Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quibus si sextus accessisset de vita æterna, in quo ostendisset, ad vitam illam contendentibus ferenda esse multa adversa, exemplo Christi, Prophetarum, Apostolorum, haberemus plenam et consummatam adversus omnia hujus vitæ mala Consolationem.

Habes, Nobilissime Juvenis, ea quæ ad aureolum hunc Boëthii libellum præmittenda duxi. Hæc autem sub tuo nomine publice conspici volui, ut extaret aliquod mei in te affectus, amicitiæque ab utroque avo, patreque insuper, et patruo, viris omni sæculorum memoria dignissimis, ad te usque cum vero cultu derivatæ, testimonium. Si jam hæc usui non sunt, proderunt forte olim. Non debet autem te offendere quod partes docendi Boëthius tribuat Philosophiæ; neque enim vel alienum est a Philosophiæ munere tractare res divinas; vel proprium ejus tractare tantum res profanas. Omnis veri consideratio pertinet ad Philosophum. Philosophatur Physicus de rebus naturalibus; Ethicus de moribus; Mathematicus de quantitatibus; Metaphysicus de supernaturalibus; Theologus de rebus divinis. Nulla veri consideratio a Philosopho aliena, nulla non ejus propria est. Philosophatur Paulus, philosophantur Prophetæ : ipse etiam Dominus noster in divinis suis et salutaribus concionibus philosophatur.

Quæ cum ita sint, cogita, Philosophiam nostram, dum adversus animi ægritudinem remedia proponit, proprio suo fungi munere; et Boëthium nostrum æstima vel propter se, vel propter me, vel propter remedia adversus ancipites humanæ vitæ casus. Vale.

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

VITA,

JUL. MARTIANO ROTA

SCRIPTORE.

ANICIUS SEVERINUS BOETHIUS, Romanus, et nobilitate majorum, et animi dotibus clarus, in ea tempora incidit quibus Italia a Barbaris oppressa tenebatur. Natus est enim non ita multis post annis quam ab Alarico Roma caperetur, floruitque Theodorici Regis tempestate. Theodoricus hic, a Zenone cum ingentibus copiis missus, ereptam Odoacri Italiam sibi vendicaverat; Ravennæque regni sede locata, cuncta pro libidine administrabat: quod videns Boëthius honestis disciplinis animum applicuit, id sibi tantum superesse intelligens quod homine libero dignum foret. Eruditus itaque Græcis et Latinis literis ab adolescentia cum esset, quædam primum ex Euclide transtulit, atque ita transtulit, ut et dimetiendi rationes, et alia quædam de suo adjungeret; ac quod nondum Aristotelis ætate repertum fuerat, æquale circulo quadratum astruere docuerit. Arithmeticam postea, Nicomachum, non ut interpres, secutus, sed suo usus judicio, Latinis verbis reddidit. Et inde Musicam, perplexam et involutam disciplinam, ex optimis quibusque collegit: qua in re et Aristoxeni copiam, et Pythagoræ judicium expressit. Extat Theodorici Regis

ad Boëthium Epistola, quæ et Ptolemæi Syntaxin, et Archimedis Mechanicen ab eo Latinitate donatam affirmat. Verum præludia hæc fuisse crediderim eorum quæ vir tantus mente agitabat. Philosophiam enim Latinis literis illustrare constituerat, non ut Varro Stoicam, nec ut Tullius Academicam, sed eam quæ ceteras obscuravit, ab Aristotele invectam, et a tot præstantibus ingenio viris, ætate tam longa celebratam. Id ipse his verbis significat: 'Ego omne,' &c. [Vid. Bertii Præf. sup. p. 16.] Igitur Porphyrium, quem Victorinus Apher compendio transtulerat, explanavit, et eundem a se mox interpretatum novis rursum expositionibus illustravit. Prædicamentis manum admoverat, cum ecce Consul Romæ creatur: hoc ipse suis verbis significat: 'Etsi nos curæ,' &c. [Vid. Bertii Præf. sup. p. 15.] Hæc ille. Ex quibus illud etiam falsum esse convincitur quod aliqui memoriæ prodiderunt, Boëthium omnia, non pleraque, relegatum scripsisse. Ad consulatum autem juvenis pervenit favore principum civitatis: puerum enim a patre relictum curandum susceperant, quod et antiqua Manlii Torquati familia prognatum scirent, et novam Anicii proavi indolem perspectam in ipso haberent. Primo ejus consulatu, Rex Hunnorum et Italiæ, Odoacer, Phoeba Rugorum duce victo captoque potitus est, sicuti Cassiodorus tradit; qui bis solum, cum Symmacho semel, ipsum in Consulibus nominat. Non solum autem dignitatem hanc ipse adeptus est, sed duos etiam filios suos, quod nunquam antea contigerat, Consules eodem tempore vidit, Patricium et Hypatium. Anno illo Boëthius in curia Theodoricum tum primum Romam accersitum, S. P. Q. R. nomine, magna facundia laudavit, et in circo duorum Consulum medius triumphale convivium multitudini exhibuit. Collegam in ultimo consulatu Symmachum socerum habuit; cum quo magistratum ita gessit, ut commune bonum privatis amicitiis præferret. Accidit ut Paullini consularis opes regii satellites appeterent: hominem ingenue tutatus est. Albinum falso Cyprianus accusavit: innocentem consularem virum ostendit. Acerba fames Campaniam urgebat, et acerbiorem coëmtionem

Tyranni procuratores indixerant: eam exigi Consul non sustinuit. Triguillam quoque regiæ domus præpositum multoties ab injuria dejecit, et Conigastum fortunas optimi cujusque insectantem compescuit. Hisce rebus factum est ut Regis indignationem incurreret, perditorumque delationibus in exilium pelleretur. Accusationis summa hæc fuit: Quod senatum læsæ majestatis accusaturum prohibuerit; quod ad Anastasium imperatorem literas miserit de recuperanda libertate. Delatores, perditis moribus homines tres extiterunt; Gaudentius et Opilio, tunc ob innumeras fraudes exilio damnati, Basiliusque, pridem a procuratione domus regiæ dejectus, obæratusque plurimum. Purgasset facile Severinus objecta crimina, si coram delatores arguendi facultas sibi a Theodorico data fuisset. Sed vel iratus oblatam sibi ultionis occasionem amittere, vel improbus a se excitatam calumniam dissolvere noluit. Absens itaque vir, et innocens, et grandis natu Boëthius, malorum conspiratione relegatus est; nec a bonis in patria retentus, Ticinum secessit, urbem in Insubribus positam, et sibi a tyranno præscriptam. In quam simul atque venit, quo posteris etiam innocentiam suam cognitam faceret, pulcherrimum illud de Consolatione volumen, Ciceronem imitatus, conscripsit. Nam sicut ille, quo filiæ desiderium levaret, de Animorum Immortalitate disceptans, Tulliam supervivere monstrat: ita Severinus de falso et vero Bono, deque Providentia disputat, et omnia voluntate divina mortalibus evenire declarat. Verum in eo opere Cicero carmen non attigit. Boëthius utramque orationem admiscet, atque ita admiscet, ut facile unicuique ostendat, ingenium sibi, quicquid tentasset, nunquam defuisse. Sed quid naturali Philosophia difficilius? quid Dialectica spinosius ? at utramque disciplinam sic oratione sua pervagatus est, ut abditissima quæque cuivis promta reddiderit. Neque vero selectum unum aliquod argumentum oratione consectatus est, sed Philosophiæ penetralia ingressus, ea Latinis hominibus primus reseravit quæ princeps Aristoteles de industria pluribus occultaverat. Qua in re optimos quosque consuDelph, et Vur. Clas.

[ocr errors]

Boëth.

C

luit: Theophrastum dico, Eudemum, Andronicum, Aspasium, Herminum, Alexandrum, Syrianum, Porphyrium, Themistium; de quorum sententiis, tanquam honorarius arbiter, dijudicat. Attestatur hoc expositio in librum Aristotelis de Enuntiatione, tam prima duobus, quam secunda sex libris absoluta; in quorum tertio cum de tribus contingentium modis se melius scripsisse dicat in libris Physicis, suspicandum reliquit, se Naturalem quoque Philosophiam enucleasse. Verum hactenus tam hi desiderantur commentarii, licet fuerint Tarvisium hinc nuper asportati, quam illi quos in Analyticen et Topicen emisit. Siquidem et hos ipse citat, et in Topica Ciceronis septem libros a se confectos profitetur, opus varium, difficile, eruditum, nec a quoquam antea quam a Victorino frustra tentatum. Platonis Dialogos ipse Latinos facturum se recepit, factos Cassiodorus asseverat. Mirarer quomodo tanta præstare potuerit, nisi divina illa in librum Aristotelis de Interpretatione commentaria biennio scirem ab eo confecta: quod tempus vix evolvendis tot expositoribus satis fuisse videtur, nedum eorum sententiis plerumque controversis, et dijudicandis, et eligendis, et accommodandis. Inter Peripateticos enim celebris est ferme nullus qui in hunc librum non scripserit: quod et magnopere quidem necessarius sit, et multa doctrina refertus, sed acumine sententiarum et verborum brevitate perobscurus. Commentabatur autem hæc quo tempore Theodoricus superatis Alpibus Clodoveium socerum Francorum Regem ingenti prælio profligavit. Ceterum Severinus non tantum in interpretando et exponendo Aristotele versatus est, sed pleraque etiam ipse veluti procreavit. Horum in numero sunt pulcherrimi illi quatuor de Differentiis Topicis libri, quibus Dialecticos locos a Rhetoricis dirimit et totidem alii de utroque Syllogismo, item de Divisione et Definitione singuli: nam qui ad Syllogismos Categoricos introductorius inscribitur, titulum subornatum habet, cum libri Aristotelis de Enuntiatione vel breviarium sit, ut ipse appellat, vel certe idem quod primus de Categoricis Syllogismis. Opus quoque de Scholastica disciplina, non

« PoprzedniaDalej »