Obrazy na stronie
PDF
ePub

libidines autem consectatrices voluptatis. Atque in his 118 tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non incallide tergiversantur. Prudentiam introducunt, scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores. Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, quum tradunt rationem negligendæ mortis, perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt, non facillime illi quidem, sed tamen, quoquo modo possunt. Dicunt enim, voluptatis magnitudinem doloris detractione finiri. Justitia vacillat, vel jacet potius, omnesque eæ virtutes, quæ in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si hæc non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur. Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam 119 esse docuimus, quæ honestati esset contraria: sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphonem et Dinomachum judico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent. Non recipit istam conjunctionem honestas, aspernatur, repellit. Nec vero finis bonorum, [et malorum], qui simplex esse debet, ex dissimilibus rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna 120 enim res est) alio loco pluribus. Nunc ad propositum. Quemadmodum igitur, si quando ea, quæ videtur utilitas, honestati repugnat, dijudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate conjunctio. Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse nonnihil, utilitatis certe nihil habebit.

Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sen- 121

142

DE OFFICIIS LIB. III. CAP. 33. tentia magnum; sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios, tamquam hospites, erunt recipiendi; sed, ut, si ipse venissem Athenas, (quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset ;) aliquando me quoque audires, sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis temporis quantum poteris poteris autem, quantum voles. Quum vero intellexero, te hoc scientiæ genere gaudere, tum et præsens tecum propediem, ut spero, et dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade, esse te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monumentis præceptisque lætabere.

M. TULLII CICERONIS

CATO MAJOR

SEU

DE SENECTUTE

DIALOGUS.

ARGUMENTUM.

HIC libellus versatur in senectutis tum laudibus explicandis, tum repellendis criminationibus.

Quatuor autem de causis senectus putatur misera; quarum prima est,-Quod avocet a rebus gerendis;

Altera, Quod corpus faciat infirmius;

Tertia, Quod privet omnibus fere voluptatibus;
Quarta, Quod haud procul absit a morte.

Hæc igitur singula accusationis capita redarguit, ut quæ senectutem partim non attingant, partim non reddant miseram. Sermo autem tribuitur Catoni Censorio, seni et patientissimo ætatis suæ et florentissimo. Qui quum in senectute demum literas Græcas didicerit, oratio ejus hoc in libello, quam alias, est doctior.

Habitus quidem fingitur sermo T. Quinctio Flaminino, M' Acilio Balbo consulibus A.U.C. 604. Scriptus est autem post cædem Cæsaris, anno, (ut videtur,) 710. et missus ad Atticum senem, de republica tum maxima sollicitum. Hic, Cicerone tribus annis major, eo tempore annum agebat sexagesimum sextum.

B

« PoprzedniaDalej »