Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quamvis Poeni pulchra leones "
Vincula gestent, manibusque datas
Captent escas, metuantque trucem
Soliti verbera ferre magistrum;
Si cruor horrida tinxerit ora,
Resides olim redeunt animi,°
Fremituque gravi meminere sui;
Laxant nodis colla solutis,
Primusque lacer dente cruento

Domitor rabidas imbuit iras.

10

15

que omnia connectens vinculo indissolubili. Licet leones Africani gerant catenas splendidas, et capiant cibos porrectos manibus domini, et timeant ipsum dominum terribilem, soliti ab eodem vapulare: si tamen sanguis, verberibus præsertim fusus, imbuerit vultus eorum horrendos, spiritus jampridem otiosi recurrunt, et leones memores sui, murmure ingenti, liberant sua colla, vinculis ruptis, et ipse dominus, primus discerptus ore crudeli, satiat furores savos eorumdem. Si volucris, quæ loquax NOTE

dignæ propterea, quæ tanquam propria philosophicæ meditationis materies, ab ipsa Philosophia considerentur, suisque auditoribus sen stricta seu etiam soluta oratione proponantur: arguto' autem hoc cantu' Philosophia ad probandum, id quod sibi proposuit, quatuor adhibet argumentorum genera: primum a leonibus, secundum a volucribus, tertium a plantis, quartum ab ipso Sole desumitur.

n Pani pulchra leones] 1. Philosophia probatura, perpetuum esse cujuslibet rei ad suum principium remeantis circuitum, argumentatur a leonibus, quos vocat Pœnos sive Africanos, quod ut populi, sic leones Africæ ferociores esse soleant. Virg. 1. Æneid. vs. 306. Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Pœni Corda, volente Deo.' Seneca in Hippol. vs. 347. Pœni quatiunt colla leones, Cum movit amor; tum sylva gemit Murmure sævo.' Quasi dicat: Quemadmodum leones feroces,vinculis, escis, et verberibus mansuefacti, statim atque sanguinem missum, ocu

[ocr errors]

lis, præsertim naribus, perceperunt, veluti immemores suæ captivitatis, prioris vero suæ indolis memores, fremunt, vincula rumpunt, et ipsum domitorem lacerant: sic homo suæ originis memor ad suum principium conatur regredi: sic Martialis Epigram. 75. lib. II. ait, leonem cicurem sanguine ferarum gladiatorumque in arena amphitheatri effuso commotum pueros invasisse et miserabiliter in conspectu omnium laceravisse: 'Verbera securi solitus leo ferre magistri, Insertamque pati blandus in ora manum, Dedidicit pacem, subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse jugis: Nam duo de tenera puerilia corpora turba Sanguineam rastris quæ renovabat humum, Sævus et infelix furiali dente peremit: Martia non vidit majus arena nefas.'

• Resides olim redeunt animi] Illa scilicet corpuscula, quæ sunt pars sanguinis subtilior, quæque cerebrum ingressa nervos hinc exortos subeunt, ut ventus organa musica: hæc quippe corpuscula propter quandam

Quæ canit altis garrula ramis
Ales, caveæ clauditur antro :
Huic licet illita pocula melle,
Largasque dapes dulci studio
Ludens hominum cura ministret ;
Si tamen arcto saliens tecto,"
Nemorum gratas viderit umbras,
Sparsas pedibus proterit escas,
Sylvas tantum moesta requirit,
Sylvas dulci voce susurrat.

20

25

cantare solet in summis arboribus, includitur cavea, veluti carcere: quamvis homo diligens illic suppeditet eidem potum melle conditum, et escas copiosas, animi causa; eadem nihilominus volucris, si angusta in domo sua saltans, conspexerit umbrus ju cundas sylvarum, conculcat dapes dispersas, tristis repetit solum sylvas, et suavi

NOTE

similitudinem, quam habent cum vento ejusque motu, 'animi' vocantur et 'spiritus.' Virgil. 1. Georg. vs. 415. Haud equidem credo, quia sit divinitus illis Ingenium, aut rerum fato prudentia major: Verum ubi tempestas et cœli mobilis humor Mutavere vias, et Jupiter humidus Anstris Densat, erant quæ rara modo, et quæ densa, relaxat; Vertuntur species animorum, et pectora motus Nunc alios, alios dum nubila ventus agebat, Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris, Et lætæ pecudes, et ovantes gutture corvi.' Similiter ergo illi spiritus in leonibus cicuribus propter vincula, escas, et verbera a solito itinere ita deflectuntur, ut otiosi et quasi resides videantur. At novo sanguinis fusi seu colore, seu odore, seu utroque viæ hactenus obstructæ aperiuntur: unde hi spiritus, qua data porta ruentes, iter a natura sibi præscriptum teuent, leonemque insolito quidem sed non minus naturali motu commovent: hinc leones fremunt, rumpunt vincula, et ipsum domitorem lacerant: ita ut hic dicatur illorum iras imbuere:' sicut Virgil. ait vII. Æneid. vs. 541. 'Pro

[ocr errors]

missi Dea facta potens, ubi sanguine bellum Imbuit, et primæ commisit funera pugnæ.'

P Quæ canit... Ales] 11. Philosophia propter prædictum finem argumentatur a volucribus, quæ caveis inclusæ, quamvis ibi summa hominum cura nutriantur, omni quo possunt modo sylvas requirunt. Ales ergo hic, utpote quæ ab alis vocatur, est avis alis utens; quippe quæ ad altissima usque loca ascendere solita, difficilius ceteris mores alienos induit.

a Cavea clauditur antro] Cavea ge. neratim est quilibet locus cavatus obscurusque, hic autem ‘caveæ' sunt carceres, quibus aves præsertim includere solemus, vulgo des cages: voluit vero Philosophia ramis altis,' in quibus ales garrire solet, opponere caveæ antrum,' quo ales includitur, ut magis denotaret, quantum hic alitis status a naturali distet.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

r Arcto saliens tecto] In tecto, inquam, non e tecto saliens: alioquin nec'sparsas pedibus proterere escas,' nec mosta, nec sylvas voce susurrare,' sed potius deseruisse escas, læta, et sylvis adesse diceretur. Nimirum cavea ceteraque corpora, qui

Validis quondam viribus acta,
Pronum flectit virga cacumen :
Hanc si curvans dextra remisit,
Recto spectat vertice cœlum.

Cadit Hesperias Phoebus in undas; t
Sed secreto tramite " rursus

Currum solitos vertit ad ortus."

30

garrulitate murmurat sylvas casdem. Qui ramus olim coactus forti robore, demittit ad terras verticem curvatum, hic, statim atque manus flectens laxavit illum, respicit cœlum cacumine erecto. Sol labitur in aquas vespertinas: at iterum detorquet plaustrum ad Orientem consuetum, occulta via. Omnia requirunt regressus

NOTE

bus ales inclusa circumdatur, sic mutant vias, quibus animi sive spiritus diffundi solent, ut hi spiritus otiosi videantur. At ubi recens aut color, aut sonus, aut odor umbrosi nemoris ad cerebrum usque diffusus aut rarum densavit, aut relaxavit densum, tunc mutatis meatibus vertuntur cursus animorum, ita ut his et alæ ad saltandum, et pedes ad proterendas escas, et fames ad susurran. das sylvas commoveantur. Ovid. 1. II. de Ponto, Eleg. 4. Cum bene sint clausæ cavea Pandione natæ, Nititur in sylvas quæque redire suas.'

Validis quondam viribus acta.. virga] 111. Philosophia prædictum ob finem argumentatur a plantis, quibus inest vis illa, quam philosophi elasticam vocant, vertu de ressort; quæque in hoc versatur, quod corpus compressum tensumve ultro citroque qua minus resistitur, facta libertate resiliat. Hæc virtus occurrit non solum in quibusdam metallis, verum etiam in pluribus plantis: quare si virga hujus generis recto spectans vertice cœlum,' ad terram majori 'dextræ' virtute curvetur, eadem, facta redeundi facultate, ad cœlum recurrit.

[ocr errors]

t Cadit Hesperias Phœbus in undas, &c.] v. Philosophia hanc ob causam

argumentatur a Sole, quem Poëtæ fabulantur occidentem sese in undas æquoreas condere, ut pulvere ceterisque sordibus, quas per diem contraxerit, purgatus, mane purior oriatur. Hesperiæ undæ sive vespertinæ dicuntur ab Hespero, sive stella, quæ prima post occasum Solis nobis apparet. Phobus vero Sol dicitur, a Græco poißos, splendidus, ut sæpius diximus.

u Secreto tramite] Via quippe, qua Sol ab Occasu ad Ortum remeat, ignota est, omnibus quidem hominibus, quos sibi ex adverso stantes antipodas ceteri homines habent: quod Sol his et illis hominibus simul non appareat, sed præsertim Poëtis, qui et occidentem Solem in aquas præcipitare, et orientem ab iisdem aquis consurgere mentiuntur.

▾ Currum solitos vertit ad ortus] Nam Sol ab iisdem Poëtis vehi fingitur curru, cujus sint axis, rotæ, equi: Ovid. 11. Metam. vs. 63. 'Ardua prima via est, et qua vix mane recentes Enituntur equi; medio est altissima cœlo... Ultima prona via est, et eget moderamine certo. Tunc etiam quæ me subjectis excipit undis Ne ferar in præceps Tethys solet ipsa vereri.'

Repetunt proprios quæque recursus,"
Redituque suo singula gaudent.
Nec manet ulli traditus ordo,
Nisi quod fini junxerit ortum,
Stabilemque sui fecerit orbem.*

35

suos, et cuncta delectantur recursu suo. Ordo unicuique rei præscriptus non servatur, nisi hæc conjunxerit suum finem cum suo principio, et fecerit circulum sui constantem.

NOTE

w Repetunt proprios quæque recursus, &c.] Singula conantur ad eum, unde digressa sunt, statum recurrere, hocque statu recuperato veluti gaudent: sic bestia priores mores, plantæ priores situs, Sol ipse priorem locum appetere et quantum in se est repetere videtur. Horatius Epist. 1. 1. Ep. 10. 'Naturam expellas furca, tamen usque recurret.'

* Stabilemque sui fecerit orbem] Ut unus sit cujuslibet rei in suum principium remeantis circuitus. Sic Ecclesiasta 1. Oritur Sol et occidit,

et ad locum suum revertitur: ibique renascens gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt, Alumina revertuntur, ut iterum fluant.' Atque ex his omnibus Philo. sophia concludendum relinquit homines a Deo tanquam a principio ortos, quendam sui orbem facturos, instar ceterorum, ad Deum tanquam ad suum finem recurrere.

PROSA III.

ha

Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine,«2 vestrum tamen principium somniatis, verumque illum beatitudinis finem, licet minime perspicaci, qualicumque

f Homines. • Obscura quamvis cogitatione. h Cogitatis.

NOTE

▾ Terrena animalia] Homines rebus terrenis addicti.

2 Tenui licet imagine] Specie sive idea ingenita, quæ corporis consortis impressionibus obscuratur.

a Vestrum principium somniatis] Deum obscure, instar somniantium, percipitis: sicut jam cxplicuimus.

b Verumque finem] Ut homo

....

instar ceterarum rerum 'stabilem sui faciat orbem,' necesse est ut quod fuit illi principium, idem sit finis cogitandi: quamobrem si homo, obscure saltem, suum agnoscat principium, idem homo, obscure pariter, suum finem cognoscat, necesse est.

tamen cogitatione perspicitis,3 eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio, et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque, an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire. Si enim vel pecuniæ, vel honores,4 ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id valent efficere quod promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido' falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur teipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo. Inter illas abundantissimas opes nunquamne animum tuum concepta ex qualibet injuria confudit anxietas? Atqui, inquam, tam libero me fuisse animo, quin aliquid semper angeret,*7 reminisci nequeo.8 Nonne quia vel aberat quod abesse non velles, vel

i Evidenter. k Cruciaret.

3 Prospicitis edd. Delph. Hack.-4 Pecunia, vel honores edd. eædem.5 Meus codex: talia, bene.' Bernart.-6 Ms. Rittersh. quid appetunt.—

[ocr errors]

7 Mss. omittunt particulam tam: et pro angeret habent angerer.-8 Reg. et

NOTÆ

e Licet minime perspicaci, qualicum que tamen cogitatione] Prædicta scilicet obscuraque specie sive idea, quæ quod sit in nobis et hujus proxime conscii sumus, merito vocatur 'cogitatio.'

d Ad verum bonum naturalis ducit intentio] Quod enim mens nostra divinitus informetur prædicta specie, in qua quædam attributa naturaliter videt comprehendi, propterea eadem nostra mens judicando veras naturaliter format de summo bono propositiones, quas, propter necessitudinem, quæ est inter judicium appetitumque boni, 'naturalis intentio' sequitur.

e Ab eodem multiplex error abducit] Nimirum dum eadem mens prædictis propositionibus convicta, præjudiciis ita deflectitur, ut falsis assumtionibus judicium intentionemque habeat

de eo, cui ante captæ summi boni proprietates non conveniunt: sicut de unoquoque seorsum probandum est, videlicet de divitiis, dignitatibus, regno, gloria, et voluptatibus: ac primo quidem de divitiis.

f Primum igitur teipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo] Boëthius quippe, priusquam apud Theodoricum male audiret, ditissimus fuit: unde expertus novit, quomodo homo afficiatur erga amissas, amittendas, et præsentes quoque divitias, potestque propterea interroganti Philosophiæ respondere, divites nec anxie. tate animi, nec metu, nec pluribus aliis affectibus vacare.

Inter illas, &c.] 1. Ergo argumentatur Philosophia ab anxietate animi. 'Anxietas,' quasi' anctietas,'a supino' anctum :' hoc autem ab 'ango,'

« PoprzedniaDalej »