animositatis ardorem, in Solis sentiendi opinandique naturam, desidetii vero motum in circulo Veneris, pronuntiandi interpretandique scientiamin orbe Mercurii, naturam plantandi et augendi corpora in ingressu, inquiunt, globi lunaris exercent. Sed quis tam demens est ut hæc monstruosa commenta procul a fide sua non removeat? Scire tamen ea vel ad hoc tantum prodest, ne quis dum hæc a doctissimis auctoribus aliis verbis expressa legerit, non hoe, sed aliud aliquid quod verum sit,eos dicere existimans, in errorem dulci sermonum coinpositione ducatur. Ecce enim dum idem Boetius in quinto hujus operis libro dicit huraanas animas liberiores esse, necesse est,curn se in mentis divinæ speculatione conservant, minus vero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligatur; quis hoc eum de descensu animarum in corpora dicere intelligeret, nisi hanc philosophorum sectam prius compertam baberet? 23. Sane quia superius cœlestium corporum, id est siderum, vitas quasdam vel animas hic auctor commemoravit, non est praetereundum quod de præcipuis mundiluminaribus sole et luna etiam nostri quidam auctores hoc senserunt, quod in consum matione mundi receptura sint praemium laboris sui. Nam sanctus Hieronymus in libro nnno explanationis in Isaiam prophetam ubi exponit hunc versiculum (b), Et erut lu.c lunae sicut luae solis: et luae solis erit septempliciter sicut luae septem lierum, inter cætera ita dicit: Erit lumen lum ae sicut lumem so!is,quando dederit Dominus caelum mouum et terram novam, et transierit habitus mundi hujus, ut luna et sol laboris sui et cursus sui præmium consequantur: etenim earspectatio creaturæ revelattonem filiorum Dei ea spectat quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei: licet ea quidam organa lucis intelligentes, insensibilia esse contendunt. Luna ergo solis fulgorem accipiet. Nec mirum hoc de clarissimo sentire elemento,cui principatus noctis est traditus, cum de sanctis quoque scriptum sit, fulgebunt justi quasi sol: et sol septuplum lumen accipict, sicut luae septem dierum,quando ab initio conditus mundus.

24. Hæc sancti Hieronymi dicta, quoniam in aliis nostris auctoribus aliquid tale non legimus,et ipse quoque contraria quosdam sentire non tacgit,confentioso defendenda non arbitror. Nam nullam penitus rationalem creaturam a Deo in principio conditam secundum Scripturarum auctoritatemintelligo

ra ter angelos et homines.Porro vel angelicum vel Hî; spirituin his sideribus esse permixtum auin eis conversari, non videtur omnino credibile. Unde sufficiat nobis scire quod Scriptura loquitura Deo facta esse duo magna luminaria: naturam vero illorum altius velle scrutari, temerarium est.Pauci vero versus qui restant expositione non indigent, quoniam in êis pura et aperla ad Deum oratio funditur.Fateor tamen videri mihi quaedam in his verba philosophorum, redolere venenum; sed quoniam ea çatholicæ aures rectius accipere et in meliorem partem interprelari solent, et ob hoc fidei non nocent, id gratanter accipio, atque de his censui reticere. Habes, domine desiderantissime, qualem tenuitas ingenii mei componere potuit,explanationem $uper obscuros Boetii versus:in qua si quisquam aliquid utilitatisinvenerit,merito gratificabitur jussioni tuæ.

Tullio, sumpsisse hunc locum puto. (b) Cap. xxx, 26, in libri fine.

O PERUM PARS SECUNDA.
OPERA THEOLOGICA.

IN LIBROS SEQUENTES MONITUM.

Libros quæstionum Anitii,quos eaehortationibus precibusque multorum suscepimus explanandos,altissimos re. rum de quibus in eis agitur themate,obscurissimos earumdem rerum suhtilitate,probatissimos tamen operis absolu. tione cognovimus.Quid enim altius infinito ? Quid ineffabil: inscrutabilique subtilius? Quid autem probabiliuseo quod cum inexpugnabilibus rationibus constet,summis tamen acceleberrimis auctoribus nititur? Deus enim,dequo his agitur libris,magnitudine interminabilis, contemplatione incomprehensibilis,sermone inexplicabilis, recle intelligitur,et laudabiliter praedicatur.Cujus tamen quædam arcana antiqui videnles, ipso inspirante,intellexerunt, et tam rerum quam verborum figurationibus variis,sui temporis rudibus insunuaverunt.Posteri vero aliter quidem, sed eodem sensu locuti;illarum ænigmata figurationum consultissimis interpretationibus,declaraverunt; et non modo auctoritate sua,verum etiam ralionibus quas vel theologiæ majestas sibi proprias vindicat, vel humanæ philosophiae ad ipsam qualiscunque proportio communes admittit, confirmaverunt. Itaque praedictus auclor, tanquam videntium a secretis haec arcana non nesciens,contru quorumdam prava dogmata hæreticorurn pauca de illis scripsit; ea tamen scribendi qualitate,qua negligentibus et præsumptuosis additum ad intclligentiam obstruat, studiosis vero atque intelligentibus attentuonem quidem moveat,sed pulsantibus animorum vehementi applicatione aperiat. Brevis enim sine sua amplificatione oratio; latebrosa disserendi tacita ratione dissertio ; obliqua schemate sensuum,aut verborum le.ris; nova,praeter grammaticorum regulam, syntaacis: insciis et superbis illis, quibus sunt articulatae, sensus obducunt ; sapientibus vero, et his maæime qui sacras Scripturas veneratione c0lunt,usu assiduo et vigilanti attentione inspiciunt,eos intus videre permittunt.Convenienter ergo hujusmodi ss. cretis.et ut ita dicatur sigmficationis absconditae verbis, quibus examinet scios et inscios, humiles et superbos, secreta theologiae altioris Anitius tangit.Digne vocatus Anitius fortitudine,Severinus gravitate, opitulatione Boetius, meritis Manlius. Nos vero auctoritale nostra nihil afferre, sed quos praecedente significatione percepimus sensus auctoris, referre volentes, illius non modo dicta, verum etiam dictorum rationes attendimus; et ne vel timiditatis angustia nos ad silendum penitus strangulare,vel temeritatis audacia ad garriendum luacare putetur, illorum quae auctorem sensisse cognovimus,nec nihil dicimus, nec nihil tacemus. Sed cum duo sunt videntium genera,unum videlicet auctorum qui sententiam propriam ferunt,alterum lectorum, alii sint recitatores qui eadem auctorum verba et eae ipsorum causis eisdem pronuntiant,alii interpretes qui obscure ab auctoribus dictanolioribus verbis declarant : nos in genere leclorum, non recitatorum, sed interpretum officio fungentes, verborum transposutiones in ordinem, schemata in consequentiam, novitates in regulam, adolentes singulorum causas, reducimus. Adulta vero pro qualitate operis dirisionum aut diffinitionum omnibus aut a!iquibus partibus,aut quorumdam eaetra sumptorum comparationibus,aut etiam positarum ab auctore dictionum casibus, aut earumdem significationum multivocis pluribus,aut rationum inductionibus eaeplanamus,sollicite circumspicientes ne aliquosensu ab authencitis sanctarum divinationum scriptoribus recedamus.Quae autem a nobis scripta sunt,bene exercitatis lectorubus non modo rationibus firma,verum etiam scripturis authenticis adeo consona esse videntur,ut noslra non tam inventa quam furta esse credantur.

QUOMODO TRINITAS UNUS DEUS

AC NON TRES DII.

(a) AD Q. AUR. SYMMACHUM V. C. ET ILLUSTRISSIMUM EXCONSULEM ORD. ATQUE PATRICIUM SOCERUM SUUM.

PROOEMIUM. in re quid mihi sit animi quoties stylo excogitata

Invesligatam diutissime quæstionem,quantumnostræ mentis igniculum illustrare lux divina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam,offerendam vobis communicandamque curavi,tam vestri cupidus judicii, quam nostri studiosus inventi.Qua

(a)Titulum hunc integrum ex bibl.Regiæ vetustiori et ex S. Victoris optimæ fidei codd. descripsimus et

commendo, cum ex materiæ difficultate,tum ex e0 quod raris, id est vobis tantum colloquor, intelligi potest,neque enim famæ jactatione et inanibus vulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior,hic non aliam potest nisi materiæ similem spe

præfiximus,qui ex omnibus scripturam banc soliretinuerant.

rare sententiam. Quocunque igitur a vobis dejeci A

oculos,partim ignava segnities,partim callidus livor occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non agnoscenda hæc potius quam proculcanda projecerit. Idcirco stylum brevitate contraho, et ex intimis sumpta philosophiæ disciplinis novorum verborum significationibus velo; ut hæc mihi tantum vobisque,si quando ad ea converteritis oculos,colloquantur ; cæteros vero ita submovemus, ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni. Sed ne tantum a nobis quæri oportet quantum humanæ rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere : nam cæteris quoque artibus idem quasiquidam finis est constitutus,quousque potest via rationis accedere.Neque enim medicina semper ægris affert salutem, sed nulla erit culpa medentis,si nihil eorum quæ fieri oportebat, omiserit,idemque in cæteris.At quantum hæc difficilior quæstio est,tam facilior esse debet ad veniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an exbeati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quæstione hinc sumamuus initium.

CAPUT PRIMUM.

Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei.

Christianæ religionis reverentiam plures usurpant; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quæ cum propter universalium præcepta regularum, quibus ejusdem religionis intelligatur auctoritas ;tum propterea quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cujus hæc de Trinitatis unitate sententia est.Pater, inquiunt, Deus, Filius Deus,Spiiitus sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus,non tres Dii. Cujus conjunctionis ratio est indifferentia Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt,ut Ariani,qui gradibus meritorum Trinitatem variantes distrabunt, atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis,alteritas est; præter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest.Trium namque rerum vel quotlibet tum genere tum specie,tum numero diversitas constat: quoties enim idem dicitur,toties diversum etiam prædicatur. Idem vero dicitur tribus modis:aut genere,ut idem homo quod equus, quia his idem genus,ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero, quia eadem species ut homo; vel numero, ut Tullius et Cicero quia unus est numero. Quare diversum etiam ve! genere, vel specie,vel numero dicitur ; sed numero differentiam accidentium varietas facit: nam tres bomines neque genere, neque specie,sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo cuncta ab his accidentia separemus,tamen locus cunctis diversus est,quem unum fingere nullo modo possumus:duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

(;APUT II.
Substantia divina forma est.

Age igituringrediamur et unum quodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus ; nam, sicut optime dictum videtur,eruditi est bominis unumquodque ut Ipsum est,ita de eo fidem capere tentare.Nam cum tres sint speculativæ partes, naturalis, in motu,inabstracta, àvet=3z£p£tos,id est inseparabilis; consi. derat enim corporum formas cum materia, quæ a corporibus actu separari non possunt,quæ corpora in motu sunt, ut terra deorsum, ignis sursum fertur,habetque motum forma materiæ conjuncta. Mathematica, sine motu, inabstracta : hæc enim formas corporum speculatur sine materia,ac per hoc sine motu ; quæ formæ, cum in materia sint, ab ea separari non possunt. Theologica, sine motu, abstracta atqne separabilis : natn Dei substantia, et materia et motu caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque diduci ad imaginationes,sed potius ipsam inspicere formam, quæ vere forma nec imago est, et quæ esse ipsum est,et ex qua esse est ; omne namque esse ex forma est :statua enim non secundum æs, quod est materia;sed secundum formam,quæ in eo insignita est, effigies animalis dicitur,ipsumque æs non secundum terram,quod est ejus materia,sed dicitur secundum æris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informen materiam xztà tìjv άλην dicitur,sed secundum siccitatem gravitatemque, quæ sunt formæ. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam.Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt : unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis ; et est hoc atque hoc, id est partes suæ conjunctæ, sed non hoc vel hoc singulariter : ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non vel corpus vel anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, in quod est, neque nullum in eo aliud præterquam, id quo nullus numerus enim subjectum fieri potest: forma enim est,formæ D vero subjectæ esse non possunt. Nam quod cæteræ formæ subjectæ accidentibus sint, ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est,sed eo quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, quæ est sine materia, non poterit esse subjectum, nec vero inesse materiæ ; neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quæ præter materiam sunt, istæ formæ venerunt quæ sunt in materia et corpus efficiunt: nam caeteras, quæ in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt ; assimilantur enim formis iis quæ non sunt in materia constitutæ.Nulla igitur in eo diverdentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.

sitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex acci- A

CAPUT III. In divina substantua mom est numerus.

Deus vero a Deo nullo differt, ne vel accidentibus,vel accidentalibus differentiis in subjecto positis distat. Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas,quare nec numerus ;igitur unitas tantum.Nam quod tertio repetitur Deus, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur,tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsæ sunt, si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum:illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus nume

rabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas B

minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem. Numerus enim duplex est : unus quidem quo numeramus, alter vero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines vel lapides ; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo fiunt: et in coeteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem ; in rerum vero numero non facit pluralitatem unilatum repetitio : velut si de eodem dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus, potest enim tot vocabulis gladius agnosci. Hæc enim unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio;velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius, repetitio quædam est ejusdem, non numeratio diversorum : velut si ita dicam, sol, sol, sol, non tres soles effecerim, sed de uno toties prædicaverim. Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto tertio prædicatur Deus, idcirco trina prædicatio numerum facit : hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum.Uatholicis veroin differentia constituentibus, ipsamque formam, ut est,esse ponentibus, neque al:ud esse quam est ipsum quod est opinantibus, recte repetitio de eodem,quam enumeratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius,Deus Spiritus sanctus,atque hæc Trinitas unus Deus, veluti ensis atque mucro,unus gladius : velut sol, eol, sol, unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit signicationem demonstrationemque,qua ostenditur non omne'm unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere.Non vero ita dicitur, Pater ac Filius et Spiritus sanctus quasi multivoeum quiddam : nam mucro et ensis et ipse est et idem ;Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus, idem equidem est,non vero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim, Ipse est Pater qui Filius ? Minime, inquiunt. Rursus, Idem alter qui alter ? negatur.Non est igitur inter eos in omni re indifferentia. Quare subintrat numerus, quem ex subjectorum diversitato confici, superius explanatum est. De qua re breviter considerabiinus, si prius illud, quemadmodum de Deo unumquodque praedicatur, præmiserimus.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Decem omnino prædicamenta traduntur quæ de rebus omnibus universaliter prædicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando ; habere, situm esse, facere, pati. Hæc igitur talia sunt, qualia subjecta permiserint:nam pars eorum in reliquarum rerum prædicatione substantia est, pars in accidentium numero est. Atque hæc cum quis in divinam verterit prædicationem, cuncta mutantur quæ prædicari possunt. Ad aliquid vero omnino non potest prædicari ;nam substantia in illo non est vere substantia,sed ultra substantiam, Item qualitas et cætera quæ evenire queunt : quorum, ut amplior fiat intellectus,exempla subdenda sunt.Nam cum dicimus Deus,substantiam quidem significare videmur,sed eam, quæ sit ultra substantiam ; cum vero justus,qualitatem quidem,sed non accidentem, sed eam quæ sit substantia, et ultra substantiam ; neque enim aliud est Deus quod est, aliud quod justus est, sed idem est esse Deo quod justo.Item cum dicitur magnus vel maximus,quantitatem quidem significare videmur,sed eam quæsit ipsa substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam : idem est enim esse Deo quod magno.De forma enim ejus superius demonstratum est,qu0niam is sit forma et unum vere,nec ulla pluralitas. Sed hæc prædicamenta talia sunt, ut, in quo sunt, ipsum esse faciant quod dicitur; divise quidem in cæteris, in Deo vero conjuncte atque copulatæ, hoc modo: nam cum dicimus substantia, ut homo vel Deus, hoc ita dicitur quasi illud de quo prædicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo vel Deus. Sed distat,quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia.Quod est enim,aliis debet quæ non sunt homo: Deus vero,hoc ipsum quod est Deus est;nihil enim aliud est nisi quod est,acperhoc ipsum Deus est.Rursus justus, quod est qualitas,ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo prædicatur,idestsi dicamus,homo justus,vel Deus justus,ipsum hominem vel Deum justos esse proponimus;sed differt, quoniam homo alter, alter estjustus;Deus vero,idem ipsum est quod est justum.Magnus etiam homo vel Deus dicitur,atque ita quasi ipse sit homo magnus vel Deus magnus ; sed homo tantum magnus,Deus vero ipsum magnus existit. Reliqua vero neque de Deo, neque de cæteris prædicantur: nam, ubi, vel de Deo,vel de homine prædicari potest; de homine, ut in foro ; de Deo,ut ubique :sed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod prædicatur,de qua dicitur.Non enim ita homo dicitur in foro esse, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua,qua designari secundum se possit, sed tantum quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc prædicationem ostenditur. De Deo vero non ita: nam quod ubique est, ita dici videtur,non quod in omni sit loco(omnino enim in loco esse non potest),sed quod ei omnis locus adsit ad eum capiendum,cum ipse non suscipiatur in loco;

« PoprzedniaDalej »