Obrazy na stronie
PDF
ePub

magnitudinem animi, ex quibus singulis certa quædam officia nasci docet. c. 4. Ac de his quatuor partibus accurate disputat, et, quomodo ab iis officia ducantur, ostendit. c. 5-42. Huic disputationi subjicit de comparatione honesti, de duobus honestis utrum honestius. c. 43. sq.

1 I. QUAMQUAM te, Marce fili, annum jam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet præceptis institutisque philosophiæ propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis ; tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Græcis Latina conjunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adjumentum hominibus nostris, ut non modo Græcarum literarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum 2 et ad judicandum. Quamobrem disces tu quidem a principe hujus ætatis philosophorum, et disces, quamdiu voles; (tandiu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non pœnitebit): sed tamen nostra legens, non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique, et Socratici et Platonici esse volumus, de rebus ipsis utere tuo judicio; nihil enim impedio; orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio ætatem consumpsi, si id mihi assumo, videor 3id meo jure quodam modo vindicare. Quamobrem

magno opere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui jam

illos fere æquarunt, studiose legas. Vis enim dicendi major est in illis, sed hoc quoque colendum est æquabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video Græcorum contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret, sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus: nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit judicium: utrumque certe secuti sumus. Equidem et Platonem existimo, si 4 genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenem, si illa, que a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse. Eodemque modo de Aristotele et Isocrate judico: quorum uterque, suo studio delectatus, contempsit alterum.

II. Sed quum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri volui maxime, quod et ætati tuæ esset aptissimum et auctoritati meæ. Nam quum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quæ de officiis tradita ab illis et præcepta sunt. Nulla enim vitæ pars neque publicis neque privatis, neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest; in eoque colendo sita vitæ est honestas omnis, et in negligendo turpitudo. Atque hæc 5 quidem quæstio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii præceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt nonnullæ disciplinæ, quæ propositis bonorum et malorum finibus officium omne pervertant. Nam qui summum bonum sic

instituit, ut nihil habeat cum virtute conjunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturæ bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit, nec justitiam, nec liberalitatem: fortis vero, dolorem summum malum judicans, aut temperans, voluptatem summum bonum sta6 tuens, esse certe nullo modo potest. Quæ quamquam ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hæ disciplinæ igitur si sibi consentaneæ esse velint, de officio nihil queant dicere neque ulla officii præcepta firma, stabilia, conjuncta naturæ tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea præceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum: quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli jam pridem explosa sententia est; qui tamen haberent jus suum disputandi de officio, si rerum aliquem delectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequimur igitur hoc quidem tempore et hac in quæstione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum, judicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.

7

Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium: quod a Panatio prætermissum esse miror. Omnis enim quæ [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur.

III. Omnis de officio duplex est quæstio. Unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum: alterum, quod positum est in præceptis, quibus in omnes partes usus vitæ conformari possit. Superioris gencris hujusmo

di exempla [sunt]: Omniane officia perfecta sint: numquid officium aliud alio majus sit: et quæ sunt generis ejusdem. Quorum autem officiorum præcepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitæ communis spectare videntur: de quibus est nobis his libris expli candum. Atque etiam alia divisio est officii. Nam et 8 medium quoddam officium dicitur, et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quod Græci katópłwμa, hoc autem commune [officium] κałĥкov VOcant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant, medium autem officium id esse dicant, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. Triplex igitur est, ut Panatio videtur, consilii 9 capiendi deliberatio. Nam, honestumne factu sit, an turpe, dubitant, id quod in deliberationem cadit. In quo considerando sæpe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitæ commoditatem jucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint juvare et suos, conducat id, necne, de quo deliberant. Quæ deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, quum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile. Quum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur, fit, ut distrahatur [in] deliberando animus afferatque ancipitem curam cogitandi. Hac divisione, 10 quum præterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo prætermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius: itemque, duobus propositis utilibus, utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes

[graphic][merged small]
« PoprzedniaDalej »