Obrazy na stronie
PDF
ePub

22 societatis. Sed quoniam, (ut præclare scriptum est a Platone,) non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem parentes, partem amici; atque, ut placet Stoicis, quæ in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines socie23 tatem. Fundamentum autem justitiæ est fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta, credamusque, quia fiat, quod dictum est, appellatam fidem.

Sed injustitiæ genera duo sunt: unum eorum, qui inferunt; alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, non propulsant injuriam. Nam qui injuste impetum in quempiam facit, aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio: qui autem non defendit nec obsistit, si potest, injuriæ, tam est in vitio, quam si parentes aut amicos aut pa24 triam deserat. Atque illæ quidem injuriæ, quæ nocendi causa de industria inferuntur, sæpe a metu proficiscuntur; quum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad injuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quæ concupiverunt: in quo vitio latissime patet avaritia.

25

VIII. Expetuntur autem divitiæ quum ad usus vitæ necessarios, tum ad perfruendas voluptates. In quibus autem major est animus, in iis pecuniæ cupiditas spectat

ad opes et ad gratificandi facultatem: ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in republica princeps vellet esse, cujus fructibus exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus vitæque cultus cum elegantia et copia: quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniæ cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio, nemini nocens, vituperanda est sed fugienda semper injuria est. Maxime 26 autem adducuntur plerique; ut eos justitiæ capiat oblivio, quum in imperiorum, honorum, gloriæ cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium,

nec fides regni ést:

Núlla sancta societas,

id latius patet. Nam, quidquid ejusmodi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit sanctam servare societatem. Declaravit id modo temeritas C. Cæsaris, qui omnia jura divina atque humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumque exsistunt honoris, imperii, potentiæ, gloriæ cupiditates. Quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur. Sed in 27 omni injustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quæ plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitato fiat injuria. Leviora enim sunt ea, quæ repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quæ meditata et præparata inferuntur. Ac de inferenda quidem injuria satis dictum est.

IX. Prætermittendæ autem defensionis deserendique 28 officii plures solent esse causæ. Nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt: aut etiam negligentia, pigritia, inertia, aut suis studiis quibusdam oc

cupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum: quod in veri investigatione versentur, quodque ea, quæ plerique vehementer expetunt, de quibus inter se digladiari solent, contemnant et pro nihilo ducant, propterea justos esse. Nam alterum justitiæ genus assequuntur, [in] inferenda ne cui noceant injuria; in alterum incidunt; discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque eos ad rempublicam ne accessuros quidem putat, nisi coactos. Equius autem erat id voluntate fieri. Nam hoc ipsum ita justum est, 29 quod recte fit, si est voluntarium. Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendæ, aut odio quodam hominum, suum se negotium agere dicant, ne facere cuiquam videantur injuriam: qui altero genere injustitiæ vacant, in alterum incurrunt. Deserunt enim vitæ societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil operæ, nihil facultatum.

Quoniam igitur, duobus generibus injustitiæ propositis, adjunximus causas utriusque generis, easque res ante constituimus, quibus justitia contineretur: facile, quod cujusque temporis officium sit, poterimus, nisi 30 nosmetipsos valde amabimus, judicare. Est enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se alienum putat: sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quæ nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa, quæ ceteris; quæ, quasi longo intervallo interjecto, videmus: aliter de illis, ac de nobis judicamus. Quocirca bene præcipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites, æquum sit an iniquum. Equitas enim lucet ipsa per se dubitatio cogitationem significat injuriæ.

32

X. Sed incidunt sæpe tempora, quum ea, quæ maxime 31 videntur digna esse justo homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum, promissum facere ; quæque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit justum. Referri enim decet ad ea, quæ posui principio, fundamenta justitiæ : primum, ut ne cui noceatur : deinde, ut communi utilitati serviatur. Ea quum tempore commutantur, commutatur officium et non semper est idem. Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit: quo impetrato, in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, quæ sint iis, quibus promiseris, inutilia: nec, si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est, majus anteponi minori: ut, si constitueris, te cuipiam advocatum in rem præsentem esse venturum, atque interim graviter ægrotare filius cœperit, non sit contra officium, non facere, quod dixeris; magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur. Jam illis promissis standum non esse, quis non videt, quæ coactus quis metu, quæ deceptus dolo promiserit? Quæ quidem pleraque jure prætorio libe- 33 rantur, nonnulla legibus.

Exsistunt etiam sæpe injuriæ calumnia quadam, et nimis callida, sed malitiosa juris interpretatione. Ex quo illud: summum jus summa injuria, factum est jam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in republica multa peccantur: ut ille, qui, quum triginta

dierum essent cum hoste factæ induciæ, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactæ, non noctium induciæ. Ne noster quidem probandus, si verum est, Q. Fabium Labeonem, seu quem alium, (nihil enim præter auditum habeo,) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, quum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ut ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi, quam progredi mallent. Id quum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum fines, sicut ipsi dixerant, terminavit: in medio relictum quod erat, populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem est, non judicare. Quocirca in omni re fugienda est talis sollertia.

XI. Sunt autem quædam officia etiam adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio, an satis sit, eum, qui lacessierit, injuriæ suæ pœnitere: ut et ipse ne quid tale posthac, et ceteri sint ad injuriam 34 tardiores. Atque in republica maxime conservanda sunt jura belli. Nam quum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; quumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum: confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. 35 Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur; parta autem victoria, conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt: ut majores nostri Tusculanos, Æquos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt; at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt: nollem Corinthum: sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia,

« PoprzedniaDalej »