Obrazy na stronie
PDF
ePub

Immites Superos querens,
Infernas adiit domos.i
Illic blanda sonantibus k
Chordis carmina temperans,
Quicquid præcipuis Dex
Matris fontibus' hauserat,

20

vit ædes infernas. Illic componens cantus suos cum fidibus citharæ blande sonantibus, promit gemens quicquid hauserat ex fontibus præstantibus divinæ Calliopes

[ocr errors]

NOTE

num auctorem: sive quia major erat illius dolor, sive etiam quia, ut loqunntur Philosophi, ab assuetis non fit passio.' Scilicet nullum corpus sentimus, nisi quatenus hoc, organum sensiferum, vel potius quasdam hujus organi particulas movet. Corpora autem, quæ rarius sensui objiciuntur, hanc prædicto organo mutationem inferre possunt: quæ vero sensui sunt obvia, hæc organi ejusdem particulas a primo concursu, eo omni quo potuerunt modo ita mutavere, ut solas resistentes, quarum ope nequaquam sentimus, particulas reliquerint: hinc nativum cordis nostri calorem, nostrique corporis, immo et vestis consuetæ pondus sensu non percipimus.

1 Immites Superos querens, Infernas adiit domos] Poëtæ ponunt duplex genus Deorum, superos scilicet et inferos, quorum si priores videant inexorabiles, ad posteriores confugiunt. Virg. VII. Æneid. vs. 312. Flectere

si nequeo superos, Acheronta movebo.' Ita finxit hic vates: sed ad majorem sequentium intelligentiam, necesse est novisse, quomodo inferi describantur a Poëtis: sic autem describuntur a Virgilio vi. Æn. a vs. 273. 1. Ante ipsum Inferorum vestibulum, et in primo aditu, luctus et curæ vindices jacent, habitantque morbi, senectus, metus, fames, egestas, mors, labor, somnus frater mortis, mala mentis gaudia, bellum, fuDelph. et Var. Clas.

riæ, et discordia. 2. In medio eorundem vestibulo ulmus magna et umbrosa explicat ramos et frondes, sub quibus inania sunt somnia. 3. Ad portas eorundem stabulant Centauri, Scyllæ biformes, Briareus ceutum manibus instructus, Hydra Lernæ bellua, Chimæra ignivoma, Gorgones, Harpyiæ, et umbra tricorporis Geryonis. 4. Inde incipit iter ad Acherontem fluvium, qui in Cocytum arenas exonerat: has fluminum aquas servat vector Charon, senex quidem sed crudus adhuc, qui relictis inhumatis, sepultos transportat. 5. Trans fluvium canis est triceps, dictus Cerberus, quasi кpeаßópos carnivorus.' 6. Undique occurrunt qui dignas criminibus pœnas luunt: ut Tityus, qui quod Latonæ vim parasset, ab Apolline sagittis interfectus, et ab vul ture, renatis fibris, æternum corroditur: Ixion, qui ob tentatam Junonis pudicitiam, rotæ alligatus perpetuo convertitur: Pirithous, qui quod Proserpinam ex Inferis rapere voluerit, tum timore saxi imminentis, cum fame mediis in epulis conficitur: Sisyphus, qui latrociniis infamis saxum ingens volvit, &c.

[ocr errors][merged small]

Boëth.

[blocks in formation]

U

Quod luctus dabat impotens,"
Quod luctum geminans amor,
Deflet, Tænara commovens,"
Et dulci veniam prece
Umbrarum dominos ° rogat.
Stupet tergeminus novo
Captus carmine janitor: P
Quæ sontes agitant metu
Ultrices scelerum Deæ,

Jam mostæ lacrymis madent: "
Non Ixionium caput "

25

25

30

suæ matris, et quicquid dolor effrænatus amorque dolorem duplicans suppeditabat, excitans aditum Inferorum, oratuque suavi poscit veniam a principibus tenebrarum. Tum Cerberus ostiarius triceps, captus cantu inaudito admiratur. Deæ vindices criminum, quæ timore concutiunt nocentes, tristes hument fletibus. Rota præceps

NOTE

Calliopes, quæ habetur 1. Dea, 2. mater Orphei, 3. regina musarum, quibus fontes Castalii sunt sacri.

Luctus dabat impotens] Quod mentem impotentem reddat: sic lætitia a Cicerone v. Tusc. vocatur impo

tens.

Tænara commovens] Aditum Inferorum nam Tænarus,' vel Tænarum,' unde plural. 'Tænara,' quod dam est Peloponnesi promontorium, quo Messeniacus a Laconico sinu dividitur. Hic non solum urbs et si nus, sed antrum etiam, quod aditum Inferorum fabulantur, hoc eodem nomine donantur. Unde Virg. IV. Georg. vs. 467. de ipso Orpheo locutus canit: Tænarias etiam fauces, alta ostia Ditis, Et caligantem nigra formidine lucum Ingressus, Manesque adiit, Regemque tremendum, Nesciaque humanis precibus inansuescere corda.'

• Umbrarum dominos] Principes Inferorum sive quia hic nihil est luminis; sive etiam quia dominantur men. tibus defunctis, quæ non raro dicun

tur'umbræ,'

P Tergeminus...janitor] 'Cerberus canis, qui,' inquit Apuleius I. vI. Metam. 'prægrandis, trijugo et satis amplo capite præditus, et ante ipsum limen et atra atria Proserpinæ semper excubans servat vacuam Ditis domum.'

q Ultrices scelerum Dea] Vulgo Eumenides kaт' åvтippaσw, quod minime benevolæ sint: evμevǹs enim benevolum significat: sic Parcæ vocantur, quod minime parcant.

Jam mæsta lacrymis madent] Usque adeo magna est vis carminum Orphei, utpote quibus Eumenides flecti nesciæ, tanta commiseratione commoventur, ut illis plurimæ lacrymæ manare videantur: sie sistitur Ixionis rota: sic Tantalus famis sitisque oblitus nec poma carpere, nec aquas potare curat: sic vultur non vellicat jecur Tityi.

s Non Ixionium caput] De Ixionis supplicio jam diximus. Ovidius: 'Volvitur Ixion, et se sequiturque fugitque.'

Velox præcipitat rota,
Et longa site perditus
Spernit flumina Tantalus :
Vultur dum satur est modis,
Non traxit Tityi jecur.
Tandem, Vincimur, arbiter
Umbrarum miserans ait:
Donemus comitem viro
Emtam carmine conjugem ;
Sed lex dona coërceat,"
Ne, dum Tartara liquerit,

Fas sit lumina flectere.
Quis legem det amantibus ?

Major lex amor est sibi.

35

40

45

Heu, noctis prope terminos
Orpheus Eurydicen suam
Vidit, perdidit, occidit.

50

non rapit caput Ixionis, Tantalusque siti longa confectus temnit aquas: vultur carmine satiatus non laniavit jecur Tityi. Denique tyrannus Inferorum misertus dixit: Superamur: damus marito sociam uxorem acquisitam suo cantu: at conditio restringat munera; ne scilicet liceat illi convertere oculos, postquam egressus fuerit ex Inferis. Quis imponat legem amantibus? amor ipse sibi est major lex. Heu non procul a finibus umbrarum Orpheus vix respexit suam uxorem Euridicen, cum

2'Omnes: longa siti.' Vallin.—3 Donamus vulg. Reg. Flor. et Vict. secundus donemus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

308

BOETHII DE CONSOL. PHILOSOPHIE LIB. III.

Vos hæc fabula respicit,*
Quicumque in superum diem
Mentem ducere quæritis.
Nam qui Tartareum in specus
Victus lumina flexerit,

Quicquid præcipuum trahit,

Perdit, dum videt Inferos.

55

illam amisit extinctam. Hæc fabula spectat vos, quicumque vultis attollere animum ad Deum supremum lumen: quicumque enim fatiscens converterit oculos ad infernas cavernas, hic dum respicit loca inferna, amittit quicquid habet præcipuum cogitationis.

NOTE

* Vos hæc fabula respicit] Fabula est exemplum fictum ad persuadendam veritatem: propterea, auctore Varrone, Theologia antiquis, alia erat physica, alia fabulosa: illa naturalibus, hæc commentitiis effectis, quod de Diis credendum videbatur, persuadebat. Nimirum quanto obscurior et inventu difficilior veritas his velata, tanto magis inventa placet, huicque propterea ardentius mens adhæret: hinc in sacro textu frequentes sunt parabolæ apologis similes: hinc Horatius 1. 1. Satyr.

Sat. 1. Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina : Quid rides ? mutato nomine de te Fabula narratur: congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.' Ut ergo Orpheus, dum Inferos respicit, perdit conjugem, qua emta videbatur felix; sic præcipiti rerum caducarum cogitatione, ipsa summi boni cogitatio aut extinguitur, aut extinctæ similis obscuratur.

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

DE CONSOLATIONE

PHILOSOPHIÆ

LIBER IV.

a

PROSA I.

HÆC cum Philosophia, dignitate vultus et oris gravitate servata, leniter suaviterque cecinisset, tum ego, nondum penitus * insiti mororis oblitus, intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et O, inquam, veri prævia luminis,eb quæ usque adhuc tua fudit oratio, tum sui1 specu

[blocks in formation]

1 Cum sui Delph. Hack.—2 ‘Non displicet quod in meo scripto est; tum

NOTE

a Dignitate vultus et oris gravitate servata] Cum enim homo suas significaturus cogitationes, non modo lingua, sed etiam oculis, fronte, nutu, gestu, ceterisque ejusmodi sic loquatur, ut pro diversis horum omnium modis diversas et loquentis sui significet, et audientis alterius excitet cogitationes; propterea Philosophia humanam formam induta aptis illis

signis veritatem felicius persuadet: in quo differt a 'musis poëticis,' quas supra vocavit' meretriculas usque in exitium dulces,' quæque quod alio vultu loquantur, alias etiam commovent in auditoribus cogitationes.

b Veri prævia luminis] Philosophia; quæ quod sit cognitio clara et distincta adeoque errori non obnoxia, ipsa verum lumen est; sed quod at

« PoprzedniaDalej »