Obrazy na stronie
PDF
ePub

modo, ut magis in aliis cernamus, quam in nobismetipsis, si quid delinquitur. Itaque facillime corriguntur in discendo, quorum vitia imitantur, emendandi causa, magistri. Nec vero alienum est, ad ea eligenda, quæ 147 dubitationem afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peritos, et, quid de quoque officii genere placeat, exquirere. Major enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non modo, quid quisque loquatur, sed etiam, quid quisque sentiat, atque etiam, qua de causa quisque sentiat. Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poetæ, suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur; hique et secum et cum aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt: sic aliorum judicio permulta nobis et facienda et non facienda, et mutanda et corrigenda sunt. Quæ vero 148 more agentur institutisque civilibus, de iis nihil est præcipiendum. Illa enim ipsa præcepta sunt. Nec quemquam hoc errore duci oportet, ut, si quid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere. Magnis illi et divinis bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est ejicienda: est enim inimica verecundiæ, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum. Eos autem, quorum vita perspecta in rebus 149 honestis atque magnis est, bene de republica sentientes, ac bene meritos, aut merentes, sic, ut aliquo honore aut imperio affectos, observare et colere debemus ; tribuere etiam multum senectuti: cedere iis, qui magistratum habebunt: habere delectum civis et peregrini: in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit; ad summam, ne again de singulis, communem totius generis

150

hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus.

XLII. Jam de artificiis et quæstibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, hæc fere accepimus. Primum improbantur ii quæstus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi quæstus mercenariorum omnium, quorum operæ, non artes emuntur. Est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant. Nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur. Nec vero est quidquam turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur: nec enim quidquam ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eæ probandæ, quæ ministræ sunt voluptatum,

cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres,

ut ait Terentius. Adde huc, si placet, unguentarios, 151 saltatores, totumque ludum talarium. Quibus autem artibus aut prudentia major inest, aut non mediocris utilitas quæritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eæ sunt iis, quorum ordini conveniunt, honesta. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est : sin magna et copiosa, multa undique apportans, multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda: atque etiam, si satiata quæstu, vel contenta potius, ut sæpe ex alto in portum, ex ipso portu in agros se possessionesque contulerit, videtur jure optimo posse laudari. Omnium autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius.

De qua quoniam in Catone Majore satis multa diximus, illinc assumes, quæ ad hunc locum pertinebunt.

XLIII. Sed ab iis partibus, quæ sunt honestatis, quem- 152 admodum officia ducerentur, satis expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quæ honesta sunt, potest incidere sæpe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius: qui locus a Panatio est prætermissus. Nam quum omnis honestas manet a partibus quatuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia magnanimitatis, quarta moderationis: eæ in deligendo officio sæpe inter se comparentur necesse est. Placet 153 igitur, aptiora esse naturæ ea officia, quæ ex communitate, quam ea, quæ ex cognitione ducantur: idque hoc argumento confirmari potest. Quod si contigerit ea vita sapienti, ut in omnium rerum affluentibus copiis, quamvis omnia, quæ cognitione digna sunt, summo otio secum ipse consideret et contempletur: tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita. Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam copíav Græci vocant (prudentiam enim, quam Græci opóvnow, aliam quamdam intelligimus, quæ est rerum expetendarum fugiendarumque scientia,) illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum atque humanarum scientia; in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos. Ea si maxima est, ut est, certe necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque naturæ manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur: pertinet igitur ad societatem generis humani : ergo hæc cognitioni anteponenda est. Atque id opti- 14 mus quisque re ipsa ostendit et judicat. Quis est enim

tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriæ, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abjiciat, etiam si dinumerare se stellas, aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? Atque hoc idem in parentis, in amici re aut 155 periculo fecerit. Quibus rebus intelligitur, studiis officiisque scientiæ præponenda esse officia justitiæ, quæ pertinent ad hominum caritatem; qua nihil homini esse debet antiquius.

XLIV. Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent: ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracusium Dionem Plato, multique multos: nosque ipsi, quidquid ad rempublicam attulimus, (si modo aliquid attulimus,) a doctoribus atque 156 doctrina instructi ad eam et ornati accessimus. Neque solum vivi atque præsentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis literarum assequuntur. Nec enim locus prætermissus est ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam reipublicæ pertineret; ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita illi ipsi, doctrinæ studiis et sapientiæ dediti, ad hominum utilitatem suam intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt. Ob eamque causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est, quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate 157 juncti sumus. Atque ut apum examina non fingendo

rum favorum causa congregantur, sed, quum congregabilia natura sint, fingunt favos: sic homines, ac multo etiam magis natura congregati, adhibent agendi cogitandique sollertiam. Itaque nisi ea virtus, quæ constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et jejuna videatur. Itemque magnitudo animi, remota a communitate conjunctioneque humana, feritas sit quædam et immanitas. Ita fit, ut vincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas. Nec ve 158 rum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitæ, quod ea, quæ natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem. Quod si omnia nobis, quæ ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio, negotiis omnibus omissis, totum se in cognitione et scientia collocaret. Non est ita. Nam et solitudinem fugeret, et socium studii quæreret: tum docere, tum discere vellet, tum audire, tum dicere. Ergo omne officium, quod ad conjunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.

XLV. Illud forsitan quærendum sit, num hæc commu- 159 nitas, quæ maxime est apta naturæ, sit etiam moderationi modestiæque semper anteponenda. Non placet. Sunt enim quædam partim ita fœda, partim ita flagitiosa, ut ea, ne conservandæ quidem patriæ causa, sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita tætra quædam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia. Hæc igitur non suscipiet reipublicæ causa: ne respublica quidem pro se suscipi volet. Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit

« PoprzedniaDalej »