Obrazy na stronie
PDF
ePub

NOTE

met.' Non omittam, quod Grammatici docent, saltem' natum esse a captivis, qui nihil aliud præter 'salutem' a victore petunt.

[ocr errors]

f Gloria] Honos, bona fama, et gloria ita inter se differunt, ut honos quoddam sit genus, cui subjiciatur primum quidem bona fama; deinde gloria: quare sicut honos, sic gloria generatim est bona virtutis alienæ existimatio, signo aliquo manifestata : sed honos potest esse unius; bona fama, non nisi multitudinis; et gloria, etiam Optimatum bene de te existimantium: hinc, auctore Scaligero, gloria dicitur quasiglosia :' quomodo ara, lares, arena, quasi asa,'' lases,' 'asena:''glosia' autem oritur ex yawoσa, id est, lingua, quod gloria sit fama ingens de alicujus virtute ac meritis. Hinc de se Ennius: Volito vivu' per ora virum.' Quod imitatur Virgil. Æneid. XII. vs. 235. 'Succedet fama, vivusque per ora feretur.' Fama autem non alia de causa habetur ingens, nisi quod hæc per mentes et per ora quoque Optimatum vagatur: huc respiciens Tullius pro Mar. Gloria,' inquit, est illustris et pervagata multorum et magnorum vel in suos cives, vel in patriam, vel in omne genus hominum fama meritorum.' At quæritur hic scientiæne, an virtutis fuerit ingens illa Boëthii fama? Qui pro virtute Boëthii sentiunt, hi legendum putant, solatur, quod Syntaxis alioqui non staret : quasi Boëthius laudator temporis acti se puero, dixerit se senem ea consolatione sustentari, quod per juventam, et virtute et gloria virtutis præmio, affectus fuerit. Nos autem pro scientia pugnantes, arbitramur, gloriam hanc fuisse Musarum, de quibus in versu ultimo agitur; unde legendum putamus, sicut in omnibus antiquis codicibus legitur, solantur: quasi ab eodem Boëthio dicatur: Musæ,

ob quas, dum juvenis florerem, gloriam consecutus sum, nunc afflictum senem me consolantur. Et certe, cum mens humana pluribus simul cogitationibus vehementer affici nequeat, propterea dum in jucundam cogitationem sedulo incumbit, sæpius tristi cogitatione, veluti hujus immemor, non videtur affici: sic qui perfecto scelere conscientiæ stimulis vexantur, iidem ludo, colloquiis, aut qualibet alia exercitatione, tanquam consolatione tristem hanc cogitationem permulcent: sic pater inopinata filii dilectissimi morte afflictus, diligenti venationis labore tanquam consolatione luctum ita abstergit, ut hujus immemor videatur: Ovidius Iv. Trist. El. 1. canit: 'Exul eram, requiesque mihi, non fama petita est: Mens intenta suis ne foret usque malis. Hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, Indocili numero cum grave mollit opus. Cantat et, innitens limosæ pronus arenæ, Adverso tardam qui vehit amne ratem. Quique refert pariter lentos ad pectora re. mos, In numerum pulsa brachia versat aqua. Fessus ut incubuit baculo, saxove resedit Pastor, arundineo carmine mulcet oves. Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis Fallitur ancillæ decipiturque labor. Fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Emonia curas attenuasse lyra. Cum traheret sylvas Orpheus et dura canendo Saxa, bis amissa conjuge moestus erat.' Sic ergo Musa levat Boëthium: verum tria hic supersunt observanda. Primum quidem observanda vis cæsuræ in his verbis, felicis olim :' cæsura enim, quæ nihil aliud est in versu, quam residua prioris scansionis syllaba, qua posterior scansio incipitur, syllabam alias brevem producere potest; quod nimirum, veluti initium sequentis vocabuli, ita elevari debet pronuntian

Venit enim properata malis inopina senectus,"
Et dolor ætatem jussit inesse suam.

10

tur nunc adversam fortunam senis tristis. Nam senectus festinata ærumnis, accessit mihi improvisa, et mæror effecit ut ætas sua esset in me. Canities præmatura

NOTÆ

do, ut reliquas ejusdem vocabuli syllabas sustinere possit: exempla sunt cuique obvia: Virg. Æn. iv. vs. 64. 'Pectoribus inhians spirantia consu. lit exta.' Deinde observandum discrimen, quod nonnulli ponunt inter 'juventus,' ' juventas,' et 'juventa:' nam 'juventus,' inquiunt, est multitudo juvenum, 'juventas' est Dea, et 'juventa' ætas : sed hæc non constant: nam Sallustius juventutem vocavit ætatem. Postremo observanda ætas Boëthii, qui quamvis hic seipsum dicat senem, tum tamen, cum hæc scriberet, nondum attigerat quinquagesimum ætatis suæ annum: propterea addit se non tam annorum, quam ærumnarum serie senuisse sic.

8 Venit.... senectus] Rationem affert Boëthius, cur se dixerit senem. Senectus quippe, quæ auctore Tullio definiri potest " occasus vitæ,' ex eo contingit, quod fibris, ex quibus solidæ corporis animati partes constant, retardatis, eædem partes solidæ ad tantam duritiem perveniant, ut non modo non crescant, sed nec nutriri possint. Hinc canities, rugæ, et tremor oriuntur. Canities quidem a senectute oritur, quod succus, ex quo fiunt capilli, minus actus, corpusculorum rotundorum figuram induit : propterea enim albescunt nix, ova, charta, ipsum etiam atramentum in spumam conversum: propterea candescunt lintea rori Solique exposita: hinc si eadem capillorum materia, recuperato suo pristino motu, hanc figuram mutet, canities exuitur: ut in iis aliquando contigit, qui valetudinis vitio canuerant. Rugæ etiam a senectute oriuntur: quod fibræ cutis,

quæ antea motu distendebatur, mo. ratæ aliæ aliis sic incumbant, ut sulcum mentitæ, vultum arare videantur. Denique senes tremere solent, propter inopiam spirituum a cerebro per nervos diffusorum. Duplex antem est senectus, nempe naturalis, et violenta : prior annorum, posterior ærumnarum longa serie accidit: unde Ovid. 1. 1. de Pont. El. 5. 'Jam mihi deterior canis aspergitur ætas, Jamque meos vultus ruga senilis arat.... Confiteor facere hoc annos: sed et altera causa est, Anxietas animi continuusque labor.... Me quoque debilitat series immensa laborum: Ante meum tempus cogor et esse senex.' Atqui Boëthius non de annosa sua senectute conqueritur, si quidem hæc non incipit ante annum vitæ quinquagesimum, quem nondum attigerat Boëthius; quando hæc scripsit: sed de ærumnosa solum sua senectute hic loquitur, quam idcirco dicit 1. 'properatam malis,' quod ærumnæ fuerint illius senectutis causæ: 2.

inopinam;' quod hæc ante tempus affuerit: 3. ætatem doloris,' quod cum ætas senilis dolorem afferre soleat, dolor Boëthio attulerit ætatem senilem: hinc canities Boëthii vocatur ‘intempestiva,' quod exilio, carcere, ceterisque calamitatibus acciderit: quemadmodum Scaliger. Exercit. 312. in Cardan. narrat, quendam subito mortis terrore correptum unius noctis spatio canuisse. Cum porro canities, rugæ, et tremor senectutis non minus ærumnosæ quam annosæ sint comites, propterea horum fit mentio versibus 11. et 12. quasi fuerint effæti corporis effecta. Nempe ef

Intempestivi funduntur vertice cani,

Et tremit effoeto corpore laxa cutis.

h

Mors hominum felix, quæ se nec dulcibus annis
Inserit, et moestis sæpe vocata venit.

Eheu, quam surda miseros avertitur aure,i

k

Et flentes oculos claudere sæva negat!

15

spargitur per meum caput, et mea pellis, confectis membris, rugosa contremiscit. Illa mors hominum est fortunata, quæ non sese immittit florentibus temporibus, et adest afflictis frequenter implorata. Heu quantum inexorabilis mors recedit ab hominibus calamitosis, et quantum crudelis recusat obstruere oculos lacrymantes !

NOTE

fœta vocatur primum quidem parens quæcumque, quæ fœtum edidit, deinde parens, quæ frequenti partu lassata parere tandem desiit, denique res quævis, quæ exhaustis viribus ita languet, nihil ut possit producere. Sic Virgil. 1. Geor. vs. 81. 'Effœtos cinerem immundum jactare per agros.'

h Mors hominum felix] Cum locu tio sit cogitationis interpres, qualis est cogitatio, talis esse debet hominis locutio vere enim Christus Matt. XII. vs. 34. ait: 'ex abundantia cordis os loquitur.' Sic Dido Æneid. IV. pro diversis, quibus in Æneam afficitur, cogitationibus diversa loquitur, ut hunc modo a Diis, modo a feris genitum dicat: 'Credo equidem, nec vana fides, genus esse Deorum.... Nec tibi Diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide: sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanæque admorunt ubera tigres.' Cum igitur Boëthius nondum consuluerit Philosophiam, non intelligentia sed præjudicio ductus loquitur. Non, inquam, loquitur duce intelligentia: diceret enim in prospera fortuna cum Tullio mortem propter incertos casus quotidie imminere, et propter vitæ brevitatem nunquam longe abesse: in adversa vero eandem mortem moras compen. sare æternitate melioris vitæ, in quam introducit. At idem Boëthius

[ocr errors]

loquitur suadente præjudicio, voluptate nimirum et ægritudine, quibus mens humana in prospera adversaque fortuna afficitur: qui enim voluptate afficitur, huic mors illa vide. tur 'felix, quæ se dulcibus annis non inserit: qui vero ægritudine animi laborat, eidem 'mors,' quæ sæpe vocata venit,' ita felix videtur, ut eo crudelior sit, quo veluti surda, vitam sinit duci longiorem. Atque inde Boëthius colligit, ne quidem his legibus mortem sibi fuisse felicem : cum mors in prospera præceps voluerit, in adversa autem fortuna tarda noluerit vitam auferre: quod satis manifestum erit observatis quibusdam, quæ sequuntur, vocabulis. i Surda aure] Surdus dicitur homo, qui aure impedita non audit: quare cum auris insitis præsertim sordibus impediatur, propterea 'surdus,' sive, ut Veteres loquebantur, 'sordus' videtur dici per contractionem quasi 'sordidus.' Sed, nomine hinc ad solam mentem translato, ille etiam dicitur mente surdus, qui quodam affectu contrario impeditus orantem non exaudit: unde Stat. II. Silv. Odistique chelyn, surdaque averteris aure.' Mors autem a Poëtis fingitur veluti quædam persona, quæ, pro diversis suis affectibus, invocantes possit exaudire, vel non exaudire.

...

[ocr errors]

* Oculos claudere] Tantum est ocu

Dum levibus malefida bonis fortuna' faveret,
Pæne caput tristis merserat horam meum.
Nunc quia fallacem mutavit nubila vultum,
Protrahit ingratas impia vita" moras.
Quid me felicem toties jactastis, amici?

Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

20

Cum fortuna ob inconstantem gratiam temere credita mihi aspiraret, non multum abfuit, quin dies masta terminaverit meam vitam: jam vero, quoniam fortuna adversa convertit aspectum mendacem, anima mea improba producit meos dies injucundos. O amici, quare dixistis tam sæpe, me esse beatum? qui lapsus est, ille non stabat vestigio firmo.

NOTE

lorum in vita hominis servanda momentum, ut vita in motu, mors in quiete oculorum versari vulgo dicatur: propterea is censetur vivere, qui fruitur, mori vero qui caret luce, quæ oculis percipitur. Hinc Æneid. IV. vs. 450. Tum vero infelix, fatis exterrita Dido Mortem orat: tædet cœli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat....

1 Malefida fortuna] Cui male credatur: cum enim fortuna insana sit, cæca, bruta, globosique saxi instar volubilis, sicut perhibent Philosophi, propterea quos attollit, eosdem statim deprimit. Unde Horatio, Carm. 1. 1. Od. 35. fortuna est 'Præsens vel imo tollere de gradu Mortale cor. pus, vel superbos Vertere funeribus triumphos.'

Caput tristis merserat hora] Tempus Poëtis dicitur causa rerum: unde aliud prosperum quod favet, aliud adversum quod nocet. Hora autem quædam est temporis pars, quæ quod fere 'mergat' Boëthium, idcirco vocatur tristis.'

Impia vila] Impins est, qui de Deo, parentibus, aut iis qui parentum vices gerunt, male meretur: unde herba quædam, quæ quod nata parentes surculos suffocet, 'impia' appellatur. Vita autem, quam hactenus Boëthius instar cnjusdam pa

rentis, fovere studuerat, de eodem videtur male mereri in hoc, quod recessum suum procrastinans, ejusdem Boëthii ærumnas producat. Sic Quintilianus in Procem. 1. vi. Institut. 'impiam' vocat' vivacitatem.'

° Amici] Boëthius alloquitur suos amicos, utpote qui cum antea Boëthium felicem dixissent, ipso exitu nunc sui erroris convinci possunt. Scilicet hominum animis insita est felicitatis et miseria notio: unde miseriam fugimus, felicitatem prosequimur naturaliter. Cum autem ut illa notio, sic hæc propensio sit Dei illustrantis moventisque munus, propterea utraque illa cogitatio ratione sui ita recta est, et uniusmodi in omnibus hominibus, ut non nisi propter perversam hominis male applicantis voluntatem iniqua sit et multiplex. Hinc, pro vario perturbationum impetu, alius divites, alius potentes, alius aliis bonis creatis affectos putat esse felices. Sic ergo ex amicis Boëthii, dum hic floreret, nonnulli ipsum dixerant beatum, quod opibus abun daret; ceteri, quod magistratum gereret: sed omnes nunc exitu convincuntur, Boëthium non propterea dici debuisse felicem: lapsus quippe certum est instabilitatis argumentum, et miseria præsens probat nullam fuisse præteritam felicitatem: siqui

NOTE

dem cum metus amittendæ prosperitatis quædam sit miseria, idcirco nulla hominis prosperitas haberi potest felicitas, nisi hæc fuerit particeps constantiæ, cujus ille sit conscius jactata autem illa Boëthii

prosperitas constans non fuit, quandoquidem ille de gradu dejectus est : hincque manifestum est aliquem potuisse cadere, quod idem ceciderit.

PROSA I.

3

HÆC dum mecum (tacitus ipse reputarem," querimoniamque lacrymabilem styli officio designarem,** astitisseb mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum

a Recogitarem.

Calami ope notarem. c Caput meum.

3 Tacitus mecum edd. Delph. et Hack.-4 Veteres, signarem: plane

NOTE

Styli officio] Stylus est graphium, quo Veteres in cera exarabant: hoc autem veluti calamo se usum dicit Boëthius ad scribendos versus prædictos, quos vocat 'querimoniam lacrymabilem,' quod sint Elegi: Elegi enim sunt versus miserabiles.

b Astitisse] Est hoc in more positum, non modo apud Poëtas, verum etiam apud Oratores, ut quod sensu percipi non potest, id objecta quadam re sensili, sibi primum, deinde auditoribus suis cogitandum proponant: ut quæ veritas primum hic latere videtur, hæc difficultate inveniendi magis arrideat inventa. Hinc 'familiare est Syris et maxime Palæstinis,' inquit S. Hieron. in cap. 18. Matth. ad omnem sermonem suum parabolas jungere, ut quod per simplex præceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque teneatur.' Hinc vulgata apud Auctores' symbola' quæ vel rebus, vel verbis, vel picturis sive rerum imaginibus fiunt. Qua de re

doctius nihil dici potest, quam quod a nobilissimo Huetio, conquisitis undique exemplis dicitur in opusculo 'de Origine Romanensium,' quod, si placet, consules. Atqui Philosophia, utpote quæ in quadam mentis cogitatione versatur, sensu percipi non potest: quamobrem hanc, objecta quadam re sensili, Boëthius arbitratus est sibi primum, deinde nobis esse proponendam. Philosophiæ autem hic proponuntur, 1. Origo, 2. Natura, 3. Subjecta Materies, 4. Voces, 5. Species, 6. Usus.

I. Igitur Origo Philosophiæ in hoc proponitur, quod 'mulier visa' sit Boëthio astitisse supra verticem :' cum enim Philosophia nihil aliud sit, quam lumen naturale paulo longius diffusum, hæc a Deo, a quo lumen naturale est, oritur: unde Tullius r. Tuscul. 'Philosophia,' inquit, 'omnium mater artium, donum et inventum Deorum.' Quare hæc Philosophia non nisi in sublimi loco et supra caput videri debuit, tanquam de cœlo

« PoprzedniaDalej »