Obrazy na stronie
PDF
ePub

Heu, quis primus 18 fuit ille'
Auri qui pondera tecti,*

Gemmasque latere volentes,'

omnium primus, qui eruit pondera auri absconditi, et gemmas abscondi natas; quæ

et Hack. hosticus ulla.—17 viderent edd. eædem, quæ etiam—18 primus quis legunt.

NOTE

inde vero suæ tenuitatis conscia naturaliter, non modo suum corpus, sed externas etiam res amore prosequitur, adeo ut ex se ceterisque ejusmodi rebus quædam sibi videatur fieri societas, cujus ipsa sit pars non ulti

ma.

Hinc ceteris hisce rebus studet aut conservandis, si habeat, aut comparandis, si iisdem careat ; ita ut si contingat, hanc aliqua ejusmodi rerum aut possessione aut spe spoliari, veluti de parte suæ societatis detracta doleat, magis aut minus, prout pars illa pluris aut minoris habebatur. Nec immerito amor ille nunc dicitur ignibus Ætnæ sævior:' nam Ætna mons Siciliæ, vulgo mont Gibel, perpetuo clarus incendio, frequentique strage a poëtis celebratus. Virgil. Geor. 1. vs. 472. Vidimus undantem ruptis fornacibus Ætnam, Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa.' Illa autem perturbatio, quæ non minus perennis est, quam ignis Ætnæus, longe plu. res gravioresque inducit calamitates. Virgil. Æn. vIII. vs. 324. ' Aureaque, ut perhibent, illo sub rege fuere Sæcula: sic placida populos in pace regebat: Deterior donec paulatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi.' Ovid. Metam. I. vs. 128. Protinus erupit venæ pejoris in ævum Omne nefas: fugere pudor, verumque, fidesque; In quorum subiere locum fraudesque, dolique, Insidiæque, et vis, et amor sce. leratus habendi.'

6

1 Quis primus fuit ille] Elegans lo

6

cutio ad significandam vim prædictæ perturbationis. Sic Tibullus 1. 1. El. 10. Quis fuit horrendos primus qui protulit enses? Sic Horatius Carm. 1. 1. Od. 3. 'Illi robur et æs triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus, nec timnit præcipitem Africum Decertantem Aquilonibus, Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti.'

▲ Auri qui pondera tecti] Recte aurum suo notatur pondere, non solum quia aurum omnium metallorum est gravissimum, sed etiam quia est omnium præstantissimum : recte quoque aurum dicitur tectum, præsertim inventori, de quo nunc agitur; siquidem aurum intra viscera terræ inclusum formatur.

1 Gemmasque latere volentes] In gemmis, utpote quæ cogitationis sunt expertes, neque voluntas est, neque ullas appetitus: sed si gemmarum originem naturamque advertas attentius, has credideris velle latere.' Primo quidem gemmæ sua origine videntur 'velle latere:' hæ enim oriuntur in locis abditis, in aquis scilicet et in terra, ubi instar vitri liquescunt primum, deinde in fragilitatem duratæ perlucent. Secundo eædem gemmæ sua natura videntur 'velle latere: hæ enim aut transmisso lumine pellucent, aut remisso eodem lumine relucent. Si pelluceant, hæ aëra, quem spiramus, referentes, minus sunt aspectabiles. Si vero reluceant, eædem oculorum aciem ita perstringunt, ut fixis oculis undique

[blocks in formation]

QUID autem de dignitatibus, potentiaque" disseram, quas vos, veræ dignitatis ac potestatis inscii, cœlo exæquatis? Quæ si in improbissimum quemque ceciderint,

$ Ad cœlum usque laudando attollitis.

NOTE

De dignitatibus, potentiaque] Dignitates et potentia sive potestas hic conjunguntur: quoniam non differunt nisi nomine: 'Dignitas,' autem, inquit Tullius II. de Inv. est 'alicujus honesta auctoritas, quæ cultu, honore, et verecundia, digna est.' Nimirum Dignitas dicitur a digno: dignus, sive ut Veteres scribebant dicnus, a nomine Græco díŋ, jus, ut dignus sit ille, cui æquum est obsequi: cum autem homo homini sit par, æquum non potest esse hominem homini obsequi, nisi Deo, omnium hominum conditore et rege, jubente: hinc omnis dignitas ita a Deo est, ut Regi magistratibusque imperantibus, tanquam personis vices Dei gerentibus, subditi teneantur obsequi : Joannis 19. 'non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset

desuper.' 'Omnis anima,' inquit Apostolus ad Rom. 13. 'potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt,' &c. Dignitas ergo, sive potestas, est quædam veluti forma, quæ propterea spectari potest ex parte Potentis, ex parte Subditi, et ex parte proprietatis, quæ Philosophis minus Latine loquentibus dicitur effectus formalis:' atque ex triplici hoc capite Philosophia deinceps probabit non solum divitias, de quibus jam egit, sed ipsam etiam Potentiam non ita habere rationem boni, ut, qui his caruerit, ille propterea habendus sit infelix.

[ocr errors]

20

[ocr errors]

quæ incendia flammis Ætnæ eructantibus, 19 quod diluvium" tantas strages dederit? 2° Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam Consulum vestri veteres abolere cupierunt: qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. At, si quando, quod perrarum est,2 probis honores deferantur, quid in eis aliud, quam probitas utentium, placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, * Igne voraciores.

[ocr errors]

Aqua rapidiores.

19' Quæ flammis Ætnæ eructantibus. Ea lectio fuit veterum omnium codicum, quæ et vera est: tantum pro Etna legendum est, Etna.' Vallin. Qua flammis Delph. Hack.-20 Dederint edd. eædem.-1 Vict. secundus cupiverunt. Thuan. primus, et Reg. cupivere.-2 Ms. Erfurt. omittit voculam NOTE

• Quæ si in improbissimum] 1. Phisosophia agit de viro potente, sive, ut aiunt Philosophi, de subjecto potestatis. Potens autem ille recens factus vel improbus est, vel probus. Si improbus fuerit, tantum abest, ut hic accedente potestate melior fiat, ut potius, instar ignis vehementissimi, et aquæ rapidissimæ, idem magnas strages edat, abusus nimirum sua auctoritate: testes sunt Reges Consulesque Romani. Si autem fuerit probus, non propter potestatem probitas hujus; sed propter probitatem, potestas laudatur: verum ad intelligendum id, quod nunc dicitur de Regibus et Consulibus Romanis, aliquid dicendum de imperio, et de varia ejus forma apud Romanos. Imperium, Græcis TonTela, auctore Lipsio 1. 11. Polit. cap. 1. 'est certus ordo in jubendo, et parendo. Triplex est,' inquit, 'Principatus, Optimatum, et Populi status. Miscentur inter se, fateor, et remittuntur aut intenduntur: sed sic ut propendeat et præponderet semper aliqua pars, a qua jure ei nomen.' Principatus est imperium unius, qui propterea vocatur Rex aut Princeps. Status Optimatum est imperium plurium, qui quod

virtute ceteris videntur præstare, electione adipiscuntur magistratus. Status denique Populi est imperium plurium, qui sorte solum magistratus obtinent. Has omnes Imperii formas experti sunt Romani. Primum enim habuerunt Reges, quorum' postremus,' inquit Florus 1. 1. c. 7. 'fuit Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit, quam expectare, immissisque in eum percussoribus, scelere partam potestatem non melius egit, quam acquisierat.' Deinde habuerunt Consules: nam inquit idem cap. 9. ' Bruto Collatinoque ducibus, et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiæ decus, quodam quasi instinctu Deorum concitatus, Regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suæ vindices transfert, mutato tamen et jure et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex: ne potestas solitudine vel mora corrumperetur: Consulesque appellavit pro Regibus, ut consulere se civibus suis debere me

sed ex virtute dignitatibus honor accedat. Quæ vero est ista vestra expetibilis ac præclara potentia? Nonne, o terrena animalia," consideratis, quibus præsidere videamini? Nam si3 inter mures videres unum aliquem jus sibi ac potestatem præ ceteris vindicantem,4 quanto* movereris cachinno! Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine reperire queas, quos sæpe musculorum y 6 quoque vel morsus, vel in secreta quæque reptantium necat introitus? Quo vero quisquam jus aliquod in quempiam, nisi in

Desiderabilis.

w Homines. * Quantum rideres.

y Muscarum vel

minimarum.

est. 3 Thuan. primus, Reg. et uterque Vict. Nunc si.-4 Ms. et edd. Flor. Delph. Hack. vendicantem.-5 Ms. Rittersh. imbecillius in homine reperire queas, quod sæpe.—6 Muscularum Delph. Hack. Vid. infra.-7 Thuan. priNOTE

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

divina voluntate, qua alii aliis præsunt, non minus sit ridiculum hominem sibi arrogare auctoritatem in alios, quam si mus in murem suum videres exercere imperium: quod hic dicitur. At hæc subjecta materies tanta non est: licet enim subditus ex mente et corpore constet, non secus ac vir Potens, tamen, sicut Potens suam non exercet potentiam, nisi corpore, verbo nimirum, aut facto, sic homo viro Potenti non subest nisi corpore: quemadmodum Christus docuit Lucæ 12. 'Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant:' posse autem in corpus humanum tanti non est: partim quia corpore humano nihil imbecillius; partim etiam quia quod superior potest in corpus inferioris, idipsum inferiori esse potest materia virtutis; aut injuria tamen potest inferior in ipsum superioris corpus

exercere.

a Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine] Primum enim corpore humano imbecillius nihil reperiri potest: quandoquidem musca, exigu

solum corpus, et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exercere? Num quicquam unquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohærentem de statu propriæ quietis amovebis? Cum liberum quendam virum** suppliciis se tyrannus adacturum putaret ut adversum se factæ conjurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit, et in os tyranni sævientis abjecit: ita cruciatus quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit etiam virtutis. Quid autem est, quod in alium quisquam facere possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accepimus,1o necare hospites solitum, ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in vincula conjecerat: sed mox ipse victorum catenis manus præbuit.' Ullamne igitur ejus hominis potentiam putas qui

8

a

* Zenonem, ut quidam aiunt; Anaxarchum, ut alii. Ab ipsis victis in vincula conjectus est.

a

8

Carthaginensium,

mus: Num quid unquam. Vict. uterque: Num quidquam libero.-8 Mss. et edd. Flor. Delph. Hack. fecit esse virtutis.-9 Ms. Erfurt. et edd. prædictæ facere potest.-10 Accipimus Delph. Hack.-11 Improbissimum quemque edd.

NOTE

um animal, humano corpori mortem afferre potest, sive pungendo: sicut apes, præsertim vero crabrones vulgo froilons: Virg. Iv. Geor. vs. 236. 'Illis ira modum supra est, læsæque venenum Morsibus inspirant, et spicula cæca relinquunt Affixæ venis, animasque in vulnere ponunt:' sive etiam viscera subeundo, ut cantharides, de quibus Cicero Epist. 1. 9. Ep. 21. 'Caius,' inquit, accusante L. Crasso cantharidas sumsisse dicitur.' Notari possunt hic duo hæc nomina, C expetibilis et 'muscularum,' quorum testem Latinum non novi: mihi diceretur desiderabilis et muscarum. Tu videris.

* Cum liberum quendam virum, &c.] Deinde cruciatus, quos superior in corpus inferioris exercet, quædam

esse possunt materia virtutis: sicut contigit Anaxarcho philosopho, Democriti sectatori, de quo nunc Philosophia mentionem facit. Anaxarchus enim ille, ut ait Cicero II. Tuscul. cum in manus Cyprii Nycareontis Regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est, neque recusavit. Hic autem in pilam saxeam conjectus, ibique ferreis malleis contusus, tunde, inquit, tunde Anaxarchi follem: Anaxarchum enim non tundis: Tyranno porro amputationem linguæ minitante, linguam dentibus abscissam in tyrannum exspuit.

• Quid autem est, quod in alium, &c.] Postremo quod superior potest in corpus inferioris, idipsum non raro inferior in corpus superioris potest: cujus rei multa sunt exempla: memi

« PoprzedniaDalej »