Obrazy na stronie
PDF
ePub

SERENISSIMO

DELPHINO

PETRUS CALLYUS.

QUICQUID LUDOVICUS MAGNUS, augustus parens Tuus, molitur, SERENISSIME DELPHINE, id omne magnum est: seu populos regit; seu hostes expugnat; seu utrisque concessa pace gratificatur. Sed indoles et institutio Tua regiorum operum opera sunt maxima. Tu quidem, velut nobile speculum, regales cum animi, tum corporis dotes ab ipso acceptas sic reddis, nihil ut in Te desideretur, quod imperatoriæ majestatis esse possit: Tuam vero institutionem, quam Rex ille sapientissimis suis consiliis exorsus est, selectissimisque viris corroboravit, mágnificentissimo librorum apparatu ita perficit, ut ineffabili quadam necessitudine quantum filius parente, tantum parens filio Regum omnium præstantiam vincat. Ecce, continuato illius jussu, inter antiquos auctores emicat Severinus Boëthius, seque Tibi sistit, ut meliori quodam jure, sic majori spe fructuum uberrimorum.

Omnium certe ejusmodi auctorum meritissimo Boëthius Tibi se sistit. Illi enim advenæ Gallicorumque institutorum penitus ignari, præcone indigebant, qui prædicata eorum dignitate, aliquam in Aula iisdem compararet existiDelph. et Var. Clas.

Boëth,

A

mationem hic pridem a Philippo Pulchro Galliarum Rege, literarum literatorumque amantissimo Principe, honorificentissime exceptus, prope domesticus est, aulicorumque morum tam gnarus, quam ab Aulicis notus. Illi profani, nulla, nisi quam forte a novis interpretibus acceperunt, pietate commendantur: hic sacer, Christiana Martyris splendidius, quam Romana Patricii micat purpura. Illi in uno duntaxat dicendi genere versati, aut solutam sine stricta, aut strictam sine soluta orationem habent: hic utriusque sermonis scientissimus, ut persuadet orator eloquens, sic poëta suavis delectat. Illi Musis mollioribus inspirati, suis sententiis si non lædunt, læsam ostendunt mentem, quam sanare nequeunt: hic, docente severiori Philosophia, perturbationes, errorum vitiorumque causas, ita detegit, ut ad mentis salutem multum conferre posse videatur.

Si vero Auctor ille faciles ad Te habuerit aditus, SEREnissime DelphINE, majorem doctrinæ virtutisque accessionem se sperabit facturum, non solum in Te, sed in omnibus etiam adolescentibus, ad quos, velut a capite ad membra, regiæ Tuæ institutionis forma derivatur.

Magnum quidem est, Te Geographiam, Chronologiam, Historiam tam profanam quam sacram, eximia Latinitate cumulatas perfectissime callere: sed longe majus, illius, quam insitam habes cum de Te, tum de Deo notitiæ philosophicum, quod Boëthius hic suggerit, accipere incrementum: illæ etenim priores disciplinæ huic posteriori, non secus ac mancipia dominæ famulantur. Hac informatione Princeps tanto altius populos supereminet, quanto sui conscius, Conditorisque intelligens, divitiis, honoribus, voluptatumque illecebris, quibus regale solium circumfundi solet, contemtis, et humiliores de semetipso et sublimiores de divina majestate concipit sensus. Non omittendæ erant eæ, quæ animo Tuo vere regio impressæ sunt, artes ingenuæ: sed illa, quam Boëthius inspirat, humanæ divinæque naturæ notitia Tibi omnino necessaria videtur: suis etiam sceptra non carent miseriis, quibus philosophicum illud Consulis Romani remedium utiliter potest adhiberi.

Quamvis autem augustum Tuum genus, et præstantissima Tua eruditio Te adeo evexissent, ut aureus hic liber magno Tibi deinceps usui esse non posset; grande tamen Tuum DELPHINI decus id a Te videtur postulare, illum ut librum Tibi legi cures; cum alias ob causas, tum maxime, ut Boëthius Gallicis Academiis, a quibus pari, qua olim a Romanis moenibus, injustitia dudum exulavit, Tuo regali exemplo restituatur; turpe nimirum regno Christianissimo sacrum hunc doctorem Virgilio, Ciceroni, Aristoteli, ceterisque religionis Christianæ hostibus postponi, eoque magis, quod ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister nostras Christianorum scholas affluentibus doctrinarum omnium copiis ditaverit. Grammaticam, fugata barbarie, sanctos fabularum usus docuit: Rhetoricam lectissimis verbis verissimisque sententiis ornavit: Philosophiam obscuritate liberatam ita excoluit, ut quicumque huic parere voluerit, is omne ætatis tempus possit sine molestia transigere.

Patere ergo, SERENISSIME DELPHINE, virum pariter nobilem, doctum, et sanctum Regiam ingredi, ceteris auctoribus Tuis annumerari, et inter illas, quas in literis feliciter consumis, operas Tibi audiendum proponi : sanctitatem hic cum doctrina, utramque cum nobilitate sic animadvertes conjunctam, ut quicquid ibidem erit obvium, id augusta Tua haud indignum origine, et ad Tuam scientiam augendam et ad coronam æternam, cui reges omnes studere debent, consequendam conducere plurimum possit.

Cadomi, Kal. Novemb.

A.D. MDCLXXIX.

AD GENEROSÆ INDOLIS,

PRISCÆQUE NOBILITATIS JUVENEM,

D. RUTGERUM BOETZELERIUM

AB ASPEREN,

LIBERI BARONIS ASPERANI FILIUM,

PETRI BERTII

PRÆFATIO.

LIBROS ANICII MANLII TORQUati Severini Boethii DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIE, quos in tanta dignatione viri eruditi semper habuerunt, ut in illis legendis, enarrandis, recensendis, evulgandis, laudem non exiguam positam existimarent, (scripsere enim in eos ex antiquioribus Albertus Magnus, et Thomas Aquinas: Deus bone, qui viri, et quanti! post illos Rodulphus Agricola Frisius, et Joannes Murmellius Ruremundanus, ac nuper admodum Joannes Bernartius, et Theodorus Sitzmannus :) libros igitur Boëthii de Consolatione Philosophiæ nuper a me publicis lectionibus in Academia explicatos, tibi inscribo, Juvenis Nobilissime: exiguum mole munus, sed ingens pondere. Etsi enim brevitati ipse quondam studuerit Boëthius, brevitatemque operis contractiorem adhuc fecerit typographi

« PoprzedniaDalej »