Obrazy na stronie
PDF
ePub

hoc est brutorum animalium, duobus. Porro quod hic membra mundi consona dixit,vel simpliciter accipiendum quod sibi congrua et convenientia sint, et singula in suo loco et ordine pulchra vel apta minime a se discordent ; aut intelligendum est hoc eum exprimere voluisse, quod maximis mundi partibus, id est septem planetarum circulis, maximam quamdam consonantiam licet a nostris auribus procul remotam inesse dicunt, eo quod ipsæ planetæ, quæ altiori circulo feruntur, acutioris soni melodiam suo concitent cursu; quæ vero inferiores sunt, gravius resonent;omnes tamen unam musicæ modulationis harmoniam consonent. Cujus rei tractatui majus et otium et temporis spatium quam nunc habeamus, impendendum est, et his tantum,qui naturam musicæ artis scire desiderant, utilis esse dignoscitur. Scimus tamen summos philosophos de horum circulorum intervallis et consonantia disputationem multorum voluminum edidisse.

rum commenta dixerunt. Quæ quoniam a nostris do- A est humana,omnibus præfatis tribus modis;media, gmatibus aliena sunt, prout necessitas hujus expositionis exigit, strictim attingenda, et transeunter commemoranda sunt.Nam sicut anima cujuscunque hominis totum implet corpus, vitalem motum membris omnibus præstet,ita hanc animam per omnem mundani corporis molem diffusam omnibus totius mundi, ut ita dixerim, membris suum cuique motum subministrare putaverunt. Nam et Maro id ipsum sentire videtur, quem constat in philosophicis disciplinis, quantum ad Epicuream sectam pertinet, fuisse pertissimum ; cujus insignis expositor Servius sextum Eneidos librum explanaturus sic exorsus est: Totus quidem Virgilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum. In hoc libro dicit illa notissima: principio cœlum ac terras camposque liquentes-lucentemque globum lunæ Titaneaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per mens agitat molem. Ecce quam Boetius animam dicit, Virgilius spiritum,et post paululum men- B tem vocat Et quod hic dicitur animam cuncta moventem per consona membra resolvis, ibi significatur in his verbis, totam infusa per artus mens agi

artus

--

tat molem.

14. De hujus animæ generatione in præfato Macrobii libro nostris auribus inusitata de Timæo Platonis excerpta leguntur:ex quibus hic non verba per ordinem, sed verborum sensum paucis absolvam. Legitur ibiquod Deus abundanti majestatis fecunditate de se mentem creaverit, quæ vous vocatur : deinde ex hac mente anima mundana creata sit;cujus generationem per quamdam numerum virtutem idem Plato dicit imperio Creatoris effectam : nam monade, inquit, in vertice locata, terni numeri ex utraque parte fluxerunt; ab hac pares,ab ilia impares. Item post monadem a parte altera duo; inde quatuor, deinde octo. Item primus par, et primus tetragonus ;a pari et primus xú6oc, hoc est primus numerus,a pari solidam figuram efficiens. Ab altera vero parte tria, deinde novem, tum septem et viginti primus videlicet impar,et primus tetragonus ab impari, et primus xúбoc ab impari. Hæc de Platonicis sint dicta figmentis.

15. Restat ut cur eamdem animam triplicis naturæ Boetius dixerit, explicare conemur. Aiunt enim quod habeat ex mente, de qua nata est, rationem, et ex sua natura vim præbendi sensus præbendique incrementi seminarium. Horum primum λoytzov,id est rationale, dicitur; secundum alo0ytixòv,id est sensibile; tertium qutixòv, quo intelligitur natura plantandi et augendi corpora. Dicitur et alio modo secundum quosdam auctores triplicis naturæ secundum humanæ animæ similitudinem,id est ut sit rationalis, concupiscibilis, irascibilis. Sed priorem sententiam magis mihi videtur sensus hujus auctoris intendere. Nam illo modo ut cuncta moveat, se per cuncta diffundit, ut primo cœlestia universorum siderum corpora (nam et ipsa a Deo suas quasdam animas accepisse putant) velut mentis capacia pura et integra ratione, certoque moveri faciat ordine. Deinde qui terrenorum corporum,quæ ab illa animari autumant, tres ordines sunt, in primo ipsorum,qui est hominum, tria illa simul agnoscuntur, quia et ratione utuntur,et sensibus vigent,et habent crescendi propagandique naturam. In secundo ordine, qui est bestiarum et pecorum et quorumlibet animantium, quoniam ratione carent, duo tantum ex his inveniuntur,sentire et crescere. Tertius ordo terrenorum et corporum in arboribus et herbis est, quæ carent tam ratione quam sensu et quia crescendi tantummodo ususin his viget, hac sola parte vivere dicuntur.

16. Igitur si verum philosophi dicunt, anima mundi secundum triplicem sui naturam tribus modis omnia movet, ratione, sensu, incremento. Sed cœlestia corpora, sola stabili ratione movet; terrenorum infima, solo incremento; terrenorum prima,id

[ocr errors][merged small]

17. Jam ergo videamus sequentia Boetii dicta, quibus adhuc mira quædam de hac anima commenta proponit dicens: quæ cum secta duos, etc. De hac animæ sectione in duos orbes posset esse aliquanta dubietas, nisi ipse hanc absolveret subjungens, simili convertit imagine cœlum. Apparet enim eum hoc dicere quod ipsa primum divisa in duos orbes moveatur, et cum impetu quodam rotetur; atque ita molem cœli secum in eosdem orbes trahat atque convertat. Qualiter autem cœlum in duos sibi con. trarios orbes circuitusque volvatur,omnium oculis, sed non omnium intellectui patet. Est autem unus sic notissimus cœli circuitus quo videmus ætherem cum infixis sibi omnibus sideribus ab oriente volvi in occidentem ; ita ut nobis in ipso mundi vertice positum polum intuentibus, omnes stellæ videantur in dextris oriri, in sinistris occidere, præter illas quæ intra arcticum circulum continentur:nam ipsæ nunquam kosmi compatiuntur occasum, solo abscinduntur heliako.

18. Altera vero cœli conversio est, quam nobis planetarum, id est errantium siderum, cursus demonstrat;quæ quamvis in cælo non sint infixæ, sed sub cælo et contra cœlum ferantur,nemo tamen eas dubitat cœli sidera nominare. Hoc itaque cœlum,quo illæ feruntur, aerem multi vocant;licet sic hoc aere qui avium volatus sustinet, sicut natura muito sublimius, ita incomparabili puritate lucidius:cujus con versio contra illud superius ab occasu semper fit in orientem, meridianam scilicet plagam intuentibus & dextra in sinistram. Denique quod ipsæ sicut el catera per diurna vel nocturna spatia ab oriente procedere et in occasum vergi videntur, inde fit quod vehementior ætheris volubilitas eas velut invitas secum trahit;ipsæ tamen momentis omnibus in contrarium quasi retro gradiuntur :quod in luna, quæ ex illis septem infima et terræ proxima minorem omnibus circulum et ideo celeriorem permeat cursum, manifestissimum est, cum nova circa solis occasum vix apparet, sequenti vespere jam lucidior magis ab occidente recessit.Atque hic ejus ab occasu recessus æquis quotidie spatiis in tantum augetur, ut quarto decimo die,toto jam superiore hemispherio decurso, ipso sole in occasum demerso plena in oriente lampade procedere videatur.

19. De solis autem per eamdem viam cursu,id est per zodiacum æquis signorum duodecim spatiis dimensum,quoniam omnibus vel tenuem computi et astrologiæ scientiam babentibus res nota est, superfluum reor aliquid dicere. Sed neque de reliquis quinque, Saturni scilicet stella, et Jovis, Martis, et Veneris, atque Mercurii, ullam mentionem facere, quidquam ad hoc opus pertinet;præter ad hoc tan. tum demonstrandum, quod cum duo circuitus siderum sibimet adversi cognoscantur, hæc septem loci situ inferiori, et omnibus aliis contrario cursu vagari, ab his qui diligenter inspiciunt comprobantur.Opor

tet igitur in hoc loco rei veritatem acriter intendere, A et hanc philosophicis longe separare figmentis, ut istam cœli ac siderum mirabilem in diversa circumvolutionem non ignotæ nobis mundi animæ,sed omnipotentis Dei ineffabili fieri virtute credamus. Sane quod illa anima dicitur,in semet reditura meat,hoc significat quod omnis ille motus per eosdem circuitus semper repetitur;et quodcunque spatium permeasse videtur, ad id ipsum ineundum festinat, ut iterum vadat.Omnis enim circulus quoties in orbem rotatur, in se ipse revolvitur. A quo non dissonat quod in Salomone legitur:Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulum suum revertitur.

[ocr errors]

20.Nec hoc prætereundum quod ait,mentem profundam circuit:significat enim mentem homini divinitus datam, sed corporea cogitationis mole depressam et aggravatam,ut ait Cicero in libris de Republica (a) videri sibi hominem a natura non ut a matre, sed ut a noverca generatum, corpore nudo, fragili et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores,molli ad labores prono ad libidines:in quibus esset velut obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis. Ecce in quo profundo mens posita,data sibi divinitus ingenii profunditate circumeuntem se contrariis duobus itineribus cœli circuitum perspexit, attendit, numeris et intelligentia comprehendit. Ut merito profunda dicatur,quæ sine profunda cogitatione talia investigare non potuit. Nam utroque modo mens humana profunda dicta intelligi potest, et a profunditate sensus et ingenii, et quia terra inhabitatione deprimitur,cum ex omni parte sursum a terra æqualis sit altitudo ad cœlum, et cœlo deorsum nihil profundius noverimus quam terram. Secundum hanc ergo locorum positionem omnis altitudo et cœlum, omnis profunditas refertur ad terram: et idcirco hoc magis ad præsentem sensum videntur respicere; quia tota illa utriusque orbis revolutio profunditatem terræ circuire cognoscitur. Unde fit ut ipsa inaccessibilis et celerrina tam immensæ C molis vertigo, vehementi tractu suo velut quodam impetu omnia crassa et gravia ex omni parte terri cogat in terram, quæ sola manet in medio immobilis quasi centrum.Omnis enim sphæra dum æquo libramine volvitur,nihil in ea est immobile præter centrum. Ipsa autem terra non movetur, quia necesse est ut circa aliquid immobile sphæra moveatur:qui motus omnia,quæ densitatis aliquid habent, deorsum trahens, procul a superioribus cœli partibus removet,ita ut etiam nubes non altius quam decem stadiis a terra dicantur posse levari.

21. Sequitur,tu causis animas.etc. Horum intellectus verborum magisest fugiendus quam expositione pandendus: nam explicita ratione maximæ mundi animæ, nunc de statu minorum animarum incipit loqui, easque factas eisdem quibus et illam asserit causis.Sed hoc de ipsis intelligi vult,quod minime recipit fides Christiana, eas videlicet a prima sui conditione in cœlo positas ex contemplatione mentis divinæ beate vixisse; deinde quasdam ex bis in corpora humana delapsas,iterum post resolutionem eorumdem corporum terrenis purgatas vitiis originem suam repetere, et in cœlum redire, atque, ut Virgilius ait, rursus in corpora velle reverti.Dignitatem vero primæ conditionis his verbis exprimit:Provehis, et levibus sublimes curribus aptas. Hoc itaque significans, quod incorpores levitate naturæ velut quibusdam curribus in sedes sidereas provehantur. Quod autem dicit,in cœlum seris, de mundi luminaribus cuntisque sideribus intelligi vult,quæ cœlo inserta vivere et ratione uti, affirmare nitebantur.

22. Porro in terram seris de humanis tantum dictum est animabus,quas,ut dixi,et de cœlo demissas in corpora,et quia igneæ sunt, ut aiunt,naturæ eadem natura reducente, illuc eas, licet post longa

(a) In editione mea lib. 11,1.Nostrum tamen auctorem ex Augustino potius referente, quam ex ipso

D

putant tempora, reverti.De quarum descensu ad terras,inanissimas texunt fabulas, quomodo terrenorum desiderio corporum incipiant a divinæ mentis contemplatione dilabi: deinde per zodiacum ad septem sphæras planetarum devenientes,ex singulis earum singulos motus quos in exercitio terrenæ vitæ sint habiture sortiantur: videlicet in Saturní sphæra ratiocinationem, in Jovis vim agendi,in Martis animositatis ardorem, in Solis sentiendi opinandique naturam, desiderii vero motum in circulo Veneris, pronuntiandi interpretandique scientiam in orbe Mercurii, naturam plantandi et augendi corpora in ingressu, inquiunt, globi lunaris exercent. Sed quis tam demens est ut hæc monstruosa commenta procul a fide sua non removeat? Scire tamen ea vel ad hoc tantum prodest, ne quis dum hæc a doctissimis auctoribus aliis verbis expressa legerit, non hoc, sed aliud aliquid quod verum sit,eos dicere existimans, in errorem dulci sermonum compositione ducatur. Ecce enim dum idem Boetius in quinto hujus operis libro dicit humanas animas liberiores esse, necesse est,cum se in mentis divinæ speculatione conservant, minus vero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligatur; quis hoc eum de descensu animarum in corpora dicere intelligeret,nisi hanc philosophorum sectam prius compertam haberet?

23. Sane quia superius cœlestium corporum, id est siderum, vitas quasdam vel animas hic auctor commemoravit, non est prætereundum quod de præcipuis mundiluminaribus sole et luna etiam nostri quidam auctores hoc senserunt, quod in consummatione mundi receptura sint præmium laboris sui. Nam sanctus Hieronymus in libro nono explanationis in Isaiam prophetam ubi exponit hunc versiculum (b), Et erit lux lunæ sicut lux solis. et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, inter cætera ita dicit: Erit iumen lung sicut lumen solis,quando dederit Dominus cœlum novum et terram novam, et transierit habitus mundi hujus,ut luna et sol laboris sui et cursus sui præmium consequantur: etenim exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei: licet ea quidam organa lucis intelligentes, insensibilia esse contendunt. Luna ergo solis fulgorem accipiet. Nec mirum hoc de clarissimo sentire elemento,cui principatus noctis est traditus, cum de sanctis quoque scriptum sit, fulgebunt justi quasi sol: et sol septuplum lumen accipiet, sicut lux septem dierum,quando ab initio conditus mundus.

24. Hæc sancti Hieronymi dicta, quoniam in aliis nostris auctoribus aliquid tale non legimus,et ipse quoque contraria quosdam sentire non tacuit,contentiose defendenda non arbitror. Nam nullam penitus rationalem creaturam a Deo in principio conditam secundum Scripturarum auctoritatemintelligo pra ter angelos et homines. Porro vel angelicum vel humanum spiritum his sideribus esse permixtum auin eis conversari, non videtur omnino credibile. Unde sufficiat nobis scire quod Scriptura loquitura Deo facta esse duo magna luminaria: naturam vero illorum altius velle scrutari, temerarium est. Pauci vero versus qui restant expositione non indigent, quoniam in eis pura et aperta ad Deum oratio funditur. Fateor tamen videri mihi quædam in his verba philosophorum redolere venenum; sed quoniam ea catholicæ aures rectius accipere et in meliorem partem interpretari solent, et ob hoc fidei non nocent, id gratanter accipio, atque de his censui reticere. Habes, domine desiderantissime, qualem tenuitas ingenii mei componere potuit,explanationem super obscuros Boetii versus:in qua si quisquam aliquid utilitatis invenerit,merito gratificabitur jussioni tuæ.

Tullio, sumpsisse hunc locum puto. (b) Cap. xxx, 26, in libri fine."

OPERUM PARS SECUNDA.
OPERA THEOLOGICA.

IN LIBROS SEQUENTES MONITUM.

Libros quæstionum Anitii,quos exhortationibus precibusque multorum suscepimus explanandos,altissimos rerum de quibus in eis agitur themate, obscurissimos ear umdem rerum subtilitate,probatissimos tamen operis absolutione cognovimus. Quid enim altius infinito? Quid ineffabil: inscrutabilique subtilius? Quid autem probabilius eo quod cum inexpugnabilibus rationibus constet,summis tamen acceleberrimis auctoribus nititur? Deus enim,de quo his agitur libris,magnitudine interminabilis,contemplatione incomprehensibilis,sermone inexplicabilis, recte in telligitur,et laudabiliter prædicatur. Cujus tamen quædam arcana antiqui videntes,ipso inspirante, intellexerunt el lam rerum quam verborum figurationibus variis,sui temporis rudibus insinuaverunt.Posteri vero aliter quidem, sed eodem sensu locuti;illarum ænigmata figurationum consultissimis interpretationibus,declaraverunt ; et non modo auctoritate sua,verum etiam ralionibus quas vel theologiæ majestas sibi proprias vindicat, vel humanë philosophiæ ad ipsam qualiscunque proportio communes admittit, confirmaverunt. Itaque prædictus auctor, lanquam videntium a secretis hæc arcana non nesciens,contra quorumdam prava dogmata hæreticorum pauca de illis scripsit; ea tamen scriben li qualitate, qua negligentibus et præsumptuosis additum ad intelligentiam obstruat, studiosis vero atque intelligentibus attentionem quidem moveat,sed pulsantibus animorum vehementi applicatione aperiat. Brevis enim sine sua amplificatione oratio; latebrosa disserendi tacita ratione dissertio ; obliqua schemate sensuum,aut verborum lexis; nova,præter grammaticorum regulam, syntaxis: insciis et superbis illis, quibus sunt articulatæ, sensus obducunt; sapientibus vero, et his maxime qui sacras Scripturas veneratione colunt,usu assiduo et vigilanti attentione inspiciunt,eos intus videre permittunt.Convenienter ergo hujusmodi se cretis.et ut ita dicatur significationis absconditæ verbis, quibus examinet scios et inscios, humiles et superbos, secreta theologiæ altioris Anitius tangit.Digne vocatus Anitius fortitudine,Severinus gravitate, opitulatione Boetius, meritis Manlius. Nos vero auctoritate nostra nihil afferre, sed quos præcedente significatione percepimus sensus auctoris, referre volentes, illius non modo dicta, verum etiam dictorum rationes attendimus; et ne vel timiditatis angustia nos ad silendum penitus strangulare,vel temeritatis audacia ad garriendum luxare putetur, illorum quæ auctorem sensisse cognovimus,nec nihil dicimus,nec nihil tacemus. Sed cum duo sint videntium genera,unum videlicet auctorum qui sententiam propriam ferunt,alterum lectorum, alii sint recitatores qui eadem auctorum verba et ex ipsorum causis eisdem pronuntiant,alii interpretes qui obscure ab auctoribus dicta notioribus verbis declarant : nos in genere leclorum, non recitatorum, sed interpretum officio fungentes, verborum transpositiones in ordinem,schemata in consequentiam,novitates in regulam, ad lentes singulorum causas, reducimus. Adulta vero pro qualitate operis divisionum aut diffinitionum omnibus aut aliquibus partibus,aut quorumdam extra sumptorum comparationibus,aut etiam positarum ab auctore dictionum casibus, aut earumdem significationum multivocis pluribus,aut rationum inductionibus explanamus,sollicite circumspicientes ne aliquo sensu ab authencitis sanctarum divinationum scriptoribus recedamus.Quæ autem a nobis scripta sunt,bene exercitatis lectoribus non modo rationibus firma,verum etiam scripturis authenticis adeo consona esse videntur,ut nostra non tam inventa quam furta esse credantur.

QUOMODO TRINITAS UNUS DEUS

AC NON TRES DII.

(a) AD Q. AUR. SYMMACHUM V. C. ET ILLUSTRISSIMUM EXCONSULEM ord. ATQUE PATRICIUM SOCERUM SUUM.

PROOEMIUM.

Investigatam diutissime quæstionem,quantum nostræ mentis igniculum illustrare lux divina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam, offerendam vobis communicandamque curavi, tam vestri cupidus judicii, quam nostri studiosus inventi.Qua

(a) Titulum hunc integrum ex bibl.Regiæ vetustiori et ex S. Victoris optimæ fidei codd. descripsimus et

in re quid mihi sit animi quoties stylo excogitata commendo, cum ex materiæ difficultate,tum ex eo quod raris, id est vobis tantum colloquor, intelligi potest, neque enim famæ jactatione et inanibus vulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non aliam potest nisi materiæ similem spepræfiximus,qui ex omnibus scripturam hanc soliretinuerant.

rare sententiam. Quocunque igitur a vobis dejeci A oculos, partim ignava segnities, partim callidus livor occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non agnoscenda hæc potius quam proculcanda projecerit. Idcirco stylum brevitate contraho, et ex intimis sumpta philosophiæ disciplinis novorum verborum significationibus velo; ut hæc mihi tantum vobisque,si quando ad ea converteritis oculos, colloquantur; cæteros vero ita submovemus, ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni. Sed ne tantum a nobis quæri oportet quantum humanæ rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere: nam cæteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus,quousque potest via rationis accedere. Neque enim medicina semper ægris affert salutem, sed nulla erit culpa medentis,si nihil eorum quæ fieri oportebat, omiserit,idemque in cæteris. At quantum hæc difficilior quæstio est,tam facilior esse debet ad veniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quæstione hinc sumamus initium.

CAPUT PRIMUM.

Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei.

B

CAPUT II.

Substantia divina forma est.

Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus; nam, sicut optime dictum videtur, eruditi est bominis unumquodque ut ipsum est,ita de eo fidem capere tentare. Nam cum tres sint speculativæ partes, naturalis, in motu,inabstracta, aveskalpetos,id est inseparabilis; consi derat enim corporum formas cum materia, quæ a corporibus actu separari non possunt,quæ corpora in motu sunt, ut terra deorsum, ignis sursum fertur,habetque motum forma materiæ conjuncta. Mathematica, sine motu, inabstracta: hæc enim formas corporum speculatur sine materia,ac per hoc sine motu; quæ formæ, cum in materia sint, ab ea separari non possunt. Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis: nam Dei substantia, et materia et motu caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam, quæ vere forma nec imago est, et quæ esse ipsum est,et ex qua esse est; omne namque esse ex forma est :statua enim non secundum æs, quod est materia;sed secundum formam,quæ in eo insignita est, effigies animalis dicitur,ipsumque æs non secundum terram,quod est ejus materia,sed dicitur secundum æris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informen materiam xztà tǹv Skŋ dicitur,sed secundum siccitatem gravitatemque, quæ sunt formæ. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed C secundum propriam formam. Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt: unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis; et est hoc atque hoc, id est partes suæ conjunctæ, sed non hoc vel hoc singulariter: ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non vel corpus vel anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est ; et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, in quod est, neque nullum in eo aliud præterquam id quo nullus numerus enim subjectum fieri potest: forma enim est, formæ

Christianæ religionis reverentiam plures usurpant; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quæ cum propter universalium præcepta regularum, quibus ejusdem religionis intelligatur auctoritas ;tum propterea quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cujus hæc de Trinitatis unitate sententia est. Pater, inquiunt, Deus, Filius Deus,Spiritus sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus,non tres Dii. Cujus conjunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt,ut Ariani, qui gradibus meritorum Trinitatem variantes distrabunt, atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis,alteritas est; præteralteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest.Trium namque rerum vel quotlibet tum genere tum specie,tum numero diversitas constat: quoties enim idem dicitur, toties diversum etiam prædicatur. Idem vero dicitur tribus modis:aut genere, ut idem D vero subjectæ esse non possunt. Nam quod cæte

homo quod equus, quia his idem genus, ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero. quia eadem species ut homo; vel numero, ut Tullius et Cicero quia unus est numero. Quare diversum etiam vel genere, vel specie,vel numero dicitur; sed numero differentiam accidentium varietas facit: nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo cuncta ab his accidentia separemus, tamen locus cunctis diversus est,quem unum fingere nullo modo possumus:duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

ræ formæ subjectæ accidentibus sint, ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est,sed eo quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, quæ est sine materia, non poterit esse subjectum, nec vero inesse materiæ ; neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quæ præter materiam sunt, iste formæ venerunt quæ sunt in materia et corpus efficiunt: nam cæteras, quæ in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt; assimilantur enim formis iis quæ non sunt in materia constitutæ. Nulla igitur in eo diver

sitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex acci. A dentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.

CAPUT III.

CAPUT IV.

Quomodo Deus sit in prædicamentis.

Decem omnino prædicamenta traduntur quæ de rebus omnibus universaliter prædicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando; habere, situm esse, facere, pati. Hæc igitur talia sunt, qualia subjecta permiserint :nam pars eorum in reliquarum rerum prædicatione substantia est, pars in accidentium numero est. Atque hæc cum quis in divinam verterit prædicationem, cuncta mutantur quæ prædicari possunt. Ad aliquid vero omnino non potest prædicari ;nam substantia in illo non est vere substantia, sed ultra substantiam. Item qualitas et cætera quæ evenire queunt : quorum, ut amplior fiat intellectus,exempla subdenda B sunt.Nam cum dicimus Deus,substantiam quidem significare videmur,sed eam, quæ sit ultra substantiam; cum vero justus, qualitatem quidem,sed non accidentem, sed eam quæ sit substantia, et ultra substantiam; neque enim aliud est Deus quod est, aliud quod justus est, sed idem est esse Deo quod justo.Item cum dicitur magnus vel maximus,quantitatem quidem significare videmur,sed eam quæ sit ipsa substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam idem est enim esse Deo quod magno.De forma enim ejus superius demonstratum est,quoniam is sit forma et unum vere,nec ulla pluralitas. Sed hæc prædicamenta talia sunt, ut, in quo sunt, ipsum esse faciant quod dicitur; divise quidem in cæteris, in Deo vero conjuncte atque copulate, hoc C modo: nam cum dicimus substantia, ut homo vel Deus, hoc ita dicitur quasi illud de quo prædicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo vel Deus. Sed distat,quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia. Quod est enim,aliis debet quæ non sunt homo: Deus vero,hoc ipsum quod est Deus est;nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum Deus est. Rursus, justus, quod est qualitas,ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo prædicatur,id est si dicamus,homo justus,vel Deus justus, ipsum hominem vel Deum justos esse proponimus ;sed 'differt, quoniam homo alter, alter est justus ; Deus vero,idem ipsum est quod est justum.Magnus etiam homo vel Deus dicitur,atque ita quasi ipse sit homo magnus vel Deus magnus; sed homo tantum magnus, Deus vero ipsum magnus existit. Reliqua vero neque Deo, neque de cæteris prædicantur: nam, ubi, vel de Deo,vel de homine prædicari potest; de homine, ut in foro; de Deo,ut ubique :sed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod prædicatur,de qua dicitur.Non enim ita homo dicitur in foro esse, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua,qua designari secundum se possit, sed tantum quod sit illud aliis infor matum rebus, per hanc prædicationem ostenditur. De Deo vero non ita: nam quod ubique est, ita dici videtur,non quod in omni sit loco(omnino enim in loco esse non potest),sed quod ei omnis locus adsit ad eum capiendum,cum ipse non suscipiatur in loco;

In divina substantia non est numerus. Deus vero a Deo nullo differt, ne vel accidentibus,vel accidentalibus differentiis in subjecto positis distat. Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus ;igitur unitas tantum.Nam quod tertio repetitur Deus, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur,tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsæ sunt, si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum:illic enim unitatum repetitio numerum facit.In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem. Numerus enim duplex est: unus quidem quo numeramus, alter vero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines vel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo fiunt: et in cæteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unilatum repetitio: velut si de eodem dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus, potest enim tot vocabulis gladius agnosci. Hæc enim unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio ;velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius, repetitio quædam est ejusdem, non numeratio diversorum : velut si ita dicam, sol, sol, sol, non tres soles effecerim, sed de uno toties prædicaverim. Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto tertio prædicatur Deus, idcirco trina prædicatio numerum facit hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum.Catholicis vero in differentia constituentibus, ipsamque formam, ut est,esse ponentibus,neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus, recte repetitio de eodem,quam enumeratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, atque hæc Trinitas unus Deus, veluti ensis atque mucro,unus gladius: velut sol, gol, sol, unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit signicationem demonstrationemque,qua ostenditur non omnem unitatum repetitio- D nem numerum pluralitatemque perficere. Non vero ita dicitur, Pater ac Filius et Spiritus sanctus quasi multivocum quiddam: nam mucro et ensis et ipse est et idem ; Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus, idem equidem est,non vero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim, Ipse est Pater qui Filius? Minime, inquiunt. Rursus, Idem alter qui alter? negatur.Non est igitur inter eos in omni re indifferentia. Quare subintrat numerus, quem ex subjectorum diversitate confici, superius explanatum est.De qua re breviter considerabimus, si prius illud,quemadmodum de Deo unumquodque prædicatur, præmiserimus.

de

« PoprzedniaDalej »