Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse, et rursus supra quod non erit aliud genus A numero differentibus prædicatur: nihil enim minus

supraveniens. Si enim haberet aliud genus superveniens minime ipsum generalissimum vocaretur. Specialissima vero species hoc modo describitur, quod cum sit species non est genus, scilicet ex opposito, quoniam opposita ex oppositis describuntur interdum, nam quoniam præpositio opposita est suppositioni: genus autem præponitur, species vero supponitur. Si idcirco erit primum genus, quia ita superponitur ut minime supponatur idcirco erit ultima species, quia ita supponitur, ut præponi non possit igitur recte oppositorum ex oppositis facta est diffinitio. Est alia rursus descriptio speciei,quod cum sit species, nunquam dividitur in species, id est genus esse non potest. Si enim omne genus specierum genus est, si quid non dividitur in species, genus esse non potest. Est rursus alia diffinitio, quod de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit prædicatur, de qua diffinitione sæpe est superius demonstratum: nunc illud attendendum est (sicut paulo supra dictum est) speciei unum individuum potest subjectum esse, ut phoenici atomus sua, ut soli corpus hoc lucidum, ut mundo vel lunæ, quorum species singulis suis individuis superponuntur:quod siita est ut species de uno quolibet individuo prædicetur, ut de phoenice, quomodo convenit dicere speciem esse quæ de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicetur? sunt enim quædam quæ de numero differentibus minime dicuntur, ut phoenix sol, luna, sed de his illa ratio est de qua etiam superius pauca reddidimus, quæ paululum implexa commodissime nodum quæstionis absolvet. Omnia enim quæ sub specialissimis speciebus]sunt, sive infinita sint, sive finito numero constituta, sive ad singularitatem deducantur, dum est aliquod individuum semper species manebit, neque individuorum diminutione si quodlibet unum maneat, species consumitur,quoniam,ut dictum est,tamen si plura sintindividua substantiales differentias non habebunt: id ergo in genere dici non convenit, quod his præest, quæ substantiali a se differentia disgregata sunt, præest enim speciebus quæ diversis differentiis informantur. Si igitur una eorum perierit, et ad unitatem speciei redacta fuerit, ratio generis genus esse non poterit, quia de defferentibus specie prædicatur, non ita in speciebus. Nam si omnium individuorum natura consumpta sit, et ad unius singularitatem individui supposita speciei prædicatio venerit, est tamen species ac permanet. Talia enim sunt illa quæ pereunt ac desunt, quale est id quod permansit et subjacet. Quod vero dicimus de pluribus numero differentibus speciem prædicari, duobus id recte excusatur modis: uno quidem, quia multo plures sunt species quæ de numerosis individuis prædicantur,quam hæ quibus unum tantum individuum videtur esse suppositum: deinde hoc modo, quia multa secundum potestatem dicuntur, cum actu non semper ita sint, ut risibilis homo dicitur, etiamsi minime rideat, quoniam ridere potest. Ita etiam specios de

phoenix de pluribus prædicaretur, si plures essent quam nunc quando unus esse perhibetur. Item solis species de hoc uno sole quem novimus, nunc dicitur: at si in animo plures soles et in cogitatione fingantur, nihilominus de pluribus solibus individuis nomen solis quam de hoc uno prædicabitur. Idcirco igitur species de pluribus numero differentibus dicitur prædicari, cum sint aliquæ quæ de singulis individuis appellentur. Illa vero quæ subalterna vocantur ita diffiniri queunt : Subalternum genus est quod esse genus et species poterit ad eum modum qui est in familiis quæ procreant et procreantur, ut etiam subjectum monstrat exemplum, ut Agamemnon, Atrides, et Pelopides, et Tantalides, et ultimum Jovis. Atreus enim Pelopis filius tanquam ejusdem species B quasi Agamemnonis genus est. Item Agamemnon Pelopides et Tantalides, cum Pelops ad Tantalum comparatur, Tantalusque ad Jovem quasi species, itemque Tantalus ad Pelopem, Pelops ad Atreum quasi genera esse videantur, cum Jupiter sit horum velut generalissimum genus. Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Jovem.

C

In generibus autem et speciebus non sic se habet.Neque enim unum commune genus omnium est ens, nec omnia ejusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles, sed sint posita, quemadmodum dictum est in prædicamentis, prima decem genera, quasi decem prima principia. Ei si omnia quis entia vocet, æquivoce, inquit, nuncupabit nɔn univoce: si enim ens unum esset commune omnium genus,

univoce omnia entia dicerentur: cum vero sint decem prima, commune est ens secundum nomen solum, non etiam secundum rationem, quæ secundum entis nomen

est.

Quoniam cum de subalternis generibus diceret, familiæ cujusdam posuit exemplum, quæ ab Agamemnone pervenit ad Jovem, quem pro numinis quidem reverentia, ultimum posuit. Quantum enim ad veteres theologos, refertur Jupiter ad Saturnum, Saturnus ad Cælum, Cœlus vero ad antiquissimum Ophionem ducitur,cujus Ophionis nullum principium est. Ne igitur quod in familiis est,id in rebus quoque esse credatur, ut res omnes possint ad unum sui nominis redire principium, idcirco determinat hoc in ) generibus ac speciebus esse non posse; neque enim sicut familiæ cujuslibet, ita etiam omnium rerum unum esse principium potest. Fuerint enim qui hac opinione tenerentur, ut rerum omnium quæ sunt unum putarent esse genus quod ens nuncupatur, tractum ab eo quod dicimus est: omnia enim sunt et de omnibus esse prædicatur. Itaque substantia est,et qualitas est, item quantitas est, cæteraque esse dicuntur: nec de his aliquid tractaretur, nisi hæc quæ prædicamenta dicuntur, esse constaret. Quæ cum ita sint, ultimum omnium genus ens posuerint, scilicet quod de omnibus prædicaretur. Ab eo enim quod dicimus est participium inflectentes, Græco

quidem sermone ov Latine ens appellaverunt. Sed A unum. Nam quod dicimus ens, unum est, et quod

Aristoteles sapientissimus principiorum cognitor reclamat huic sententiæ,nec ad unum res omnes putat duci posse primordium, sed decem esse genera in rebus ; quæ cum a semetipsis diversa sunt, tum ad nullum commune principium educuntur: hæc autem decem genera statuit substantiam, quantitatem, qualitatem, ad aliquid, ubi, quando,situm, habere, facere, pati quod vero occurrebat, quoniam de his omnibus esse prædicaretur.Omnia enim quæ superius commemorata sunt genera esse dicuntur: ita discussit, ac repulit dicens, non omne commune nomen communem etiam formare substantiam,nec ex eo debere genus esse commune arbitrari, quod de aliquibus commune nomen prædicaretur. Quibus enim diffinitio communis nominis convenit,illa com- B munis nominis jure species judicabuntur, et communi illo vocabulo univoce prædicantur: quibus vero non convenit, vox his communis tantum est, nulla vero substantia. Id autem manifestius declaratur exemplis hoc modo: Animal hominis atque equi genus esse prædicamus;demus igitur animalis definitionem quæ est substantia animata sensibilis, hanc si ad hominem reducamus,erit homo substantia animata sensibilis, nec ulla falsitate diffinitio maculatur. Rursus si ad equum, erit equus substantia animata sensibilis,id quoque verum est. Convenit igitur hæc diffinitio et animali, quod commune est homini atque equo, et eadem equo atque homini quæ species ponuntur animalis: ex quo fit, ut homo atque equus utraque animalia univoce prædicentur. At si quis hominem pictum hominemque verum communianimalis nomine nuncupaverit, diffiniat(si libet) animal hoc modo,substantiam animatam esse atque sensibilem.Sed hæc diffinitio ei quidem homini qui vivus est convenit, ei vero qui dictus est,minime: neque enim est animata substantia;igitur homini vivo atque pieto quibus communis nominis diffinitio, id est animalis non potest convenire. Non est animal commune genus, sed tamen commune vocabulum dicitur, quod hoc nomen animal in vivo homine atque picto non ut genus, sed ut vox plura significans: vox enim plura significans æquivoca nuncupatur, sicut ea vox quæ genus ostendit, univoca dicitur. Itaque id quod dicitur ens,et si de omnibus dicitur prædicamentis: quoniam tamen nulla ejus diffinitio inveniri potest, quæ omnibus prædicamentis possit aptari, idcirco D Do dicitur univoce de prædicamentis, id est ut geaus, sed æquivoce, id est ut vox plura significans. Convincitur hac quoque ratione id quod dicimus ens, predicamentorum genus esse non posse: unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subjiciatur, ut hominis genus est animal atque animatum cum animal animato velut species supponatur. At si duo sibimet ita æqualia sint, ut nunquam alteri alterum supponatur, hæc utraque eidem speciei genera esse non possunt. Ens igitur atque unum neutrum alteri supponitur, neque enim unius dicere possumus genus ens, nec ejus, quod dicimus ens,

unum dicimus,ens est; genus autem est species sibi
invicem minime convertuntur.Si igitur prædicatur,
ens de omnibus prædicamentis, prædicatur etiam
unum. Nam substantia unum est, qualitas unum est.
quantitas unum est cæteraque ad hunc modum. Si
igitur quoniam esse de omnibus his prædicatur,om-
nium genus erit ens:et unum, quoniam de omnibus
prædicatur,erit omnium genus, sed unum atque ens
(ut demonstratum est) minime alterum alteri præpo-
nitur; duo igitur æqualia singulorum prædicamento-
rum genera sunt, quod fieri nequit : cum hoc igitur
ita sit, id Porphyrius determinavit dicens ; non ita
in rebus,ut in familiis omnia ad unum principium
posse deduci, ne omnium rerum commune esse
genus posse, ut Aristoteli placet,sed sunt præposita,
inquit,quemadmodum in prædicamentis dictum est,
prima decem genera quasi decem prima principia,
scilicet ut nulla interim ratio perquiratur, sed Aristo-
telis auctoritati concedentes,hæc decem genera nulli
alii generi credamus esse subjecta, quæ si quis entia
vocet æquivoce nuncupabit,non univoce,neque enim
una eorum omnium secundum commune nomen dif-
finitio poterit adhiberi,quæ res facit, ut non univoce
de his aliquid prædicetur. Si enim univoce prædica-
retur,genus esset eorum commune nomen quod de
omnibus prædicaretur; at si genus essst diffinitio
generis conveniret in species, quod quia non fit,
commune his id quod dicimus ens, vocabulum est
vocis significatione, non ratione substantiæ.

Decem quidem igitur generalissima sunt, specialis-
C1
sima vero in numero quidem quodam sunt,non tamen
infinito.Individua autem quæ sunt post specialissima,
infinita sunt quapropter usque ad specialissima a gene-
ralissimis descendentes jubebat Plato quiescere. De-
scendere autem per media dividendo specificis differen-
tiis,infinita vero relinquenda suadet, usque enim eorum
posse fieri disciplinam.

Quoniam specierum nosse naturam ad sectionem generis pertinet, quoniamque scientia infinita esse non potest (nullus enim intellectus infinita circumdat), idcirco de multitudine generum, specierum atque individuorum rectissima ratione persequitur dicens: Supremorum generum numerum notum esse, decem enim prædicamenta ab Aristotele esse reperta quæ rebus omnibus generis loco præferenda sunt. Species vero multo plures esse quam genera, nam cum decem suprema sint rerum genera, cumque uni generi non una sed multæ species supponantur, proximæque species supremis generibus subalterna sint genera usque dum ad ultimas species descendant,ut nimirum unius generis multas species necesse est esse utrobique diffusas.Specialissimas vero multo plures esse quam subalterna, quoniam per multitudinem generum subalternorum ad specialissimas descenditur species quas multo plures esse quam genera subalterna; hoc maxime ostenditur, quod inferiores sunt, et semper subalterna genera in plura subjecta dividuntur. Decem vero generum spe

ciesmulto plures quam unius existere manifestum est, A ciebus ascendis ad genera,componendo,colligere et

verumtamen et si plures sunt, certo tamen numero continentur,quem facile si quis discutiat omniumque generum species prosequatur possit agnoscere. Individua vero quæ sub unaquaque specie sunt infinita sunt,vel eo quod tam multa sunt diversisque locis posita, ut scientia numeroque in unum concludi comprehendique non possit vel quod in generatione et corruptione posita nunc quidem incipiunt esse, nunc desinunt,atque idcirco suprema quidem genera et subalterna et species easque specialissime nuncupantur: quoniam finitæ sunt numero potest terminus scientiæ includere, individua vero nullo modo. Idcirco igitur Plato magis a generibus quam a speciebus idem specialissimis præcipiebat facere sectionem, per ea enim quæ finita essent numero jubebat descendere dividentem,ubi autem ad individua veniretur, standum esse suadebat, ne quod natura non ferret,infinita colligeret, ita vero genera in species dividi comprobat, ut in specificis differentiis solverentur. De specificis vero differentiis melius in eo titulo ubi de differentia disputatur ac largius disseremus. Hic enim hoc tantum dixisse sufficiat eas esse specificas differentias, quibus species informantur,ut rationale mortale hominis. Cum igitur dividimus animal rationale atque irrationale, mortale immortaleque separamus, cæteraque genera talibus differentiis,quæ subjectas species informent. Plato censuit esse dividenda usque dum ad specialissima veniretur, dehinc consistere nec infinita sequi,quoniam individuorum nunquam esset nec disciplina nec numerus.

Descendentibus igitur ad specialissima necesse est, dividendo per multitudinem ire.Ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudinem in unum: collectivum enim multorum in unam naturam species est, et magis etiam genus. Particularia vero et singularia e contrario, in multitudinem semper dividunt id quod unum est, participatione enim speciei, plures homines, sunt unus homo, in particularibus autem et singularibus,unus et communis,plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum autem et adunativum quod commune est.

Dividere enim est in multitudinem quod unum ante fuerat dissolvere. Omnisque divisio econtrario compositionem conjunctionemque meditatur.Quod enim cum sit unum dispartiendo dividitur,idipsum ex pluribus rursus partibus adunando componitur, Ut igitursuperius dictum est, individuorum quidem similitudinem species colligit,specierum vero genus. Similitudo autem nihil est aliud nisi quædam unitas qualitatis,ergo substantialem similitudinem individuorum species colligere manifestum est.Substantialem vero similitudinem specierum genera contrahunt,et ad seipsas reducunt. Rursus generis adunationem differentiæ distribuunt in species,specieique adunationem in singulares individuasque personas accidentia partiuntur.Cum igitur hoc ita sit, necesse est semper cum a genere descendis ad species, dividendo,semper facere multitudinem. Cum vero a spe

plures in specierum differentiis quæ diversæ fuerant similitudinem qualitates adunare in speciebus:etiam idem considerari potest, ut enim ipsa individua quæ sunt infinita unam similitudinem substantialem colligunt, ita individua speciem propriam infinite distribuunt.Omnia enim individua disgregativa sunt et divisiva. Species vero et genera collectiva, species quidem individuorum collectiva atque adunativa. Specierum vero genera, et ita dicendum sit, genus quidem species distribuunt, et species ab individuisin multitudinem deducuntur: rursus autem genus quidem multas species colligit.Species autem singularem particularemque multitudinem ab singularitatis deducit unitatem,igitur plus genus adunativum est quam species.Species namque sola individua colliB git. Genus vero tam species quam ipsarum quoque specierum individuas contrahit singularesque personas, sed in hoc convenienti utitur exemplo dicens, participatione speciei, id est hominis Cato, Plato, Cicero pluresque reliqui homines: unus,id est millia hominum in eo quod sunt homines, unus homo est. At vero est unus homo, qui specialis est, si ad nominum multitudinem qui sub ipso sunt consideretur, plures fiunt,ita et plures homines in speciali homine unus est. Et specialis,unus est in pluribus infinitus. Sic igitur quod singulare quidem est divisivum est, quod commune vero quoniam multorum unum est, ut genus ac species, collectivum atque adunativum.

C

D

Assignato autem genere,specie quid sit utrumque,et genere quidem uno existente, speciebus vero pluribus : semper enim divisio generis in species plures est,genus quidem semper de speciebus prædicatur, et omnia superiora de inferioribus,species autem neque de proximo sibi genere,neque de superioribus,neque enim convertitur. Oportet enim aut æqua de æquis prædicari,ut hinnibile de equo,aut majora de minoribus,ut animal de homine, minora vero de majoribus, minime: nec enim animal dicis esse hominem,quemadmodum dicis hominem animal, de quibus autem species prædicatur, de his necessario et speciei genus prædicatur et generis genus, usque ad generalissimum. Si enim verum est dicere: Socratem hominem, hominem autem animal, animal vero substantiam,verum est Socratem animal dicere atque substantiam: semper igitur cum superiora de inferioribus prædicentur,species quidem de individuo prædicabitur,genus autem et de specie et de individuo; generalissimum autem et de genere,et de generibus,si plura sunt media et subalterna,et de specie, et de individuo: dicitur enim generalissimum quidem de omnibus sub se positis generibus et speciebus et individuis; genus autem quod ante specialissimum est, de omnibus specialissimis et de individuis, solum autem species de omnibus individuis,individuum autem prædicatur de uno solo particulari. Individuum autem dicitur Socrates, et hoc album, et hic veniens Sophronisci filius, si solus sit ei Socrates filius.

Breviter quæcunque superius dicta sunt commemorat hoc modo: Cum,inquit,assignaverimus quid

sunt individua,quæ sub ostensione, indicationeque digiti cadunt, ut hoc scamnum, et hic veniens,eaque quæ ex aliqua proprietate accidentium designantur nota,ut si quis Socratem significatione velit ostendere, non dicat Socrates, ne sit alius qui forte hoc nomine nuncupetur,sed dicat Sophronisci filius,si unicus Sophronisci fuerit: individua enim maxime ostendi queunt, si vel tacito nomine, sensui ipsi oculorum digito, tactuve monstrentur, vel ex aliquo proprio nomine,si solus illud adeptus est,nomen : vel si ex parentibus, si illorum est unicus filius, vel si ex quolibet alio accidenti singularitas demonstratur,eo quod accidentia ad unam se prædicationem habeant,ejusque vel prædicatio vel dictio non transeat ad alterum,sicut generis quod ad species, spe

cierum vero ad individua.

Individua autem dicuntur hujusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum,quarum collectio nunquam in alio quolibet eadem erit. Socratis enim proprietates nunquam in aliquo quolibet erunt particularium eædem.Hæ vero quæ sunt hominis proprietales: dico autem ejus qui est communis, erunt eodem pluribus,magis autem in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt.

sit genus, et quid species; cumque suis etiam ea A prædicantur, ut Socrates et Plato, eaque maxime diffinitionibus comprehenderimus docuerimusque genus semper in plurimas species solvi,illud,inquit, adjungimus, quoniam omnia superiora de inferioribus prædicantur, inferiora de superioribus minime. Et ea quæ sunt utilia de prædicationis modo rite pertractat.Ostendit autem unum genus in plurimas species solvi semper assignata generis diffinitione. Quod enim de pluribus rebus specie differentibus in eo quod quid sit prædicaretur,esse diffinivit genus. Nihil autem sunt plurimæ res specie differentes,nisi plurimæ species; de quibus autem prædicatur genus, in ea ipsa dissolvitur. Ostensum est igitur ex diffinitionis assignatione, unius generis semper esse species plures, quæ cum ita sint, genus quidem de specie prædicatur, species vero de individuis, omniaque B superiora de inferioribus,inferiora de superioribus nullo modo.Id quare eveniat paucis absolvam. Quæ superiora sunt,substantialia ea genera esse prædiximus: qua vero genera sunt, ampliora sunt quam unaquæque species. Neque enim in plurima dividere. tur genus,nisi abunaquaque specie majus existeret. Id cum ita sit,nomen generis toti convenit speciei: non enim coæquatur solum speciel generis magnitudo, verumetiam speciem ipsam supervadit. Idcirco igitur omnis homo animal est, quoniam intra animalis vocabulum et homo et cætera animalia continentur. At vero nullus dixerit, Omne animal homo est;non enim pervenit ad totum animal hominis nomen, quia cum sit minus,nullo modo generis vocabulo coæquatur. Itaque quæ majora sunt de minoribus prædicantur,quæ vero minora sunt, non convertuntur ut de majoribus prædicentur. At vero si qua sint æqualia, ea secundum naturæ parilitatem converti necesse est,ut hinnibile atque equus, quoniam ita sibimet coæquantur, ut neque equus sit nisi hinnibile, neque quid sit hinnibile, nisi equus.Fit ergo ut omne hinnibile equus sit, et omnis equus hinnibile, quæ cum ita sint,ea quæ superiora sunt non modo de sibi proximis inferioribus prædicantur, verumetiam de inferiorum inferioribus: nam si illud recipitur, ut ea quæ superiora sunt de inferioribus prædicentur,inferiorum inferiora superioribus multo magis inferiora sunt,velut substantia prædicatur de animali quod est inferius; sed animali inferius est bomo,prædicatur igitur etiam substantia de homine. Rursus Socrates inferius est homine, prædicabitur igitur substantia de Socrate.Itaque species quidem de individuis prædicantur genera vero et de speciebus et de individuis, quod converti non potest : nam neque individua de speciebus, et de generibus prædicantur,nec species de generibus.Itaque fit ut genus quidem generalissimum de omnibus subalternis generibusprædicari,et de speciebus et de individuis possit,de ipso vero nihil. Ultimum vero genus id autem est quod ante specialissimas species collocatur sine medio,et de solis speciebus specialissimis dici potest et de earum individuis: species vero de individuis,ut dictum est,individua enim de singulis

C

D

Quoniam superius individuum appellavit, hujus nominis rationem conatur ostendere ea namque sola dividuntur quæ pluribus communia sunt:in his enim unumquodque dividitur,quorum est commune, quorumque naturam ac similationem continet. Illa vero in quibus commune dividitur,communi natura participant, proprietasque communis rei his quibus communis est convenit. At vero proprietas individuorum nulli communis est. Socratis enim proprietas, si fuit calvus,simus, propensa alvo, cæterisque corporis lineamentis, aut morum institutione, aut forma vocis non conveniebat in alterum:hæ enim proprietates, quæ ex accidentibus ei obvenerant, et ejus formam figuramque conjunxerant,in nullum alium conveniebant. Cujus vero proprietates in nullum alium conveniunt, proprietates ejus nulli poterant esse communes. Cujus autem proprietas nulli communis est,nihil est quod ejus proprietatem participet. Quod vero tale est ut proprietatem ejus nullus participet dividi in ea quæ non participat non potest: recte igitur hæc quorum proprietates in alium non conveniunt, individua nuncupantur. At vero hominis proprietas, id est specialis convenit in Socratem et Platonem et in cæteros, quorum proprietates ex accidentibus venientes,in quemlibet alium singularem nulla ratione conveniunt.

Continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere.Totum enim quidem est genus, individuum autem pars, species vero totum et pars:sed pars quidem alterius,totum vero non alterius sed in aliis.In partibus enim totum est. De genere quidem est specie,et quid sit generalissimum, et quid specialissimum,et quæ genera,et species eadem sunt,

et quæ individua, et quot modis genus et species dica- A Idcirco enim totum dicitur, quia plura continet et lur, sufficienter dictum est.

Retractat omnia breviter quæ supra latius absolvit dicens individuum a specie contineri, species vero ipsas a genere, hujus causam reddens ait : Omne genus totum est, individuum vero pars. Genus enim in eo quod totum est, continet totum, et si species esse potest:totum enim non ut genus et species, sed ut ea quæ supponitur generi.Genus igitur in eo quod genus est, totum est speciebus:semper enim continet eas. At vero individuum semper est pars, nunquam enim ipsum aliquid sua proprietate concludit. Species vero, et pars et totum est, pars quidem generis, totum vero individuis. Et cum pars est ad singularitatem refertur,cum totum ad pluralitatem. Quoniam enim unum genus pluribus speciebus superest,una quælibet species pars est generis,id est unius.Quoniam autem species pluribus individuis præest,non est uni individuo totum, sed plurimis.

coercet.Nam ut pars sit aliquid, unum ipsum unius pars esse poterit: ut vero totum sit,unum ipsum uniustotumesse non poterit.Idcirco alterius quidem pars est species, aliis vero totum ; sed de genere quidem et specie dictum est, et quid sit generalissimum genus:quoniam id cui nullum aliud superponitur genus, et quid specialissima species:quoniam ea cui species nulla supponitur,et quæ genera eædem sunt et species, scilicet subalterna quibus aliquid supraponitur, aliquid vero supponitur;quæ etiam individua,ea scilicet quorum proprietates alteri nequeunt convenire,et quot modis genus et species dicitur. Genus quidem aut in multitudine aut in procreatione aut in participatione substantiæ consistii,species antem ex figura,aut ex generis suppositione,ut sufficienter dictum est.Quibus absolutis, modum voluminis terminabo,ut quarti area libri differentia reservetur.

LIBER QUARTUS.

De differentia disputanti non æque illud debet occurrere, quod in generis specieique tractatu de collocationis ordine quærebatur. Illic enim meminimus inquisitum cur esset omnibus præpositum genus ut id primum ad disputationem veniret, cur post genus species esset injecta;nunc vero supervacuum est dicere cur post speciem differentia sumpta sit, cum illud jam fuerit inquisitum cur non ante speciem collocata sit.Quod si mirum videbatur speciem differentiæ in disputationis loco fuisse præpositam, eo quod differentia continentior ac magis amplior esset specie,quid est quod possit quisque mirari,si eamdem differentiam ante proprium atque accidens collocaverit?Cum proprium unus semper sit speciei,ut posterius demonstrabitur,accidens vero exteriorem quamdam ostendat naturam, nec omnino in substantia prædicetur, differentia vero utrumque contineat, et de pluribus speciebus et in substantia prædicetur. Sed hæc hactenus, nunc ad ipsa Porphyrii verba redeamus.

DE DIFFERENTIA.

Differentia vero communiter,proprie, el magis proprie dicitur. Communiter quidem differre alterum ab allero dicitur,quoniam alteritate quadam differt quocunque modo, vel a seipso vel ab alio; differt enim Socrates a Platonea lteritate quadam,et ipse a se puero jam vir factus,et a se faciente aliquid cum quiescit,et semper in aliquo modo habendi se alteritatibus spectatur.Propriæ autem differre alterum ab altero dicitur, quando inseparabili accidente alterum ab altero differt. Inseparabile vero accidens est,ut nasi curvitas,cæsitas oculorum,et cicatrix cum ex vulnere occalluerit.Magis autem proprie alterum differre ab altero dicitur,quando specifica differentia differt, quemadmodum homo ab equo specifica differentia differt rationali qualitate.

Tribus modis aliud ab alio distare prædiximus,

C

D

genere,specie, numero, in quibus omnibus aut secundum substantiales quisdam differentias alia res distat ab alia,aut secundum accidens.Nam quæ genere vel specie distant, substantialibus quibusdam differentiis disgregata sunt,idcirco quoniam genera et species quibusdam differentiis substantialibus informantur.Nam cum homo ab arbore genere distet. animalis sensibilis qualitas in eo differentiam facit. Addita enim sensibilis qualitas animato animal facit eidem detracta facit inanimatum atque insensibile, quæ virgulta sunt; igitur homo atque arbor genere differunt utraque enim sub animalis genere poni non possunt nam, differentia sensibili secundum genus discrepant quæ unius ex propositis tantum genus id est hominis informat, ut dictum est.Illa vero quæ specie distant manifestum est, quod ipsa quoque differentiis substantialibus discrepant ut homo atque equus differentiis subsiantialibus rationalitate atque irrationalitate distant. Ea vero quæ individuasunt,et solo numero discrepant, solis accidentibus distant hæc autem sunt vel separabiliafvel inseparabilia. Separabilia quidem, ut moveri, dormire; distat enim alius ab alio quod ille somno prematur,hic vigilet. Distat item inseparabilibus accidentibus, quod hic statutæ sit longioris,hic minime.Quæ cum ita sint,in ternarium numerum has differentiarum diversitates Porphyrius colligit, hisque ipse nomina quibus post utatur,apponit,dicens: Omnis differentia vel communiter vel propria, vel magis propria nuncupatur. Communiter quidem eam differentiam sumens quæ quodlibet accidens monstraret, quæ in quadam alteritate consistit, ut si Plato a Socrate differat quod ille sedeat,hic ambulet, vel quod ille senex, hic vero sit juvenis;a seipso etiam sæpe aliquis differre potest; ut si nunc quidem faciat aliquid cum ante quieverit, vel si nunc adolescens jam factus sit,cum prius te

« PoprzedniaDalej »