PATROLOGIE CURSUS COMPLETUS JEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, sive GRÆCORUM, QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA® INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM SERIES LATINA IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ NITIDITAS SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIE LATINE TOMUS LXIV MANLIUS SEVERINUS BOETIUS. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 208 1891 MANLII SEVERINI BOETII OPERA OMNIA, NON SOLUM LIBERALIUM DISCIPLINARUM, SED ETIAM MAJORUM FACULTATUM STUDIOSIS UTILISSIMA, MO ET SINE QUIBUS ARISTOTELES IN PRÆCIPUIS LOCIS INTELLIGI NON POTEST, NUNC PRIMUM CURA QUA PAR ERAT IMPRESSA, OPEM FERENTIBUS EDITIONIBUS VARIIS: QUARUM UNA, LIBRORUM SCILICET DE CONSOLATIONE ALTERA, INTER OMNES AMPLITUDINE PRINCIPEM LOCUM OBTINENS, MEMORATISSIMO QUARTA DEMUM, NONNULLA MONUMENTA INEDITA EXHIBENS, ILLUSTRISSIMO CARDINALI APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, IN PORPHYRIUM DIALOGI A VICTORINO TRANSLATI. DIALOGUS PRIMUS. Hiemantis anni tempore in Aurelia montibus con- A essent subdita species appellari: porro autem nuncesseramus, atque ibi tunc cum violentior auster quam genus uni speciei genus esse posse,sed pluriejecisset noctis placidam atque exturbasset quietem, recensere libitum est ea quæ doctissimi viri ad illuminandas quodammodo acies intellectus densitate caligantissimas,quibusdam quasi introductoriis commentariis ediderunt. Ejus vero rei Fabius initium fecit,qui cum me lectulo recumbentem, et quædam super eisdem rebus cogitantem meditantemque vidisset,hortatus, ut quod sæpe eram pollicitus, aliquam illi ejus rei traderem disciplinam.Complacitum est igitur,quoniam tunc et familiarium salutationes,et domestica negotia cessabant. Interrogatus a me ergo super quibus vellet rebus me enodare atque expedire,tunc Fabius: Quoniam,inquit, tempus ad studia vacat, et hoc otium in honestum negotium B converti licet, rogo ut mihi explices id quod Victorinus orator sui temporis ferme doctissimus a Porphyrio per loaywyv, id est per introductionem in Aristotelis Categorias dicitur transtulisse. Et primum disciplinis didascalicis quibusdam me imbue,quibus expositores vel etiam commentatores,ut discipulorum animos docilitate quadam assuescant, utuntur. Tunc ego: Sex omnino, inquam, magistri in omni expositione prælibant. Prædocent enim quæ sit cujuscunque operis intentio, quod apud illos XOTOG vocatur.Secundum quæ utilitas,quod a Græcis xp C pov appellatur. Tertium qui ordo,quod Græci vocant tav..Quartum si ejus cujus esse opus dicitur, germanus propriusque liber est, quod vtov interpretari solet. Quintum quæ sit ejus operis inscriptio, quod typapy Græci nominant. In hoc etiam quod intentionem cujusque libri insolerter interpretarentur, de inscriptione quoque operis apud quosdam minus callentes hæsitatum est. Sextum est id dicere, ad quam partem philosophiæ cujuscunque libri ducatur intentio, quod Græca oratione dicitur eiç πotov μέρος φιλοσοφίας ἀνάγεται. Hæc ergo omnia in quolibet philosophiæ libro quæri convenit, atque expediri. Tunc Fabius,quæ esset introductionis intentio interrogavit. Et ego inquam: Aristoteles, qui factus est introductionis pons,non aliter intelligi potest, nisi ipsas res de quibus disputaturus est ad intelligentiam præparemus. Videns enim Porphyrius quod in rebus omnibus essent quædam prima natura,ex quibus omnia, velut ex aliquo fonte manarent, et illa quæ prima essent, et subsistentia esse, et generis D vocabulo nuncupari.Porro autem nunquam esse genus posse, nisi ei quædam alia subderetur, et quæ PATROL. LXIV. bus. Plures autem species non posse esse multiplices,nisi eas aliqua discretio separet. Si enim nihil sibi dissimiles forent, una species non multiplices viderentur.Illa igitur divisio et dissimilitudo specierum differentiæ nomine vocitantur.Omnia vero quæ aliqua re differunt, fieri aliter non possunt nisi quibusdam propriis solitariisque naturis insignita sint. Atque hæc hactenus. Videns ergo quod omnis omnium disparilitas in gemina rerum principia secaretur.in substantiam atque accidens,ita ut neque accidens sine substantia, neque sine accidenti substantia esse possit. Accidens quippe sine aliquo substantiæ fundamento esse non potest: substantia vero ipsa sine superjecto accidente videri nullo modo potest. Ut enim color sit quod est accidens, in corpore erit quod est substantia.Porro autem cum corpus, id est substantiam videris, insignitam eam accidenti, id est aliquo colore, respicies. Itaque fit ut neque substantia præter accidens sit,neque accidens a substantia relinquatur. Ubi enim substantia fuit,mox accidens consecutum est.Speculatus igitur Porphyrius in his duabus rebus, id est accidenti et substantia,genera, species, propria, differentiasque versari,et quod ipsa per se sint genera,subjectis et subjacentibus speciebus,quæ differentiis et propriis insignitæ sunt, statuit principaliter de genere,specie, differentia, propriisque tractare. Et quoniam tractatus hic in definitionibus, ut post docebimus, proderit,si quis autem in definitione generali ponat accidens, eum non recte definire manifestum est, quod suo loco tractabitur,statuit pauca de accidentibus prælibare. Ita enim nos prudentissimus doctor instituit, ut tunc in definitionibus quibuslibet plenam scientiam queamus accipere, cum quod prosit dictum sit,et quod non sit utile,segregetur. Hæc igitur hujus operis intentio est,de genere,specie, differentiis, propriis, accidentibusque tractare. Hic Fabius: Expedisti,inquit, de intentioue, nunc utilitatem explica. Varia, inquam, et multiplex in hoc opere commoditas utilitasque versatur. Primum enim in Aristotelis categorias perquam uberrime prodest. Quid autem prosit dicemus, cum de ejus libri inscriptione tractabimus, sed in quibus aliis prosit,paucis philosophiæ ipsius divisione facta perstringam. Et prius quid sit ipsa philosophia considerandum est. Est enim philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiæ. Sapientiæ vero 1 380 |