Obrazy na stronie
PDF
ePub

horum aliquid attingit? num audes alicujus talium splendore gloriari? An vernis floribus ipse distingueris? aut tua 14 in æstivos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? quid externa bona pro tuis amplexaris? Nunquam tua faciet esse fortuna, quæ a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus, animantium proculdubio debentur alimentis. Sed si, quod naturæ satis est, replere indigentiam velis, nihil est quod fortunæ affluentiam petas.'s Paucis enim minimisque natura contenta est: cujus satietatem si superfluis urgere velis, aut injucundum, quod infuderis, fiet, aut noxium. Jam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas: quarum si grata intuitu species est, aut materiæ naturam, aut ingenium mirabor

h

& Ait Philosophia. h Forma.

An tua.-15 Petis Delph. Hack.-16 An vero te longus edd. prædictæ. Ms.

6

NOTE

etiam agros prædictæ menti esse debere pretiosos: quia cum ager dicatur territorium, quod diligentius cultum fruges affert, ager pretiosus menti haberi nequit, nisi aut sua magnitudine, quatenus terminis longissimis circumscribitur; aut sua figura, quatenus tumoris expers, ceu cylindro æquatus fuerit; aut suo motu, quatenus non modo fertilis, sed etiam fructuosus fuerit: agro bene culto,' inquit Tullius, 'nil potest esse nec usu uberius, nec specie ornatius.' Atqui nullo ex his modis ager menti humanæ pretiosus esse potest. Non sua magnitudine: nam 'Luna,'' Sol,' 'Sidera,' 'Cœlum,' quæ tamen ipsi menti pretiosa non videntur, ‘ pulcherrimi operis portio' sunt quolibet agro major. Non etiam sua figura plana: siquidem mare: quod nihilominus tanto in pretio non est, dum tranquillum est et serenum, aquis æquali pondere libratis, non solum agro, sed quolibet alio corpore plano

[ocr errors]
[ocr errors]

planius est: quid enim tam planum videtur,' ait Tullius II. Acad. 'quam mare? ex quo etiam æquor illud poëtæ vocant.' Non denique suo motu, sive florens,' sive etiam fructuosus' quoniam flores, fructusque agrorum extra hominem sunt; aut si horum pars quædam ipsum hominis corpus instar alimenti subeat, hæc tam parva esse debet, ut 'si naturæ satietatem superflnis urgere velis, aut injucundum, quod infuderis, fiat, aut noxium.' Lucretius 1. v. 'Quod si quis vera vitam ratione gubernet: Divitiæ grandes homini sunt, vivere parce, Æquo animo: neque enim est unquam penuria parvi.'

[ocr errors][merged small]

artificis. An vero longus 16 ordo famulorum* facit esse felicem? qui si vitiosi moribus sunt, perniciosa domus sarcina, et ipsi domino vehementer inimica: sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum quæ in tuis 18 computas bonis, tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendæ pulchritudinis, quid est, quod vel amissis 19 doleas, vel læteris retentis ? Quod si natura pul

k 1

chra sunt, quid id tua refert? Nam hæc per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti. Quid autem tanto fortunæ strepitu desideratis?' Fugare, credo, indigentiam copia quæritis." Atqui hoc vobis in

i Onus. k Sejuncta. concursu quærendo.

Fortunam tuam frequenter appellando, tantoque

Rittersh. An vero longus.... moribus sint.-17 Ms. Erfurt. perniciosa domus est sarcina.—18 Thuan. primus, Reg. uterque Vict. et Flor. quæ tui in tuis.—

NOTE

ne a minima quidem febre te poterit liberare. Lucretius 1. 11. 'Nec calidæ citius decedunt corpore febres, Textilibus si in picturis, ostroque rubenti Jactaris, quam si plebeia in veste cubandum est.'

[ocr errors]

* An vero longus ordo famulorum] VI. Philosophia pariter demonstrat, famulorum turbam prædictæ menti non esse pretiosam: quia famuli isti vel improbi sunt, vel probi. Si improbi, tantum abest ut domino pretiosi sint, ut potius perniciosa domus sarcina, et domino vehementer inimica,' quippe qui lege divina tenetur famulum et a vitio retrahere et ad virtutem promovere. Hebr. 13. 'ipsi enim domini pervigilant, quasi rationem pro animabus reddituri.' Si vero probi: quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Quare Philosophia me

6

rito concludit beatum hominem non esse, quod pecunia, gemmis, agris, vestibus, et famulis abundet. Horat. Carm. IV. Od. 9. 'Non possidentem multa vocaveris Recte beatum: rectius occupat Nomen beati, qui Deorum Muneribus sapienter uti, Duramque callet pauperiem pati, Pejusque leto flagitium timet, Non ille pro caris amicis Aut patria timidus perire.'

Sequestrata] Sejuncta. Sequestratus autem dicitur a sequestro, hoc a sequester, qui est arbiter inter utramque partem, sic medius, ut neutrius præjudicio actus judicet: quemadmodum Æn. XI. vs. 133. senos pepigere dies, et, pace sequestra.' Sed vox ista, 'sequestratus,' qua Arnobius 1. v. adv. Gen. et Cas

Bis

siodorus 1. 1. Var. cap. 3. utuntur, purioris Latinitatis non videtur.

contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est" ad tuendam pretiosæ supellectilis varietatem: verumque illud est, permultis indigere eos 20 qui permulta possideant: contraque minimo," I qui abundantiam suam naturæ necessitate, non ambitus superfluitate P metiantur. Itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum, ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quæratis? Sic rerum versa conditio est, ut divinum merito" rationis animal," non aliter sibi splendere, nisi inanimatæ supellectilis pos

[blocks in formation]

19 Quid est, quod amissis vulg.-20 Eos indigere Delph. Hack.-1 Thuan. primus, et uterque Vict. contraque minimum.-2 Auctior lectio Ms. Rittersh.

NOTE

m Fugare, credo, indigentiam copia quæritis] Id unum prætexunt quicumque vehementiori prædictorum studio afficiuntur. Scilicet unusquisque homo suæ tenuitatis conscius, pecunia, gemmis, agris, vestibus, et famulis, veluti totidem satellitibus circumdatus, his putat se posse ab omni hostium injuria liberari: sed fallitur.

n Pluribus quippe adminiculis opus est] Adminiculum est auxilium, quod ad manum, sive præsto est: quod autem prædicta bona perpetuæ sint corruptioni obnoxia, ideo quo plura possidemus, eo ad illa conservanda plura nobis ad manum esse debent auxilia.

• Supellectilis] Supellex proprie est ornamentum aulæ, cujusmodi sunt aulæa, sedilia, lintea, vasa, ceteraque domus utensilia, quod nimirum hæc pellibus involuta, a militibus, et for. te etiam a Legatis, ad suos usus portarentur hic autem supellectilis varietas est prædictorum bonorum externorum multitudo, nomine partis ad totum translato.

p Non ambitus superfluitate] Non solum præsidii causa, ut dictum est, sed ambitu etiam prædictis divitiis

studemus comparandis, rati nimirum nos eo majorem de nobis existimationem in mente ceterorum hominum excitaturos, quo pluribus majoribusque ejusmodi bonis fruemur: atque id ex eo evidens est, quod, si arbitraremur fore ut a nullo unquam homine videremur, nec gemmis, nec vestibus, nec ullis ejusmodi bonis ita inhiaremus.

Sic rerum versa conditio] Mens quippe mea mei corporis forma est, sed a Deo et propter ipsum Deum creata quamobrem veluti media inter Deum conditorem, corpusque consors, ab utroque sic informatur notionibus, ut ab utroque in suas trahatur partes: sed heu! cum Deo unice diligendo vacare deberet, infelici cum propriæ infirmitatis, tum perturbationis pondere ad corpus primum, deinde ad cetera corpori famulantia truditur; qua quidem in re homo,' divinum merito rationis animal,' ceteris rebus creatis insipientior, injuriam facere videtur et Deo et sibi. Primum quidem homo est

r Divinum merito rationis animal] Homo enim ut nemo nescit, constat ex mente et corpore mutuo conjunc

0

8

sessione videatur? Et alia quidem suis contenta sunt: vos autem Deo mente consimiles, ab rebus infimis excellentis naturæ ornamenta captatis: nec intelligitis quantam3 conditori vestro faciatis injuriam. Ille genus humanum' terrenis omnibus præstare voluit: vos dignitatem vestram infra infima quæque detruditis. Nam si omne cujusque bonum, eo cujus est,4 constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra bona esse judicatis, eisdem vosmetipsos vestra æstimatione summittitis: quod quidem haud immerito cadit." Humanæ quippe naturæ hæc conditio est, ut • Homines. P Contingit.

V

sic rerum versa lex et conditio est.-3 Quantum Delph. Hack.-4 Ms. Rittersh. Nam si omne, quod cujusque bonum, id eo cujus est.—5 Uterque Vict. et ed.

NOTE

tis: mens ratio,' corpus
(
'animal'
non raro appellatur: sed mente ho-
mo similis est Deo: sicut statuitur
Genes. 1. faciamus,' inquit Deus,
'hominem ad imaginem et similitu-
dinem nostram :' quatenus videlicet
mens nostra res est, instar Dei, cogi-
tans; unde homines II. Petri 1. 'divi-
næ consortes naturæ dicuntur:
propterea nunc homo vocatur animal
merito,' sive titulo 'rationis divinum.'

Homines,' inquit Tullius de Un. 'Deorum immortalium quasi gentiles sunt, et divini generis appellantur, et omnium animantium tenent principatum.' Deinde idem homo est ceteris rebus creatis insipientior: quandoquidem

s Alia quidem suis contenta sunt] Nam corpora inanimata, plantæ, bestiæ ipsæ finibus sibi divinitus præscriptis ita continentur, ut nec pecuniæ, nec gemmarum, nec agrorum, nec vestium, nec famulorum deside rio teneantur. Præterea idem homo injuriam videtur facere Deo.

Ille genus humanum, &c.] Cum enim Deus, utpote cujus sapientia infinita est, quolibet homine etiam Delph, et Var. Clas.

sapientissimo sit sapientior; propte rea ille homo injuriam facit Deo, qui ausus suum judicium divino anteponere, quam dignitatem Deus terrenis omnibus præstare voluit, hanc infra infima quæque detrudit. Atqui homo prædictis bonis inhians ita se habet. Bonum enim ita in perfectione versatur, ut quod cuique bonum, illud eidem, semetipso videatur perfectius, utpote a quo perfici possit : neque etenim perfici potest, nisi a perfectiori. Quamobrem cum pretiosum, ut supra dictum est, illud habeatur, quod in nostra est existimatione, cumque hæc existimatio non, nisi crescente rei subjectæ perfectione, crescere debeat, idcirco quicquid alicui bonum videtur, illud eidem pretiosius videatur, necesse est: quare homo summo famulorum, vestium, agrorum, gemmarum, pecuniæ, et ceterarum ejusmodi rerum abjectissimarum desiderio occupatus, res istas sua etiam mente pretiosiores perfectioresque esse existimat, adeoque suo conditori facit injuriam suo illo falso judicio;

Boëth.

u Quod quidem haud immerito cadit] N

W

tum tantum ceteris rebus, cum se cognoscit, excellat: eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare, natura est: hominibus vero, vitio venit. Quam vero late patet vester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quæ sunt apposita, laudantur: illud vero his tectum atque velatum in sua nihilominus fœditate perdurat. Ego vero nego, illud esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? Minime, inquies." Atqui divitiæ possidentibus persæpe nocuerunt, cum pessimus quisque, eoque alieni" magis avidus, quicquid usquam auri," gemmarum 13 est, se solum, qui habeat dig

Delph. existimatione.-6 In Thuan. primo, Reg. et utroque Vict. deest vero. -7Ferri potest: cur tamen a veteri non stem? ipsa siquidem.' Bernart.8 Ms. Rittersh. et ed. Flor. Nihilominus in sua fœditate perdurat.-9 Mss. nego ullum esse.-10 Thuan. primus, Reg. et uterque Vict. minime, inquis.—11 Vict. secundus: atque alieni.—12 Auri usquam Delph. Hack.-13 Gemmarumque est edd. eædem.

NOTE

Quod quidem falsum judicium nec sine aliqua causa est, nec sine aliquo effectu: oritur quippe ex voluntaria humanæ mentis ignoratione, quæ ignoratio, crescente illo judicio, crescentibusque adjunctis illi perturbationibus, crescit,

▾ Humanæ quippe naturæ, &c.] Homo in boc differt a ceteris animantibus, quod ille possit, ceteræ vero animantes non possint cogitare: quare quod ceteræ animantes 'sese ignorent,' hoc illarum ‘natura ' est: quod vero homo se 'ignoret,' id ejus' vitium' est, quatenus præcipitationi et præjudicio obsecutus, ad suam mentem animo non vult attendere: unde justo Dei judicio fit ut'infra bestias redigatur: nolite fieri,' inquit David Psal. 31. sicut equus et mu lus, quibus non est intellectus :' ut nimirum sui immemor, instar bestiæ, huc feratur, quo corpus rapit.

w Quam vero late patet vester hic er

ror] Est quidem hic 'error' sive falsum judicium, quatenus homo arbitratur, mentem suam ornari posse ornamentis alienis, videlicet pecunia, agris, gemmis, &c. 'ipsa enim quæ sunt apposita, laudantur, quod vero his tectum atque velatum in sua nihilominus fœditate perdurat :' cadavera putes pulchris condita sepulcris; stercora nivibus obducta. At ille error late patet,' non solum ratione multorum hominum, qui illo inficiuntur, verum etiam ratione diversorum motuum cum animi tum corporis, quorum error ille est causa: quamobrem homo hoc ipso errore non modo Deo, ut probatum est, sed et sibi ipsi facit injuriam.

* Ego vero nego illud esse bonum quod noceat habenti] Hæc Philosophiæ ratiocinatio interpretatione non indi. get. Quod, inquit, nocet habenti, illud habentis bonum esse non potest: bonum quippe favere debet, non no

« PoprzedniaDalej »