Obrazy na stronie
PDF
ePub

est uniuscujusque facti, propter quam factum est. A cticis locis ea quæ in ipsis hærent, de quibus quæ

Quid vero secat in quatuor partes: in summam facti,
ut parentis occisio, ex hac maxime locus sumitur
amplificationis; ante factum, ut concitus gladium
rapuit; dum fit, vehementer percussit; post fa-
ctum, in abdito sepelivit. Quæ cum omnia (sint
facta, tamen quoniam ad gestum negotium de
quo quæritur pertinent, non sunt ea facta quæ in
attributis personæ numerata sunt; illa enim extra
negolium, de quo agitur posita, personam infor-
mantia, fidem ei negotio præstant de quo ver-
satur intentio; hæc vero facta quæ continentia
sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo
quæritur pertinent. Postremas vero quatuor circum-
stantias Cicero ponit in gestione negotii, quæ est
secunda pars attributorum negotiis; et eam quidem B
circumstantiam, quæ est quando,dividit in tempus,
ut nocte fecit,et in occasionem, ut cunctis dormien-
tibus; eam vero circumstantiam, quæ est ubi,
locum dicit, ut in cubiculo fecit, quomodo vero ex
circumstantiis modum,ut clam fecit.Quibus auxiliis
circumstantiam, facultatem appellat, ut cum multo
exercitu.Quorum quidem locorum, etsi ex circum.
stantiarum natura discretio clara est, nos tamen
benevolentius faciemus, si uberius eorum a se diffe-
rentias ostendamus. Nam cum ex circumstantiis,
alias. M. Tullius posuerit esse continentia cum ipso
negotio, alias in gestione negotii. Atque in conti-
nentibus cum ipso negotio illum annumeravit lo-
cum quem appellavit dum fit, ex ipsa prolationis
significatione idem videtur esse locus hic, dum fit,
ei qui est in gestione negotii.Sed non est ita,quia dum
fit illud est quod eo tempore admissum est dum
facinus perpetratur, ut percussit. In gestione vero
negotii ea sunt quæ ante factum,et dum fit,et post
factum quod gestum est,continent. In omnibus enim
tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur.
Rursus dum fit factum est quo administratum est
negotium; quæ igitur suni in gestione negotii,non
sunt facta,sed facto adhærentia. Nullus enim tem-
pus, occasionem, locum, modum, facultatem facta
esse consenserit, sed (ut dictum est) æque cuilibet
facto adhærentia sunt,atque id nullo modo derelin-
quant,quia quadam relatione subjecta sunt ipsi quod
gestum est, negotio. Item ea quæ sunt in gestione
negotii sine his quæ sunt continentia cum ipso ne-
gotio esse possunt. Potest enim et locus, et tempus,
et occasio,et modus, et facultas facti cujuslibet in-
telligi, etiamsi nemo faciat, quod illo in loco, vel
tempore,vel occasione, vel modo, vel facultate fieri
posset.Itaque ea,quæ sunt in gestione negotii sine
his quæ continentia cum ipso negotio esse possunt,
illa vero sine his esse non possunt. Factum enim
præter locum, tempus, occasionem, modum, facul-
tatemque esse non poterit, atque hæc quæ in attri-
butis personæ ac negotio constant, veluti in diale-

Hic locus infra, col.1224,non iisdem verbis resumitur,sic: ut appareat.EX REVELATIONE sumi argum.In adjunctis negotio.

ritur. Reliqua vero,quæ vel sunt adjuncta negotio vel gestum negotium consequuntur, talia sunt, qualia in dialecticis locis ea quæ secundum Themistium partim rei substantiam consequuntur, partim sunt extrinsecus, partim versantur in mediis; secundum Ciceronem vero inter affecta numerata sunt, vel extrinsecus posita. Sunt enim adjuncta negotio, ipsi etiam æque fidem faciunt quæstioni, affecta quodammodo ad id de quo quæritur,et respicientia negotium de quo agitur.Nam circumstantiæ septem in attributis personæ vel negotio numeratæ sunt. Hæ cum cœperint comparari, et quasi in relationem venire,siquidem ad se continens referatur, vel ad id quod continetur, fit aut species, aut genus. At si ad id referatur quod ab eo longissime distet, contrarium; ac si ad finem suum atque exitum referatur, eventus est. Eodem quoque modo ad majora, minora et paria comparantur. Atque omnino tales loci in his quæ sunt ad aliquid considerantur, nam majus et minus, aut simile, aut æque magnum, aut disperatum accidit circumstantiis quæ in attributis negotio atque personæ numeratæ sunt: ut dum ipsæ circumstantiæ aliis comparantur, fiat ex his argumentum dicti factive quod in judicium trahitur. Distant autem a superioribus,quod superiores loci, vel facta continebant, vel factis ita adhærebant, ut separari non possint, ut locus, tempus, et cætera quæ gestum negotium non relinquunt; hæc vero quæ sunt adjuncta negotio non adhærent ipsi negotio, sed accidunt circumstantiis, et tunc demum argumentum præstant, cum ad comparationem veniunt. Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario, et non ex similitudine, sed ex simili, ut appareat non ex relatione sumi argumentum, sed ex adjunctis negotio*, et ea esse adjuncta negotio, quæ sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vero, quæ pars quarta est eorum quæ negotiis attributa sunt, neque in ipsis inest rebus quæ rerum substantiam non relinquit**, neque ex comparatione repetitur, sed rem gestam vel antecedit, vel etiam consequitur.Atque hic totus locus extrinsecus est: primum enim in eo quæritur id quod factum) est,quo nomine appellari conveniat, in quo non de re,sed de vocabulo laboratur; qui deinde sint auD ctores ejus facti, et inventionis comprobatores, atque æmuli:id totum ex judicio,et quodammodo testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti; deinde et quæ ejus rei sit lex, consuetudo, pactio,judicium, sententia, artificium. Deinde quæritur si natura ejus venire vulgo soleant, an insolenter et raro; utrum homines id sua auctoritate comprobare ac defendere in his consueverint,et cætera quæ factum aliquid similiter confestim aut intervallo solent consequi,quæ necesse est extrinsecus

** Sensus esse videtur: nequi i. ip. in red.,quod enim ipsis in. red. inest rerum subs., etc.

B

posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam A contractione discreti sunt. Nam dialecticorum major rerum naturam. Itaque in his quatuor licet negotiis attributa dividere, ut sint partim continentia cum ipso negotio,quæ facta esse superius dictum est; partim in gestione negotii,quæ non esse lacta,sed factis adhærentia dudum monstravimus; partim adjuncta negotio. Hæc (ut dictum est) partim in relatione ponuntur, partim gestum negotium consequuntur,horum fides extrinsecus sumitur. Ac de rhetoricis quidem locis satis dictum est: nunc illud est explicandum,quæ sit his similitudo cum dialecticis, quæve diversitas, quod cum idonee convenienterque monstravero, propositi operis explebitur intentio. Primo adeo ut in dialecticis locis (sicut Themistio placet) alii sunt qui in ipsis hærent de quibus quæritur,alii assumuntur extrinsecus, alii vero medii inter utrosque locati sunt: sic in rhetoricis quoque locis,alii in personis atque negotio consistunt, de quibus ex adversa parte certatur, alii vero extrinsecus,ut hi qui gestum negotium consequuntur,alii vero medii. Quorum proximi quidem negotio sunt hi qui ex circumstantiis reliqui in gestione negotii considerantur.Illi vero qui in adjunctis negotio collocantur,ipsi quoque inter medios locos positi sunt, quoniam negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt; vel si quis ea quidem quæ personis attributa sunt,vel quæ continentia sunt cum ipso negotio, vel quæ in gestione negotii considerantur, his similia locis dicat qui ab ipsis in dialectica trahuntur de quibus in quæstione dubitatur, consequentia vero negotium ponat extrinsecus, adjunctaj vero inter utrumque constituat. Ciceronis vero divisioni hoc modo fit similis.Nam ea quæ continentia sunt cum ipso negotio,vel ea quæ in gestione negotii considerantur, in ipsis hærent de quibus quæritur; ea vero quæ adjuncta sunt, inter affecta ponuntur; sed ea quæ gestum negotium consequuntur, extrinsecus collocata sunt. Vel si quis ea quidem quæ continentia sunt cum ipso negotio in ipsis hærere arbitretur, affecta vero esse ea quæ sunt in gestione negotii vel adjuncta negotio, extrinsecus autem ea quæ gestum negotium consequuntur. Jam illæ perspicuæ sunt communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci, ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut majus ac minus.De communitatibus satis dictum est. Differentiæ illæ sunt

quod dialectici thesibus etiam apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses,id est, ad quæstiones informatas circumstantiis assumuntur; nam sicut ipsæ facultates a semetipsis universalitate et particularitate distinctæ sunt,ita etiam eorum loci ambitu ex

estambitus, et quoniam præter circumstantias sunt, quæ singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, verum etiam ad argumenta quæ in bypothesibus posita sunt,eorumque locos qui ex circumstantiis constant claudunt atque ambiunt. Itaque fit ut semper exeat rhetor dialecticis locis, dialecticus suis possit esse contentus. Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex eisdem circumstantiis argumenta persumet, quæ necesse est ab universalibus et simplicibus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus vero qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quæstio persona, ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim causa circumstantiis inclusa, tum demum rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis, si ita contingat, a genere argumenta sumuntur, id est ipsa generis natura. Sed in rhetoricis ab eo genere, quod illic genus est de quo agitur, nec a natura generis, sed a re generis, scilicet ipsa quæ genus est. Sed ut progrediatur, ratio ex ea pendet, quod natura generis ante præcognita est utsi dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicitur, si refellere velimus, non fuisse, quoniam nulla in eo luxuries antecesserit. Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum luxuries nulla fuerit, nec ebrietas quidem fuit. Sed hoc pendet ex altero. Cum enim luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit. Ex natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat. Unde enim genus abest, inde etiam species abesse necesse est, quoniam genus species C non relinquit ; et de similibus quidem, et de contrariis eodem modo, in quibus maxima est dissimilitudo inter rhetoricos ac dialecticos locos. Dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitate suscipientibus rebus argumenta vestigat. Ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura, rhetor ex ea re quæ genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quæ similitudinem cepit. Eodem modo ille ex contrarietate, hic contrario. Omnibus igitur quæ superius proposuimus expeditis, illud arbitror apponendum quod M. Tullius Topica quæ ad C. Trebatium peritum juris edidit, non eo modo quo de ipsis disputari possit disseruit, sed quemadmodum rhetoricæ facultatis argumenta ducerentur, quod in his commentariis diligentius expedivimus qui a nobis in ejusdem Ciceronis Topica conscripti sunt. Quo autem modo de his dialecticis rationibus disputetur, in his commentariis quos in Aristotelis Topica a nobis translata conscripsimus expeditum est.

D

DE BOETII OPUSCULIS DUOBUS INEDITIS
ET DE (a) COMMENTARIO AD NONNULLA BOETII CARMINA.

Manlii Severini Boetii, cujus erga litteras merita sole meridiano illustriora sunt, complura scripta

nondum cum cæteris impressa typis fuerunt, quia vel temporis edacitate videntur consumpta, vel in

(a) Hunc commentarium infra in appendice dabimus. EDIT.

que incipiunt Aristotelis categoria Boetio interprete. P. 59, Aristoteles IIep! punvelas Boetio item interprete. P. 88,Ciceronis Topica. P. 181, Boetii Tópicarum. Differentiarum libri quatuor. P. 223,Introductionis in Categoricos Syllogismos libri duo. P. 300, De Hypotheticis Syllogismis libri tres. P. 401, Liber Divisionum. P. 431, Liber Definitionum Victorini.P.501, De rhetorică COGNATIONE. P. 509, LoCORUM RHETORICORUM DISTINCTIO. P. 512, Liber ante prædicamenta.

gratiis in bibliothecarum forulis manu scripta deli- A qua est propter codicis defectum acephala: ibidemtescunt. De his tamen mentionem fecerunt bibliographi, quorum diligentiam Petrus Bertius in frolegomenis ad Boetianum de Philosophiæ consolatione opus haud scio an superaverit, etsi ne is quidem cuncta annotavit. Ego vero antiquos codices lustrans nihil diu Boetianum ineditum deprehendebam: nam Vaticani codices, qui permulti Boetium continent, ne illam quidem lacunam explent, qua laborat editus Boetii ad Ciceronis Topica commentarius. Tandem vero aliquando perveterem codicem nactus sum,qui duo inedita tam præclari scriptoris opuscula mihi largitus est.

Porro de horum sinceritate ne dubitarem, teslis adfuit utrique lucubrationi Sigebertus Gemblacensis, cujus cap. 37, hæc verba legebam: Boetius (præter cætera) de cognatione dialecticæ et rhetoricæ et distinctione rhetoricorum locorum scripsit. Et vocabu. lum quidem dialectica a Sigeberto vel quovis alio obtrusum est; etenim titulus mei codicis et res ipsa id respuunt; de cætero Sigeberti affirmatio verissima est. Jam cum Sigeberti testimonium adeo sit evidens, miror sane Trithemium cap. 201, ejusque asseclam Bertium præf. cit., a quibus liber tantummodo de Locis rhetoricis commemoratur. Et quoniam Bertium coarguere cœpi, dicam insuper, falso ab eo in deperditis Boetii scriptis collocari librum de Circuli Quadratura: est enim hic Franconis, qui sæculo XI vixit, fetus,qui quoniam in codicibus post Boetii Geometriam poni solet, ut ex Vaticano quodam exemplari cognosco, idcirco perperam a nescio quo properantis oculi lectore ad Boetium est translatus: isque error in aliorum narrationes, ut fit, migravit.

Age vero nobilis, et fortasse unicus, qui hæc duo opuscula conservat codex, paginarum 562 est,membraneus,sæculo circiter x1 scriptus, cujus hæc con. tinentia est. Pag. 8, explicit in Porphyrium isagoge,

Insuper scrutanti mihi Boetianos, ut dixi, codices mentem præ cæteris pervetustus quidam defixit, sæculo ferme x scriptus, codex de Philosophiæ Consolatione, non tam ob egregia et vetera ad id opus scholia notabilis (nam hæc sæpenumero in mss. ocB currunt) quam ob prolixum quemdam et doctum ad aliquot Boetiani operis carmina commentarium, Bovoni antistiti missum, typorumque luce, ut mea fert opinio, plane dignum. Tres autem fuerunt sæculo decimo Bovones abbates monasterii novæ Corbeiæ ad Visurgim flumen in Saxiona, ut Mabillonius in Actis sanctorum Benedictinorum t. VII, p. 706, diligenter narrat. Jam secundi Bovonis tempore floruit Brunus in nova Corbeia monachus. Quia vero commentarius, de quo loquimur, Bovoni ab auctore B. inscribitur,valde suspicor Brunum esse commentarii parentem, Bovonem autem evasisse deinde episcopum. Præterea, quod in commentario mentio fit barbaricarum incursionum, id apprime ætati illi convenit. Namque apud prædictum Mabillonium t. VI, p. 489, Adamus Bremensis tractum quemdam historiæ (quæ jam intercidit) recitat auctore Bovone Corbeiensi abbate, qui de rebus sui temporis scribens, sic aiebat: Cum modernis temporibus gravis barbarorum irruptio in omni pene Francorum regno debaccharetur.

C

AN. MANL. SEV. BOETII
SPECULATIO DE RHETORICÆ COGNATIONE.

1. Quanta sibimet ars rhetorica cognatione junga-
tur, non facile considerari potest; vixque est etiam
ut auditu animadverti queat, nedum sit facile re-
pertu. Cujus quidem rei errorem divisa de singulis D)
disputatio præceptorum creat: de unoquoque enim
præcipiunt, nihil de communi laborantes. Quam
partem doctrinæ vacuam, ut possumus, aggredia-
mur. Dicemus igitur de genere artis, et de specie-
bus,partibus, instrumento, instrumentique partibus
opere etiam, officioque auctoris, et fine. Quocirca
quid in commune speculandum est, hinc disseren-
di sumamus exordium.

2. Rhetoricæ igitur genus est facultas; species vero tres, judiciale (a), demonstrativum, deliberativum. Et genus quidem id esse quod diximus,patet. (a) Ita loquitur auctor etiam §. 11.

Species autem idcirco sunt quas superius enumeravimus quoniam in his tota rhetorica est. Integra enim vis est rhetoricæ in judiciali genere causarum; integra in demonstrativo vel deliberativo. Sed hæc genera sunt causarum ; omnes enim causæ vel speciales vel individuæ sub horum unum trium generum cadunt: ut sub judiciale quidem speciales, ut majestatis vel repetundarum, individuæ vero, ut Cornelii majestatis, vel Verris repetundarum. Cadunt sub deliberativum vero quæcunque causæ cosultationem habent, ut si specialiter accipias de bello vel pace; si vero individuæ, ut de bello Pyrrhi vel pace. Eodem modo etiam in demonstrativis quæcunque veniunt in laudem et vituperationem; ut si specialiter, ut laus viri fortis; individuæ

vero, laus Scipionis, sub demonstrativum cadunt. A prior, rhetorica; secunda, dialectica nuncupatur:

3. Materia vero hujus facultatis est omnis quidem res proposita ad dictionem; fere autem civilis quæstio. In hanc species a rhetorica venientes quasi quædam formæ capiunt sibi materiam, et tripliciter informatam tenent figura, quod posterius liquebit: ut civilis quæstio quæ adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricæ subjecta. Ut formis adhuc civilis quæstio, cum acceperit ex judiciali finem justi, fiat ipsa civilis quæstio in judiciali genere constituta. Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiat ipsa civilis quæstio in deliberativo causarum genere constituta. Si vero ex demonstratione sumpserit bonum,tunc demonstrativa fit civilis quæstio.Veniunt autem in materiam species ex rhetorica: quod aliter in materia sua quælibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes; absentibus enim cunctis suis partibus, rhetorica ipsa quoque est absens.

4. Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricæ, quomodo sunt genera causarum, ita sunt ut omnium negotiorum quæ in civili negotio constituta sunt informata. A fine justo judiciale sit genus. Omnium vero quæ constituta in civili quæstione honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus: omniumque quæ in civili posita quæstione finem honesti, justi, bonive sumpserunt, sit demonstrativum genus. Sed de his hactenus.

5. Nunc de partibus rhetoricæ providendum est. Partes enim rhetoricæ sunt quinque; inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Fartes autem vocantur idcirco, quia si quid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est. Atque ideo quæ universa formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis ejus dicere. nihil absurdum est. Sed hæ partes quoniam rhetoricæ facultatis sunt, totamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ubi fuerit rhetorica, ipsæ quoque subsequantur. At est rhetorica in propriis speciebus integra: omnes igitur rhetoricæ partes inerunt rhetoricæ speciebus. Quocirca etiam his civilibus negotiis tractandis adhibebuntur, quæ a supradictis rhetoricæ speciebus informantur. Eque igitur in judiciali negotio et in deliberativo et in demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque, conveniunt.

B

C

6. Quoniam vero omnis fere facultas instrumento D utitur ad faciendum quod potest, erit igitur aliquid instrumentum. Hoc vero est oratio, quæ partim in civili genere versatur, partim minime. De ea autem oratione loquimur, quæ habet aliquam quæstionem, vel quæ ad finem expediendæ quæstionis accommodatur. Ea ergo oratio, quæ in civili genere versatur, continue decurrit; ea quæ non est in civilibus causis, interrogatione et responsione explicatur. Sed

(a) Cod., illa.

(b) Cod., ilia.

Num pro utitur?

(d) Ita cod. At infra, hisdem.

(e) Cod., et pro quæ.

quæ hoc superiore differt, primum quod illa civiles ὑποθέσεις, haec (α) θέσεις considerat; dehinc quodilla continua oratione, hæc (b) intercisa peragitur; et quo rhetorica oratio habet præter adversarium judicem, dialectica vero eodemjudice quo adversario nititur(c) 7. Hæc igitur rhetorica oratio habet partes sex : prooemium, quod exordium est, rationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem; quæ partes instrumenti rhetoricæ facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, eisdem (d) inerunt ; nec potius inerunt, quam hisdem quæ peragunt administrabunt. Itaque et in judiciali genere causarum necessarius est ordo proœmii et narrationis atque cæterorum, quæ (e) in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricæ facultatis docere et movere : quod nihilominus bisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricæ, quoniam partes sunt facultatis, ipsæ quoque sunt facultates. Quocirca ipsæ quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atqne ut his operentur, eisdem inerunt. Nam nisi adsint (f) prædictæ rhetoricæ partes, ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nil agat orator. Eodemque modo eæ (g) quæ fere partes instrumenti, nisi habent omnes rationis partes, frustra sunt. Hujus autem facultatis effector oratorest cujus est officium dicere apposite ad persuasionem.

8. Finis tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem, ut bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem : In altero vero, persuasisse. Neque enim si qua impediant oratorum quominus persuadeat, facto officio, finis non est consecutus. Sed is qui officio quidem fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio; is vero qui extra est, sæpe non consequitur. Neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuabit. Hæc quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint rhetorica(h). Causarum autem partes status esse dicuntur, de quibus hoc modo dispiciendum est. Quomodo enim partes esse putabuntur causæ, si ita partes ut species ? quomodo fieri potest, ut in una causa plures constitutiones sint? nam species sibimet impermixtæ sunt. At veniunt in causam plurimæ constitutiones; non sunt igitur partes causarum, velut species status. Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam juvat. Constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem. Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes. Nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest.At in causa (i) constitutio una idonea est constituere

causam.

9. Quid igitur est dicendum? Patet via rationi.

(f) Cod., nam in exordiis sint.

(g) Cod., earum.

(h) Deest in cod. rhetoricæ.

(i) Cod., causam.

dixisse tum persuadere est.

Neque enim causæ ejus pars esse dicitur consti- A orator. Officium hujus, bene dicere. Finis,tum bene tutio, quæ in controversiam venit, et quam status constituit: cum præsertim qui additur ad causam status, jam una constitutione firmata, non sit principalis sed accidens ; atque in uno negotio tot veniant controversia quot sunt constitutiones. Sed quot controversiæ, tot causæ et licet eas unum contineat negotium, causæ tamen impermixtæ sibi variantur. Ut qui juvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam,accusat juvenem adulterii. Hic unum negotium quod vertitur est; causæ autem duæ : una conjecturalis, si neget se fecisse; altera finitiva, si in lupanari concubitum non dicat posse adulterium putari.Sed neque neganti pars est ejusdem controversiæ conjecturalis status ; neque definienti defini- B tio totam enim continet causam. Causam autem voco non generaliter, sed controversiam constitutione aliqua firmatam.

10.Sunt autem partes constitutiones causæ generalis hoc modo. Si enim omnis causa conjecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status conjecturalis causæ pars,sed ipsa causa esset sine dubio conjectura. Sed quoniam partim conjectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione, causæ omnes tenentur, pars est constitutio causæ, non ejus quam tenendo informat, sed ejus quam dividit generalis: cujus scilicet quasi membrum aliquod abscidens suum facit unaquæque constitutio. Sunt igitur partes ut species causa constitutiones generalis, non ejus quam unaquæque tenens informaverit.

11. Quare est genus rhetoricæ facultas. Rhetorica vero species tres (a),judicialis, demonstrativa, deliberativa. Materia autem civilis quæstio,quæ dicitur causa. Partes hujus materiæ constitutiones. Rhetoricæ partes,inventio, dispositio, elocutio, memoria, actio. Instrumentum, oratio. Instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. Opera, docere et movere. Actor, (a) Fit epilogus. Recole autem § 2.

12. Tota rhetorica in speciebus ; species vero ita totam materiam informant, ut tamen vicissim tolam sibi vindicent: quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes sibi materiæ partes singulæ species tenent. Nam in judiciali quatuor constitutiones invenies,et in deliberativa demonstrativaque easdem quatuor invenire queas. Unde ostenditur,si omnes partes causæ generalis, quæ est civilis quæstio, sin. gulæ species habent, omnes vero partes causam esse; ipsam causam,id est civilem quæstionem, ab speciebus vicissim vindicari totam eo modo quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus, id est elementis. Nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit.

13. Sed cum species in materiam venerint, id est
in civilem quæstionem, et eam cum suis obtinue-
rint partibus, inferunt secum etiam ipsam rhetorica
facultatem: quare etiam rhetoricæ partes. In sin-
gulis ergo constitutionibus erunt rhetoricæ partes.
Sed illata materia rhetorica infert secum instrumen-
tum suum. Infert igitur secum orationem, et hæc
proprias partes: eritque in constitutionibus exor-
dium et narratio et cætera. Sed cum instrumentum
venerit in civilem quæstionem,operam quoque suam
simul infert. Et docebit igitur ac persuadebit in
omni constitutione. Sed hæc per se venire non
poterunt, nisi sit is qui hæc moveat, velut artifex
alque architectus. Hic autem est orator, qui cum
C
ad causam accesserit, faciet officium suum. Bene
igitur dicet in omni genere causarum, et in omni
constitutione.Orator faciet etiam finem,tum ut bene
dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit.
De singulis igitur nunc quidem in commune tra-
clavimus: de unoquoque vero separatim post,si erit
commodum, disseremus.

EXPLICIT SPECULATIO COMMUNIS DE RHETORICE CO-
GNATIONE.

AN. MANL. SEV. BOETIIa

INCIPIT

LOCORUM RHETORICORUM DISTINCTIO.

1.Persona est quæ in judicium vocatur;negotium, D attributis personæ quamdam suscipit qualitatem.

factum dictumve personæ,propter quod in judicium vocatur persona : et negotium suggerere argumenta non possunt; de ipsis enim quæstio est. Faciunt autem fidem negotio ea quæ sunt personis ac negotiis attributa. Persona quoque facit negotio fidem, sed non in eo quod persona est, sed in eo quod ex

(a) in cod. Mallii et mox Boecii. Sed rectiorem horum nominum scripturam pono ex antiquissimo

Circumstantiæ sunt, quæ convenientes substantiam
quæstionis efficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et
quod fecerit, causaque cur fecerit, vel locus tem-
pusque quo fecerit, modus etiam facultasque si
desint, causa negotiumque non stabit. Has circum-
stantias in gemina Cicero (b) partitur, ut eam, quæ
Boetii de Consolatione codice Vat.3363.
(b) Confer Cic. Rhet. 11, 9 sqq.

« PoprzedniaDalej »