Obrazy na stronie
PDF
ePub

est quis circumstantiam in attributis personæ po- A ante factum,et dum fit,et post factum,quod gestum nat; sex vero quæ reliquæ sunt,in attributis negotio constituat. Et primam quidem ex circumstantiis, quæ est quis, quam personæ attribuit, secat in undecim partes: nomen, ut Verres; natura,ut barbarus; victus,utamicus nobilium; fortuna,ut dives; studium, ut geometricus; casus, ut exsul; affectio, ut amans; habitus, ut sapiens; consilium; ut imo age,care pater, cervici imponere nostræ ; facta, ut orationes hæ quæ extra illud factum dictumque sunt quod nunc in judicium vocatur.

2. Reliquas vero circumstantias, quæ sunt quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit.Quid et cur dicens, continentia cum ipso negotio in causa constituens. Quid vero secans in quatuor partes: in summam facti,ut pa- B rentis occisio; ante factum,ut concitus rapuit gladium; dum fit,vehementer percussit ; post factum, in abdito sepelivit. Quæ omnia cum sint, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quæritur pertinent,non sunt ea facta quæ in attributis personæ pertinent,vel numerata sunt. Illa enim extra negotium de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio præstant de quo versatur intentio : hæc vero facta quæ continentia sunt cum ipso negotio,ad ipsum negotium de quo quæritur pertinent. Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quæ est secunda pars attributorum negotiis.Et eam quidem circumstantiam,quæ est quando, dividit in tempus,ut nocte fecit; et in occasionem, ut cunctis dormientibus. Ubi vero ex circumstantiis locum dicit,ut in cubiculo fecit. Quomodo vero,ex circumstantiis modum, ut clam fecit. Quibus auxiliis,ex circumstantiis facultatem appellat, ut cum multo exercitu.

3. Sed ne id quod dictum est dum fit,idem putetur esse et id quod est in gestione negotii, hæc discretio est, quod dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussio. In gestione vero negotii ea sunt quæ et (a) Deest sine in cod.

C

est contineant. In omnibus enim tempus, occasio, locus, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit, factum est quo administratum est negotium. Quæ vero sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto adhærentia, et quodammodo subjecta ipsi quod gestum est negotio. Amplius ea quæ sunt in gestione negotii sine his quæ sunt continentia cum ipso negotio esse possunt. Illa vero sine (a) his esse non possunt adjuncta vero negotio, ipsa quoque fidem faciunt quæstioni. Sunt autem ea quodammodo effecta et respicientia negotium quod agitur hoc modo.

4. Nam circumstantiæ septem in attributis personæ vel negotio numeratæ sunt. Hæc cum aliis cœperint comparari et quasi in revelationem venire, fiunt aut genus, aut pars,aut contrarium, aut eventus, aut majus, aut minus, aut simile, aut æque magnum,aut disparatum. Hæc itaque accidunt circumstantiis,quæ in attributis negotiorum numerata sunt; ut dum aliis comparantur, sumantur ex his argumenta factive dictive, quod in judicium vocatur. Distant autem superioribus,quod superiora vel facta continebant, vel factis ita adhærebant, ut separari non possent: ut locus, tempus, et cætera quæ gestum negotium non omittunt. Hæc vero quæ sunt adjuncta negotio, non inhærent negotio, sed accidunt circumstantiis: et tum demum argumenta præstant, cum in comparationem venerint ea quæ adjuncta sunt negotio.

5. Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili; ut appareat ex revelatione sumi argumenta, in adjunctis negotio; et ea esse adjuncta negotio, quæ sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vero neque in ipsis inest rebus, neque ex comparatione reperitur; sed rem gestam velantecedentia consequuntur vel comitantia. Et quoniam facilis eorum locorum est discretio, tractatum huc usque constitui. Explicit.

[blocks in formation]

1225

DE DISCIPLINA SCHOLARIUM.

lium et naturalium processu,et perspicua intelligen- A tiæ comprehensione novimus stabiliri.Imprimis ergo prima scilicet puerorum oblectamenta sunt prælibanda. Secundo videlicet qualiter adultorum elatio magistratui subjicienda sit,et disciplinæ connectenda. Tertio de eorum elatione reprimenda, exemplorum commendatione distincte exponendo. Quarto de scholarium sagaci provisione eorumque gradualista. tione. Quinto qualiter scholarium venerabilis ac sincera devotio ad magisterium proferenda sit. Sexto de magistratuum norma trinaque divisione statuque erga subditos modoque docendi præcognito. Hæc autem ad intelligentiæ cognitionem suscepimus peragenda, pristinum modum tractandi fere omittentes, nunquam leviori stylo perusi, quoniam in majori parte pro rudibus in formandis est exsecutio,e! tanto levior dilucidandi debet esse translatio.

CAPUT PRIMUM.

Cum autem indiscrete impotens septennis infantia ducitur ad imbuendum, cavendum est ne membro- B rum indecens sit dispositio, ut pote integralium, et aeris intemperies, ut pote constringentis hiemis obtusitas, et comburentis æstatis profunditas periculi generet incrementum. Legitur enim Timot hei filium lepra incumbente, castratum, loripedem, gibbo tumentem, doctrinæ mancipatum, plebeiam exstitisse abjectionem suorumque sociorum detractionem ridiculosam.Similiter prætoris suburbani filium canicula instigante litteris vidimus mancipatum, cum autem solita non gauderet umbrella, propria virtute destitutus, ictericiæ pœna permollitus, vitalibus tandem spiritibus attenuatus, lymphatico morbo occubuit. Ecce quantum difficultatis membrorum indecens indispositio, et aeris intemperies teneritati puerili contulerunt.

8;

perdidit temporis et expense. Completo autem non
indebite hujusmodi gymnasii rudimento, ad majo-
ris inquisitionis scientiæ limina procedendum est.
Scientiæ, inquam, quam veri falsique novimus in-
dagatricem, solamque scientiam scientiarum titulo
subtilitatis obstipantem subjecta. Hæc est, inquam,
scholaris domina, quæ penetranti vestium natura
ad scientiarum quarumlibet fastigia præbet incre-
menta virtutum. Quid autem lucidius cognitione
quinque universalium, quæ est trivialium scientia-
rum magistra, quadrivialiumque potentia, collate-
ralium scientiarum plenitulo? Ad hujus autem im-
perialis dominæ apicem scandendum est hoc ordine.
Imprimis igitur terminorum intrinseca cognitio,
eorumque in propositione non latens copulatio, pro-
positionumque non indigna connexio sunt appo.
nenda. Terminorum autem determinationes quas
syncategoremata appellamus, memorialiter menti
sunt imprimendæ, ut pote quæ sophisticæ non pa-
rum deserviunt phantasiæ. Horum autem notitiam
Trebatium virum meminimus prudentissimum, sed
in hoc imperitum, quasi indignam scientiam relatu
sub silentio præteriisse. Die autem conflictus ad-
veniente, eumdem miserrime ab his sophistica vin-
cente detentum vidimus, et indecenter a suorum
collegio sequestratum. Qui ulterius ? angustia pu-
doris confusus, quod prius censebat indignum elo-
quio, postea sociatim mendicabat. Hujus autem im-
perialis dominæ fimbriis dotata ars sophistica, pe-
tulanti animo confusa, nugatoriæque loquacitatis eu-
logio perusa, mulieris fuco vultu perfusa, barbaras
nationes obliquo sidere respiciebat, quam in com-
mentariis Alexandri et nostris novimus decoratam,
et translatione perfectam summopere esse curan-
dam. Ad istorum et cæterorum perfectionem triplici
solemus uti recordatione, quarum prima est voca-
lis, secunda mentalis, tertia vero communis. Voca-
lis sophisticum facit, mentalis judicium, communis
si continuata fuerit facit perfectum. Vocalis cæcita-
tem, mentalis scientiam, communis usum. Usus au-
tem ad magisterium properare festinat. Sicut enim
prudentia sine justitia parum vel nibil prodest, jus-
titia autem sine prudentia multum : sic scientia sine
usu prodest parum, usus autem sine scientia pro-
dest multum. Si vero bonæ indolis scientiæ tirun-
culus totam nequeat seriatim comprehendere ora-
tionem,saltem primam capiat pronuntiationem, do-
nec gradatim procedendo continuum producere possit
effectum. Visis autem levitatum scientiis, de spe-
culatione Porphyriana quinque universalium quæ ab
Aristotele monstra vocantur attendendum est, ad
ipsius categorias necessaria, quæ luce expositionis
in commentariis nostris bis patefecimus. O quan-
tum utilitatis habetur in his si intrinseca habea-
tur cognitio! Nonne literalis Sophronici facultas est
vitio notanda. Inquam. Nostra quoque volumina styli
schemate decorata non sunt omittenda. Aristotelis

Cibariorum autem mediocris sit facultas ; Potus autem sit tenuis ejusdemque parcitas ; Vestium autem similiter absit penuria. Imprimis igitur figurarum elementa repræsentan- C tium imprimenda est dilectio, conjungendarumque litterarum non parum artificiosa conjunctio. Nec tali laborioso certamini multum est insistendum,nec cito, ut Servio placet, abeundum, quoniam si visus est in multis promptior, in aliis reperitur tunc et habilior. Secundum laboriosi certaminis stat ædificium, in Probi Didimique traditionibus, necnon aliorum philosophorum quos venerabilis commendat auctoritas. Animadvertendum est autem inhujusmodi ut fideli resolutioni subjaceat lata traditio, et a discentibus idioma verbo tenus explicatum sit, fundamenti enim tenacitatem in his oportet consistere. Nec menstruoso saltu Phoebes abeundum est, nec solari cursu tantum confirmandum, sed expleto Mercurii intervallo, eodemque fere duplicato diligenter immorandum. Diligentiam enim cujuslibet operis obtusitas permollitur. Senecæ traditio, inexpletio Lucani, Virgilii prolixitas, et Statii urbanitas, dura Flacci translatio, durior Persii elitio, Martiani non indigna læsio, Nasonis discre- D tio, sunt indaganda memorialique cellulæ commendanda.Cæterorumque philosophorum (prout ingenii suppetit capacitas) non sub silentio est prætereunda moralitas, ut sic sententiosa dictaminis vigeat serenitas, et metrorum floreat jucunditas. O quam Tullii venerabilis facundia summis desideriis est collocanda. Cavendum autem in hujusmodi ne contingat ut Lotario contingebat, ipse enim triginta an nis ignorantiam suam prædictorum philosophorum in gymnasiis tradidit imbuendam. Cum vero dies ut præesset mediocribus advenisset, cujus uxor esset Eneas dubitasse se diutus asserebat, quem in hemistichiorum Virgilii serenitate invenisset. Requisitusque aquodam suorum discipulorum qualiter primam hujus dictionis syllabam nagister vertere versu posset, respondit absurdum esse tanti nominis primam syllabam abbreviari, sed potius acuto accentu pronuntiari. Ecce quantum dura cervicis obtusitas

PATROL. LXIV.

non tamen infructuosa malui enim potius fideli deservire translationi quam arrogantiæ reprehendi tequoque tota succincta brevitas, licet voce tædiosa, meritate. Quid enim Aristotelis lucida veritate serenius? Nec dum hæc geruntur, grammaticæ fructuositas nullatenus est oblinquenda, per eam enim cujuslibet artis commendabilis redditur possessio jucunda. Rhetoricæque lepos, quadrivialium quoque. honor studii comparatione acquisita, pro posse non debent omitti. In his autem studii protervitas florem generat, fructumque parturit si dubitationi permixta fuerit et tempestiva.

CAPUT II.

Visis autem scholarium rudimentis et virtutum incrementis, nunc de eorum subjectione erga magistros breviter est ordiendum, quoniam qui se non novit subjici, non noscat se magistrari. Miserum est enim eum fore magistrum qui nunquam se novitesse discipulum. Debet autem discipuli subjectio in tribus consistere, scilicet in attentione, benevolentia el do

39

cilitate. Attentus, inquam,exercitio, docilis ingenio, A deteriorque. Interitus autem Hyacinthinus cunctis

C

patet et Jovinus. Et alibi meretricis labia favum distillant, sed absinthium ejus novissima subministrant. Comessationibus et ebrietatibus secunda species luxuriæ dotata, permutatim tanquam causa ad causatum cum prædicta gaudet sustineri. Propter coitum enim fit ebrietas relative, necnon et cæterorum vitiorum genera. Vinum autem modice sumptum intellectui videtur conferre acumen, non autem modice sumptum rationem perturbat, intellectum hebetat, memoriam enervat, oblivionem im. mittit, errorem infundit, ad ignorantiam perducit. Ubi enim ebrietas, ibi furor dominatur; ubi furor dominatur, ibi nulla sapientia, sed insipientia pervagatur. Hujus autem rationis quotidiana patent exempla, et virtutum detrimenta. Quæ etiam pestis consorte vinoso deterior, quia si studere nequeat, cæteros gymnasiis inhiare volentes corrodit, errorem litis confovet, vel pugnis opem orat. O qualis permixtio studentibus est cum dissoluto! Ejiciat ergo ab integritate consortii tales prudentium discretio ordine irregressibili et hoc tempore determinato. Hæc autem secunda species primæ quandoque præam bula, posterioris autem pedisequa appetitiva. O quantum erroris immittit ebrietas in mentem discipuli, nisi freno sobrietatis castigetur ad ungnem! Tertia species luxuriæ est concupiscentia quæ ornatibus inhiat, parentumque progeniei mariiata consistit, quibus paupertatis tuta facultas cedit invicta. Hæc autem vestium gaudet varietate frequentiæ, earumque in sigillatione membratim, pectinis beneficio cæsariem polire, et calamistri tortuositate, florumque diversitate seriatim lascivire, gulamque suam fuco perfundere, novaculæque frequenti castigationi inhiare,sinum aromatibus adimplere,gemmatis colla monilibus, Parthorumque cingulis ventrem castigatum plebi ostendere, rostratis tabulatisque calceis ut regina incedere, colloque elato, gutture inflato,supercilio mutilato, oculo impudico,fastuosoque incessu semicirculariter incedere gaudet. Raris autem parumque modestis sermonibus ampul. lari, appositisque cibariis omnia fastidire, litibus servientes, probris affines, cruciatibus ignotos affligere, ultimo raroque scholis interesse, parumque prodesse, primo eisdem abesse festinat. O qualis quantaque vitiorum est permixtio!Cum quodam tempore me Athenis causa discendi recepissem, Ganymedem Pyrrhi dictatoris filium omnibus prædictis laborantem inspexi,qui quandoque pedulis limbatis, quandoque caligis maculatis, per horam cedrinis tibiis elatus, nudisque pedibus præcessit, ariopagumque ut stomachatus impetiit, cauteque sæpissime providi ne mihi insurgeret, quia alienigena eram. Quid plura dicam ? ad tantam licet invitus devenit inopiam, quod ea quæ prius fastidiendo contempsit,mendicans corrogando composuerit fortunæ meatu permutato.Sed hæc hactenus sufficiant. CAPUT III.

benevolus animo. Attentus,inquam ad audiendum, docilis ad intelligendum, benevolus ad retinendum. Ista vero tria ad perfectionem concurrunt permutati. Non sit autem scholaris dyscolus. Dicitur enim dyscolus quasi a schola divisus. Schola enim Græce, dicitur vacatio Latine; inde dyscolus;quasi vocatione divisus. Dyscolus autem dicitur ille qui discurrit per vicos,et plateas, et tabernas,et meretricum cellulas, per publica spectacula, per pompas et choreas, et per comessationes, et per publicas cœnas, et hoc vagis oculis, et effrena lingua, petulanti animo, vultu incomposito,omnibus his schola posiponitur. Quodam vero tempore cum causa sanitatis recuperandæ,et ob aeris intemperiem, ritusque Gallorum facetos matronarumque pios affatus, nos ad Galliam transtulissemus, multos dyscolos, ut meminimus, visu percepimus in civitate Julii Cæsaris quæ Lutetia Parisiorum dicebatur.Multos autem artes mendicare prospeximus, nullis eis pocula philosophiæ admini- B strantibus,flavosque Britones studii pretio Romam commeantes graviter indoluimus,quia Atheniensium scintillulis minime pascebantur. Tandem autem Gallica lingua Græcari incœperunt Quod si aliquid aliud quam tortuosa volumina Lucretii in partibus suis invenissent,consilio nostro non tantum operis perdidissent. Germanici furoris paucos inspeximus intitulari.Magicæ autem delusionis arte de Iberia multos vidimus magistrari. De nostris autem lippientibus patet et convulsis oculis. Sed hæc hactenus de dyscolo sufficiant. Ne sit autem discipulus violentus erga magistrum. Violentiæ autem Albinus Albei filius procedat in exemplum, qui cum esset filius dilectionis,magis vero infelicitatis præcursor, magistro suo Grillo quandoque balbutienti manus injecit sceleratas, ac canitiem ejus venerabilem fœdo pedum maculavit accessu.Quæ tanti sceleris causa fuit, quia ad primam aeris impressionem totam nequivit comprehendere constitutionem. Proh de decus, proh fit infelicis discipuli in caput felicitatis accessus! Tam scelerato Nero gaudeat hærede, tam coinquinato Anetus successore. Grillus vero cum Socrate, Seneca gaudeat appetitu.Non est ergo dignus scientia qui scientiæ insurgit præceptori. Luxuriæ a fervore studeat se discipulus alienare.Quam triplici satirici partitione diviserunt: quamdam in ornatu vestium dicentes consistere, aliam in coitu, tertiam vero gulositatis assistricem. Cujuslibet vero rabie feculenta frequenter novimus laborare subjectos. Contumelioso coitus appetitu sanguineum Lucretii filium, Zenonisque discipulum tota Roma flevit inviscatum, qui tamen clarissimis ortus fuit natalibus, quantitatis proceræ et sanguineæ quali. tatis, miræ siquidem eloquentiæ, perspicacis ingenii, sed quotidianis et ultra debitum nuptiis gaudebat, patre pœnam deferente, patrimonium enim parentumque census illicite consumebat, cunctisque zelotypis eminebat. Aleis autem et meretricum cellulis semper inhiabat. Proprio autem adhuc non destitutus pruritu, postea a parentibus ejectus, tandem ab amicis et consortibus destitutus, a creditoribus undique fatigatus, notis et ignotis furtim studuit assistere, crucis ab angustiis a patre creberrime redemptus, ultimo tamen parentis pecunia redimi non potuit. Cruci ergo adductus eumdem ad se venire lacrymis compellebat, osculumque voce querula petebat. Pietatis autem motio ad filii petitionem patrem erexit, erectique filius nasum morsu secuit acutissimo dicens: Quare a meis primis erroribus incastigatus evasi? Utquid magistri mei documentis non obedivi, sociosque meos contempsi? Filii patrem necesse est indulgere castigationi, magistrumque discipuli mores informare. Ecce quantum detestabilisest meretricum incursus Est autem meretrix nonaria inferni janua, via iniquitatis, scorpionis percussio,viscarium scelerum, puteus interitus, et si qua est alterius luxu riæ ignominia,species quælibet alia gravior scelere

D

Cum autem discipulus ad perfectionem tendere teneatur,affectivam causam perfectionis,ut pote continuitatis constantiam, prout facultas suppetit, menti dinoscatur imprimere.Quid enim in dilectionis opusculo lucidius constantia,quid inconstantia nequius? prima parit, secunda parta dissolvit; prima procedit, secunda retrocedit; prima colligit, secunda collecta dispergit. Cum autem gymnasiis insudare decrevissemus,magistratusque vicem dignum duxi mus obtinere, filium inconstantiæ,imo ut verius dicam ipsammet inconstantiam, fortuna nostris assignabat præceptis imbuendum. Qui satiricis inhiabat atramentis mensurnus, historiographis persæpe diurnus,elegiacis annus; ratione vero disserendi Aristotelem lamentabatur nocturnus,in editionibus,phi losophicis mensurnus,duodecimque tabularum com pilationibus quasi instantaneus, omnibus siquidem in brevi exstiterat fastiditus.Si vero librorum inspectionum eorumque scripturæ aliquantulum indulsis

set,quam plures per horum inspexisset, nullique licet A
brevissimo tempore manus imponeret perficientes.
Tandem mercator incoepit esse navigio. Primæ vero
noctis spatio nauseæ in hiatum sentina cogente pro-
vocatus,et demum ponti insultu perterritusinundan.
tis, hortulanus esse cupiebat.Deficiente vero legu
mine militiæ se transtulit exercitui; visis autem
bostium incursibus fugæ terga commendabat. Crato-
nisque studiis tutius inhiabat, cujus semicirculi capa-
citas multis formidabat quæstionibus.Superioris vero
circuli latitudo zodiaci formata planitie drachmis ar-
risit septem plicibus. Prima vero litteralis protrac-
tio quæsivit utrum cœli empyrei dominatio terreni-
tatis aliqua participe natura possit obfuscari. Se-
cunda,utrum spirituum vitalis servitus terrenæ fæ-
cis ambitu queat naturæ subsidio denigrari. Tertia
autem,an Judaicæ trinæ divisioni polorum, an Ari-
stotelicæ simplici acquiescendum sit partitioni.
Quarta, si Judaicæ an termini sinf ex ipsis, an in
ipsis, an quilibet sigillatum, et si Aristotelicæ cum B
partes totius localiter moveantur, quare totum non
movetur.Quinta,cur continua elementorum sit tran-
smutatio,et an eadem sunt quæ primo fuerunt ele-
menta, an alia consistant. Sexta, cum unum elemen-
torum contrarium, ut aqua, accidentalem acci-
piat qualitatem, ut caliditatem, quare non ignis
accidentalem accipiat frigiditatem. Septima, an
aliquazona a nostra sit habitabilis, quæ habi-
lantium primæva nativitas, quis accessus eo-
rum, qualisque recessus permutatio. Circuli ve-
ro mappa secundi novenaria oculos intuentium
detinebat inspectione. Quarum prima,zodiaci latitu-
dine modificantem,continebat circulorum qualitatem
inspective, colurorumque terminos diffinitive, to-
tiusque formæ quantitatem progressive.Secunda; an
stellæ fixæ sint in cœlo superiori,an, in propriis cir-
culis commeantes, planetarum ad instar prævagari
discernantur. Tertia, an cometæ prodigialiter ruben-
tes,circulariter cum cæteris planetis percurrant, an C
destructivæ creaturæ in suum chaos revertantur,na-
tura permissione naturantis.Quarta, an inferioris na-
turæ complexionata virtutem sive eclipsim contra-
hant ex planetis, an ex primis generantibus. Si ex
planetis, an secundum necessitatem,an secundum
eventum.Si vero ex generantibus, cum unum gene-
rantium sit album et aliud nigrum, quare generatum
ex his album et nigrum non est, et quare generatum
quando in extremitatibus assimilatur patri,in cæte-
ris parturienti, quandoque neutri generantium.
Quinta, quæ proportio motus ad motum per plane-
tas,et quæ eorum connexio.Sexta,cum Saturnus in-
ter planetas sit senissimus, Venusquebenignissimus,
an benignitas unius malignitatem retardet alterius
ex opposito ad venientis.Septima cum caurus natura-
liter frigidus et siccus sit, quare nobis contrarius ap-
paret.Octava,quæ sit elementorum connexio propor-
tionalis,Nona, quis sit solis et lunæ meatus et effectus.
Ultima semicirculi planities proponebat,cur tremor-
in terris,cur concremat aera fulgur,cur maris exun-
dat rabies,gustusque malignus,quæ sit natura pen-
natorum æstivalium,in hieme deficientium,et con-
versim; quid grandinis rotunditas, nivis prolixitas,
nebulæ potentia; an virtus lapidum ex complexione
sit, an ex materia; an adamantina attractio ex com-
ponentibus simul sit, an ex unius incursu tantum;
quid pluviæ dulcedo, putei hiemalis caliditas. æsti-
valis frigiditas, visus triplex emissio, colorumque
concretio. Cum igitur istarum quæstionum diffici
lium solutio animum mutationis non posset adim-
plere, uxori proposuit subjugari prædictis postpo-
sitis. Visis undique virginibus, in tædium ductus
parentibus sic respondit: Improbo corruptas, lectos
detestor aniles. Nil mihi cum torva virgine, solus
ero.Spretisque prædictis ut pote solutionibus quæ-
stionum difficilibus, Ptolemæi de cætero præceptis,
inquit,insistam.Sed signorum gradus planetarum-
que discursus sine turris altitudine facili visu com-

[blocks in formation]

Omnia siquidem superius expedita de scholarium informatione sunt infixa, nunc de eorum sagaci provisione breviter est tractandum. Cum ergo humani corporis complexio phlegmate, sanguine, cholera et melancholia consistat suffulta, ab aliquo prædictorum necesse est quemlibet elicere præeminentiam. Melancholico vero pigritiei timorique subjecto, locis secretis et angulosis strepituque carentibus, lucisque parum recipientibus, studere est opportunum, saturitatemque declivem serasque cœnas præcavere, potibusque mediocribus gaudere ad naturæ studium prout studi desiccatio exegerit; plenaria potus receptione ad mensuram confoveri, ne nimi studii protervitas phthisim generet, anhelam thoracisque strictitudinem. Phlegmaticus vero licet strepitu vigentibus ædibus, lucisque capacissimis præceptis studiis potest informari; poculis plenioribus potest sustentari, cibariis omnigenisque confoveri, venereoque accessu, si fas est dicere, mensurnus permolliri deberet. Sanguineus autem, cujus complexionis favorabilior est compago, omnibus ædibus vel locis potest adaptari,quem ludendo sæpius novimus confoveri gravissima quæstione,quam si obliquantibus hirquis parietes solus occillaret. Tamen in hoc semper non est confidendum, hunc cibariis levioribus potibusque gratissimis decet bilarari.Cholericus vero pallidæ effigiei plerumque subjectus solitu. dini supponatur,ne nimii strepitus auditu bilem infundat in totam cohortem, sicque magistratus venerabilem lædat majestatem.O quam magistratus læsio vitanda est! Hunc cœna grandiori novimus sustentari, potuque fortiori deliniri. Cavendum est autem ne litis horror potus administratione istius rabidis mentibus extrahatur.Si autem qualitates assignare ignorans sit societas, theoricos consulat seque sic cognoscat. Pluribus vero mentibus intimatum est gnothiselithos.Felicisque discipuli discretio, magistratui gaudeat subjici, eumque metuendo diligat, fidelisque existat. Nec ei, sub picturatæ dilectionis obtuitu, Albinus existat detrahendo. Quid enim detractore nequius ?Væ magistratus detractori ! Etiamsi fuerint mille cum eo venienti magistro assurgat, pro loco et tempore salutando caputque inclinet, eumque, si jubeat, assequatur, mansionique ejus, si possit, se inserat cohabitando, ut sic castigatus non solum se remordeat, verum etiam si locus adfuerit ad eum confluat inquirendo. Si autem discipulus magistro suo semper, ut necessarium est,nequeat exhibere præsentiam, tum propter mansionis distantiam, tum propter alterius rei causam, dictatas semper lateri suo habeat promptiores schedulas, de quibus diligenter imprimat quod conscientiæ propriæ noverit intimatum, ejusque explicite inquirat dubitatum.Cum autem indiscrepans conveniensque adfuerit connexio commensalium annua, vel citior secundum propositum commorandi voluntas,salis, lignorumque in æstate fragmenta,autumnoque co. piam vindemiæ in messe trituram, in Capricorno congeriem carnium conferat. O quam proficiens est sanitatique consentaneum secundum facultatem in unum componere, ne artocopi mucore anxionarius anhelitum infirmet, et vini insipidi acor cordis secreta confundat, carnium lanista rancor, salisque tritura fetor inclusus intestina corrumpat,lignorum. que defectus membra contrahat, et quod deterius est, ne assiduis incursibus ingrassetur anxionarius! Magna vero discipuli est commoditas, prout facultas suppetit, magistratui necessaria exhibere,ne dum ejus inhiat exsecutioni, rerum venalium indulgeat

D

comparationi. O quam absurdum est magistratus A gloria, Aristotelis sincera veritas, Platonis probata egestas! Lotricum autem vetularum remotio summopere estappretianda,earumque accessus quauto rarior tanto salubrior,ne dum venerit suggerat aliquid inquinatum, vel mancipio aliquid extrahat permollito. Quoniam mancipiorum raro invenitur clementia, rariorque in agonia constantia reperitur. Væ seducenti mancipio in quo plenarie confidit dominantis dilectio! Quid est tali fœdius et quid tanto scelere gravius? Hospitium mundum, supellex munda et thorax dealbatus,mancipii prudentia rerum exitus considerantis, sedulitati dominicæ semper assistentis, decenti vultu sunt componenda. Quid mancipio subtrahente fœdius? Cunctos terreat infelix Elimax, ab elimando dictus, nomen ex re contrahens, qui cum Nicostrati munera suscepisset, primo ei vultu servivit blandiori,omnia ad nutum administrans, fidelisque per omnia existens, fideliorem se promittens, quidquid Nicostrati fidelitas possedit ipsius commissum est infidelitati. Quid plura? cum B nequissimi Elimacis infelix providentia cuncta vidisset sibi suppeditari, carnium alimenta, pisciumque fomenta, cæterarum rerum venalium commercia, cuncta in duplo quam essent appretiata dominicis auribus intimabat, sicque totius substantiæ exhausit incrementa, Nicostratumque in summam traxit egestatem, et creditorum diuturnam exclamationem. Qua nihil amarius menti imprimitur. Væ creditoris insaniei! Maxima vero Nicostrati penuria eum in mancipii erroris cognitionem perduxit. Tarde vero Elimacem super errore suo convenit; quo audito statim in contumeliosa verba prorupit, dominique in visceribus mucronem sepelivit, et quæ prius obmiserat secum asportavit, dominicumque corpus canibus reliquit devoràndum. En quantum detestabilis proditoris impietas scelus perpetravit. Servus bilinguis procul expellatur,et ipsius nequitia statim deponatur,licet consanguinitatis proximitate conjunctus existat.Servorum siquidem crudelitate multos vidimus sociorum incurrere jacturam. Creditoribus autem summa exhibeatur debiti commendati, dieique præfixæ semper pro posse debiti fiat solutio. Scholari vero cui pleno cornu copia non arrisit, o quam dulcis est creditoris translatio affiniumque suffragii exhibitio! Prudentis etiam scholaris constantia semper aliquo consorte gaudeat speciali,cui propriam possit detegere conscientiam, qui nubila existente fortuna diligenter subveniat, morboque vigente sedulum se exhibeat.Et si tetra mortis caligo adfuerit superstites facultates disponat,si vero vivus evadat, ab eo possit sustentari, pasci, deliniri et consolari, cubitum duci, diversis etiam partibus procurari; vigente autem valetudine libellis gaudeant permutatim, quæstiunculis certatim, commendabili recordatione gradatim, castigationis felicitate conversim, diversis etiam variisque jocorum generibus dulciter obsequendo. Sicque inter eos mutuæ dilectionis permaneat integritas, ut primævi temporis ros sit instillans, in medio inundans, in fine vero inebrians existat. Quid dulcius, quid præclarius, quid certe melius? præstantis enim amoris nulla favoris adoptio præstat finem. Invidia vero, si secundum quid evenerit, in discendo videlicet,gratuita est; simplex autem proprii auctoris consumptiva est. Cum autem parentis mei providentia ejus colloquio, ut assolet, diebus paucis promittens consolari,ait, Athenas studii ob causam me misisset,unicum custodem vitæ meæ inveni nomine Favonium, non a vento, sed a favore denominatum. Hic cum me inspexisset itinere fatigatum, diversa considerantem,creberrime suspirantem, quæsivit cujas essem, secumque me adduxit, curialiter consolans, breviter inquirendo si ob studii causam illuc venissem,cujusque professionis essem, cujusque facultatis, post triduum, nomina vicorum ostendendo, angiportorum confraga, dicens. Hic vigent præsagia Chaldæorum, Ptolemæi non latens

C

D

divinitas, Zenonis concretio, Peribonii dilectio, Py thagoræ promissio, Homeri Ilias, et labor Theseos, Euclidis theoremata, Daretis porismata, Hippocratis scritinia; hic viget ariopagi efficacia, legem peritia, hippodromi confusa gloria, circi victoria,palæstræ potentia,cestus fulminatio, missilium elatio, nautarum exclamatio, juventæ pervagatio, chorea conventio.Cum ergo hæc et alia multa Favoni mihi intimasset liberalitas, quænam mihi esset facultas quæsivit,quantæque expensæ loculi mihi posset suf ficere numerositas, cujusque disciplinæ esset mihi promptior mentis intentio. Omnibus sibi igitur per ordinem responsis, quoddam memoria dignum amicis auribus instillavit,quod scilicet parcitati pecunia diligenter insisterem,quoniam pudori consentaneum est stulte commissa dilapidare, cogenteque necessi tate pudore me repatriare confusum. Aliud etiam nova via rationis exorbitans propalavit, ut si alicujus disciplinæ me insererem, prius diligenter inspice. rem si bonis moribus obediret, liberalium artiumque ubertate titulis polleret, remotaque omni negligentia suæ professionis, ut per triduum eum diligenter audirem,cunctaque considerarem, ut si bonus esset, licet balbutiens,non tamen ab eo discederem. Feliciter autem bis et aliis secretis instructus,annis duobus de viginti Athenis convalui, quidquid mali expertus ad boni tamen vestigia semper fui anhelans. Non enim est dignus dulcoris acumine qui amaritu dinis nequivit inviscari gravamine.Herodiani,Aris totelisque disciplinæ semper ad hærens, aliorumque scintillulas diligenter menti meæ commendavi.Ne paupertatis facultati præsentis operis derogetsimplicitas, confundat desperatio affligat desolatio, quoddam cunctorum naturæ commune dignum duximus examini committendum. Cum autem scholaris egestas diverso procedat intuitu, tum' propter affinium tenacitatem, tum propter eorum inundantis procellæ penuriam,tum propter vitrici juvaminis inconstantiam,tum propter germanæ nobilitatis instantiam, tum propter ipsius primogeniti militiæ nimiam incuriam, tum propter familiaris adustioais versutiam, generali stemate perusi dignum duximus consulendum. Parentum detestabilis adunca tenacitas precum instantia permollitur, tædiosisque affatibus plerumque dissolvitur, fletibusque tempestivis delinitur promissis fallacibus plerumque excitatur,munusculis affectuosis dissolvitur, adulatione si tempestiva fuerit perforatur,si minus solidatur, adamantina licet fuerit, exemplari commonitu destituitur, aliorumque rogatibus excitatur.Inundantis procellæ penuriæ per laboris incrementa proprii obtemperan dum est scriptitando,trituras colligendo, areas mun. dando, ad tempus serviendo. Si tamen ingeniosa scribendi facultas motum coegerit voluntarium,necessitatis stimulum dignum duximus inhibere. Cavendum est tamen ne deliciosus mentem excitet appetitus, lucrumque enervet Sirenosum communiter scribentium, prodiga raroque fidelis defraudet adula tio, familiarisque sinistra visu vel auditu ebibat quidquid scribentis dextra permolitur. Glebeonis nequitia non obstante, parentelæ gratia quantum dis cendi incommodum virtutumque decrementum mihi contulit sub Herodiano militanti! Deficiente plerum que paterni sensus igniculo, more prætaxato mororem cautius duximus mitigare, aliquid imprimendo arbitrantes tutius egere, quam velle longi laboris iti nera repatriando invitus arripere. Affinibus intima vit Glebeonis nequitia me pestiferis scriptorum sedi bus imbui,lucroque seducenti diutius gloriari. Ad malum plerumque parentis promptior intertioigne evaporavit intrinseco solitoque privavit subsidio,et priusquam exitus acta probasset, non declinavit amentia, precumque in nullo profecit instantia, post bimatum delatoris notoria traditio remansit, sed non inulta recessit. Obsequio vitrici si nequeat consolari facultas, minis derogetur, tractuque tempestivo com

« PoprzedniaDalej »