Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper 4"

5

Dente petunt, iidem se tamen ense petunt.

An distant quia, dissidentque mores,

Injustas acies et fera bella movent,
Alternisque volunt perire telis?

Non est justa satis sævitiæ ratio.*
Vis aptam meritis vicem referre? "

Dilige jure bonos, et miseresce malis.

10

Scilicet homines sese perimunt gladio, quos serpens, leo, tigris, ursus, et apri perimunt dentibus. Num idcirco instruunt exercitus iniquos, parant arma crudelia, cupiuntque occumbere telis reciprocis, quod eorum mores inter se differunt ac dissentiunt? hæc causu saviendi non est satis æqua. Optasne rependere meritum simile merito simili? ama, ut æquum est, bonos, et miserere improborum.

4 Apri. Sic, licet repugnent etiam veteres libri, scripsisse videtur potius Boëthius, quam immani illa licentia usus, si retinueris, aper, quam non admittunt hendecasyllabi.' Vallin. Vid. inf.

NOTÆ

[blocks in formation]

interficere: ad imaginem quippe Dei,' inquit Deus Genes. 9. ' factus est homo.'

u Vis aptam meritis vicem referre] Par pari cogitando referre, sive cogitationes cogitationibus compen

sare.

▾ Dilige jure bonos] Quod enim amor nequeat nisi amore compensari, justitiæ est bonos, a quibus dili gimur, a nobis diligi. Neque tamen sequitur odium odio compensaudum: sed

Miseresce mulis] Nihil quippe rationi magis consentaneum quam miserorum misereri: mali autem omnes miseri sunt, cum propter rationes prædictas, tum maxime quia peccando deficiunt: miser quippe, si credamus Varroni 1. v. de L. L. dicitur a minus, utpote cui cum opus est, minus nullo est; vel, ut placet Cujacio, a Græco μvoos, scelus.

PROSA V.

W

HIC ego, Video, inquam, quæ sit vel felicitas vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari* non nihil boni malive inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exul, inops, ignominiosusque esse malit potius, quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus, in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque' sapientiæ tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur: cum præsertim carcer, nexus," 5 ceteraque legalium tormenta pœnarum perniciosis potius civibus, propter quos etiam constituta sunt, debeantur. Cur hæc igitur versa vice mutentur, scelerumque supplicia bonos premant, præmia virtutum mali rapiant, vehementer admiror; quæque tam injustæ confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. Minus enim mirarer," si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum Deus rector exaggerat," qui cum sæpe bonis jucunda, malis aspera; contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat; nisi causa depre

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

5 Ed. Hack. pro nexus legit lex.-6 Minus etenim ed. eadem cum Delph.— 7 Ms. Rittersh. viderem.

NOTE

"Neque enim sapientum quisquam, &c.] 1. Boëthius, ut sibi videtur, more sapientis miratur, bonis adversa, malis prospera accidere, duplici de causa. Prima est, quod populi sapientibus ducibus facilius crederent, eorundemque præcepta observarent religiosius, si sapientum ducum felicitatem una cum sapientia populis infundi viderent. Altera, quod supplicia non nisi improbis videantur constituta. Supplicia autem hic dicuntur carcer' et'nexus,' 'Nex

us' quidem, sive, ut alii legunt, lex; quoniam vinculis premi supplicium est. 'Carcer' vero etiam a Lucretio inter alia suppliciorum genera numeratur lib. III. 'Sed metus in vita pœnarum pro malefactis Est insignibus insignis, scelerisque luela, Carcer et horribilis de saxo jactu' deorsum, Verbera, carnifices, robur, pix, lamina, tedæ.'

* Minus enim mirarer, &c.] 11. Boëthius eo magis miratur, bonis adversa, malis prospera accidere, quod Deus

hendatur, quid est quod a fortuitis casibus differre videatur? Nec mirum,' inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur. Sed tu quamvis causam tantæ dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

NOTE

infinite sapiens, bonus, et potens, mundum regat: Deus enim accusari non potest aut ignorantiæ, qua nesciat has vices; aut malitiæ, qua velit; aut impotentiæ, qua sciens volensque has vices nequeat mutare. Id mirabatur etiam David Psal. 72. 'Mei autem pæne moti sunt pedes, pæne effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.' Id etiam mirabatur Jeremias cap. 12. Quare via im

piorum prospera, bene est omnibus
qui prævaricantur et inique agunt?'
y Nec mirum, &c.] 111. Philosophia
respondet, hanc admirationem, ut
ceteras, oriri ex ignoratione causæ :
sed ignorationem hanc non esse le-
gitimum argumentum, ex quo con-
cludi possit, Deum non esse bonum
mundi rectorem, aut omnia non recte
fieri: sicut deinceps eadem Philoso-
phia probabit.

METRUM V.

Si quis Arcturi sidera nescit
Propinqua summo cardine labi,
Cur legat tardus plaustra Bootes,
Mergatque seras æquore flammas;

Si quis ignoret stellas Ursæ verti prope supremum polum, hic admirabitur vekementer legem cœli sublimis, qua Bootes, qui habet ortum velociorem, lentus agat

8 'Quid si pro legat reponamus regat?' Sitzm. Regat habet ed. Delph.—

NOTE

2 Arcturi] Arcturns dicitur ab ăρTos ursa et oùpà cauda, quasi Ursæ cauda, est stella omnium, ex quibus major Ursa constat, maxime polo vicina: unde dici solet stella polaris: quare cum polus arcticus, ab hac Ursa sic vocatus, nobis semper appareat, utpote nostro horizonte subli

'Arctos

mioг, idcirco stella hæc, ceu antipo.
das horreat, nunquam occidit: hinc
Virgil. Georg. 1. vs. 246.
oceani metuentes æquore tingi.' Sci-
licet propter odium Junonis, ut fin-
gunt poëtæ, quæ, quod majorem Ur-
sam in cœlum admissam ægre ferret,
Tethyn rogavit, ne suis hanc pellicem

[blocks in formation]

currum suum, et nunquam demittat ignes suos tardos in mare. Si orbita Lunæ plenæ palleat, fædata terminis noctis obscura, et qua Luna velaverat vultu splendido stellas minores, hæc obscurata revelet easdem stellas; hinc error communis

[ocr errors]

NOTE

sineret aquis lavari. Idem Arcturus vocatur etiam Arctophylax, et Bootes, de quo fit sermo in 3. versu. Arctophylax quidem, sive custos Ursæ, sive, ut loquitur Ovidius, 'custos Erimanthidos Ursa,' quod videatur Ursam, quam semper comitatur, custodire. Bootes' vero sive bubulcus, quia stellis formam boum currusque referentibus instar cujusdam bubulci adhæret hinc Propertio dicitur ' versare boves et plaustra Bootes.' Juvenal. Sat. v. vs. 22. 'Aut illo tempore, quo se Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.' Illud porro sidus triplici hoc nomine donatum, recte dicitur summo cardine,' cui 'propinquum' est, 'labi;' adeoque hinc'tardum seras flammas in æquore mergere,' inde vero 'celeres explicare ortus.' Primum quidem sidus illud summo cardine labitur: quia vertitur ad polum Septemtrionalem, qui nobis semper apparet, et in quo tanquam in altero Mundi cardine orbis cœlestis verti fingitur. Deinde idem sidus tardum seras in mari mergit flammas: quoniam nunquam infra nostrum horizontem descendens, nunquam occidit. Denique idem sidus celeres explicat ortus: quod majori duntaxat Solis lumine occultatum statim atque lumen solare objecta terra minutum est, emicat. Ille autem qui hanc causam ignorat, præ

dicta miratur.

a Palleant plenæ cornua Lunæ] Luna, quæ etiam dicitur Phoebe, quod per noctem splendeat, est corpus cœleste opacum, quod solari lumine ita relucet, ut modo angulatam, modo rotundam splendoris formam exhibeat. Contingit autem aliquando, ut inter Solem, et Lunam plenam sive rotundo splendore relucentem, terra ita interjaceat, ut Luna umbris terrestribus obscurata rotundum suum splendorem statim amittat, et stellæ, quæ majori Lunæ lumine offusæ ante latebant, incipiant emicare: tum veteres, qui falsa superstitione existimabant hinc quidem Lunam carminibus pati hoc deliquium, inde vero tinnitu æris vel cymbalorum liberari, ad 'æra Lunæ auxiliaria,' ut vocat Tibullus, confugiebant: idem Tibullus, 'Cantus et e curru Lunam deducere tentat; Et faceret, si non æra repulsa sonent.' Juvenalis Sat. VI. I. II. vs. 440. Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas Pulsari: jam nemo tubas, nemo æra fatiget: Una laboranti poterit succurrere Lunæ.' Nemo nescit vulgatum illud Virgilii Ecl. VIII. vs. 69. Carmina vel cœlo pos. sunt deducere Lunam.' Hæc autem omnia, quæ sex prædictis versibus eleganter describuntur a Philosophia, ideo miratur vulgus, quia horum causam nescit.

Commovet gentes publicus error,
Lassantque crebris pulsibus æra.9
Nemo miratur b flamina Cori
Littus frementi tundere fluctu,
Nec nivis duram frigore molem
Ferventi 10 Phoebi solvier æstu;

Hic enim causas cernere promtum est:

Illic latentes pectora turbant

Cuncta, quæ rara provehit ætas;

Stupetque subitis mobile vulgus.

15

20

turbat populos, qui propterea repetitis ictibus fatigant cymbala. Nemo miratur, ventos Cori ferire oras marinas undis tumultuantibus, neque cumulum nivis frigore induratum liquari calore vehementi Solis; nam hic facile est cognoscere causas: illic causæ occultæ perturbant admiratione omnes mentes. Plebecula inconstans

9 Ed. Hack. legit aëra.-10 Fervente eadem ed. cum Delph.-11 Insciti

NOTE

b Nemo miratur, &c.] Postquam Philosophia quædam protulit, quæ homines propter ignorantiam cansarum mirari solent; contraria refert, quæ iidem homines non mirantur, quod illorum causas norint. Primum quidem homines non mirantur' Corum' sive 'Caurum,' ventum ab occasu æstivo spirantem,'fluctu frementi tundere' oras marinas; quod iisdem notum sit, ventum hunc esse corpus commotum, corpusque commotum naturaliter tundere corpora obvia. Deinde iidem homines non mirantur, molem nivis frigore induratam fervente Solis æstu liquefieri; quod sciant, quietas nivis duræ partes moveri posse a commotis solaris æstus particulis.

© Quæ rara provehit ætas ; [,] Stupetque subitis] Ignara plebecula admiratur quæcumque et raro et subito contingunt. Nimirum admiratio est subita commotio mentis attentius spectantis ea, quæ nova videntur et magna:

unde causa hujus perturbationis est res et rara et subita. Rara quidem: nam, ut barbari'loquuntur, ' ab assuetis non fit passio.' Subita vero: quoniam, ut recte ait S. Gregorius: 'jacula quæ prævidentur, minus feriunt.' Verum, inquit Grammaticus, quo jure hic variatis casibus dicitur vulgus stupere 'rara' et' subitis ?' num conjunctio pares optat casus? Optat, inquam, pares casus: sed non raro, posthabita verborum constructione, sensu duntaxat junguntur : sic Cicero dixit: emi centum aureis et pluris: quanquam hic constructio solita non mutatur: sed verbum quoddam tacitum debet intelligi: quasi diceretur stupet quæ rara sunt, et stupet subitis:' sicut enim Tullius dixit II. de Fin. nos Varro. nes stupemus:' sic Horatius 1. 1. Satyr. Sat. 4. cecinit, Hunc capit argenti splendor: stupet Albius ære.’

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »