Obrazy na stronie
PDF
ePub

natura, ut aliarum omnium rerum. sic vivendi modum. Senectus autem ætatis est peractio, tamquam fabulæ : cujus defatigationem fugere debemus, præsertim adjuncta satietate.—Hæc habui, de senectute quæ dicerem; ad quam utinam perveniatis! ut ea, quæ ex me audistis, re experti probare possitis.

M. TULLII CICERONIS

LELIUS

SIVE

DE AMICITIA DIALOG U S.

AD T. POMPONIUM ATTICUM.

ARGUMENTUM.

QUUM inter P. Scipionem Africanum et Lælium summam semper amicitiam fuisse constaret, Ciceroni de amicitia scripturo idoneus visus est Lælius, quem induceret de amicitia disputantem cum utroque genero C. Fannio et Q. Mucio Scævola. Hoc igitur sermone, quem Cicero paucis diebus post Africani mortem habitum fingit, Lælius docet; Quid sit amicitia; Quibus de causis amici quæsiti sint; Quibus causis amicitia contrahatur. Deinde inter quos amicitia esse possit: Quæ sit amicitiæ lex, quæ officia, et quibus denique modis perpetuo conservetur.

Scriptus est autem hic libellus post Catonem Majorem anno p. U. C. 710.

fere

1 I. Quintus Mucius augur multa narrare de C. Lælio socero suo memoriter et jucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scævolam, sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter dis

Me

putata, multa etiam breviter et commode dicta memoriæ mandabam, fierique studebam ejus prudentia doctior. Quo mortuo, me ad pontificem Scævolam contuli, quem unum nostræ civitatis et ingenio et justitia præstantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias: nunc redeo ad augurem. Quum sæpe multa, tum memini, domi in 2 hemicyclio sedentem, ut solebat, quum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere omnibus erat in ore. ministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum ; quum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum conjunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querela. Itaque tum Scæ- 3 vola, quum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Lælii de amicitia, habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, M. F., paucis diebus post mortem Africani. Ejus disputationis sententias memoriæ mandavi; quas hoc libro exposui arbitratu meo quasi enim ipsos induxi loquentes, ne inquam et inquit sæpius interponeretur, atque ut tamquam a præsentibus coram haberi sermo videretur. Quum enim 4 sæpe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res quum omnium cognitione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed, ut in Catone Majore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quæ de illa ætate loqueretur, quam ejus, qui et diutissime senex fuisset, et in ipsa senectute præter ceteros floruisset: sic, quum accepissemus a patribus, maxime memorabilem C. Lælii et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Lælii persona visa est, quæ de

amicitia ea ipsa dissereret, quæ disputata ab eo meminisset Scævola. Genus autem hoc sermonum, positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium, plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis. Itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut Catonem, non 5 me loqui existimem. Sed, ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus de amicitia scripsi. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior: nunc Lælius, et sapiens, (sic enim est habitus,) et amicitiæ gloria excellens, de amicitia loquitur. Tu velim animum a me parumper avertas, Lælium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani ab his sermo oritur; respondet Lælius, cujus tota disputatio est de amicitia, quam legens tu te ipse cognosces.

II. FANNIUS. Sunt ista, Læli! Nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos nunc in te esse conjectos; unum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni: scimus L. Attilium apud patres nostros appellatum esse sapientem; sed uterque alio quodam modo: Attilius, quia prudens esse in jure civili putabatur; Cato, quia multarum rerum usum habebat: (multa ejus et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur :) propterea quasi cognomen jam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo, non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem; nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent appellare sapien7 tem, qualem in Græcia neminem. Nam qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius quærunt, in numero sapientium non habent. Athenis unum accepimus, et

eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum judicatum. Hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita ducas, humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quærunt, credo item ex hoc [Scævola] quonam pacto mortem Africani feras: eoque magis, quod his proximis Nonis, quum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.

:

SCAVOLA. Quærunt quidem, C. Læli, multi, ut est a 8 Fannio dictum sed ego id respondeo, quod animadverti, te dolorem, quem acceperis quum summi viri tum amicissimi morte, ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuæ: quod autem his Nonis in collegio nostro non adfuisses, valetudinem causam, non mæstitiam fuisse.

LELIUS. Recte tu quidem, Scævola, et vere: nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi, quum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii. Tu autem, Fanni, qui mihi tantum 9 tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice: sed, ut mihi videris, non recte judicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quomodo, ut alia omittam, mortem filii tulit! Memineram Paullum, videram Gallum sed hi in pueris; Cato in perfecto et spectato viro. Quamobrem cave Catoni anteponas ne istum quidem 10 ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum judicavit : hujus enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut jam cum utroque loquar, sic habetote.

III. Ego, si Scipionis desiderio me moveri negem, 11 quam id recte faciam, viderint sapientes; sed certe men

« PoprzedniaDalej »