Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

Universaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adveniens: sed ea quæ est communiter et proprie,alleratum facit:illa autem quæ est magis proprie, aliud.Differentiarum enim, aliæ quidem alteratum faciunt: aliæ vero aliud.Illæ igitur quæ faciunt aliud, specificæ vocantur,illæ vero quæ alteratum,simpliciter differentiæ:animali enim rationalis differentia adveniens aliud facit, el speciem animalis facit. Illa vero quæ est movendi, alteratum facit a quiescente. Quare hæc quidem aliud, illa vero alteratum solum facit.

nera vixisset infantia. Communes autem differentiæ A magis propriis vero secundum genus ac speciem, nuncupatæ sunt, quoniam nullius propriæ esse possunt differentiæ,et quæ separabilia accidentia sola significant.Nam et stare et sedere et facere aliquid ac non facere,multorum atque adeo omnium sunt, et separabilia esse accidentia manifestum est. Quibus si qua differunt,communibus differentiis distare dicuntur. Præterea puerum esse atque adolescentem vel senem,ea quoque veraciter separabilia sunt accidentia.Nam ex pueritia ad adolescentiam, atque hinc ad senectutem, ab hac denique ad decrepitam usque ætatem,naturæ ipsius necessitate progredimur. Illud forsitan sit dubitabile de uniuscujusque forma corporis,an ullo modo separari queat.Sed ea quoque est separabilis forma, nullius enim diuturna ac stabilis forma perdural.Idcirco nec peregrinus pater relictum domi puerum,si adolescentem redux viderit,potest agnoscere:forma enim semper quæ ante fuerat, permutatur,atque ipsa alteritas qua distamus ab altera semper diversa est. Constat igitur hanc communem differentiam separabilibus maxime accidentibus applicari,propria vero est quæ inseparabilia significat accidentia.Ea hujusmodi sunt ut si quis cæsiis nascatur oculis, si qui incurvo naso:dum enim adest nasus atque oculi, ille cesius, ille semper erit incurvus,atque hoc per naturam. Sunt vero alia quæ per accidens corporibus fiunt, ut si cui vulnus inflictum cicatrice fuerit obductum, hoc si occalluerit propriam differentiam facit: distabit enim alter ab altero quod hic cicatricem habeat,ille vero minime, postremoque in his omnibus vel separabilibus acci- C dentibus vel inseparabilibus,alia sunt naturaliter accidentia, alia extrinsecus. Naturaliter quidem ut pueritia vel juventus et totius conformatio corporis. Sicque cæsii oculi, et curvitas nasi, et superiora quidem exempla separabilis accidentis per naturam sunt, posteriora vero inseparabilis accidentis. Item extrinsecus vel ambulare,vel currere ; id enim non natura,sed sola affert voluntas. Natura vero tantum posse dedit non etiam facere, atque hæc sunt separabiles accidentis extrinsecus venientis exempla. Illa vero inseparabilis accidentis extrinsecus; ut si qua cicatrix obducta vulneri occalluerit. Magis propriæ autem differentiæ prædicantur, quæ non accidens, sed subtantiam formant, ut hominis rationabilitas: differt enim homo a cæteris quod rationalis est vel quod mortalis. Hæ sunt igitur magis propriæ, quæ monstrant uniuscujusque substantiam. Nam si illæ quidem idcirco communes dicuntur, quia separabiles atque omnium sunt, aliæ autem propriæ,quoniam separari non possunt, quamvis sint in accidentium numero, illæ jure magis propriæ prædicantur,quæ non modo a subjecto separari non possunt, verum etiam subjectis ipsis speciem substantiamque perficiunt.Ex his igitur tribus differentiarum diversitatibus, id est communibus, propriis, et magis propriis fiunt secundum genus, vel speciem, vel numerum discrepantia. Nam ex communibus, et propriis secundum numerum distantiæ nascuntur: ex

D

Omnis differentia alterius ab altero distantiam facit.Sed quæ hæc facit alteratum,vel est communis vel continens vel cum quodam proprio et magis proprio differentiarum modo,quare quidquid qualibet ratione ab alio diversum est, alteratum esse dicitur. Si vero accesserit illi diversitati, ut etiam specifica quadam differentiasit diversum, non alteratum solum verum etiam aliud esse prædicatur. Alteratio igitur continens est,aliud vero intra alterationis spatium continetur; igitur omne quod aliud est,alteratum est, sed non omne quod alteratum est,aliud dici potest.Itaque si accideutibus aliquibus fuerit facta diversitas, alteratum quidem effectum est. Quoniam quidem quolibet modo, vel ex quibuslibet differentiis considerata diversitas alterationem facit intelligi, aliud vero non fit, nisi substantiali differentia alterum ab altero fuerit dissociatum. Itaque communes et propriæ differentiæ,quoniam accidentium (ut dictum est) sunt quæ solum efficiunt alteratum,aliud vero minime:magis autem propriæ, quoniam substantiam tenent et in subjecti forma prædicantur,non modo alteratum,quod est commune et substantiali et accidentali differentiæ, sed etiam aliud faciunt, quod ea sola retinet differentia,quæ substantiam continet formamque subjecti.Atque hæ quidem differentiæ quæ faciunt aliud,specificæ nuncupantur idcirco quod efficiunt speciem,quam,cum substantialibus differentiis informaverint, faciunt ab aliis ita esse diversam, ut non alterum solum sit, verum etiam tota aliud esse prædicetur. Itaque fit hujusmodi divisio:differentiarum aliæ alteratum faciunt,aliæ vero aliud,et illæ quidem quæ faciunt alteratum,simpliciter puroque nomine differentiæ nuncupantur,illæ vero quæ aliud, specificæ differentiæ prædicantur. Atque ut planius liqueat quid sit alteratum,et quid aliud,tali describuntur termino vel declarantur exemplo:aliud est quod tota speciei ratione diversum est,ut equus ab homine, quoniam rationalis differentia animali adveniens hominem facit,aliudque eum quam equum esse constituit. Item si unus homo sedeat,alter assistat,non efficietur homo diversus ab homine, sed eos alteratio sola disjungit,ut eum qui assistit ab ea qui sedet alteratum faciat.Itemque si ille sit nigris oculis,iste cæsiis,nihil,quantum ad formam humanitatis attinet, permutatum est, ita secundum has differentias alteratio sola consistit:at si equus quidem jaceat,homo vero ambulet, et aliud est equusab homine et alteratum, dupliciter quidem alteratum,se

plinæ esse susceptibile. At vero aquilum esse vel simum, per accidens et non per se.

mel vero aliud.Alteratum est, quod omnino specie A nam rationale per se inest homini et mortale, el discidiversum est,et est aliud.Omne enim aliud,ut dictum est,etiam alteratum est,vel quod accidentibus distat, quod ille jaceat hic ambulet. Semel vero est aliud, quod rationabili atque irrationabili differentiis segregatur,quæ specificæ sunt, et substantiales dicuntur. Est igitur alteratum, quod ab aliquo qualibet ratione diversum est.

Secundum igitur aliud facientes differentias et divisiones fiunt a generibus in species,et diffinitiones assignantur,quæ sunt ex genere,et hujusmodi differentiis:secundum autem eas quæ solum alteratum faciunt, alterationes solum consistunt, et aliquo modo se habentis permutationes.

B

Quoniam in principio hujus operis generis, specieique differentiæ, proprii et accidentis notitiam ad divisionem atque diffinitionem utilem esse prædixit, idcirco nunc differentiarum ipsarum facta divisione easdem partitur et segregat,quænam differentiæ,divisionibus ac diffinitionibus accommodentur, quæ vero minime. Quoniam igitur divisio generis ita in species facienda est, ut illæ a se species omni ratione substantiæ diversæ sint,idcirco non probat esse assumendas eas ad divisionem differentias, quæ vel separabilis, vel inseparabilis accidentis significationem tenent, vel eas differentias quæ solum faciunt alteratum,aliud vero perficere et informare non possunt. Inutiles enim sunt ad divisionem hæ differentiæ quæ faciunt alteratum.Segregandæ igitur sunt communes et propriæ a generis divisione, illæ assumemdæ tantum quæ sunt magis propriæ. Nam illæ C faciunt aliud, quod generis divisio videtur exposcere. Ad diffinitionem quoque eædem magis propriæ plurimum valerent. Communes et propriæ,velut inutiles segregantur: communes enim et propriæ,quoniam accidens diversi generis ferunt,nihil substantiæ ratione conformant,diffinitio vero omnis substantiam conatur ostendere.Specificæ vero differentiæ illæ sunt quæ,ut superius dictum est,speciem informant substantiamque perficiunt, hæ sunt magis propriæ.Eædem igitur sicut in divisionem generis, ita etiam in diffinitionem specierum assumuntur, nunc divisivæ,ad partitionem generis accommodantur.lta igitur cum divisivæ sint generis aliud constituunt quam erat, in substantiæ vero diffinitione speciei informationem faciunt: cumque magis D propriæ et aliud faciunt et specificæ sint, eo quod aliud faciunt,divisionibus aptæ sunt hæ vero,qua speciem informant diffinitionibus accommodatæ sunt.Communes autem et propriæ quoniam neque aliud faciunt, sed alteratum, neque omnino substantiam monstrant, æque a divisione ut a diffinitione disjunctæ sunt.

A superioribus rursus inchoanti dicendum est,differentiarum alias quidem esse separabiles, alias vero in• separabiles. Mover i enim et quiescere, et sanum esse, et ægrum,et quæcunque his proxima sunt,separabilia sunt. At vero aquilum esse, vel simum, vel rationale, vel irrationale, inseparabilia sunt.Inseparabilium autem,aliæ quidem sunt per se,aliæ vero per accidens

Superius differentias triplici divisione partitus est dicens,aut communes esse,aut proprias,aut magis proprias, dehinc easdem alia divisione in duas secuit partes,dicens has quidem aliud facere,illas vero alteratum.Nunc tertiam earumdem facit divisionem, dicens alias esse separabiles, posse autem de unoquoque cujus multæ sunt differentiæ,plurimas fieri divisiones,ut ex ipsa differentiarum natura manifestum est. Nam si omnis divisio differentiis distribuitur,quorum multæ sunt differentiæ, multas etiam divisiones esse necesse est. Fit autem ut animal dividatur hoc modo:Animalium alia quidem suntrationalia, alia irrationalia. Item alia mortalia,alia immortalia. Item alia pedes habentia, alia minime. Rursus alia herbis vescentia,alia carnibus, alia seminibus.Ita nihil mirum videri debet si multiplex differentiæ est facta partitio, ac primum quidem cum in ternarium differentiæ numerum membra secuisset,communes, proprias et magis proprias nuncupavit. Secunda vero divisio communes et proprias intra nomen alteratum facientis inclusit, magis propriasvero intra aliud facientis. Hac vero tertia divisio qua ait differentiarum alias esse separabiles, alias inparabiles,unam quidem ex facientibus alteratum separabilibus differentiis adjungit, cæteras vero inter separabilis differentiæ vocabulum claudit:unam enim ex alteratum facientibus, id est propria differentia, et reliqua quæ aliud facere demonstrata est,id est magis propria, inseparabiles differentiæ esse dicuntur,quarum ita subdivisio fit: inseparabilium diffetiarum aliæ sunt per se, alia per accidens: per se quidem,magis propriæ; secundum accidens vero, propriæ: per se autem aliquid inesse dicitur,quo alicujus substantiam in format. Sienim idcirco quælibet species est,quoniam substantiali differentia constituitur, illa differentia per se subjecto adest, neque per accidens,aut per quodlibet aliud medium,sicut per ardorem solis adhæret nigredo faciei hominis,sed sui præsentia speciem quam tuetur informat, ut hominem rationalitas : homini enim hujusmodi differentia per se inest, idcirco homo est,quia rationabilitas adest. quæ si discesserit, species hominis non manebit,et has quidem quæ substantiales sunt inseparabiles esse nullus ignorat. Separari enim a subjecto non poterunt, nisi interempta sit natura subjecti. Secundum accidens vero quæ inseparabiles differentiæ sunt, hæ quæ propriæ nuncupantur, ut aquilum esse, vel simum, quæ idcirco per accidens nuncupatur,quoniam jam constitutæ speciei extrinsecus accidunt,nihil subjecti substantiæ accommodantes.

Illæ igitur quæ per se sunt,in ratione substantiæ accipiuntur,et faciunt aliud: illæ vero quæ secundum accidens,nec in substantiæ ratione accipiuntur,nec faciunt aliud, sed alteratum.Et illæ quidem quæ per se sunt, non sunt suscipiunt magis et minus:illæ vero quæ accidens,per etsi inseparabiles sint, intensionem accipiunt et remissionem; nam neque genus magis et minus præ

dicatur de eo cujus est genus, neque generis differen- A vero per accidens,etrursus earum quæ per se sint dif

tiæ, secundum quas dividitur: ipsæ enim sunt quæ uniuscujusque rationem complent; esse autem, unicuique unum et idem, nec intensionem nec remissionem suscipiens est, aquilum autem vel simum esse, vel coloratumaliquo modo, et intenditur et remittilur.

Differentiis rite partitis earum inter se distantiam monstrat Porphyrius, atque unam quidem repetit quam superius dixit.Cum enim tres esse dixisset differentias communes, proprias, et magis proprias,alteratum facere dixit proprias, sicut et communes, aliud vero minime, sed hoc solis magis propriis erservavit,nunc igitur idem repetit dicens:Quoniam in separabiles differentiæ quæ substantiam monstrant, id est quæ per se subjectis speciebus insunt easque perficiunt, aliud faciunt: illæ vero quæ sunt propriæ, B id est secundum accidens inseparabiles differentiæ, neque in substantia sunt, neque aliud faciunt, sed tantum, ut superius dictum est, alteratum. Item alia distantia est earum differentiarum quæ secundum substantiam sunt, ab his quæ accidens: quoniam quæ substantiam monstrant,intendi aut remitti non possunt, quæ vero secundum accidens et intensione crescunt,et remissione decrescunt: id autem probatur hoc modo, unicuique rei esse suum neque crescere neque diminui potest, nam qui homo est humanitatis suæ nec crementa potest, nec decrementa suscipere.Nam neque ipse plus a se aut minus hodie vel quolibet alio tempore homo esse potest, nec homo rursus ab alio homine plus homo potest esse vel animal. Utrique enim æqualiter animalia, æqualiter homines esse dicuntur. Quod si unicuique esse suum nec cremento ampliari potest, nec imminutione decrescere, quod per id facile monstrari potest; quoniam quæ genera sunt vel species, nulla intensione vel remissione variantur, non est dubium quin differentiæ quoque, quæ uniuscujusque speciei substantiam informant, nec remissionis detrimenta suscipiant,nec intensionis augmenta. Itaque substantiales differentiæ neque intensionem, neque remissionem suscipiunt,hujus causa hæc est :Quoniam esse unicuique unum est, et idem est, et intensionem remis. sionemque non suscipit, hujus exemplum sit. Genus enim dici non potest plus minusve cuilibet esse genus, omnibus enim genus æqualiter superponitur. Differentiæ quoque quæ dividunt genus et informant speD

ciem,quoniam speciei essentiam complent, nec in

tensionem recipiunt, nec remissionem. Quæ vero secundum accidens differentiæ sunt inseparabiles,ut simum esse, vel aquilinum, vel coloratum aliquo modo, et intensionem suscipiunt et remissionem. Fieri enim potest ut hic paulo sit nigrior, hic vero amplius simus sit, ille minus aquilus. At vero quod non omnes homines æqualiter rationales mortalesque sint, nec specierum,nec differentiarum natura videtur admittere.

Cum igitur tres species differentiæ considerentur, et eum hæ quidem sintseparabiles, illæ vero inseparabiles, et rursus inseparabilium, hæc quidem sint per se, illas

C

ferentiarum,aliæ quidem sunt, secundum quas dividimus genera in species: aliæ vero secundum quas ea quæ divisa sunt specificantur,ut cum per se differentiæ omnes hujusmodi animalis sint, animalis et sensibilis, rationalis et irrationalis,mortalis et immortalis, ea quidem quæ est animati et sensibilis differentia, constilutiva est animalis substantiæ:est enim animul substanlia animata sensibilis, ea vero quæ est mortalis et immortalis differentia,itemque rationalis et irrationalis, divisivæ sunt animalis differentiæ,per eas enim generain species dividimus.

Fit nunc differentiarum plena et suprena divisio, quæ est hujusmodi: differentiarum aliæ sunt separabiles, aliæ inseparabiles, inseparabilium aliæ sunt secundum accidens, aliæ substantiales. Substantialium aliæ sunt divisivæ generis, aliæ constitutivæ spe cierum. Quod vero ait: Cum igitur tres species differentiæ considerentur, ad hoc retulit, quod in prima differentiarum divisione, partim eas communes dicit esse, partim proprias, partim magis proprias dixit, quas rursus tres differentias, alias separabiles esse monstravit, alias inseparabiles. Separabiles quidem communes, inseparabiles vero proprias, ac magis proprias.Inseparabilium vero fecit divisionem dicens, alias esse secundum accidens,alias secundum substantiam considerari, et illas esse secundum accidens,quæ propriæ nuncupantur: magis proprias vero secundum substantiam considerari. Earum vero quæ secundum substantiam sunt, subdivisionem facit, quod aliæ earum genus dividant, aliæ speciem informent.Ad cujus rei facilem cognitionem,illa tertiilibri specierum generumque dispositio transcribatur, sitque primum substantia, sub hac corporeum atque incorporeum,sub corpore animatum atque inanimatum, sub animato sensibile atque insensibile, sub quo animal, sub animali rationale atque irrationale, sub rationali mortale atque immortale, et sub mortali species hominis, quæ solis deinceps individuis præponatur. In hac igitur divisione, omnes hæ differentiæ specificæ nuncupantur,generum enim specierunique differentiæ sunt: sed generum quidem divisivæ, specierum autem constitutivæ, id autem probatur hoc modo: substantiam quippe corporei atque incorporei differentiæ partiuntur, corporeum vero animati atque inanimali animatum sensibilis atque

insensibilis partiuntur. Ita igitur genera substantiales differentiæ partiuntur, et dicuntur generum divisi væ.At vero si eædem differentiæ quæ a genere descendentes genus dividunt, colligantur, et ad unum ad quod possuntjuingi copulentur,species informantur: nan cum animal substantiæ sit species (omnia enim superiora de inferioribus prædicantur,et quidquid inferius fuerit,species erit etiam superioris), animatum tamen atque sensibile quæ sunt ejusdem differentiæ,si referantur ad genera divisivæ sunt, si ad speciem, constitutivæ fiunt animalis,ejusque substantian formant atque constituunt, diffinitionemque conformant, ut sit animal substantia animata sensi.

B

bilis. Substantia quidem est genus, animatum vero ▲ quæ sunt irrationalis et mortalis,ķirrationabilium aniatque sensibile divisivæ ejusdem differentiæ,constitutivæ animalis. Item animal rationabilitas atque irrationabilitas,mortalitas atque immortalitas dividit, sedjuncta rationalitas atque mortalitas, quæ animalis divisiva fuerant, fiunt hominis constitutivæ,ejusque perficiunt speciem, atque omnem ejus rationem diffinitionis informant atque perficiunt. At si irrationabilitas cum mortalitate jungatur, fiet equus atque quodlibet animal,quod ratione non utitur. Rationabilitas vero atque immortalitas copulate substantiam Dei informant. Ita igitur eædem differentiæ cum referuntur ad genera, divisivæ generum fiunt. Si vero ad inferiores species considerentur,informant species, earumque substantiam convenienti copulatione constituunt. In hoc quæsitum est, quemadmodum R dicerentur esse hæ differentiæ specierum constitutivæ, cum irrationabilis differentia atque immortalis nullam speciem videantur efficere. Respondemus primum quidem placere Aristoteli, cœlestia corpora animata non esse. Quod vero animatum non sit animal esse non posse : quod vero non sit animal, nec rationale esse concedi, sed eadem corpora propter simplicitatem et perpetuitatem motus æterna esse confirmat.Estigitur aliquid quod ex duabus his differentiis conficiatur, irrationabili scilicet atque immortali. Quod si magis concedendum Platoni est, et cœlestia corpora animata esse credendum, nullum quidem his differentiis potest esse subjectum.Quidquid enim irrationabile est corruptioni subjacens et generationi, immortale esse non poterit. Sed tamen hæ differentiæ, quoniam in substantiarum differentiarm numero sunt, si jungi ullo modo potuissent, earum naturam et speciem quoque possent efficere: atque ut intelligatur quæ sit hæc potentia efficiendæ substantiæ specieique formandæ, respiciamus ad proprias atque communes,quæ tametsi jungantur, speciem substantiamque nulla ratione constituunt. Si quis enim loquatur ambulans,quæ sunt duæ communes differentiæ, vel si longus ac albus,num idcirco eisdem ejus substantia constituitur? minime. Cur? Quia mon ejusdem sunt generis,quæ alicujus possunt constituere et conformare substantiam: ita igitur hæ,id est irrationale atque immortale, etiams, subjectum aliquod substantiæ habere non possunti possent tamen substantiam efficere, si ullo modo

malium. Sic et suprema substantia, cum divisiva sit animati et inanimati differentia, seusibili et insensibili,animata et sensibilis congregatæ ad substantiam, animal perfecerunt, animata vero et insensibilis persecerunt plantam.

Geminum differentiarum usum esse lemonstrat, unum quidem quo genera dividuntur,alium quo species informantur :neque enim hoc solum differentiæ faciunt, ut genera partiantur,verumetiam dum genera dividunt, species in quas genera deducuntur efficiunt.Itaque quæ divise sunt generum,fiunt constitutivæ specierum, hujusque illud exemplum est, quod ipse subjecit: animalis quippe differentiæ sunt divisivæ,rationale atque irrationale, mortale atque immortale, his enim prædicatio dividitur animalis. Omne enim quod animal est, aut rationale,aut irrationale, aut mortale, aut immortale est. Sed istæ differentiæ quæ dividunt genus quod est animal, speciei substantiam formamque constituunt. Nam cum sit homo animal, efficitur rationali mortalique differentiis. quæ dudum animal partiebantur. Item cum sit equus animal, irrationali nortalique differentiis constituitur, quæ dudum animal dividebant. Deus autem cum sit animal, ut de sole dicamus, rationali immortalique efficitur differentiis, quas dividere genus habita partitio paulo monstravit. Sed hic (ut diximus) Deum corporeum intelligi oportet, ut solem et cœlum cæteraque hujusmodi,quæ cum animata et rationabilia Plato esse confirmat,tum in deorum vocabulum antiquitatis veneratione probantur assumC pta, de primo quoque genere, id est substantia demonstrantur venire differentiæ.Nam cum ejus divisivæ sint differentiæ animatum atque inanimatum, sensibile atque insensibile,junctæ differentiæ sensibilis atque animati efficiunt substantiam animatam atque sensibilem, quod est animal.Jure igitur dictum est quæ divisivæ sunt differentiæ generum, easdem constitutivas specierum.

Quoniam ergo eædem aliquo modo acceptæ funt constitutivæ,aliquo modo autem divisivæ,omnes specifica dicuntur:et his maxime opus est ad divisiones generum et diffinitiones specierum,sed non his quæ secundum accidens inseparabiles, nec magis his,quæ sunt separabiles.

Omnes a genere differentias procedentes genus

jungi copularique potuissent. Præterea irrationale D ipsum a quo procedunt, dividere nullus ignorat. Ipsæ

junctum cum mortali substantiam pecudis facit. Est igitur constitutiva irrationalis differentia. Item immortale atque rationale conjuncta, efficiunt Deum. Est igitur immortale quod speciem format. Quod si inter se jungi nequeunt, non idcirco quod in natura eorum est, abrogatur.

Sed hæ quidem quæ divisivæ sunt differentiæ generum,completivæ fiunt et constitutivæ specierum :dividitur enim animal rationali et irrationali differentia,el rursus mortali et immortali differentia; sed ex quæ sunt rationalis differentiæ et mortalis, constitutivæ sunt hominis,rationalis vero et immortalis, Dei:illæ vero

autem quæ dividunt genus, si ad posteriores species applicentur, informant substantias earum, easque perficiunt. Eædem igitur quæ sunt constitutivæ specierum, eædem sunt divisibiles generum, alio tamen modo atque alio consideratæ, ut si relatæ quidem ad genus in contrariam divisionem spectentur, divisibiles generis inveniuntur. Si verojunctæ aliquid efficere possunt, specierum constitutive sunt.Quæ cum ita sint, hæ differentiæ quæ genus dividunt, rectissime divisivæ nominantur:quæ enim constituunt speciem specificæ nuncupantur, sed constituunt speciem hæ differentiæ quæ sunt generis divisive. Igitur eædem

quæ sunt specierum constitutivæ, specificæ nuncu- A quod fit, habet aliquid unde effici possit atque forpantur: quare quæ generum divisivæ, et quæ specie. rum constitutivæ sunt, jure specificæ nuncupantur. Has igitur in divisione generis et in diffinitione specierum accipi oportere, manifestum est: quoniam enim divisivæ sunt, per eas dividi oportet genus: quoniam autem constitutivæ, per eas species diffiniri, quibus enim unumquodque constituitur, hisdem etiam diffinitur. Constituitur autem species per differentias generis divisivas, quæ sunt specificæ. Jure igitur hæ specifica solæ, et in generis divisione, et in specierum diffinitione ponuntur, et de specificis quidem hæc ratio est. De his autem quæ vel separabilia, ve inseparabilia continent accidentia, nihil in generum divisione, vel in diffinitione specierum poterit assumi, idcirco quoniam quæ divisibiles sunt, substantiam generis dividunt: et quæ constitutivæ sunt, substantiam speciei constituunt: quæ vero sunt inseparabilia accidentia,nullius speciei substantiam informant;unde fit ut multo minus separabilia accidentia ad divisionem generum vel specierum diffinitiones accommodentur. Omnino enim dissimiles sunt substantialibus differentiis. Namin separabilia accidentia hoc fortasse habent commune cum specificis, hoc est cum substantialibus differentiis, quod æque subjectum non relinquunt, sicut nec specificæ differentiæ. Separabilia autem accidentia, ne hoc quidem: separari enim possunt non tantum potestate et mentis ratiocinatione, sed actus etiam præsentia, et omninoveniendi vel discedendi varietatibus permutantur.

Quas etiam determinantes dicunt: Differentia est qua abundat species a genere. Homo enim ab animali plus habet rationale et mortale: animal enim ipsum nihil horum est, nam unde haberent species differentias? nec enim omnes oppositas habet, namque idem simul habebit oppositas, sed quemadmodum probant, potestate quidem habet omnes differentias sub se, actu vero nullam. Et sic nec ex his quæ non sunt, aliquid fit, nec in eodems imul opposita erunt.

Specificas differentias diffinitione concludit, dicens substantiales differentias a quibusdam tali descriptionis ratione diffiniri. Differentia specifica est qua abundat species a genere, fit enim genus animal,species homo: habet igitur homo differentias in se, quæ ipsum constituunt rationale atque mortale: omnis enim species constitutivas formæ suæ differentias in se retinet,nec præter illas esse potest,quarumcongre gatione perfecta est. Si igitur animal quidem solum genus est, homo vero est animal rationale mortale, plus habet homo ab animali id quod rationale est atque mortale. Quo igitur abundat species a genere, id est quo superat genus, et quo plus habet a genere, hoc est specifica differentia? Sed huic diffinitioni quædam quæstio videtur occurrere, habens principium ex duabus propositionibus per se notis: una quidem, quoniam duo contraria in eodem esse non possunt: alia vero, quoniam ex nihilo nihil fit. Nam neque contraria pati sese possunt, ut in eodem simul sint, nec aliquid ex nihilo fieri: omne enim

mari. Quæ propositiones talem faciunt quæstionem: dictum est differentiam esse id qua plus habet species a genere. Quid igitur ? dicendumne est, genus cas differentias, quas habet species non habere: et unde habebit species differentias quas genus non habet? nisi enim sit unde veniant, differentiæ in speciem venire non possunt: quod si genus has differentias non habet, species autem habet, videntur ex nihilo differentiæ in speciem convenisse, et factum esse aliquid ex nihilo, quod fiieri non posse superius dicta propositio monstravit: quod si differentias omnes genus continet,differentiæ autem in contraria dissolvuntur, fiet ut rationabilitatem atque irrationabilitatem,mortalitatem atque immortalitatem simul habeat aniB mal, quod est genus, et erunt in eodem bina contraria, quod fieri non potest. Neque enim in corpore solet esse alia pars alba, alia nigra, ita fieri in genere potest: genus enim per se consideratum partes non habet, nisi ad species referatur: quidquid igitur habet, non partibus, sed tota sui magnitudine retinebit. Nec illud dubium est quin in partibus suis genus habeat contrarietates, ut animal in homine habet rationabilitatem, in bove vero contrarium. Sed nunc non de speciebus quærimus de quibus constat qucd dictum est, sed an ipsum per se genus eas differentias, quas habent species, habere possit, atque intra suæ subtantiæ ambitum continere: hanc igitur quæstionem tali ratione dissolvimus: Potest quidlibet id quod est non esse, sed alio modo esse, alio vero non esse, ut Socrates cum stat, et sedet et non sedet, sedet quidem potestate, actu vero non sedet.Cum enim stat, manifestum est eum non agere sessionem, sed potius standi immobilitatem. Sed rursus cum stat, sedet, non quia jam sedet, sed quia sedere potest: ita actu quidem non sedet, potestate vero sedet. Et ovum animal est, et non est animal: non est quidem animal actu, adhuc namque ovum est, nec in anima lis processit vivificationem, sed idem est tantum animal potestate: quia potest effici animal, cum formam ac speciem vivificationis acceperit. Ita igitur genus habet has differentias et non habet, non habet quidem actu, sed habet potestate. Si enim ipsum per se animal consideretur, differentias non habet.Si autem ad species reducatur,habere potest, sed distributim, atque ut ejus speciebus separatim nihil possit evenire contrarium. Ita ipsum genus si per se consideretur differentiis caret: quod si ad species referatur per distributas species, velut in partibus suis contraria retinebit, atque ita nec ex nihilo venerunt differentiæ quas genus retinet potestate, nec utraque contraria in eodem sunt, cum contrarias differentias in eo quod dicitur genus, actu non habeat: impossibilitas enim ejus propositionis quæ dicit contraria in eodem esse non posse, in eo consistit quod contraria actu in eodem esse non possunt.Nam potestate, et non actu duo contraria in eodem esse nihil impedit.Quæ vero nos contraria diximus, Porphyrius opposita nuncupavit. Est enim genus contrarii oppositum : omnia

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »