Obrazy na stronie
PDF
ePub

W

contra se factæ conjurationis fuisse diceretur; Si ego, inquit, scissem, tu nescisses. Qua in re non ita sensus nostros moeror hebetavit, ut impios scelerata contra virtutem querar molitos: sed quæ speraverint effecisse, vehementer admiror. Nam deteriora velle, nostri fuerit fortasse defectus: posse vero contra innocentiam, quæ sceleratus quisque conceperit, inspectante Deo, monstri simile est: unde haud injuria tuorum quidam familiarium quæsivit: Siquidem Deus, inquit, est, unde mala?" bona vero unde, si non est? Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium, totiusque Senatus sanguinem petunt,

• Et veluti paradoxum. quæ a Deo esse non possunt.

f Non immerito.

O Philosophia. * Cum bona sine Deo esse nequeant.

λ Quippe

quod etiam Delph. Hack.-6 Thuan. primus, et uterque Vict. posse contra.→→→

NOTE

aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicaverunt perfeceruntque.'

▾ Qua in re] Accusatione sive no. minis delatione in Boëthium facta.

"Nostri... defectus] Cur bonum meliusve velimus, causa quærenda extra nos, quippe qui 11. Corinth. 3. · non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est.' At cur malum deteriusve velimus, causa est in nobis, quorum utpote infirmorum est posse peccare.

Inspectante Deo] Quod Deus sit summe bonus, admiratione videtur dignum, probos ab improbis, Deo inspectante, opprimi: unde id 'monstri simile' videtur, quasi præter ordinarium naturæ ordinem.

▾ Tuorum quidam familiarium] Plato quidem x. de Leg. et post illum Seneca hoc argumentum tractavit. Quisquis autem fuerit auctor hujus dilemmatis: 'Si Deus est, unde mala? at si non est, unde bona?' melior videtur conditio ejus, qui ex bonis ait,

quam illius qui ex malis negat Deum existere quoniam quot bona, tot sunt Dei existentis argumenta: nullo autem malo conjici potest Deum non existere.

2 Fas fuerit] Id est, liceat: 'fas' enim, inquit Festus, dicitur a‘fando : quasi fatum a Diis, vel saltem a Deorum ministris, Sacerdotibus: sicut 'jus' a 'jubeo' quasi jussum a Magistratu: unde Virgil. Geor. 1. vs. 268. 'Quippe etiam festis quædam exercere diebus Fas et jura sinunt.' Cum igitur nihil magis licitum sit, quam quod a Deo jussum dictumque fuerit, idcirco 'fas fuerit' idem quod liceat.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

nos etiam, quos propugnare bonis Senatuique viderant, perditum ire voluisse. Sed num idem de patribus * quoque merebamur? Meministi, ut opinor,' quoniam me dicturum quid, facturumve præsens ipsa semper dirigebas: meministi, inquam, Veronæ cum Rex mf avidus communis exitii, majestatis crimen in Albinum delatum ad cunctum Senatus ordinem transferre moliretur, universi innocentiam Senatus quanta mei periculi securitate 8h defenderim. Scis me hæc et vera proferre, et in nulla unquam mei 10 Philosophia. m Theodoricus. " Contemtu.

* Senatoribus ipsis.

7 Semper ipsa Delph. Hack.-8 Quanta mei securitate periculi edd. eædem.

NOTE

[blocks in formation]

e Perditum ire] Non perditos ire: quoniam, ut grammatice loquar, supina sunt nomina substantiva, quare nec genus mutant pro diverso genere alterius nominis substantivi: ait enim Tullius 'madefactum iri Græciam sanguine:' nec etiam numerum; cum Livius dicat, latrocinia iri sublatum:' sed nemo hæc nescit.

De patribus] Senatoribus: Senatores enim dicuntur patres et ætate et officio, ut docet Sallust. initio Belli Catilinarii: 'hi,'inquit, ' vel ætate vel curæ similitudine, Patres appellabantur.' Ætate quidem, quod instar patrum sint natu grandes : sic quippe ab ætate senili dicti sunt Senatores, ut jam monuimus. Officio vero, quod sicut patres filios suos, ita illi Rempublicam curent: hos enim, inquit Festus, ' initio Urbis conditæ Romulus centum delegit, ut agrorum partes attribuerent tenuioribus, proinde ac liberis, ac pecunias dividerent.' Vide, ut crescat injuria Boëthio illata: nam magna est inju

ria, innocentem Boëthium odio haberi ab improbis, major eundem ab his revera opprimi; maxima, ab iis qui et ætate et officio tenebantur ipsum tueri: sed incomprehensa et ineffabilis, ab iisdem, de quibus ipse Boëthius dictis factisve optime meritus fuit.

e Verona] Verona est civitas Venetiæ quæ a Gallis condita, duce Brenno, a quo Brenona primum, deinde Verona, auctore Justino 1. xx. dicta est. Ex hac urbe præstantes viri orti sunt; ut Catullus, Julius Scaliger, et, ut quibusdam placet, Plinius.

Cum Rex] Theodoricus, qui erat Rex Italiæ.

8 Majestatis crimen in Albinum] De crimine majestatis dictum est in hac prosa Annotatione, de Albino vero Annot., sicut et de Senatu Annot. *

h Quanta mei periculi securitate] Securitas, inquiunt Philosophi, est recta placidaque mentis, mala impendentia non curantis, constitutio : enim a 'cura' dicitur 'curiosus' qui

[ocr errors]

ut

cura præter modum utitur,' teste Varrone v. de L. L. sic a cura est securus, qui est sine cura: hinc se curitas hic est periculi incuria sive

i

laude jactasse. Minuit enim quodammodo se probantis conscientiæ secretum, quoties ostentando quis factum recipit famæ pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus, vides. Pro veræ virtutis præmiis falsi

ok

• Quisnam fuerit exitus et finis nostræ integritatis.

9 Ms. Erfurt. et ed. Flor, nullam umquam mei laudem.-10 Ms. Erfurt recepit. NOTE

contemtus. Sic Virg. Æn. vII. vs. 302. Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Profuit? optato conduntur Tibridis alveo, Securi pelagi atque mei.'

1 Se probantis conscientiæ secretum] Conscientia generatim nihil aliud videtur, quam mens cum sui tum suæ cogitationis sciens: unde Tullius III. de Off.' Cum jurato,' inquit,' dicenda sententia sit, meminerit Deum se habere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam:' unde etiam ut clara distinctaque cognitione, sic conscientia convincimur: quare Quintil. Inst. Orat. 1. v. 'conscientia,' ait, 'mille testes: sensus interprete non eget.' Hinc autem conscientia duplicis generis est, nempe bona et mala: 'Conscientiæ in utramque partem magna vis est,' ait Cic. pro Mil. ut neque timeant qui nihil commiserunt, et pœnam semper ante oculos versari putent, qui peccarint.' Conscientia bona, recte factorum convincimur: unde recordatio jucundis. sima, quæ nunc dicitur 'conscientiæ se probantis secretum,'quod ut laude sui communicatur, sic minuitur, utpote minus secretum: propterea statuunt Stoici 'ne te quæsiveris extra:” et Macrobius in Somn. Scip. 1. II. c. 10.

Virtutis,' inquit, 'fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria.' Sed divine magis Spiritus Sanctus,cum Proverb. XXVII. 'laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua,' tum etiam

Matthæi vi. " cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus.' Conscientia vero mala,malefactorum convincimur: unde recordatio tristis: suum' enim quemque scelus agitat amentiaque afficit,' inquit Tullius pro Sext. Ros. ' suæ malæ cogitationes conscientiæque animi terrent.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Exceperit eventus] Interceperit exitus: nam 'excipere' inter plures alias significationes idem est atque 'incautum comprehendere:' ut apud Ciceronem ad Att.' admoniti sumus,' inquit, ut caverimus ne excipere. mur a Cæsare, quod is in eadem loca, quæ nos petebamus, celerius etiam, quam nos possemus, eo quo intende, rat venturus esset.' Et apud Virgil. Æn. x. vs. 386. Nam Pallas ante ruentem, Dum furit, incautum, crudeli morte sodalis, Excipit: atque ensem tumido in pulmone recondit.' Eventus autem Ciceroni 1. de Inv. est alicujus exitus negotii: unde 11. de Orat. 'Consilia,' inquit, 'primum; deinde acta; postea eventus:' propterea quicquid sive boni sive mali casu accidit, id eventus solet dici : quare idem Orator: qui sciunt,' ait, quid aliis acciderit, facile, ex aliorum eventibus, suis rationibus possunt providere:' Virgil. Æn. x. vs. 159. ' Hic magnus sedet Æneas, secumque volutat Eventus belli varios,' Et Ovid. II. de Ponto: Nam timor eventus deterioris abest,'

sceleris poenas subimus. Et cujus unquam facinoris "1 manifesta confessio ita judices habuit in severitate concordes, ut non aliquos vel ipse humani error ingenii, vel fortunæ conditio cunctis mortalibus incerta summitteret? Si inflammare sacras ædes voluisse, si sacerdotes impio jugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, præsentem tamen sententia confessum, convictumve pusset. Nunc quingentis fere passuum millibus procul

[ocr errors]

P Gravioris alicujus sceleris.

9 Ut ne unus quidem judex a communi reliquorum sententia, aut humano errore, aut misericordia discederet.

[blocks in formation]

In severitate concordes] Severitas' proprie judicis est, quatenus hic nihil de supplicio, aut levitate aut affectu animi, remittit: propterea severitati et facilitas et misericordia opponuntur: propterea etiam, qui in sua sententia permanet, is perseverare dicitur. At 'concordes' ii habentur, qui inter se consentientes unius videntur esse animi: quod enim, judice Tullio 1. Tusc. quibusdam cor ipsum animus videatur, ex hoc excordes, vecordes, concordes que dicuntur.' Sic Virg. Ecl. 1v. vs. 46. 'Talia sæcla, suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum Numine Parcæ.'

Ut non aliquos] Voluit Auctor hic notare et facilitatem et misericordiam, quibus severitas judicis mutari potest. Facilitas quidem notatur 'humani errore ingenii,' quod innata Delph. et Var. Clus.

sua infirmitate, errantis instar, modo huc,modo illuc inclinatur: error enim proprie eorum est, qui viæ ignari extra institutum iter deflectunt: unde Virgil. v. Æn. vs. 590. Mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi Falleret indeprensus et irremeabilis error.' Misericordia vero notatur 'fortunæ conditione cunctis mortalibus incerta :' nam misericordia est affectio hominis adversas alterius res, seu casus, quibus propter maximam fortunæ inconstantiam ipse obnoxius sit, dolentis.

[ocr errors]

• Si inflammare, &c.] In enumerandis sceleribus hæc crescit oratio: nam grave scelus, inflammare sacras ædes;' gravius, sacerdotes impio jugulare gladio;' gravissimum, 'bonis omnibus necem struxisse.'

P Præsentem tamen sententia confessum, convictumve punisset] Homo judex sententiam non fert, nisi auctoritate Dei, cujus vices agit: quamobrem ille sententiam Deo dignam ferat necesse est: sicut ergo Deus neminem nisi convictum damnat : sic homo pariter neminem nisi convictum damnare debet. Convincitur autem reus vel sua confessione, vel aliis testimoniis, quibus satisfacere nequit; quod cum non possit fieri, nisi reo præsente, propterea reus inprimis citandus, deinde interro

Boëth.

H

moti, atque indefensi ob studium propensius in Senatum, morti, proscriptionique' damnamur. O meritos, 'de simili crimine neminem posse convinci! cujus dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt: quam uti alicujus sceleris admistione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio*

* Ab iis judicibus, a quibus damnamur. O nostri judices: nullus vestrum potest convinci simili crimine; quod nimirum ipsis etiam delatoribus nullum ita videtur, illud ut ficto sacrilegii scelere larvatum proponere studuerint.

NOTE

gandus, audiendusque, quod tamen Boëthio negatur: usque adeo injusta est ea, qua afficitur, pœna.

a Quingentis fere passuum millibus] Tantum ab urbe in qua damnatus est Boëthius distabat Ticinum, ubi idem Boëthius inclusus detinebatur. Est autem Ticinum Insubriæ civitas, quam recentiores Papiam vocant, a Ticino fluvio præterlabente nomen habens.

r

prædio

Morti, proscriptionique] Proscriptio duplicis generis etiam apud Ciceronem. Alia est proscriptio 'rerum,' quatenus hæ, inscriptis quibusdam tabulis, venales significantur. Sic Tullius pro Flacco dixit rum proscriptiones.' Alia proscriptio personarum,' quatenus hæ scriptura in exilium ita relegantur, ut hic tuta non sit earum salus: sic idem Tull. pro Rosc. cavete,' inquit," per Deos immortales, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur.' Cum autem hic Boëthius'mortis proscriptionisque' meminerit, idcirco locutus videtur de ultimo hoc proscriptionis genere. Ex quo patet Ennodium in Panegyrico Regis Theodorici, oratorie magis hæc, quam vere dixisse: Nullus incommoda proscriptionis ingemiscit.'

O meritos, de simili crimine neminem posse convinci] Quasi dicat: O Senatores hujus in nos latæ sententiæ conscios, (vos enim jam nostra com

[ocr errors]

pellat oratio,) o meritos neminem vestrum posse convinci simili crimine; quod nimirum propensius' habuerit 'studium in Senatum:' quo nihil elegantius esse possit ad exaggerandam hinc magnanimitatem Boëthii, inde omnium Senatorum ignaviam.

t Ob ambitum dignitatis sacrilegio] Quartum Boëthii crimen est sacrilegium:' sed in quo versetur hoc 'sacrilegium,' non ita manifestum est. Gallicus Boëthii interpres de la Boucherie id vitii in hoc versari arbitratur, quod Boëthius suffragia ad magistratum consequendum necessaria dolo sibi conciliaverit, quod Latini 'crimen ambitus,' a circumeundo supplicandoque, Græci dŋuokomlav vocant; quodque latis legibus puniebatur. Alii vero, ut Thomas et Ascensius, id vitium putant fuisse, quod vulgo dicimus sortilegium,' quo nomine videtur uti ipse Plinius 1. XXVIII. c. 4. ad significandas quasdam magicas superstitiones: unde forte pro sacrilegio legendum, sortilegio: quæ quidem opinio his rationibus confirmari potest. 1. enim ipsis Boëthii temporibus, qui arte quadam, ut præstabat Boëthius, ceteris præstare videbantur, hi non raro artis magicæ accusabantur: testis Cassiodorus 1. iv. Var. Ep. 22. et 23. ubi Basilii et Prætextati hujus criminis accusatorum causa quinque Senatorum judicio committitur, ut nec op

« PoprzedniaDalej »