Obrazy na stronie
PDF
ePub

79

que semper agitetur animus, nec principium motus habeat, quia se ipse moveat; ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et, quum simplex animi natura esset, neque haberet in se quidquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi: quod si non possit, non posse interire: magnoque esse argumento, homines scire pleraque ante, quam nati sint, quod jam pueri, quum artes difficiles discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. Hæc Platonis fere.

XXII. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus major hæc dicit. Nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, quum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed, eum esse in hoc corpore, ex iis rebus, quas gerebam, intelligebatis. Eumdem igitur esse creditote, 80 etiam si nullum videbitis. Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit, animos, dum in corporibus essent mortalibus, vivere; quum exissent ex iis, emori: nec vero, tum animum esse insipientem, quum ex insipienti corpore evasisset; sed quum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse cœpisset, tum esse sapientem. Atque etiam, quum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quæque discedant; abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt: animus autem solus, nec quum adest, nec quum discedit, apparet. Jam 81 vero videtis, nihil esse morti tam simile, quam somnum. Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam multa enim, quum remissi et liberi sunt,

futura prospiciunt. Ex quo intelligitur, quales futuri sint, quum se plane corporis vinculis relaxaverint. Quare, si hæc ita sunt, sic me colitote, ut deum: sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis. Cyrus quidem hæc moriens. Nos, si placet, nostra videamus.

XXIII. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit, $2 aut patrem tuum Paullum aut duos avos, Paullum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos præstantes viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quæ ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se pertinere. Ad censes, (ut de me ipso aliquid more senum glorier,) me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiæque suscepturum fuisse, si iisdem finibus gloriam meam, quibus vitam, essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset, otiosam ætatam et quietam sine ullo labore et contentione traducere? Sed, nescio quomodo, animus, erigens se, posteritatem semper ita prospiciebat, quasi, quum excessisset e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cujusque anim maxime ad immortalitatem gloriæ niteretur. Quid rod sapien- 33 tissimus quisque æquissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre, se ad meliora proficisci : ille autem, cujus obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi: neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane

D

2

79

que semper agitetur animus, nec principium motus habeat, quia se ipse moveat; ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et quum simplex animi natura esset, neque haberet in s quidquam admixtum dispar sui atque dissimile, non poss eum dividi: quod si non possit, non posse interire: mag noque esse argumento, homines scire pleraque ant quam nati sint, quod jam pueri, quum artes difficil discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut e non tum primum accipere videantur, sed reminisci recordari. Hæc Platonis fere.

XXII. Apud Xenophontem autem moriens Cyr major hæc dicit. Nolite arbitrari, o mihi carissi filii, me, quum a vobis discessero, nusquam aut null fore. Nec enim, dum eram vobiscum, animum me videbatis, sed, eum esse in hoc corpore, ex iis rebus, q gerebam, intelligebatis. Eumdem igitur esse credit 80 etiam si nullum videbitis. Nec vero clarorum viror post mortem honores permanerent, si nihil eorum sorum animi efficerent, quo diutius memoriam su neremus. Mihi quidem numquam persuaderi po animos, dum in corporibus essent mortalibus, vi quum exissent ex iis, emori: nec vero, tum ani esse insipientem, quum ex insipienti corpore evasi sed quum omni admixtione corporis liberatus pur integer esse cœpisset, tum esse sapientem. Atque quum hominis natura morte dissolvitur, ceteraru rum perspicuum est quo quæque discedant; enim illuc omnia, unde orta sunt: animus aut lus, nec quum adest, nec quum discedit, apparet. 81 vero videtis, nihil esse morti tam simile, quam son Atqui dormientium animi maxime declarant tatem suam multa enim, quum remissi et liber

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

quis facile retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit. Quod si quis deus mihi largiatur, ut ex hac ætate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem. Nec vero velim, quasi decurso spatio, ad carceres a calce revocari. 84 Quid enim habet vita commodi? quid non potius laboris? Sed habeat sane; habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et ii docti, sæpe fecerunt: neque me vixisse pœnitet; quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem et ex vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo. Commorandi enim natura deversorium nobis, non habitandi dedit. O præclarum diem, quum ad illud divinum animorum concilium cœtumque proficiscar, quumque ex hac turba et colluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi; verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate præstantior: cujus a me corpus crematum est; (quod contra decuit ab illo meum:) animus vero non me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum: non quo æquo animo ferrem; sed me ipse consolabar, existimans, non longinquum inter nos 85 digressum et discessum fore. His mihi rebus, Scipio, (id enim te cum Lælio admirari solere dixisti,) levis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam jucunda. Quod si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, lubenter erro; nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo. Sin mortuus, (ut quidam minuti philosophi censent,) nihil sentiam, non vereor, ne hunc errorem meum mortui philosophi irrideant. Quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet

« PoprzedniaDalej »