Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

regantur, seque ad disponentis nutum, veluti convenientia, contemperataque rectori, sponte convertant? Ita, inquam, necesse est: nec beatum regimen esse videretur, siquidem detrectantium jugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur quod, naturam servans, Deo contraire conetur. Nihil, inquam. Quid si conetur,2 ait, num tandem proficiet quidquam adversus eum quem jure potentissimum beatitudinis esse concessimus? Prorsus, inquam, nihil valeret. Non est igitur aliquid quod summo huic bono vel velit, vel possit obsistere. Non, inquam, arbitror. Est igitur, inquit, summum bonum quod regit cuncta fortiter, suaviterque disponit. Tum ego, Quam, inquam, me non modo ea quæ conclusa est, summa rationum, verum multo magis hæc ipsa verba," quibus uteris, delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna latrantem 10 sui pudeat. Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes cœlum Gigantes: sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo deposuit. Sed visne rationes ipsas invicem collidamus? forsitan ex hujusmodi conflictatione

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

gine.-4 Uterque Vict. et Reg. voluntaria regantur.-5 Ms. Rittersh. temperataque.-6 Beatitudinis potentissimum Delph. Hack.-7 Reg. et Vict. secundus : valebit.-8 Mss. Tum ego inquam: me non modo ea.-9 Hæc ipsa, quibus uteris, verba d, ed. Hack.-10 Uterque Thuan. et Reg, magna lucerantem.-11 Reg.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

pulchra quædam veritatis scintilla dissiliet." Tuo, inquam, arbitratu.* Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit. Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. 12 Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit.

[ocr errors]

Nihil, inquam. Num igitur Deus facere malum potest? Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit qui nihil non potest. Ludisne, inquam, me, inextricabilem mihi labyrinthum rationibus texens? quo nunc qui

с

w Velut ex mutuo corporum duriorum attritu. Ut volueris. у Отпіроtentem. z Hac de re nemo mente præditus dubitabit.

et uterque Vict. disposuit.-12 Ms. Rittersh. ambigit.-13 'Literulæ vitium

NOTE

homines fuisse ab irata tellure procreatos in Deorum perniciem; hinc eo usque crevisse feruntur, ut congestis montibus cœlum armis invadere tentaverint, Jovemque et Superos de suis sedibus deturbare. Sed addunt, hos in campis Phlegræis cum Diis congressos partim Jovis fulmine, partim Apollinis et Dianæ telis confixos cecidisse, aliosque sub Ætna monte, alios sub Mycone et Lycopara insulis sepultos esse: nonnullos etiam in Tartarum detrusos impietatis suæ pœnas luere. Ovid. 1. Metam. 'Neve foret terris securior arduus æther, Affectasse ferunt regnum cœleste Gigantes, Altaque congestos struxisse ad sidera montes,' &c. Vide si placet Claudiani Gigantomachiam cum Notis doctissimi Pyrrhonis, qui, ut in omnibus ingenuis artibus, sic in Poëtica ita versatus est, ut de quacumque re nata tam stricta quam soluta oratione dicere semper sit paratissimus; dignissimus propterea, cui, ad usum Serenissimi Delphini, cura explicandi Claudiani fuerit commissa.

↳ Malum ... nihil est] 111. Philosophia addit, malum nihil esse, quod

Deus, qui hic dicitur mens omnipo. tens, malum facere non possit. Scilicet Philosophis distinguitur materia et forma mali. Materia est ipsa voluntas sive potius mens volens, quæ certe aliquid est : forma vero, uti loquuntur, est privatio sive negatio; hoc est, ipsa voluntas, quatenus non tendit ad Deum, ad quem debet tendere. Nemo ergo,' inquit S.

Aug. 1. XII. de Civ. D. cap. 7. 'quærat efficientem causam malæ voluntatis. Non enim est efficiens, sed deficiens: quia nec illa effectio est sed defectio : deficere namque ab eo quod summe est, ad id quod minus est, hoc est incipere habere voluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, velle invenire, tale est ac si quispiam velit videre tenebras vel audire silentium.'

[ocr errors][merged small]

13

dem, qua egrediaris, introëas; nunc vero, qua introieris, egrediare: an mirabilem quendam divinæ simplicitatis 14 orbem complicas? Etenim paulo ante a beatitudine incipiens, eam summum bonum esse dicebas," quam in summo Deo sitam loquebare: ipsum quoque Deum summum esse bonum, plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore, nisi qui pariter Deus esset, quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam, Dei, ac beatitudinis loquebaris esse substantiam: ipsumque unum id ipsum esse bonum dicebas, quod ab omni rerum natura peteretur: Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas, volentiaque cuncta parere,“ nec ullam mali esse naturam, atque hæc nullis extrinsecus sumtis, sed altero ex altero fidem trahente,' insitis, domesticisque probationibus explicabas. Tum illa, Minime, inquit, ludimus; 16 remque omnium maximam Dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim divinæ forma substantiæ, ut neque in externa dilabatur, nec 17 in se externum aliquod 18 ipsa suscipiat: sed sicut de ea Parmenides ait: Πάντοθεν * ἐν κύκλοισι φέρειν ἐναλίγκιον ὄγκον. 9 Quod

a Obedire. undique rotunda.

Alterum probante. e Divinum numen est simile moli sphæræ

..........

densam sententiæ fecit noctem, quam illustravi ex veteribus: quæ nunc.' Bernart. 'Que nunc quidem] Sic totum locum Vallinus emendavit, veterum codicum ope: tantum pro, quo introieris, ex conjectura reposuit: qua introieris.' Editor Delph.-14 'Numquid melius quod in meo codice? Divinæ felici. talis.' Bernart.-15 Ms. Rittersh. et ed. Hack. docebas.-16 Idem cod. lusimus.-17 Neque idem.-18 Aliquid ed. Hack.--19Пávтo@ev] Pro quo legebant omnes hactenus edd. quibus consentiebat quoque ipse Græcalus Planudes, Πάντοθεν ἐν κύκλοισι φέρειν ἐναλίγκιον ὄγκον : Undique in circulis ducis similem acervum: quod profecto quid significet neque vel divinare quis possit, sit licet magnus Apollo: nos ex Sophista Platonis unde versus iste Parmenidis desumtus est monstrum illud averruncantes reposuimus, Пávтolev evкÚκλου σφαίρας ἐναλίγκιον ὄγκῳ: Sphara undique æqualis persimilis moli: Cujus lectionis vestigia codd. Victorinus et Thuanæus vetustiores servabant.' Vallin. Vid. Not. Var. Edd. Delph. et Hack. Пávтolev evкúkλov σpaípas évaXiYKIOν bykų, rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat.

NOTE

accepta, oratio aut quælibet alia res, unde sese expedire sit difficilli mum, vocari solet, ut nunc oratio

Philosophica vocatur, 6 labyrinthus inextricabilis.'

« Πάντοθεν, [εὐκύκλου, &c.] Hoc est:

si rationes quoque non extra petitas, sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas, agitavimus; nihil est quod admirere, cum Platone sanciente didiceris, cognatos, de quibus loquimur, rebus 20 oportere esse sermones.

d

d In Timao, ubi, Sermones, inquit, iis rebus, quarum nuntii et interpretes sunt, cognatione atque affinitate quadam conveniant.

Quod si. Rerum orbem] Verba hæc et quæ sequuntur in textum induximus suoque auctori restituimus: neque enim glossema est, ut hactenus omnes putaverunt. Neque id ex conjectura fecimus, sed quod ita haberent omnes manu exarati, quotquot vidimus, codices: addito in plerisque Græco versui suo qualiquali glossemate.' Vallin. Vid. Not. Var.-20 Omnes recte: loquuntur rebus.' Idem.

NOTE

divinum numen est simile moli sphæræ ræ, sic Deo nihil possit addi vel deundique rotundæ; ut,sicut huic sphæ- trahi, illæsa ejus natura, et idea.

[blocks in formation]

Ille est felix, qui potuit videre fontem luminosum boni, felix item, qui potuit se

NOTÆ

e Felix qui potuit boni Fontem visere lucidum] Id est Deum. Primum enim Deus est fons boni: quandoquidem ex dictis Deus est summum bonum. Deinde fons ille boni, Dens, est lucidus sive lumen emittens: Deus enim non cognoscitur nisi lumine, quod Deus ipse menti cognoscenti dederit. Postremo felix est, qui notione Dei præditus est: quia notio illa Dei aut felicitas est aut saltem origo cujuscumque cogitationis, in qua felicitas versari possit: cum felicitas sit cogitatio mentis Deo sive summo bono constanter adhærentis: unde

Felix qui potuit gravis Terræ solvere vincula] Id est corporis humani. Primum enim corpus humanum terra est, quod ex terra tanquam ex sua materia factum fuerit Eccl. 10. ' quid superbit terra et cinis?' Deinde idem corpus est grave, quod suo pondere mentem ad ima deprimat: Sapientiæ 9. 'corpus, quod corrumpitur, aggravat animam.' Præterea sua sunt corporis istius vincula, quibus mentem constringat, videlicet perturbationes: ad Roman. 7. ' infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?' Denique nemo

[blocks in formation]

expedire a laqueis corporis ponderosi. Olim Orpheus, poëta Thracius, deflens mortem suæ uxoris, postquam carmine tristi coëgit, arbores motas currere, et flumina stare immota; postquam eodem carmine cerva sociavit leonibus diris latus suum impavidum, neque lepus metuit canem aspectum, tunc placatum eodem carmine ; cum flamma amoris ardentior consumeret interiora præcordia hujus vatis, nec carmina, quæ vicerant omnia, pacarent auctorem suum, hic questus Superos crudeles, penetra

1 Ms. Rittersh. tremuit.

NOTE

ante felix, quam hæc vincula solverit: siquidem prædicta Dei cogitatio, in qua felicitas versatur, his vin culis veluti totidem contrariis impeditur. Sapientiæ 9. 'terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogi

tantem.'

Vates Threicius] Orpheus Thrax. Hic Apollinis et Calliopes filius, lyram a patre Apolline, aut a Mercurio acceptam ita suaviter impellebat, illius ut cantus sylvas et saxa movere, fluminum cursum inhibere, ferasqué reddere mitiores dictus fuerit. Eurydicen habuit uxorem, quæ cum Aristæum illius amore captum per avia fugeret, serpentis morsu læsa interiit; quod maritus ægerrime ferens Inferos adiit, infernosque tyrannos suo carmine ita demulsit, ut illi axorem reddiderint, ea tamen lege,

ut Orpheus non prius intueretur uxorem quam ad superos rediissent: quam legem cum Orpheus nimio amore correptus non observasset, Eurydice iterum mortua ad Inferos rediit. Hæc fabula nunc eleganter describitur: sed a Virgilio prius descripta fuerat IV. Georg. vs. 454. et seqq. Hic Orpheus dicitur suis carminibus vicisse primum corpora, deinde mentes: corpora quidem tam inanimata, quorum quietem motu, et motum quiete mutavit, quam animata, nimirum bestias, quibus ut crudelibus mansuetudinem, sic timidis inspiravit generositatem; mentes vero, infernas.

h Nec qui cuncta subegerant, Mulcerent dominum modi] Hoc est: carmina quæ omnia vicerant, non vince. bant ipsum Orpheum horum carmi

« PoprzedniaDalej »