Obrazy na stronie
PDF
ePub

assignato genere pmnitur, et de qua genus in eo quod A specialissimum, alia sunt quae et genera et species sunt

quit sit praedicatur. Amplius autem sic quoque: species est quae de pluribus et differentibus numero in eo quod quit sit praedicati.r; sed haec quidem assignatio specialissisna est, et ejus quae solum species est, non etiam genus; aliae vero et non specialissimarum esse possunt.

Tribus speciem diffinitionibus informavit,quarum quidem duæ omni speciei conveniunt,omnesque quæ quolibet modo species appellantur sua conclusione determinant. Tertia vero non ita: cum enim duae sint specierum formæ, una quidem cum species alicujus aliquando etiam alterius genus esse potest ; altera cum tantum species est, neque in formam generis transit. Priores duæ, illa scilicet in qua dictum est id esse speciem quod sub genere pnnitur, et rursus in

eadem, ad aliud tamen et ad aliud sumpta. Sit autem manifestum in uno praedicamento quod dicitur substantia : est quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, et sub corpore animatum corpus, sub quo animal; sub animali vero, rationale animal,sub quo, homo; sub homine vero,Socrates et Plato, et qui sunt particulares homines. Sed horum substantia quidem generalissinum est et genus solum ; homo vero specialissimum et solum species; corpus vero species quidem est substantiae, genus vero corporis animati; sed et animatum corpus, species quidem est corporis, genus vero animalis. Rursus animal species quidem est corporis animatu, genus vero animalis rationalis; sed rational animal species quidem est animalis, genus autem hominis ;

qua dictum est id esse speciem de qua genus in eof, homo vero species est rationatis animalis, non autem prædicamentis atque in cæteris generibus et specie- A quidem substantia generalissimum dicitur genus, sunt, eorum quidem quae supra se sunt species erunt, A species substantiam monstret, unaque sit omnium

quod quid sit praedicetur, omni speciei conveniunt. Id enim tantum hæ diffinitiones monstrant,qnod sub genere ponitur: nam et ea quæ dicit, id esse speciem quod sub genere ponitur, eam vim significat speciei, qua refertur ad genus; et ea quæ dicit, id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit praedicatur, eam rursus significat speciei formam quam retinet ex generis prædicatione. Idem est autem et poni sub genere, et de eo prædicari genus,sicut idem est supponi generi,et ei genus præponi. Quod si omnes species collocantur sub genere, manifestum est omnem speciem hoc ambitu descriptionis includi. Sed tertia diffinitio de ea tantum specie loquitur, quæ nunquam genus est, et quæ solum species restat : hæc autem species est ea quæ de differentibus specie minime

prædicatur.Nam si id habet genus plus aspecie,quod {,

de differentibus specie prædicatur, si qua species quidem prædicetur de subjectis, sed non de specie differentibus, ea solum erit species superioris generis, subjectorum vero non erit genus. Igitur prædicatio ea quam species habet ad subjecta, si talis sit ut de differentibus specie non prædicetur, distinguit eam ab his speciebus quæ genera esse possunt, et monstrat eam solum speciem esse, nec generis prædicationem tenere.Illa igitur tertia descriptio speciei quæ magis species ac specialissima dicitur,diffinitur hoc modo : Species est quod de pluribus numero diferentibus in eo quod quid sit prædicatur,ut homo: prædicatur enim de Cicerone ac Demosthene et caeleris qui a se (ut dictum est) non specie, sed numero

discrepant. Ex tribus igitur diffinitionibus duas qui')

[merged small][ocr errors]

etiam geuus particu'arium hominum,sed solum species. Ac omne quod est ante individua, proæimeque de ipsis praedicatur, species erit solum, non etiam genus. Prædiximus ab Aristotele decem prædicamenta esse disposita, quae idcirco prædicamenta vocaverit, quoniam de caeteris omnibus prædicantur: quidquid vero de alio prædicatur, si non potuerit prædicatio converti, major est res illa quæ prædicatur ab ea de oua praelicatur.Itaque hæc prædicamenta maxima rerum omnium, quoniam de omnibus prædicantur, ostensa sunt. In uno quoque igitur horum prædicamentorum quædam generalissima sunt genere,et est longa series speeierum, atque a maximo decursus ad minima. Et illa quidem quæ de cæteris prædicantur ut genera, neque ullis aliis supponuntur ut species, generalissima genera nuncupantur, idcirco, quia his nullum aliud superponitur genus. Infima vero quæ de nullis speciebus dicuntur, specialissimae species appellantur,idcirco quoniam integrum cujuslibet rei vocabulum illa suscipiunt, quæ pura immistaque in ea de qua quæritur proprietate sunt constituta : at quoniam species id quod species est ex eo habet nomen, quia supponitur generi, ipsa erit simplex species, si ita generi supponatur, ut nullis aliis speciebus præponatur ut genus. Species enim quæ sic generi supponitur alii, ut alii præponatur, non est simplex species,sed habet quamdam generis admixtionem : illa vero species quæ ita supponitur generi, ut minime speciebus aliis præponatur, illa solum simplexque species est atque idcirco et maxime species es!, et specialissima nuncupatur. Inter genera igitur qnae sunt generalissima, et species quæ sunt specialissimæ, in medio sunt quædam quæ superioribus quidem collatæ sunt species, inferioribus vero genera.Hæc subalterna genera nuncupantur,quod ita sunt genera, ut alterum sub altero collocetur.Quod igitur solum genus est, id dicitur generalissimum genus ; quæ vero ita sunt genera ut esse species possint,vel ita species ut sint genera nonnunquam,subalterna genera vel species appellantur.Quod vero ita est species, ut alii genus esse non possit, specialissima species dicitur.His ergo cognitis sumamus unius prædicamenti exemplum, ut ab eo in cæteris quoque

[ocr errors]

bus filo atque ordine quid eveniat possit agnosci. substantiaigitur generalissimum genusest;hocenim de cunctis aliis prædicatur,ac primum hujus species duæ sunt, corporeum et incorporeum, nam et quod corporeum est substantia dicitur,etitem quod incorporeum est substantia prædicatur; sub corporeo vero animatum atqueinanimatum corpus ponitur;sub animato corpore, animal ponitur: nam si sensibile adjicias animato corpori, animal facis, reliqua vero pars, id est,species,continet inanimatum et sensibile corpus; sub animali autem rationale atque irrationale; sub rationali Deus et homo, nam si rationali mortale subjeceris, hominem constitues ; si immortale, Deum; Deum vero dico corporeum, hunc enim mundum veteres Deum vocabant,etJovis eum appellatione dignati sunt, Deumque, solem, cæteraque cœlestia corpora, quæ animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est, sub homino vero individui singularesque homines sunt, ut Plato, Cato, Cicero, quorum numerum pluralitas infinita non recipit,cujus rei subjecta descriptiosub oculis ponat exemplum.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

quoniam præposita est omnibus,nulli vero ipsa supponitur, et solum genus propter eamdem scilicet dicitur causam, homo autem species solum, quoniam Plato, Cato, Cicero, quibus est ipsa præposita non differunt specie, sed numero tantum; corporeum vero quod secundum a substantia collocatur,et species esse probatur, et genus, substantiæ species, genus animati; at vero animatum, genus est animalis, corporei species.Est autem animatum genus sensibilis animatum vero sensibile animalest:igitur ipsum animatum, propter propriam differentiam quæ est

' sensibile, recte genus dicitur esse animalis. Animal

vero rationalis genus est,et rationale genus est mortalis; cumque rationale et mortale nihil aliud sit

E quam homo, rationale fit animalis species,hominis

vero genus; homo vero ipse Catonis, Platonis, Ciceronis non erit (ut dictum est)genus, sed solum species; nec solum differentiæ rationalis species est homo, verum etiam Catonis et Platonis cæterorum— que species appellatur, propter diversam scilicet causam. Nam rationalis idcirco est species,quoniam rationale per mortale atque immortale dividitur,cum sit homo mortale; idem vero homo species est Platonis atque cæterorum,in forma enim eorum, omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo.Est autem communis et omnium regula,esse eas species specialissimas quæ supra solaindividua collocantur, ut homo, equus, corvus; sed non avis, avium namque multæ sunt species,sed hæ tantum species dicuntur esse, quorum subjecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint. In omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus conjunguntur,ut posteriores efficiant species: nam ut sit corpus substantia,cum corporalitate conjungitur, et est substantia corporea corpus.Item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur,etestanimatum substantiacorporea habens animam.Item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora unguntur.Nam quod est sensibile,tantum est, quantum substantia corporea animala retinens sensum quod totum animal est.Item superiora omnia rationali juncta rationale efficiunt, postremumque hominem superiora omnia nihilominus terminant,id est substantiam hominis addito tantumrationali mortali ; est enim homo substantia corporea, animata, sensibilis,rationalis, mortalis.Nosvero diffinitionem bominis reddimus dicentes, animal rationale mortale,in animali scificet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile; et in cæteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum vel dividuntur genera,vel species describuntur.

Quemadmodum igitur substantia cum suprema sit, eo quod nihil supra eam sit, genus cst generalissimum, sic et homo, cum sit species post quam non est alia species, neque aliud eorum quae possunt dividi in species. sed solum individua (individuum enim est Socrales et Plato, et hoc album) species erit solum, et ultima species (et ut dictum est) specialissima:quæ vero in medio eorum vero quæ post genera sunt, quare haec quidem duas habent habitudines, illam quæ est ad superiora, serundum quam species dicuntur esse ipsorum, et eam quæ est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse dicuntur.Eaetrema vero habent unam habitudinem, nam etgeneralissimum ad ea quæ posteriora sunt, habet habitudinem, cum genus sit omnium supremum: eam vero quae est ad superiora non habet, cum sit suprenum, et prumum principium, et (ut dirimus) supra quod non est aliud superveniens genus : et specialissimum etiam unam habet habitudinem, ea quae est ad superiora, quorum est species : eam vero quae est ad posteriora nom diversam habet sed eamdem, nam et individuorum species dicitur. Sed species quidem dicitur

[graphic]
[graphic]

individuorum, velut ea continens, species vero superio- B

rum, ut quae ab illis contineatur.

Ex proportione speciei nomen etiam generis ostenditur, nain ut genus, quoniam non habet genus suprasegeneralissimum genus dicitur, utsubstantia: ita species, quoniam non habet sub se,speciem, sed individua specialissima species dicitur, ut homo ; quod autem est species non habere sub se, id est his præesse, quæ neque in dissimilia dividi possunt, ut genera dividuntur, neque in similia secantur, ut species. Illa vero quæ inter genera generalissima, speciesque specialissimas constituta sunt, species et genera nuncupantur,quæ et ipsa aliis supponuntur, et his alia subjiciuntur,quorum in dissimiliavel in similia possunt esse partitiones.Cumque duæ sint habitudines et quasi comparationes oppositæ,quæ in omnibus generibus speciebusque versantur, una quidem quæ ad superiora respiciat,ut specierum.quæ suis generibus supponuntur : aliavero quæ ad inferiora, ut generum cum speciebus propriis præponuntur : generalissima quidem genera unam tantum retinent habitudinem, eam scilicet quæ inferiora amplectitur, illam vero quæ ad præposita comparatur non habent. Generalissimum enim genus nulli supponitur. Item species specialissima unam possidet habitudinem,per quam scilicet ad sola genera comparatur. Illam vero quæ ad inferiora committitur, non habet, nullis enim speciebus ipsa præponitur; at vero quæ subalterna sunt genera utraque habitudine funguntur, nam et illam possident, quæ ad superiora respicit,quoniam quæ subalterna sunt habent superpositum genus, et

individuorum sub specie positorum substantia quodammodo nulli præposita est, si ad substantiam quis velit aspicere: at si accidentia quis consideret, plures de quibus prædicatur species fiunt, non substantiæ diversitate, sed accidentium multitudine;itaque fit ut genus quidem semper plurimas sub se species habeat: de differentibus enim specie prædicatur, differentia vero nisi pluralitati non convenit: at vero species etiam uni aliquando individuo præesse potest: si enim unus (ut perhibetur) est phoenix, phoenicis species de uno tantum individuo prædicatur. Solis etiam species unum solum intelligiturhabere subjectum: ita nullam multitudinem species per se continet, cum etiam si unum sit tantum individuum, specieitair.en non pereatintellectus,quibusdam enim suis quasi similibus partibus præest: ut si æris virgulam dividas,secundum id quod æs dicitur, idem et partes esseintelligitur, et totum. Idcirco dictum est $peciem, licet sitindividuis praeposita, unam tantum habitudinem possidere, illam unam scilicet qua species est ; quando enim, præpositis subditur species nuncupatur, et est superiorum species tanquam subjecta, inferiorumque species, idcirco quoniam eorum substantia monstratur. Nec ita est species, individuorum, quemadmodum speciei genus: illud enim pars est substantiæ, ut animal hominis. Reliquæ enim partes rationale atque mortale adduntur animali ad diffiniendam substantiam hominis: homo vero Socratis atque Ciceronis tota substantia est: nulla enim &dditur differentia substantialis ad hominem, ut Socrates fiat aut Cicero, sicut additur animali rationale atque mortale, ut homo integra diffinitione claudatur. Idcirco igitur species specialissima tantum est species, atque hanc solam possidet habitudinem ad superiora quidem, quoniam ab his continetur: ad inferiora vero, quoniam substantiam eorum format et continet.

Determinantergo generalissimum ita, quod cum genus sit non est species: et rursus,supra quod non est aliud supraveniens genus: specialissimum vero, quod cum sit species,non est genus,et quodcum sit species,non amplius in species dividere possumus,et hoc modo quod de pluribus et differentibus numero, in eo quod quid sil, prædicatur. Ea vero quae sunt in medio extremorum, subalterna vocantur genera et species, et unum

illam quae de inferioribus prædicatur: habent enim D quodque eorum species essepotest et genus,ad aliud qui

subalterna genera suppositas species, ut corporeum ad substantiam quidem eam retinethabitudinem qua potest poni sub genere: ad animatum vero earn qua potest de specie prædicari. Specialissimæ vero species licet ipsæ individuis præponantur, tamen præpositi habitudinem non habent, idcirco quoniam illa quæ speciei ultimæ supponunturtalia sunt,ut quantum substantia unum quiddam sunt non habentia substantialem differentiam sed accidentalem, efficitur ergo,ut numero saltem distare videantur, ut pene dici possint, et pluribus præesse speciebus, et quo_ dammodo nulli omnino esse præpositæ : nam cum

PATaoL. LXIV.

dem,et ad aliud sumpta. Ea vero quæ sunl supra specialissima usque ad generalissimum ascendentia, vicissim genera dicuntur et species, ut Agamemnon, Atrides, Pelopides, Tantalides, et ultimo Jovis. Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Jovem. Postquam naturam generum ac specierum diversitatemque monstravit, eorum ordinem diffinitionis descriptionisque commemorat, ac primum quidem generalissimi generis terminum inducit dicens generalissimum genus esse quod cum ipsum sitgenus non habet superpositumgenus, hoc est speciem non

esse, et rursus supra quod non erit aliud genus A numero differentibus prædicatur: nihil enim minus

supraveniens. Si enim haberet aliud genus superveniens minime ipsum generalissimum vocaretur. Specialissima vero species hoc modo describitur, quod cum sit species non est genus, scilicet ex opposito, quoniam opposita ex oppositis describuntur interdum, nam quoniam præpositio opposita est suppositioni: genus autem præponitur, species vero supponitur. Si idcirco erit primum genus, quia ita superponitur ut minime supponatur idcirco erit ultima species, quia ita supponitur, ut præponi non possit : igitur recte oppositorum ex oppositis facta estdiffinitio. Est alia rursus descriptio speciei,quod cum sit species, nunquam dividitur in species, id est genus esse non potest. Si enim omne genus specierum genus est, si quid non dividitur in species, genus esse non potest. Est rursus alia diffinitio, quod de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit prædicatur, de qua diffinitione sæpe est superius demonstratum: nunc illud attendendum est (sicut paulo supra dictum est) speciei unum individuum potest subjectum esse, ut phoenici atomus sua, ut solicorpus hoc lucidum, ut mundo vel lunæ, quorum species singulis suis individuis superponuntur:quod si ita est ut species de uno quolibet individuo prædicetur, ut de phoenice, quomodo convenit dicere speciem esse quæ de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicetur? sunt enim quædam quæ denumero differentibus minime dicuntur, ut phœnix sol, luna, sed de his illa ratio est de qua etiam superius pauca reddidimus, quæ paululum implexa commodissime nodum quæstionis absolvet. Omnia enim quæ sub specialissimis speciebusjsunt,sive infinita sint, sive finito numero constituta, sive ad singularitatem deducantur, dum est aliquod individuum semper species manebit, neque individuorum diminutione si quodlibet unum maneat, species consumitur,quoniam,ut dictum est,tamen si plura sintindividua substantiales differentias non habebunt: id ergo in genere dici non convenit, quod his præest, quæ substantiali a se differentia disgregata sunt, præest enim speciebus quæ diversis differentiis informantur. Si igitur una eorum perierit, et ad unitatem speciei redactafuerit, ratio generisgenus esse non poterit, quia de defferentibus specie prædicatur, non ita in speciebus. Nam si omnium individuorum natura consumpta sit, et ad unius singularitatem individui suppositæ speciei prædicatio venerit, est tamen species ac permanet. Talia enim sunt illa quæ pereunt ac desunt, quale est id quod permansit et subjacet. Quod vero dicimus de pluribus numero differentibus speciem prædicari, duobus id recte excusatur modis : uno quidem, quia multo pIures suntspecies quæ de numerosis individuis prædicantur,quam hæ quibus unum tantum individuum videtur esse suppositum : deinde hoc modo, quia multa secundum potestatem dicuntur,cum actu non semper ita sint, ut risibilis homo dicitur, etiamsi minime rideat, quoniam ridere potest. Ita etiam specios de

phœnix de pluribus prædicaretur, si plures essent quam nunc quando unus esse perhibetur. Item solis species de hoc uno sole quem novimus, nunc dicitur: at siin animo plures soles etin cogitatione fingantur, nihilominus de pluribus solibus individuis nomen solis quam de hoc uno prædicabitur. Idcirco igitur species de pluribus numero differentibus dicitur præ. dicari, cum sint aliquæ quæ de singulis individuis appellentur. Illa vero quæ subalterna vocantur ita diffiniri queunt : Subalternum genus est quod esse genus et species poterit ad eum modum qui est in familiis quæ procreant et procreantur, ut etiam subjectum monstrat exemplum, ut Agamemnon, Atrides, et Pelopides, et Tantalides, et ultimum Jovis. Atreus enim Pelopis filius tanquam ejusdem species quasi Agamemnonis genus est. Item Agamemnon Pelopides et Tantalides, cnm Pelops ad Tantalum comparatur, Tantalusque ad Jovem quasi species, itemque Tantalus ad Pelopem, Pelops ad Atreum quasi genera esse videantur, cum Jupiter sit horum velut generalissimum genus. Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Jovem.

In generibus autem et speciebus non sic se habet.Neque enim unum commune genus omnium est ens, nec omnia ejusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles, sed sint posita, quemadmodum dictum est in praedicamentis, prima decem genera, quasi decem prima principia. Ei si omnia quis entia vocet, æquivoce, inquit, nuncupabit non univoce : si enim ens unum esset commune omnium genus, univoce omnia entia dicerentur: cum vero sint decem prima, commune est ens secundum nomen solum, non etiam secundum rationem, quæ secundum entis nomen est.

Quoniam cum de subalternis generibus diceret, familiæ cujusdam posuit exemplum, quæ ab Agamemnone pervenitad Jovem,quem pro numinis quidem reverentia, ultimum posuit. Quantum enim ad veteres theologos, refertur Jupiter ad Saturnum, Saturnus ad Cœlum, Cœlus vero ad antiquissimum 0phionem ducitur,cujus 0phionis nullum principium est.Ne igitur quod in familiisest,idin rebus quoque esse credatur, ut res omnes possint ad unum sui nominis redire principium,idcirco determinat hoc in

1) generibus ac speciebus esse non posse; neque enim quidem sermone äv Latine ens appellaverunt. Sed A unum. Nam quod dicimus ens, unum est, et quod

sicut familiæ cujuslibet, ita etiam omnium rerum unum esse principium potest. Fuerint enim qui hac opinione tenerentur, ut rerum omnium quæ sunt unum putarent esse genus quod ens nuncupatur, tractum ab eo quod dicimus est: omnia enim sunt eu de omnibus esse prædicatur.Itaque substantiaest,et qualitas est, item quantitas est, cæteraque esse dicuntur: nec de his aliquid tractaretur, nisi hæc quæ prædicamenta dicuntur, esse constaret. Quæ cum ita sint, ultimum omnium genus ens posuerint, scilicet quod de omnibus prædicaretur. Ab eo enim quod dicimus est participium inflectentes, Græco Aristoteles sapientissimus principiorum cognitor reclamat huic sententiæ, nec ad unum res omnes putat duci posse primordium, sed decem esse genera in rebus ; quæ cum a semetipsis diversa sunt,tum ad nullum commune principium educuntur: hæc autem decem genera statuit substantiam, quantitatem, qualitatem,ad aliquid, ubi, quando,situm, habere, facere, pati quod vero occurrebat, quoniam de his omnibus esse prædicaretur.Omnia enim quæ superius commemorata sunt genera esse dicuntur: ita discussit, ac repulit dicens, non omne commune nomen communem etiam formare substantiam,nec ex eo debere genus esse commune arbitrari, quod de aliquibus commune nomen prædicaretur.Quibus

unum dicimus,ens est; genus autem est species sibi invicem minime convertuntur.Siigitur prædicatur, ens de omnibus prædicamentis, prædicatur etiam unum.Nam substantia unum est,qualitas unum est. quantitas unum est cæteraque ad hunc modum. Si igitur quoniam esse de omnibus his prædicatur,omnium genus erit ens:et unum, quoniam de omnibus prædicatur,erit omnium genus, sed unum atque ens (ut demonstratum est) minime alterum alteri præponitur; duo igitur æqualia singulorum prædicamentorum genera sunt, quod fieri nequit : ct:m hoc igitur ita sit, id Porphyrius determinavit dicens ; non ita in rebus,ut in familiis omnia ad unum principium posse deduci, ne omnium rerum commune esse

enim diffinitio communis nominis convenit,illa com- B genus posse, ut Aristoteli placet,sed sunt præposita,

munis nominis jure species judicabuntur, et communi illo vocabulo univoce prædicantur: quibus vero non convenit,vox his communis tantum est, nulla vero substantia. Id autem manifestius declaratur exemplishocmodo:Animal hominis atque equi genus esse prædicamus;demus igitur animalis definitionem quæ est substantia animata sensibilis, hanc si ad hominem reducamus,erit homo substantia animata sensibilis, nec ulla falsitate diffinitio maculatur. Rursus si ad equum, erit equus substantia animata sensibilis,id quoque verum est. Convenit igitur hæc diffinitio et animali, quod commune est homini atque equo, et eadem equo atque homini quæ species ponuntur animalis : ex quo fit,ut homo atque equus utraque animalia univoce prædicentur. At si quis hominerm pictum hominemqueverum communianimalis nomine nuncupaverit,diffiniat(si libet) animal hoc modo,substantiam animatam esse atque sensibilem.Sed hæc diffinitio ei quidem homini qui vivus est eonvenit, ei vero qui dictus est,minime : neque enim est animata substantia;igitur homini vivo atque picto quibus communis nominis diffinitio,id est animalis non potest convenire. Non est animal commune genus,sed tamen commune vocabulumdicitur, quod hoc nomen animal in vivo homine atque picto non ut genus,sed ut vox plura significans: vox enim plura significans æquivoca nuncupatur,sicut ea vox quæ genus ostendit,univoca dicitur.Itaque id quod dicitur ens,et si de omnibus dicitur prædicamentis: quoniam tamen nulla ejus diffinitio inveniri potest,

quæ omnibus prædicamentis possit aptari, idcirco D

non dicitur univoce de prædicamentis, id est ut genus, sed æquivoce, id est ut vox plura significans. Convincitur hac quoque ratione id quod dicimus ens, prædicamentorum genus esse non posse:unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subjiciatur, ut hominis genus est animal atque animatum cum animal animato velut species supponatur.Atsiduo sibimetita æqualia sint,ut nunquam alterialternm supponatur, hæc utraque eidem speciei genera esse non possunt.Ensigitur atque unum neutrum alteri supponitur, neque enim unius dicere possumus genus ens, nec ejus, quod dicimus ens,

inquit,quemadmodum in prædicamentis dictum est, prima decem genera quasi decem prima principia, scilicet ut'nulla interim ratio perquiratur,sed Aristotelis auctoritati concedentes,hæc decem genera nulli alii generi credamus esse subjecta,quæ si quis entia vocet æquivoce nuncupabit,non univoce,neque enim una eorum omnium secundum commune nomen diffinitio poteritadhiberi,quæ res facit, ut non univoce de his aliquid prædicetur. Si enim univoce prædicaretur,genus esset eorum commune nomen quod de omnibus prædicaretur ; at si genus essst diffinitio generis conveniret in species, quod quia non fit, commune his id quod dicimus ens, vocabulum est vocis significatione, non ratione substantiæ.

Decem quidem igitur generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam sunt,non tamen infinito.Individua autem quae sunt post specialissima, infinita sunt quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentes jubebat Plato quiescere. Descendere autem per media dividendo specificis differentiis,infinita vero relinquenda suadet,usque enim eorum posse fieri disciplinam.

Quoniam specierum nosse naturam ad sectionem generis pertinet, quoniamque scientia infinita esse non potest (nullus enim intellectus infinita circumdat), idcirco de multitudine generum, specierum atque individuorum rectissima ratione persequitur dicens: Supremorum generum numerum notum esse, decem enim praedicamenta ab Aristotele esse reperta quæ rebus omnibus generis loco præferenda sunt. Species vero multo plures esse quam genera,namcum decem suprema sint rerum genera, cumque uni generi non una sed multæ species supponantur, proximæque species supremis generibus subalterna sint genera usque dum ad ultimas species descendant,ut nimirum unius generis multas species necesse est esse utrobique diffusas.Specialissimas vero multo plures esse quam subalterna, quoniam per multitudinem gemerum subalternorum ad specialissimas descenditur species quas multo plures esse quam genera subalterna ; hoc maxime ostenditur, quod inferiores sunt, et semper subalterna genera in plura subjecta dividuntur.Decemvero generum spe

« PoprzedniaDalej »