Obrazy na stronie
PDF
ePub

mam sextam lineam propagationis tenebat. Insuper A licum, majores erant in reguo, Benno Dux in Saxo

tertius Otto (5) post obitum in Regem eligebatur, et ipsi tertium ad invicem consanguinitatis gradum tenebant. Mater autem sua Conradi regis (6) fuit filia.

6. His antecessoribus exortus successor ingenus eligitur, et ut Rex fiat, ab omnibus desideratur. Sed qualiter ad regnum ab his, qui sanæ mentis erant, invitatus fuerit; qualiter etiam invidia virorum bonorum comitatrix per suos satellites [id] impedire tentaverit, nec mihi fastidiosum est dicere, nec ceteris superfluum audire. Invidiam bonorum comitatricem me dixisse ne mireris: quia ubi abundant strenue gesta, abundat et invidia. Unde quidam Philosophus interrogatus a discipulo suo qualiter vivere posset, ut invidiorum corrosiones devitare valeret, respondit: Nil bene, nil strenue, nil prudenter agas, et ita te posse detractiones invidorum declinare scias. Aut igitur stultus esto, et invidiam declinato; aut prudenter agito et invidiam susti

neto.

B

7. Ottone ergo gloriosissimo Imperatore defuncto, Cisalpini, qui cum eo erant, archiepiscopus Coloniensis, episcopi Leodicensis, Augustensis et Constantiensis, Otto filius Caroli, Henricus et Juncmannus Comites, et ceteri quamplures fideliter agentes, cum maxima difficultate et periculis pluribus per Veronam, per Bavariam, cadaver ipsius [reportabant. Quibus Dux nobilissimus cum Bavaricis Episcopis et Comitibus obviam venit, corpus senioris (7) C et consanguinei sui, qua decuit, veneratione suscepit, totum exercitum, qua debuit liberalitate recepit (8); per terram suam, qua oportuit commoditate conduxit. Tandem Muneborg perveniens, ipse suis humeris corpus Imperatoris in civitatem subvexit, pietatis exemplum et bumanitatis exhibens debitum, exercitum diurnare fecit, ut et ipsi de utilitate, et consolatione regni colloquerentur, et equi itineris longitudine fessi recrearentur. Ibi quibusque melioribus regia dona faciens, junxit sibi per amicitiam quos postmodum suscepturus erat in militiam.

8. Deinde cum corpore usque Augustam veniens in basilica S. Afræ, juxta sepulcrum S. Udalrici decentissime sepeliri Imperatoris intericra fecit, et pro anima ejus eidem ecclesiæ centum mansos ex propria hereditate concessit. Ibi valedicens ceteris, ipse ad propria remeavit. Corpus vero Imperatoris, Aquisgrani transvectum honorifice, ut adhuc videri potest, in medio ecclesiæ. S. Mariæ sepultum est. Quam ecclesiam idem benignissimus Imperator et unice dilexit, et plurima facultate ditavit.

9. Tunc temporis post Heinricum Ducem magni(5) Locum hunc corruptum esse, recte advertit Gretserus; verum satis patet, legendum post Ottonis tertii obitum.

[blocks in formation]

D

nia, Herimannus Dux in Alemannia, Theodoricus in Lothariensi regno, Ekehardus marchio in Toringia. Benno, ut sapiens, non animabatur ad regnum, sciens Heinricum vigere præ ceteris ad obtinendum. Sapientis enim est spernere in his appetitionem in quibus scit fieri non posse consecutionem Theodoricus quoque Heinricum Ducem in regno esse sciens heredem, noluit incipere quod non posset finire. Herimannus vero homo potens, et in ceteris prudens; in hoc tamen sapiens; se posse credidit quod postmodum se non posse probavit Ekehardus autem nescio an in adipiscendo regno spem tenens, an rebellionem meditans, in regia curte, quæ Poleda (9) dicitur, per noctem ab inimicis suis egreditur, viriliter pugnans interficitur. Remansit contentio inter Heinricum Ducem gloriosissimum et Herimannum virum potentissimum, sed brevis et cito finem habitura. Erat namque alter alteri dissimilis nobilitate et sapientia, facultate et corporis elegantia.

10. Intrante igitur Junio Dux Heinricus, Rex cito futurus, de Bavaria et Orientale Francia collecta multitudine non modica, super Rhenum Wormatia venit, cupiens ibi transire, et Moguntiam ad regalem benedictionem percipiendam venire. Sed Dux Herimannus, adunatis Alemannis et quibusdam Francis, et Alsatientibus, Wormatiam ad contradicendum transitum festinavit, ibique transire nec unum permisit. Et facile resistere poterat, qui Rhenum adjutorem habebat. Erant autem cum Duce Heinrico viri illustres et sapientissimi; Archiepiscopus Moguntinus, archiepiscopus Salzburgensis, Episcopus Brixiensis, Episcopus Wirzeburgensis, Episcopus Regenesburgensis, Episcopus Strasburgensis, Episcopus Bataviensis, Episcopus Frisiensis, Abbas Fuldensis, ceteri Abbates et Comites plurimi.

11. Cum his Dux, habito consilio, reditum in Bavariam simulavit, et quasi transitum desperans, Loresheim venit. Inde Moguntiam festinans, sine impedimento transivit. Ibi octava Idus Junii in Regem eligitur, acclamatur, benedicitur, coronatur. Ibi Franci et Musellenses (10) conveniunt, Regis efficiuntur, et majestatem ejus ex debito venerantur. Celebratis igitur diebus ordinationis suæ, et quibusque venientibus in militiam susceptis, Rex Rhenum iterum transiit, cum maxima multitudine per Orientalem Franciam in Alemanniam ire properavit, ut Herimannus, audita devastatione terræ suæ a cœpta rebellione desisteret, et caput, ut ceteri, regiæ majestati subderet. In Alemanniis igitur Rex pluribus intelligi possit, exercitum liberalitate conciliatum, adeoque receptum fuisse.

(9) Celebre tuit per id tempus palatium a S. Henrico sæpe frequentatum, ut lege apud Ditmarum et in Annalibus Hildesemensibus.

(10) Intellige Mosellanos, seu eos qui ad Mosellam fluvium incoluut.

diebus moratur, nolens et volens terram depopu- A quem tempore ducatus sui ultra omnes comites relatur.

12. At Hermannus (11) duræ mentis, et protervæ cervicis, iratus super Episcopum Strasburgensem, eo quod sapienter egerit, et partem meliorem elegerit, juncto sibi Cunone genero suo, Argentinam adivit, et militibus Episcopi non fideliter resistentibus muros civitatis fregit, spolia non modica cepit, ecclesiam violenter intravit, et impie violavit. Interea Rex, qui erat in Alemannia, Augiæ nativitatem S. Joannis celebrabat, et neminem timens, se potenter habebat: cum nunciatum esset ei quod Herimannus obvius venire vellet, et puguæ termino litem finire; sententia hæc Regi placuit; ab Augia discessit; in quædam prata amplissima et ad decertandum opportuna pervenit. Ibi adventum Ducis expectans et pugnæ judicio (12) subire non refutans, solennitatem Apostolorum celebravit. Sed Herimannus, salubri consilio usus, occurrere Regi renuit, et sibi suisque salubrius esse ut latitaret, quam obviam veniret, credidit.

B

omnes

gui hujus ditaverat, legatos quos in ipso exercitu meliores eligere poterat, ad ipsum transmisit [et] ut Bavariensem ducatum sibi concederet, inconsulte rogavit. Sed inconsultæ quæstioni consulta paratur responsio, et festinanti petitioni, ponderata monstratur deliberatio. Patienter enim audita legatioue ait: Quos semper præcipuos inter gentes, habui quosque semper toto mentis affectu amavi, hos adepta benedictione regali, in lege sua nec deteriorare volo, nec deteriorari patiar, dum vixero. Legem habent, et ducem eligendi potestatem ex lege tenent (15): hanc ne dum ego frangam; quicumque frangere tentaverit me inimicum habebit. In hac etiam expeditione male [nil] promeruerunt, ut cuilibet eos, absque eorumdem electione, concedam. Adhuc mecum sub ancipiti fine militant et ego eos nolentes cuilibet mortalium traderem? Exspectet ut in Bavariam redeam; ibi, si illum elegerint, eligo et laudo; si renuerint, renuo, Nec etiam existimo illum esse tantæ insipientiæ, ut ex meo dedecore honorem suum quærat amplificare. Hezelo, accepto hujusmodi responso, fomitem rebellionis concepit, quem post annum monstrando in dolorem sui peperit.

13. Regi ergo sic præstolanti, quidam non providæ mentis dabant consilium, ut Constantiam iret, et ibi Herimanno, quod in Argentina comineruerat, recompensaret. Episcopi enim Curiensis et Constantiensis, cum Herimanno erant, non tantum illum ex corde ad regnum eligentes, quantum vicinitatem ejus timentes, et de termino litigii dubitantes. Sed Rex, ut erat providus, et de dominio ejusdem civitatis securus, illis leniter et blande respondit: Ab- C pervenit Merseburg (16). Benno dux Saxonum, Bu

sit, ut pro Herimauni insania in illum retorqueatur vindicta, a quo mihi regni est concessa corona. Fortassis etsi pro Argentina Constantiam vastarem, non mihi damnum minuerem, sed duplicarem. Insuper male comparat regnum, qui in ejus adeptione animæ postponit detrimentum. Coronavit me Deus non ad violationes Ecclesiarum, sed ad puniendos violatores earum. Diu igitur in pratis exspectans et ad ultimum, sciens non venturum, inde discessit, et per Alemanniam, curtes (13) Ducis ubique vastando ire cœpit.

14 Tandem pauperum clamor nimius excrevit, et usque ad regis aures pervenit. Quem rex diu ferre non potuit, sciens eos nihil in duritia Ducis deliquisse, et ob hoc plus justo passos fuisse. Quapropter pietate motus ab Alemannia recessit, et in Franciam (14) teram unice sibi dilectam venit, certus de Duce quia, vellet nollet, cervicem flectere, et jugum pati quandoque deberet.

15. Prætereundum non existimo, quod antequam rex ab Alemannia exiret, Hezelo, Bertholdi filius,

(11) Scribitur promiscue Herimannus seu Herman

nus.

(12) Gretserus restituit judicium : lege pugnæ aleam subire non renuens.

(13) Curtis pro palatio sumitur, ut jam de Poledæ seu Polithi diximus. Gall. cour, Belg. hof: hic pro bonis, fundis seu possessionibus accipi videtur.

(14) Nempe Franciam orientalem, seu Francomam. (15) Hæc accommode intelligenda sunt: nam B1

D

16. Rex igitur, non multis diebus in Francia moratus, in Turingiam ivit. Ibi absque mora Guilhelprinceps Toringorum cum exteris occurrens, regis efficitur. Inde rex procedens in Saxoniam,

mus

lizlaus Dux Sclavorum, Liebzo archiepiscopus Bremensis. Beuno episcopus Hildenensis (17), Ratherius episcopus Paderbonensis, Arnulphus Halberstetensis, ceteri episcopi de Saxonia, et comites plurimi in festivitate S. Jacobi Regi occurrunt, acclamatum suscipiunt, collaudant, collaudato manus singuli per ordinem reddunt, redditis manibus fidem suam per sacramenta promittunt, fide promissa, regem coronant, coronatum in solio regio locant, locatum debita congratulatione venerantur.

17. His strenue peractis, Bulizlaus inde discedens, ab ipsa die qua fidem promiserat et promissam sacramento firmaverat, perversa meditari, et meditata, prout potuit, cœpit machinari. Ipse enim et Hezelo collocutione in invicem habita, alter alterius venenatis consiliis tactus, uterque cœpit quod utrumque male finisse puduit. Interea regi a Saxonia in regnum Lothariense properanti Gruonæ occurrit uxor sua Domina Cunigunda nomine jam extans, sed re cito regina futura. Inde enim Paderbornam veniens, in festo S. Laurentii, acclama.

varos plenum electionis jus habuisse verosimile non est quin et Sanctus ipse Henricum, S. Cunegundis fratrem, iis ducem dedit, atque eumdem pro suo arbitrio deposuit et restituit, ut habes in Comment. prævio.

(16) Alias et melius Merseburch.

(15) Quis hic sit Benno Hildenensis episcopus, nescio: puto indicari S. Bernwardum antistitem Hildesemensem. S. Henrico fidum et charum.

benedicitur, coronatur, et fit Kunigun a Kuninga (18), A quærit, pro his impetrandis, humo tenus genua quod Latine interpretari potest, regina, regina.

non

18. Sed ut numquam serenitas, quam non sequatur nubilositas: sic raro jocunditas, quam comitetur adversitas. Nam in Benedictione reginæ cunctis exsultantibus, Bavarii (quorum mos est in aliena terra velle quod in sua volunt [9]), circa civitatem fruges colligere, et agricolas sua defendere volentes, irrationabiliter cœperunt tractare. Quæ res indigenas commovit, et ad resistendum etiam fortiter, animavit. Domestici igitur regis, et indigenæ, invalescente contentione, confluunt, concurrunt, conveniunt. Pugna gravis oritur, ex domesticis regis juvenis unus interficitur, frater scilicet Domini Filberti, qui tunc temporis erat Cancellarius, B postmodum vero Frisiensis factus est episcopus. Hujus iuterfectione omnes regis fideles commoti graviter, cives cœperunt persequi, et eos persequendo, insatiabiliter grassari. Et nisi regia potestate retinerentur, omnes usque ad interniciem (20) persequerentur.

19. Cum plurima igitur difficultate sedato tumultu, castigatisque illis, quorum stultitia causa seditionis extitit: inde rex Dinsberg properat, illic Lothariensium adventum exspectat. Occurrunt primi Leodicensis, et Cameracensis episcopi, nil de regis prudentia dubitantes, nil de fide ejus hæsitantes. Occurrit etiam Coloniensis archiepiscopus, sed quanto ditior, tanto morosius. Erat insuper causa C dilationis, Moguntiæ accepta corona benedictionis. Hi simul regis efficitur, fidem promittunt, promissam sacramento concludunt. Cum his rex Aquasgrani perveniens, ceteris Lothariensibus convenientibus in nativitate, post partum Virginis eligi tur, collaudatur, in regiam sedem extollitur, glorificatur. Sed sub ea glorificatione quidam palmas, quidam lacrymas fundebant. Lacrymantes namque Ottonem dolebant amissum, Henricum non cognoscebant susceptum.

20. Sic igitur rex in reguis singulis antecessoris sui, præter Italiam et Alemanniam, receptus, et ab omnibus unanimiter collaudatus, in Franciam revertitur, ut ibi hiemis asperitate transacta, vere amenitntem reducente, in Alemanniam exercitum duceret, et Hierimannum, qui consiliis prudentium uti nolebat, diversis vastationibus afflictum, pati jugum doceret. Sed Herimannus, qui consilia juvenum sequendo, et si em vacuam tenendo extra se positus erat, se in semetipsum recollegit, et in solennitate S. Remigii Brusellæ (21) regi obviam venit, sciens melius esse ante damnum non fecisse [f., quam] pœnitere. Nudis igitur pedibus cum fidis intercessoribus regi se repræsentat, pro male commissis veniam petit, bonis suis per regium donum possidendis gratiam

(18) Alludit auctor ad nomen hunig, quod GermaRex est, regina hunige.

(19) Malim legere nolunt, nam neque Bavari neque alii in terra sua prædando assuescunt,

flectit.

21. Illico benigne recipitur, et ei, quod quærebat cum omni humilitate, conceditur. Tantum cujusdam conditionis internectitur ratio; quæ, quamvis ad præsens gravis, in futuro tamen, ei erat salubris. Eo enim tenore in gratian recipitur, ut Argentinensis ecclesia ad pristinum statum ex detrimentis suis per illum reformetur. Quod ille non renuit, sed jussu et consultu regis, dictæ ecclesiæ abbatiam S. Stephani, in recompensationem detrimenti a se illati, tradidit. Hac conditione firmata per manus et sacramenta, regis efficitur, et sic se contentionem male cœptam finisse lætatur. His expletis, in Bavariam, nativam terram suam, rex redire decrevit, nolens novos sic frequentare fideles, ut postponendo demembraret veteres.

22. Regensborg igitur S. Martini solennia celebrans, Blademario cuidam Sclavo ducatum Boemicensem largitur, et ut ceteris acceptabilior existat, illum plus justo verbis et rebus honorat. Pluribus igitur diebus in Bavaria moratur, quærentibus legem justitiam faciens, et visitandi gratia venientibus, bonorem prout quisque dignus erat, exhibens.

23. Eodem tempore quidam episcopicida, Harduinus nomine, non rɛgnabat, sed vitiis in se regnantibus subserviebat in Italia. Audita enim morte imperatoris Ottonis, Longobardi surdi et cæci, et de futuro non providi, hunc elegerunt, et ad pœnitentiam festinantes, in regem sibi coronaverunt. Is tunc, ut dixi, subserviens dominabatur, et adventum regis Heinrici semper exspectans, introitus Longobardiæ, quos Clusas indigenæ vocant, cum cautela satis provida tuebatur. Quod etiam verum Dei erat judicium: Episcopos, qui electione illius præ ceteris omnibus æstuantes et sitientes fuerunt, honorabat ut bulbucos, tractabat ut subulcos. Quadam namque die episcopum Brixiensem ad se venientem, et nescio quid ratiocinari volentem, ut cœpit ei ratiocinatio displicere, per capillos arripuit, et humo tenus quasi bubulcum vilissimum dejecit. Cum majoribus nihil tractabat, cum juvenibus omnia disponebat. Quod etiam erat gravissimum, sub D eo prævaricatores, violatores, depopulatores dominabantur; legum amatores, Dei cultores deprimebantur. Cupiditas in eo erat consiliaria; avaritia cameraria; pecunia, domina et regina. His pedissequis adulterina sceptra tenebat.

24. Quapropter quidam pro coronatione illius, pœnitentia ducti, regi Heinrico, alii legatos, alii litteras transmittunt, ut terra oneri gravissimo subjacenti subveniat, humillima prece deposcunt. Mandant etiam, ut si ipse idem in aliquibus occupatus teneretur, saltem eis suorum Principem ali

(20) Satis patet voluisse scricere internecionem.

(21)In ditione episcopi Spirensis, alias Brucksalia. Reliquus sensus melius intelligitur quam explicari possit.

quem cum paucis transmitteret. In voluntate hujus- A existimabatur MXV esse virorum. De Theutonicis vero

modi aliqui manifesti, aliqui erant occulti. Tieboldus namque marchio, et archiepiscopus Ravennas, et episcopus Mutinensis, Veronensis, et Vercellensis, aperte in regis Heinrici fidelitate manebant. Archiepiscopus autem Mediolanensis, et episcopi Cremonensis, Placentinus, Papiensis, Brixiensis, Comensis, quod volebant, manifestabant. Omnes tamen in commune regem Heinricum desiderabant, precibus per legatos et litteras invitabant.

25. Tandem a rege Otto dux Carentanorum, qui etiam Veronensem comitatum tenebat, ad petionem Longobardorum explendam eligitur, et cum paucis, propter fiduciam superius nominatorum, in Italiam dirigitur. Cui etiam Otte filius Heriberti cum Ernesto filio Tietboldi marchionis adjungitur. His, inter montana quæ Bavariam et Carinthiam ab Italia sejungunt, supra aquam, quæ Brenta vocetur, convenientibus, Carentani et Foro-Julienses, cum paucis occurrunt, veluti de promissis Italicorum fiduciam habentes, et de pugna nil cogitantes. Iuterea archiepiscopus Ravennas, et Tieboldus marchio cum ceteris manifestis fidelibus Heinrici regis suos congregaverant, volentes occurrere Theutonicis, et eos in Italiam cum securitate recipere. Hæc Harduinus præsciens, Veronam cum maxima multitudine venire festinavit, ut et ibi Italicis, in adjutorium Theutonicorum festinantibus, viam interciperet, et Clusas, quæ ab episcopo Veronensi servabantur, expugnaret: quod et fecit.

cum

26. Clusis igitur expugnatis, audiens Theutonicos in Tridentensem planitiem convenisse, illo omnibus suis festinavit. Sed ibi Theutonicis non inventis, se in campaniam Veronensem reduxit, ibique in quodam Castellulo Nativitatem Domini celebravit. Sed ab hujusmodi homine celebratio rectius celebrationis dicetur abusio. Interim Theutonici juxta montem quemdam, qui Ungarius (nescio qua de causa) vocatur, prævenientes, et Harduinum jam Clusas occupasse scientes, ipsi Harduino legatos suos transmittunt, et ut aut eis cedat, donec transeant, aut sibi cedentibus veniat, rogant. Harduinus, audita legatione, sese in fraudem deceptionis convertens, ait: Nobiscum nocte maneatis, crastina die cum nostris fidelibus inito consilio, vobis respondere poterimus.

27. Legatis igitur insidias non intelligentibus, ipse per totam noctem castra suorum circuit, ut in crastino parati sint ad congrediendum Theutonicis, monet. Die lucente, legati venientes ad accipiendum responsum, Longobardos omnes loricatos et ad prælium paratos vident; quid hoc significet, Harduinum interrogant. Ille consilium iniquitatis evomens, ait: Fortassis unius temporis erit renuntiatio vestra. Inde promovens exercitum media die ad Ungaricum montem pervenit. Exercitus autem ille

(22) Pabulatum missi erant, nam fodrum sumitur pro pabulo vel annona, hominibus æque ac jumentis necessaria, de qua voce plura vide in glossariis.

B

vix erant quingenti; et hi partim per fodrum (22) divisi; partim ad vias custodiendas transmissi. Qui, Harduini adventum percipientes, repente, armantur, et, prout possunt, ad resistendum parantur: virtutis eligentes famam, et postponentes vitam.

28. Interea Harduinus cum Longobardis supervenit. Otto cum Theutonicis obviam venit. Fit congressio, fit pugna, fit cædes ex utraque parte gravissima; et pene Theutonicorum, quamvis paucissimorum, esset victoria, si non impediret Ottonis, fratris Regensburgensis episcopi, fuga. Illo enim fugiente, Theutonicorum acies minuitur, et iterum a multis congressa, devincitur. Longobardorum tandem extitit victoria, sed plurima suarum cæde comparata. Revertuntur Theutonici, et sic tunc confusi quandoque tamen talionem reddituri. Interea Rex a Bavaria in Franciam reversus, Frankenfort Nativitatem Domini celebrat, multorum legationes suscipit, legatos muneribus et responsis dignis remittit. Herimannus etiam, jam ante jugum pati nescius, eidem celebrationi interfuit, et, ut oportuit, per omnia regiæ majestati obediens fuit.

ANNUS CHRISTI MIII, HENRICI IMPERANTIS II.

29. Anno ab Incarnat. Dom. MIII, Indictione primia, Rex Heinricus in Mosellensem pagum, in quem nondum intraverat, ire decrevit, sciens quod terra C quam Rex non frequentat, sæpissime pauperum clamoribus et gemitibus abundat. Theodouis Villam igitur venit, et ibi cum omnibus Mosellensibus generale colloquium tenuit. In quo colloquio duces Herimannus et Theodoricus, qui defensores et coadjutores legum esse debebant, conscii sibi ipsi, impugnatores erant, et expugnatores esse volebaut. Sed Rex ut hoc cognovit quanto eos adversus justitiam pertinaciores vidit, tanto ardentius institit, et quibusque, super ipsos etiam duces clamantibus, legem faciendo sategit. Tandem inter diversos clamores castellum unum ducis, quoa Mulsberg vocabatur, in detrimentum pagensium esse comperiens, diruere jubet, ut restruatur communitione potentissima monet.

D

non

30. Colloquio potenter habito, Aquasgrani ire decrevit, ut ibi et anniversarium Imperatoris debita devotione recoleret ; et Lotharienses ad se confluentes ad fidelitatem sui et utilitatem regni corroborat. Interim infirmitate gravissima tangitur, et Rex cum sit, homo esse monetur. Iter tamen cœptum finivit, et Aquas usque pervenit. Ibi commemoratione consanguinei, et Senioris sui (23) devotissime habita, plurima de sanctitate S. Servatii audiens, Trajectum ivit, ut et Sanctorum ibi quiescentium sibi intercessiones imploraret, et ad servitium Dei locum et vitam canonicorum ordinaret. Ibi primum de bello

(23) Ottonis III, quem etiam supra seniorem vocavit seu dominum.

inter Italicos et Theutonicos habito audivit; et, A talionem in futura reservans, a sinu regni sui insitæ quod sapientis est, æquanimiter tulit: sciens nec cœlum semper posse serenari, nec res humanas siue intermissione prosperari.

31. Inde S. Lamberti merita non parvipendens, Leodium venit. Ibi cholicam infirmitatem, ab antecessoribus suis ingenitam, gravissime patitur : et, qui per regalem potentiam usu humanæ fragilitatis extollitur, per corporalem molestiam paterna castigatione reprimitur. Aquasgrani iterum revetitur, Purificationem S. Dei Genitricis celeberrima devotione veneratur. Lothariensibus, data licentia, inde discessis, Noviomagum venit. Ibi pluribus diebus Quadragesimæ moratur, Deo, quæ Dei sunt, reddens, et hominibus quæ sua sunt, faciens. Interea Bladeimarius dux Boemensis moritur, et Bulizlaus infidelitatis venenum, ex propriæ iniquitatis fonte potatum, in contrarietatem Regis evomere nititur. Nam Pragam, quæ caput est Boemiæ, per pecuniæ deceptiones, per falsas promissiones, per astutissimas fraudes invadit. Milzaviam quoque Saxoniæ Poloniæ interjacentem marchiam, insidiis, quibus doctus erat, suæ infelicitati subjicit.

et

B

32. Quod cum Regi nuntiatum esset, non inflammabatur, non stomachabatur, non ad vindictam repentinis motibus animabatur; sciens quia ira et festinatio semper inimica sunt consilio. Sed notitiam dictæ invasionis dissimulans, mandavit ei per legatos sapientes et eloquentes, ut terram suam, quæ Principe noviter erat viduata, non invaderet, quam, C si vellet, cum gratia sua et dono voluntario acquirere posset. Hujusmodi legationem Bulizlaus audiens infelix mandata sprevit dulcia, amara quandoque passurus verbera. Erat enim Hezelo cum eo puteum fodiens rebellionis, de quo infidæ bibiturus erat aquam confusionis; laqueos quoque connectens, casurus in ipsos. Quadragesima finita, Rex, qui Theleborg (24) Pascha celebrat, et Bulizlai violentiam, ut sapiens, scienter ignorat: Ottonem quoque, et Ernestionem tunc sibi obviam ab Italico prælio venientes, pro vulnerum susceptione, pro necessariæ fugæ confusione, donis regiis honorat, et debita consolatione relevat . . . . . . quoque tunc usque Saxonibus infestos, ultro venientes (25) suscipit, et sub benignitatis discretione sibi fidelissimos reddidit.

33. Post hæc in diebus Rogationum Meresberg (26) moratur, ibique ei de Bulizlai et Hezelonis contumacia renunciatur. Ipse, credere dissimulans, inde discessit, et ad celebrandam Pentecosten Halberstete venit. Deinde in Bavariam tendit, scire volens an quæ de Hezelone dicebantur vera essent. Quo cum pervenisset, et Hezelonis furorem circa loca sibi finitima irrationabiliter accensum comperisset, ac Bulizlai adjutorio illum fretum esse novisset, Bullizlao

(24) Intellige Quidlingburg, vel, ut legunt Annales Hildesemenses Quidelingaburg, loco æque ac Palithi eo tempore notissimo.

(25) Hic aliquem Sclavorum populum ab Adelboldo indicatum fuisse, non male observat Leibnitius.

pestis radicem primum exstirpare decrevit, ut interioribus quieti et paci restitutis, exteriores inquietationes facilius postmodum extingueret; non ignorans, quoniam insipientis est in vulnere repente cutem sanare. et contusionem carius sub sanatione cutis occultare. Vulneris enim curatio, si ab interioribus ad exteriora deducitur, firmior in superficie concluditur.

34. Interea et Ernesto (27) eidem rebellioni adjungitur, nulla læsione coactus, sed, vel juventutis fervore, vel per eum commoda sua amplificare quærentium suggestione seductus. Dominus Bruno etiam frater Regis Heinrici et episcopus associatur, ætate juvenis, et per juventutem ad seducendem facilis. Et hoc infidelium erat gloriatio, quod in partibus suis fratrem Regis habebant. Hæc ergo conspiratio, quanto juniores et insipientiores colligit, tanto turpius et enervius defecit. Dicitur enim Insipientium glomeratio consilii est dissipatio et consilii dissipatio actum est enervatio.

35. Rex igitur quosdam Lotharienses et Francos ac Bavarios colligens, intrante Augusto, in Franciam exercitum super Hezelonem duxit; bona ejus devastavit, ipsum cum domino et Brunone et Ernestone per silvas latitare coegit. Tandem se ad castellorum munimenta contulit, quæ capi posse, nec Hezelo timebat, nec aliorum quisquam credebat. In primo igitur impetu Mertula diruitur, et Hezelonis milites in ea capti, per intercessionem Principum, sani et salvi permittuntur abire. Sclavi autem [a] Bulizlao in adjutorium missi, in servitutem exercitui distribuuntur.

36. Post hæc Rex Crucinam (28) obsedit, ubi uxor Hezelonis ac filii erant, et quæque illi chariora esse poterant. In qua obsessione in primis post annonam incaute exeuntes, ab Ilezelone, ceterisque suis coadjutoribus vulnerabantur, capiebantur, occidebantur. Rex, hoc cognito, quotidie quadringintos custodes exeuntibus adhibuit, ut hos custodirent, et insidias insidiantibus pararent. Hoc Hezelo cum sociis audiens, se in vallem quamdam recepit, in quam nulli, nisi per semitam unam patebat introitus: ibi tentoria fixit : ibi noctibus, nescio, an tribus aut duaD bus, quasi tutus de rapina pauperum vixit. Hoc custodes per rusticum unum comperientes, circa horam sextam, in qua illi se, pro æstu diei, remissius habebant in vallem latenter descenderant, loca plurima circumeuntes, et diligenter Heinrici castra quærentes.

37. Tandem unus eorum tentoria videns, nimis festinus ad invitandum socios, Kyri eleison cœpit clamare, et hoc, ut citius veniant, frequenter iterare. Hæc Hezelo percipiens, relictis tentoriis, armis

(26) Lege ut supra Merseburg.

(27) Ernesto, Ernestio et Ernestus pro eodem accipiuntur.

(28) Monet Leibnitius, legendum Crossen, forte Creusen in superiori Palatinatu Bavariæ.

« PoprzedniaDalej »